|
Et Angelo Ephesi Ecclesiae et cetera. Hic incipit secunda pars
libri: in qua agit auctor de septem visionibus quas sibi Angelus
revelavit. Unde dividitur in septem partes juxta numerum visionum.
Prima visio est de correctione Ecclesiarum; et tenet duo capitula.
Secunda est de revelatione mysteriorum, quod significatur in libri
apertione; et continet quatuor capitula. Quarta est de defectu
Ecclesiae, qui provenit ex revelatione et praedicatione mysteriorum;
et continet tria capitula. Quinta est de poenis quas sustinent mali et
boni in hoc mundo; et continet tria capitula. Sexta est de poenis
reproborum quas sustinebunt in Inferno; et continet tria capitula.
Septima est de beatitudine electorum, usque ad finem libri, et
continet duo capitula: et sic in universo habet liber iste vigintiduo
cap. Et in omnibus persecutiones Ecclesiae narrantur: nisi quod in
primo quasi materia totius libri praelibatur, et in ultimo caelestis
Jerusalem aedificia describuntur omnium generum lapidibus exornata.
Hoc autem capitulum dividitur in quatuor partes, in quibus scribit
Joannes quatuor Ecclesiis. In prima parte scribit Ecclesiae
Ephesi, quae inter septem Ecclesias Asiae erat metropolis. Et ideo
primo scribit ei tamquam digniori. Primo commendans episcopum Ephesi
de patientia. Secundo increpans eumdem de quibusdam; et admonet ut
poeniteat et comminatur si negligat, et quod de facili possit
reconciliari domino ostenditur. Hoc totum facit auctor in prima parte
hujus capituli. In secunda scribit Angelo Smyrnae. In tertia
Angelo Pergami. In quarta Angelo Thyatirae, et sic terminatur hoc
capitulum. Dicit ergo, et Angelo Ephesi: quasi dicat: non solum
praedicta scribas, sed Angelo Ephesi Ecclesiae scribe, idest
archiepiscopo Ephesi. Cui primo scribit, ut correctus, ceteris fiat
forma et exemplum correctionis. Sed quod dicit apostolus ad Titum
2, in omnibus praebe te ipsum exemplum bonorum operum, in doctrina,
in integritate, in gravitate. Et dicuntur praelati Angeli. Primo
propter officium ministrandi: ad ministerium sic non ad dominium
assumuntur, quando praeficiuntur. Unde primae Corinth. 5, sic nos
existimet homo, ut ministros Christi. Item 1 Corinth. 9, nam
cum liber essem ex omnibus ante praelationem, omnium me feci servum in
susceptione praelationis; et quare? Ut omnes lucrifacerem. Et de
Angelis quidem, Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus in
ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Non
debent ergo extolli cum ministri fuerint, sed magis humiliari.
Eccle. 32, rectorem te posuerunt? Noli extolli, sed esto in
illis quasi unus ex illis. Angelus enim nomen est officii non
naturae: sic episcopus. Unde prima ad Timoth. 3, qui episcopatum
desiderat, bonum opus desiderat. Unde ipsi Timotheo dicitur,
ministerium tuum imple, 2 Timoth. 3; et primae Petri 5, non
dominantes in electis, sed forma facti gregis et ex animo. Item
propter vitae puritatem; secundum illud Matth. 22, in
regeneratione neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei
in caelo. Luc. 20 dicitur eis, sint lumbi vestri praecincti.
Item propter peritiam medicandi quam habent Angeli, ut patet Tob.
12. Unde episcopi debent esse medici animarum. Unde de summo
episcopo dicitur 1 Petr. 2, eratis sicut oves errantes, sed
conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Et
Luc. 10, dicitur praelato, curam illius habe. Proverb. 12,
qui suscipit animas, idest curam animarum, sapiens est. Item propter
instructionem. Dan. 9, egressus sum ut docerem te. Malachiae 2,
labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore ejus requirunt,
quia Angelus domini exercituum est. Item propter Dei
contemplationem. Matth. 15, Angeli eorum semper vident faciem
patris mei qui in caelis est. Item quia orant pro nobis. Tob.
12, ego obtuli orationem tuam domino. Sic praelati debent orare pro
populo. Secundo Mach. ultimo, hic est fratrum amator et populi
Israel. Hic est qui multum orat pro universa sancta civitate
Jerusalem. Valde ardenter orabat Moyses pro populo sibi commisso,
Exod. 32: ubi dixit, aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de
libro in quo me scripsisti. Quid autem scribat subdit dicens: haec
scilicet quae sequuntur. Dicit, qui continet septem stellas in
dextera sua, idest qui septem Ecclesiarum episcopos conservat sui
gratia, licet peccaverint. Et in hoc est admiranda misericordia
Christi; scilicet quod peccantes conservat, fugientes revocat,
negligentes increpat, torpentes excitat, lapsos erigit, ignaros
instruit, devios reducit, redeuntes suscipit, susceptos custodit.
Et hoc est quod dicitur: qui tenet septem stellas in dextera sua,
idest non deserit licet peccaverint, sed custodit, ne omnino pereant.
Et hoc est quod dicit Psalm. si ceciderit non collidetur, quia
dominus supponit manum suam. Item tenet per rectas vias ducendo ad
patriam. Unde Psalm. tenuisti manum dexteram meam et in voluntate
tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Tenet autem eos in
dextera sua, idest in potioribus bonis suis, et in spiritu et
desiderio aeternorum quae per dexteram significantur. Cant. 1,
laeva ejus et cetera. Vel sic. Haec dicit qui tenet septem stellas
in dextera sua, idest septem dona vel virtutes, vel septem dotes,
paratus conferre omni volenti accipere. Qui ambulat in medio septem
candelabrorum aureorum, idest in medio Ecclesiarum quae designantur
per candelabra, quasi bonus pater familias, greges et pastores
visitans et uniuscujusque vitam et opus considerans et pastores vel dona
quae tenet in dextera sua, singulis dividens. Vel ideo ambulat, quia
in eis quietem non inveniebat. Et nota quod Jesus dicitur jacere in
medio jumentorum. Luc. 23, pendere in medio latronum. Joan.
19, stare in medio discipulorum. Joan. 20, item in medio
Judaeorum. Luc. 4, sedere in medio doctorum. Apoc. 2,
ambulare in medio candelabrorum. Hic et per extrema potes cognoscere
medium. Semper enim talis est Christus ad homines quales ad ipsum.
Jacet enim inter jumenta, pendet inter latrones, laborat inter
malos, stat inter discipulos. Vadit quaerens sed non inveniens
requiem inter Judaeos. Sedet ut doctor inter magistros, et ambulat
cum praedicatoribus qui proprie per candelabra designantur. Quae
dicuntur aurea propter fulgorem sapientiae, propter ductilitatem
obedientiae, propter ponderositatem gravitatis, propter pretiositatem
charitatis. Deinde ostendit quae sunt illa quae dicit subdens, scio
et cetera. Primo commendat Joannes illum episcopum et postea
increpat. Quia in quibusdam laudandus erat, in quibusdam
increpandus. Sed quia multum gravatus erat persecutionibus pseudo
apostolorum, ne omnino deficeret, primo commendat eum in eis in quibus
erat commendandus; et docet quod magis insistendum est commendationi
quam increpationi. Commendat autem eum in septem. Primo quia bona
sua indigentibus communicavit. Secundo quia se affligendo laboravit.
Tertio quia in persecutione patientiam servavit. Quarto quia aperte
malos non sustinuit. Quinto quia fictos diligenter probavit. Sexto
quia in iis omnibus laudem hominum nec temporale commodum quaesivit,
sed tantum amorem Dei. Septimo quia malorum consortium declinavit.
Dicit ergo, scio opera, tua, idest laudo et approbo opera
misericordiae quae fecisti, et laborem tuum, tribulationem scilicet
quam sustinuisti. Nota quod est labor cordis, scilicet contritio.
De quo Psalm. laboravi in gemitu meo. Item est labor oris,
scilicet praedicatio. De quo Psalm. laboravi clamans et cetera.
Item labor operis, scilicet corporalis exercitatio. De quo Psalm.
in labore hominum non sunt et cetera. De qualibet potest accipi, quod
dicitur hic, et laborem tuum. De tribus dicitur Proverb. 3,
bonorum laborum gloriosus est fructus. Sequitur, et patientiam tuam.
Quia non murmures de flagello illato, nec de premio dilato; quae duo
solent esse multis causa murmuris. Est autem triplex pars patientiae.
Prima est operis, malum pro malo non reddere. Secunda oris,
maledicenti non remaledicere. Tertia in corde, non murmurare. Unde
Job 3, nonne dissimulavi, nonne silui, nonne quievi? Vera
patientia est quae et mala proximorum aequanimiter portat. Et nota
quod eleganter haec tria conjunxit, scilicet opera, laborem,
patientiam, quia in iis tribus consistit bona vita. Unde
Augustinus, bene vivere est bona agere et mala pati et in iis
perseverare. Sequitur, quia non potes sustinere malos, in tuo
consortio vel in tua dioecesi, quin corrigas vel expellas. Quia
corrumpunt bonos mores colloquia prava, idest consortia prava, 1
Corinth. 15. Et Eccles. 13, qui tangit picem coinquinabitur
ab ea, et communicans superbo, induit superbiam. Sed non videtur in
hoc laudandus episcopus iste: quia dicit Augustinus: non fuit bonus
qui malos sustinere non potuit. Ergo sustinendi mali sunt, dum
spectatur eorum correctio. Sed non sunt sustinendi quando alios
inficiunt. Sed non sustinet quando non sunt sustinendi, quando non
expectatur eorum emendatio, vel alios inficiunt. Unde ad Tit. 3,
haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, sciens
quia subversus est qui hujusmodi est. 1 Corinth. 5, scripsi vobis
in epistola, ne commisceamini fornicariis. Et infra, si is qui
frater nominatur et est fornicator aut avarus, aut idolis serviens,
aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum
sumere. Item sustinendi sunt mali amando naturam, et non sunt
sustinendi odiendo malitiam et tentasti et probasti eos qui se dicunt
apostolos, idest a Christo missos et non sunt. Sed se ingerunt sub
nomine apostolorum, vel ut decipiant, vel ut lucrum faciant. Jerem.
23, non mittebam eos et ipsi currebant. Rom. 10, quomodo
praedicabunt nisi mittantur? Matth. 7, attendite a falsis
prophetis, qui veniunt ad vos. Non missi. Tempore Joannis dum
esset in exilio surrexerunt in Asia, Martiani, Cerinthus et
Ebion, quorum fidem et doctrinam iste episcopus non probavit et
invenit falsitatem eorum. Et ideo commendat eum Joannes. Jerem.
6, probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies et probabis
viam eorum. Sequitur, et invenisti eos mendaces in doctrina. Sicut
enim veritas auri probatur ex lapidis tactu, sic tribulatio veritatem
justorum probat vel fictionem hypocritarum. Eccles. 6: quasi
lapidis virtus probatio erit in illis. Et patientiam habes in malis
quae illi per se et alios tibi ingerunt, et sustinuisti, idest sursum
tenuisti, non depressus malis illatis, propter nomen meum,
effective, idest propter nomen meum, quod te muniverit. Aliter enim
non sufficeret aliquis sustinere tribulationes, nisi nomen Dei juvaret
eum. Proverb. 16, turris fortissima nomen domini, ad eum currit
justus et exaltabitur. Vel finaliter propter nomen meum, idest
propter rem nominis mei, idest saltem assequendam. Et non defecisti,
idest non succubuisti, quia non pro mundi, sed pro gloria Christi
certamen inisti. Haymon, ideo patientiam habens non succumbis, quia
non pro terrena gloria, sed propter nomen domini haec sustines. Nota
quod quidam deficiunt in principio. De quibus Job 4, venit super te
plaga et defecisti: tetigit te dominus et turbatus es. Quidam in
medio. De quibus Galat. 3, sic stulti estis ut cum spiritu
coeperitis, nunc carne consummamini. Matth. 8, si dimisero eos
jejunos et cetera. Quidam in fine viae, idest vitae suae. De quibus
Psalm. deficiunt in paupertate, idest in senectute virtutis. Item
defecerunt dies eorum in vanitate et cum festinatione, idest in fine
subito. Sed habeo adversus te pauca dicere, vel redarguere: quasi
dicat: laudavi in te laudanda quae erant, nunc reprehendo quae sunt
reprehendenda. Quod charitatem tuam, primam, idest statum tuae
primae charitatis quando fervebas contra malos in persecutione,
reliquisti, tependo, nimio taedio affectus: propter quod etiam
praedicationem dimiserat. Sic multi cum deberent proficere ascendendo
de bono in melius, deficiunt descendendo de alto in imum, similes
statuae Nabuchodonosor, Dan. 2, cujus erat caput aureum, pectus
argenteum, venter aeneus, tibiae ferreae, pedum quaedam pars ferrea,
quaedam fictilis. Vel habeo adversus te, idest adversus malos
subditos tuos qui tecum sunt, pauca reprehensibilia: et sic, ut dicit
Haymon, peccata subditorum ascribit praelato, quia negligens est
circa correctionem eorum. Unde Glossa: eli sacerdos bonus fuit; et
tamen damnatus est, quia filios corrigere noluit. Et charitatem tuam
primam reliquisti, idest subditi tui ex tua negligentia. Ecce
reprehenditur et punitur praelatus propter peccata subditorum. Num.
25, suspende cunctos principes tuos contra solem in patibulis, quia
peccavit populus iste. Glossa Origenis. Homines si attenderent,
principatus non ambirent. Memor esto itaque unde excideris, idest a
quo statu vel dignitate et per quid. Quia modico impulsu venti, idest
modica tentatione, Isa. 64, cecidimus quasi folium universi. In
principio tanguntur tria per quae de facili cadit homo. Fiat via
illorum tenebrae et lubricum, et Angelus domini persequens eos. Nec
credendum quod a gratia cecidit, quoniam istum laudavit Joannes; sed
a quodam statu fervoris, in quo prius fuerat antequam tentaretur.
Tamen interlinearis quae dicit de consortio fidelium, videtur velle,
quod mortaliter peccaverit, quia solum mortale excidit homo de
consortio fidelium. Sed sive hoc sive illud sit, quilibet peccat, et
unde et ubi et per quid. Unde, quia a caelo ubi erat spe et
cogitatione et merito, ubi, quia in terram, quia nihil cogitat nisi
terrenum. Per quid, per superbiam. Isa. 14, quomodo cecidisti
Lucifer qui mane oriebaris, corruisti in terram qui vulnerabas
gentes? Ideo dicitur peccatori, Baruch 3, quid est Israel quod in
terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena: coinquinatus es cum
mortuis, deputatus es cum descendentibus in Infernum. Jerem. 2,
vide vias tuas in convalle et scito quid feceris et age poenitentiam
dolendo corde, confitendo ore, satisfaciendo opere: quae sunt tres
dietae poenitentium, revertentium ad eum et fugientium de Aegypto.
Exod. 5, Deus Haebreorum vocavit nos, ut eamus trium dierum viam
in solitudine. Gen. 40, tres dies adhuc sunt post quos
recordabitur Pharao ministerii tui et restituet te in gradum
pristinum. Per quod patet quod per veram poenitentiam ablata
restituuntur. Dicit, age poenitentiam, non solum suscipe. Multi
enim suscipiunt, sed minime faciunt: boni promissores, sed mali
redditores. De quibus Eccles. 20, est qui in confusione promittit
amico, et lucratus est tantum inimicum gratis. Eccles. si quid
vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et
stulta promissio. Alii sunt qui suscipiunt et faciunt, sed non
dignam, quoniam non secundum conscientiam peccatorum et vires suas.
De quibus dicitur Matth. 4, agite dignos fructus poenitentiae,
appropinquat enim regnum caelorum. Ecce poenitentia facit
appropinquare regnum caelorum. Facit enim Angelos gaudere. Luc.
16, gaudium est in caelis super uno peccatore poenitentiam agente.
Valet etiam ad recuperandam Dei amicitiam. Isa. 38, ecce in pace
amaritudo mea amarissima. Amara in contritione, amarior in
confessione, amarissima in satisfactione, facienda est autem instanter
poenitentia; quia nec opus ad merendum, nec ratio ad excusandum, nec
scientia ad conversandum, nec sapientia ad delectandum erit apud
Inferos, quo tu properas. Et si non intentione, tamen operatione.
Et hoc est quod sequitur et prima opera fac, idest primis similia;
idest ita vive, ut prius. Jerem. 33, revertetur ad dies
adolescentiae suae. Haymon, prima opera fac idest redi in amore
prioris viri. Oseae 2, vadam et revertar ad virum meum priorem,
quia bene erat mihi tunc quam nunc. Sin autem, idest si non
poenitueris, et ad priorem statum redieris, venio, in morte, vel in
judicio. Tibi idest propter te puniendum in corpore et anima. Cito:
hoc dicit, ut celeritas et improvisio adventus, timorem et
solicitudinem incutiant. 1 Thess. 5, cum dixerint pax et
securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Et movebo
candelabrum tuum de loco suo. Glossa, idest auferam dona et
virtutes, per quae constituta sunt candelabra; vel te ab Ecclesia tua
separabo, et alium in loco tuo collocabo. Juxta illud, Isa. 22,
expellam te de statione, et de loco et cetera. Vel ut dicit Haymon,
movebo candelabrum tuum de loco suo, idest de loco virtutis tuae, et
societate fidelium amovebo. Psalm. Deus destruet te in finem,
evellet te et cetera. Nisi egeris poenitentiam de peccatis tuis.
Eccl. 2, si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et
non in manus hominis. Sed hoc habes bonum quia odisti facta
Nicolaitarum. Non ipsos sed facta eorum. Nicolaus fuit unus ex
istis septem diaconibus, de quibus agitur Act. 6, quia a fide et
doctrina Christi recessit, eo quod argueretur super hoc, quod nimium
zelabat uxorem suam, quae erat valde pulchra, sicut dicit Clemens.
Et ut se excusaret ab hac stultitia, respondit. Non est mihi curae
quod ipsa faciat: qui vult, utatur ea. Et ob hoc praedicavit
communicandas uxores esse, et omnes mulieres; et comestionem
idolothytorum esse licitam. Praedicavit etiam hunc mundum non a Deo,
sed a quibusdam principibus factum. Et haec facta odivit iste
episcopus, super quo commendat eum Joannes. Quia sicut amor boni,
ita odium mali commendabile est. Unde Psal.: qui diligitis dominum
odite malum. Quae et ego odi: superbiam Jacob. Interpretatur autem
Nicol, populus stultus: et significat gentiles, qui stulti sunt,
quia veram sapientiam, idest Christum recipere nolunt. 1 Corinth.
1, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam. Item signat haereticos, qui licet sibi
sapientes videantur, tamen apud Deum stulti sunt. De quibus Psal.
intelligite insipientes in populo et stulti aliquando sapite. Item
significat avaros, qui de servitio suo non quaeruntur nisi bona
praesentia. Unde Haymon, quid stultius esse potest, quam eo loco
tota mentis anxietate pecunias recondere, quo non licet in perpetuum
habitare? Et etiam si liceret, pecunia, aut in se deficeret, aut
fures aut praedones auferrent. Unde dominus, Matth. 6, nolite
thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur,
et ubi fures effodiunt et furantur. Eccles. 29, perde pecuniam
propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in
perditionem. Ad literam, quidam fuit dives clericus; et nesciens ubi
absconderet thesaurum suum et denarios suos, amovit lapidem de
pariete, et ibi abscondit denarios suos, et reposuit lapidem: et
timens ne oblivisceretur locum, scripsit super lapidem: hic sunt.
Quidam erat socius suus saepe legens hoc. Quadam die cum solus
esset, removit lapidem, et invenit denarios et accepit eos, et postea
reposuit lapidem et scripsit: hic non sunt. Sic stultus ille fuit,
de quo dicitur Luc. 12, hominis cujusdam divitis ager uberes
fructus attulit; et cogitabat intra se dicens, quid faciam, quod non
habeo quo congregem fructus? Et dixit, hoc faciam. Destruam horrea
mea et majora faciam, et illic congregabo omnia quae nata sunt mihi,
et bona mea, et dicam animae meae, anima mea, multa habes bona posita
in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem
illi dominus: stulte, hac nocte animam tuam a te repetam: quae autem
parasti cujus erunt? Et tu qui parasti cujus es? Specialiter autem
ii sunt clerici, vel laici cupidi, qui non habent causam cupiditatis
eo quod soli sunt. Eccl. 4, unus est, et secundum non habet: non
filium, non fratrem; et tamen laborare non cessat, nec satiantur
oculi ejus divitiis: nec cogitat, dicens, cui laboro et fraudo animam
meam bonis? In hoc quoque est vanitas et afflictio pessima. Qui
habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis: quasi dicat, quod
uni dico omnibus dico, Marc. 13. Et movet hic ad intentionem:
unde sensus est, qui habet aures, quibus audit vocem exterius,
audiat, et intelligat mente interius. Vel qui habet aures ad
intelligendum, audiat ad obediendum. Sed contra. Jac. 1, estote
factores verbi et non auditores tantum. Quid spiritus dicat
Ecclesiis. Quare non dicit quid filius dicat Ecclesiis, cujus est
proprie dicere? Quia ipse est sapientia patris, et os patris, et
magister Ecclesiae. Solutio. Potest dici, quod spiritus sumitur
essentialiter, et supponit pro tota Trinitate. Joan. 4, spiritus
est Deus. Vel id dicit de spiritu et non de filio, ut per hoc
innuat, quod dictio illa sive locutio, erat pure spiritualis, non
corporalis. Vel ideo dicit, quia spiritus hoc dicit et facit quod
dicit et facit filius, quia quidquid facit vel dicit spiritus, hoc
habet a filio: et ita in dictione spiritus includitur dictio filii.
Unde Joan. 16, cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos
omnia. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet
loquetur: ille me clarificabit quia de meo accipiet et annunciabit
vobis. Vel ideo dicitur, quid spiritus dicat Ecclesiis, ut per hoc
innuat Joannes, quod non ipse, sed spiritus sanctus loquitur in eo.
Juxta illud Matth. 10, non enim estis vos qui loquimini, sed
spiritus patris vestri. Per hoc quod dicit. Ecclesiis pluraliter,
patet quod non loquitur Joannes uni soli Ecclesiae, sed generaliter
omnibus. Multi habent aures et non audiunt quid loquitur spiritus.
Isa. 42, quis caecus, nisi servus meus? Et quis surdus, nisi ad
quem nuntios meos misi? Psalmus, aures habent et non audiunt. Alii
non audiunt quia dormiunt de quibus Eccles. 22, cum dormiente
loquitur, qui stulto narrat sapientiam. Alii quia nimis sunt remoti
ab eo, qui longe. Psal. longe a peccatoribus salus. Alii quia
aures obturant. Psal. sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas
et cetera. Alii, quia mortui sunt. Sapient. 13, non erubescit
loqui cum eo qui sine anima est. Alii quia sunt in tumultu. Amos
5, aufer a me tumultum carminum tuorum. Deinde ponit Joannes quid
dicat spiritus Ecclesiis. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod
est in Paradiso Dei mei. Vincenti mundum, carnem, Diabolum: quia
mundus, caro, Daemonia, diversa movent praelia. Eph. 6, non est
nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes
et potestates. Mundus vincitur fide. 1 Joan. 5, haec est
victoria quae vincit mundum fides nostra. Joan. 5, confidite quia
ego vici mundum. Augustinus, qui habet veram fidem de Christo, non
quaerit in iis miseriis dives fieri. Caro vincitur vigilia, jejunio,
et ceteris operibus disciplinae. Eccles. 31, vigilia honestatis
tabefaciet carnes. Hieronymus, oratione sanantur pestes mentis,
jejunio pestes corporis, Diabolus vincitur sola humilitate. Psal.
in humilitate nostra memor fuit nostri, et redimet nos ab inimicis
nostris. Inter hostes sumus continue, et ideo semper nos oportet esse
armatos, et paratos ad bellum. Ephes. 6, induite vos armaturam
Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Baruch 3, quid
est, Israel, quod in terra inimicorum es? Primum certamen forte
est. Secundum fortius. Tertium fortissimum. Sapient. 10,
certamen forte dedit illi ut vinceret. Vincenti ergo dabo, sic dicit
spiritus, edere de ligno vitae, quod est in medio Paradisi. Et
quidem lignum vitae est sacra Scriptura. Proverb. 3, lignum vitae
est iis, qui apprehenderunt eam. Item praedicatio devota. Proverb.
4, lignum vitae, desiderium veniens. Item poenitentia. Proverb.
11, fructus justitiae, lignum vitae. Item lignum vitae est crux
Christi, in qua pependit vita, idest Christus. Deuter. 28,
erit vita tua pendens ante te. Hoc lignum, sive haec arbor, dicitur
palma, quae habet radicem amaram, sed fructum dulcem. Cant. 7,
ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus, scilicet generis humani
redemptionem, captivorum liberationem, hostium dejectionem, Paradisi
apparitionem, mortis, scilicet Inferni destructionem, vitae
reparationem. Angelicae ruinae restaurationem, hominis ad domini
reconciliationem, peccatorum remissionem: Baptismi regenerationem,
opprobriorum evacuationem, virtutum roborationem. Item lignum vitae
est ipse Christus. Psalmus. Et erit tamquam lignum quod plantatum
est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.
Item lignum vitae est charitas, a qua, quasi ex stipite, exeunt rami
aliarum virtutum, et omnium meritorum. Unde Gregorius: ut multi
arboris rami ex una radice, sic multae virtutes ex una charitate
generantur; nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non
manet in radice charitatis. Haec omnia dicuntur lignum vitae, eo quod
comestoribus suis dant vitam gratiae in praesenti, et gloriae in
futuro. Unde de quolibet potest exponi, quod dicit Apoc. in fine,
ostendit mihi flumen aquae vivae, et ex utraque parte fluminis lignum
vitae, afferens fructus duodecim. Quorum primus est sanitas sine
aegritudine. Psal. qui sanat omnes infirmitates tuas. Isa. 25,
praecipitabit dominus in monte isto faciem vinculi colligati super omnes
populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
Praecipitabit mortem in sempiternum. Augustinus de civitate Dei:
ibi esse nostrum non habebit offensionem. Item in libro Confess. cum
inhaesero tibi ex omnibus medullis, nusquam erit mihi labor et dolor,
sed viva erit vita mea tota plena te. Secundus est, plenitudo sine
defectu. Isa. 49, non esurient neque sitient, et non percutiet
eos sol, neque aestus: quia miseratio eorum reget eos, et ad fontes
aquarum potabit eos. Augustinus de civitate Dei: o quanta erit ibi
felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum. Isa. 60,
tunc videbis (propter claritatem), et afflues (propter
suavitatem), et mirabitur cor tuum (propter novitatem), et
dilatabitur cor tuum (propter boni copiositatem). Tertius est
satietas sine fastidio. Ecclesia. 24, qui edunt me adhuc
esurient. Proverb. 13, lignum vitae desiderium veniens. Quartus
cognitio sine dubitatione. Cor. 13, nunc cognosco ex parte. 1
Thess. videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem. Quintus est gaudium sine tristitia. Isa. 65, non erunt
in memoria priora, et non ascendent super cor, sed gaudebitis et
exaltabitis usque in sempiternum. Sextus est securitas sine timore.
Proverb. 1, qui me audiet absque terrore quiescet, et abundantia
fruetur terrore malorum sublato. Isa. 33, locus fluviorum rivi
latissimi et patentes; non transibit super eum navis remigum, neque
trieris magna transgredietur eum. Trieris est triplex tentatio:
carnis, mundi, Diaboli, quarum nulla erit ibi. Zach. 2, absque
muro habitabitur Jerusalem prae multitudine hominum et jumentorum in
medio ejus, et ero ei, ait dominus, murus ignis in circuitu.
Septimus est pax sine tribulatione. Psal. delectabuntur in
multitudine pacis et cetera. Isa. 32, sedebit populus meus in
pulchritudine et cetera. Augustinus: pax civitatis caelestis est
ordinatissima et concordissima societas perfruendi Deo, et seinvicem
in Deo. Octavus est libertas sine servitute. Job 3, parvus et
magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Galat. 4, illa quae
sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra. Augustinus,
cujus rex est veritas, cujus lex charitas, cujus modus aeternitas.
Nonus est claritas sine obscuritate. Tob. 13, beatus ero si
fuerint reliquiae seminis mei ad videndum claritatem Jerusalem.
Apoc. 21, civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, quia
claritas Dei illuminabit eam, et agnus lucerna ejus est. Decimus est
pulchritudo sine deformitate. Apoc. 21, plateae civitatis aurum
mundum tamquam vitrum perlucidum, singulae portae erunt ex singulis
margaritis. Item nihil inquinatum intrabit in ea. Undecimus est
canticum laudis sine intermissione. Apoc. 14, audivi vocem sicut
cytharoedorum, cytharizantium in cytharis suis. Et cantabant canticum
novum ante sedem Dei, et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum
quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Isa. 6, vidi
dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: Seraphim stabant
super illud et dicebant, sanctus sanctus sanctus dominus Deus
excelsus, plena est omnis terra gloria ejus. Tob. 13, ex lapide
candido et mundo omnes plateae ejus sternentur, et per vicos ejus
alleluia cantabitur. Psal. beati qui habitant in domo tua domine, in
saecula saeculorum laudabunt te. Duodecimus est vacatio a labore et
cetera. Perfectio est amor et visio Dei. Augustinus de civitate
Dei, vacabimus et videbimus, et amabimus, et laudabimus; ecce quid
erit in fine sine fine. Hae sunt duodecim stellae in corona mulieris,
idest Ecclesiae. Apocal. 12, de hoc ligno dat dominus in hac vita
aliquibus aliquid praegustare ad modum vendentis vinum dicens, gustate
et videte, quia suavis est dominus, Proverb. ultimo. Gustavit et
vidit quam bona est negotiatio ejus. Sed in futura vita dabit edere.
De quo dicitur Apoc. 19, beati qui ad coenam agni vocati sunt.
Et signanter dicit dabo. Non reddam nec vendam, quia supra omne
meritum est quod dabit. Isa. 64, oculus non vidit et cetera.
Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera.
Item nota quod Christus dominus ipse est cibus qui editur. Eccles.
24, qui edunt me et cetera. Et editur non masticando, sed
videndo. Psal. justi epulentur et exultent in conspectu Dei, idest
in conspiciendo dominum. Ipsemet est cocus. Psal. parasti in
dulcedine tua pauperi Deus. Ipse etiam erit servitor. Luc. 12,
et transiens ministrabit illis. Item nota quod dicit, dabit de ligno
vitae. Non lignum vitae; quia etsi totum dabit, nullus tamen totum
capiet, sed quilibet secundum meritum. Quod in Paradiso. Paradisus
est Ecclesia, fidelis anima, Scriptura sacra, virgo beatissima,
caelestis patria, claustralis vita. Natura quaelibet est locus
deliciarum, et in medio omnium est lignum vitae. Sed quoniam sunt
alii Paradisi et loca delitiarum, habet enim caro suas delitias, et
mundus suas, ideo addit, Dei mei, idest, quam ipse plantavit.
Genes. 2, plantaverat autem dominus Deus Paradisum voluptatis a
principio, in quo posuit hominem quem formaverat et cetera. Et
Angelo Smyrnae et cetera. Haec est secunda pars capituli, in qua
scribit episcopo Smyrnae, quem in multis commendat, et in nullo
reprehendit: et procedit hoc ordine. Primo ponit laudes ejus.
Secundo futuras tribulationes, ut minus timeantur, praedicit.
Tertio movet eum ad patientiam. Quarto promittit ei praemium pro
patientia. Quinto a damnatione futura securum reddit. Dicit ergo
Angelus Joan. et Angelo Smyrnae Ecclesiae, sicut Angelo
Ephesi, scribe hoc quod sequitur. Haec dicit, primus et
novissimus, hoc est Christus, a quo omnia, et ad quem omnia. Qui
fuit mortuus propter te, et ideo tu non debes timere mori pro ipso. 1
Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et vivit aeternaliter.
Quatuor dicit Joannes de Christo. Primus et novissimus, mortuus,
vivit. Primus idest ante quem nullus, contra Arianos qui dicunt
Christum puram creaturam. Novissimus, idest post quem nullus, et
hoc est contra Arianos. Mortuus, contra Manichaeos, qui dicunt
ipsum non resurrexisse. Primo debetur honor quia creavit. Novissimo
debetur timor quia judicabit. Mortuo debetur amor, quia vivificavit.
Vivo debetur spes quia resuscitabit. De duobus primis dicitur
Malach. 1, si ego pater, ubi est honor meus? Et si ego Deus,
ubi est timor meus? De aliis duobus dicitur Rom. 4, mortuus est
propter delicta nostra, resurrexit autem propter justificationem
nostram. Et Bernardus: supra omnia mihi te reddit amabilem, bone
Jesu, opus nostrae redemptionis, calix tuae passionis quem bibisti
pro me. Sequitur, scio tribulationem tuam, in qua patienter
sustinendo propter me fecisti tuam: vel tuam, idest quam ex meritis
tuis pateris, vel ex fragilitate humana. Unde Job 13, homo natus
de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Et
paupertatem tuam, idest tuam voluntatem habitam, quia divitias tuas
pauperibus erogasti. De qua Matth. 5, beati pauperes spiritu,
idest voluntarie. Vel tuam, id est quam habes ex te. Omnis homo
nascitur et moritur pauper. Unde 1 Tim. 6, nihil intulimus in
hunc mundum. Haud dubium quia nec quid auferre possumus. Secundum
hoc est suprascriptum, scio tribulationem tuam, id est tibi illatam.
Et paupertatem tuam id est innatam: quae utraque tua est, quae
sustines patienter propter Deum. Et dicit dominus, scio, quia
videbatur nescire quia diu permisit eum tribulari. Vel scio, id est
approbo. Et tali domino bonum est servire: qui ea fecerit vel
sustinuerit pro eo, non obliviscitur, sed scit et approbat: et talis
dominus solus est Jesus Christus. Propter quod dicitur 1 regum 6,
praeparate corda vestra et servite illi soli. Utrique vero, scilicet
tribulationi et paupertati, debetur regnum caelorum. Matth. 5, qui
habet, dives est, licet pauper dicatur. Prov. 23, est pauper cum
in multis divitiis sit. Ideo sequitur, sed dives es, in augmento
virtutis et spe remunerationis in bonis spiritualibus, licet pauper in
temporalibus; dives in caelo, licet pauper in mundo. Jeremiae 41,
thesaurum habemus in agro frumenti et hordei, et olei et mellis. Per
frumentum intelligimus gratiam: per hordeum patientiam, per oleum
laetitiam in tribulatione, per mel dulcedinem in contemplatione. Et
hic est thesaurus viri justi. Proverb. 20, thesaurus
desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. Et blasphemaris, licet
talis sis, ab iis qui se dicunt esse Judaeos idest confitentes
Christum, et non sunt, licet dicant. Et ideo major est tribulatio
quia infertur a familiaribus. Juxta illud Psalm. et si is qui oderat
me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
Et hic dicit Glossa: nulla pestis efficacior ad nocendum, quam
domesticus hostis. Sed sunt synagoga Satanae, idest congregatio
adversans bono. De hac synagoga dicitur Eccles. 21. Synagoga
peccantium stupa collecta: et consummatio eorum, flamma ignis. Sed
quia tribulatis solet esse cumulus miseriae, quando infamantur seu
blasphemantur, ut dicit Glossa: ideo additur consolatio. Nihil
horum timeas, scilicet tribulationem, paupertatem, blasphemias, et
alia quae passurus es. Praedicitur autem futura tribulatio, ut cum
venerit minus noceat. Quia, ut dicit Gregorius: minus feriunt
jacula quae praevidentur. Et ostenditur hic nobis, quod homo se debet
praemunire more militis, qui vadit ad pugnam. Unde Eccles. 2,
accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore et cetera.
Bene ergo dicit: nihil horum timeas, quae passurus es. Sive
paupertatem in rebus, sive tribulationes in corporalibus, sive
vituperationem in fama. Matth. 20. Nolite timere eos qui occidunt
corpus, animam autem non possunt occidere. Et Paulus Act. 10,
nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem me. Et posset
iste episcopus quaerere: quid, vel unde passurus sum ego? Et
respondet nobis Joannes dicens, ecce, id est in brevi, missurus est
Diabolus, suggerendo, et Deo permittente. Aliquos ex vobis in
carcerem, idest omnimodam tribulationem, ut tentemini, id est per
tentationes probemini sicut aurum in igne probatur. Eccles. 27,
vasa figuli probat fornax: et homines justos, tentatio tribulationis.
Et habebitis diebus decem, id est tempore decem Romanorum
imperatorum, qui signantur Dan. 7, per decem cornua. Vel finitum
ponitur pro infinito: id est in multis diebus sustinebitis
tribulationes. Sicut Job 19, en decies confunditis me. Et
Genes. 31, mutavit mercedem meam decem vicibus, id est multis.
Vel decem diebus, quamdiu servabitis decem mandata. Vel decem
diebus, id est in omni tempore quod septem diebus agitur, et quo
contra tria principalia vitia, id est luxuriam, avaritiam, vanam
gloriam pugnatur. Vel decem diebus, idest omni tempore, pro fide
sanctae Trinitatis. Et nota cum loquitur episcopo, non dicit
habebis, sed, habebitis. In quo notatur quod omnibus tribulatis
generaliter loquitur. Eleganter etiam dicit, quod habebunt
tribulationes et videbunt bona, quae sunt in ea, et per eam. Isa.
26, in tribulatione murmuris doctrina tua est: id est tribulatio,
ubi mali murmurant, boni docentur, et illuminantur. Sequitur, esto
fidelis, id est serva fidem: quasi dicat: quicquid illi faciant
tibi, ut semper esto fidelis, id est serva fidem seu fidelitatem,
sicut uxor viro, servus domino, sicut amicus amico. Fides quam debet
uxor viro est, ut nulli alii adhaereat. De qua Oseae 2, sponsabo
te mihi in fide. Quam debet servus domino suo: id est ut res suas
bene colligat, bene custodiat, et bene distribuat. De qua fide
dicitur Luc. 12, quis putas est fidelis dispensator et prudens? 1
Corinth. 4, jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis
inveniatur. Fides quam debet amicus amico est, ut omni tempore ei
adhaereat, et non relinquat eum tempore necessitatis. De qua
Ecclesiast. 6, amicus fidelis, fortis protectio; qui invenit
illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio. Et non
est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius,
usque ad mortem inclusive: quasi dicat: etiam pro morte vitanda non
dimittas fidem tuam. Eccl. 4, usque ad mortem certa pro justitia.
Nec erit hoc sine lucro. Unde sequitur: et dabo tibi coronam vitae,
id est vitam interminabilem, vel vitam regalem. Isa. 41, dabo eis
coronam pro cinere. Vel coronam vitae, id est honorem semper
viventem, qualis non est corona mundi. De qua Sap. 2, coronemus
nos rosis antequam marcescant; id est honore mundano, cito perituro.
Isa. 28, vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti.
Rosae sive flores de quibus fit corona, sunt divitiae temporales,
delitiae carnales, honores saeculares. De quibus Jeremiae 48,
date florem Moab, quia flos egredietur nullum ferens fructum. Hanc
coronam dat mundus victoribus suis. Primam dat Christus victoribus
suis. Unde 2 Timoth. 4, bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi. In reliquo, reposita est mihi corona
justitiae et cetera. Tob. 2, filii sanctorum sumus, et vitam illam
expectamus, quam dominus daturus est iis, qui fidem suam nunquam
immutant ab eo. Jacob. 1, beatus vir qui suffert tentationem, quia
cum probatus fuerit accipiet coronam vitae et cetera. 2 Timoth. 2,
non coronabitur nisi qui legitime certaverit: qui usque ad mortem fidem
servat. Qui habet aures, exterius, audiat interius, id est
intelligat. Quid spiritus dicat Ecclesiis. Nota, quod Diabolus
dicit Genes. 3, nequaquam moriemini. Et iterum, eritis sicut dii
scientes bonum et malum: contra illos, qui semper student scientiae,
et nunquam vitae. Item nota, quod dicit mundus, Prov. 1,
insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra et
cetera. Item nota quod dicit caro, Sap. 2, venite fruamur bonis,
quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. Isa.
22, comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Nota quod est
Ecclesia malorum. De qua Psalm. odivi Ecclesiam malignantium.
Item Ecclesia bonorum. De qua Matth. 10, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam. Item Ecclesia beatorum. De qua Psal.
laus ejus in Ecclesia sanctorum. Primae Ecclesiae loquitur saepe
arguendo et comminando. Joan. 16, arguet mundum de peccato, et de
justitia, et de judicio. Secundae loquitur consolando et erudiendo.
Psal. audiam quid loquatur in me dominus Deus: quia loquetur pacem
super sanctos suos. Tertiae loquitur facie ad faciem, sicut solet
loqui amicus ad amicum suum, omnia secreta sua ei revelando. Quid
autem sit quod spiritus dicat Ecclesiis, subdit. Qui vicerit
mundum, carnem, Diabolum, sicut supra dictum est, non laedetur a
morte secunda, id est a morte aeterna. Prima mors animae est in
peccatis. Secunda in poenis. Item mors prima corporis est, quando
dissolvitur anima ab eo. Secunda quando damnabitur in Inferno. Et
ita duplex est mors animae. Una in culpa, alia in Gehenna.
Similiter est duplex mors corporis. Una est in dissolutione, alia in
aeterna damnatione. Assimilatur autem prima mors animae, primae morti
corporis in multis. Sicut enim corpus primo distemperatur, postea
infirmatur, deinde moritur, postea effertur, postea sepelitur,
deinde lapide operitur, ita anima, primo distemperatur, per malam
cogitationem, postea infirmatur per noxiam delectationem, postea
moritur per consensum, postea effertur per operis efficaciam, postea
sepelitur per consuetudinem. Ad ultimum operitur per obdurationem.
Item sicut mors corporis sedit in vita, ita et mors animae. Primo
enim mors corporis separat ab anima ipsum, et mors animae separat ipsum
a Deo. Isa. 59, iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum
vestrum. Item mors corporis separat a parentibus et amicis
carnalibus: et mors animae ab Angelis et a sanctis. Unde 1 regum
15, dicit Agag pinguissimus, siccine separas amara mors. Job
19, fratres meos id est Angelos longe fecit a me, et noti mei, id
est sancti, quasi alieni recesserunt a me, dereliquerunt me propinqui
mei, et qui noverant me obliti sunt mei. Et non solum dereliquerunt
Angeli animam peccatricem, immo fiunt adversarii, et stabunt contra
ipsam in judicio. Thren. 1, omnes amici ejus spreverunt eam, et
facti sunt ei inimici. Cant. 1, filii matris meae pugnaverunt
contra me. Psal. amici mei et proximi mei adversum me
appropinquaverunt et steterunt. Item mors corporis facit amittere
divitias mundi, et mors animae aufert divitias caeli. Thren. ult.
haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
Item mors corporis privat visum corporalem, et mors animae visum et
omnem sensum spiritualem. Psal. in aeternum non videbit lumen. Item
mors corporis dolorem facit: et mors animae majorem. Eccl. 41, o
mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis
suis. Praeterea mors animae laedit quia mittit in ignem aeternum.
Matth. 25, ite maledicti in ignem aeternum. Item laedit propter
poenarum acerbitatem, diversitatem, perennitatem: quae tria notantur
in illo verbo Psal. tu Deus deduces eos in puteum interitus.
Diversitas cum dicit, deduces, id est de poena ad poenam duces, ut
dicit Job 34, ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.
Perennitas notatur, cum dicit, in puteum, unde exire non potest qui
semel illic ceciderit. Item mors animae laedit graviter,
immisericorditer, insanabiliter. Unde Jerem. 30, plagam nimiam
pertransite castigatione crudeli. Quid clamas ad me super contritione
tua? Insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis
tuae: dura facta sunt peccata tua: feci hoc tibi. De hac laesione
dicitur Paralip. 9, qui peccat in me, laedit animam suam. Item
Eccl. 19, qui multis utitur verbis, laedit animam. Tamen ista
laesio quamdiu est anima in corpore sanabilis est: unde Sap.
sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Sed postquam exiet a
corpore, fiet insanabilis. Unde Isa. 63, ablata est messis in
die haereditatis, et dolebit graviter. Quicumque igitur non vult
laedi a secunda morte, quaerat hic sanari a laesione primae mortis, et
ostendat Samaritano plagas suas, qui curabit eas infundens vinum
compunctionis, et oleum consolationis, ut dicitur Luc. 3. Reg.
8, si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in
domo hac, tu exaudies in caelo haereditatis tuae et propitiaberis.
Augustinus, sunt ne viscera Christianae miserationis in te, qui
plangis corpus a quo recessit anima, et animam a qua recessit Deus,
non plangis? Et Angelo Pergami et cetera. Haec est tertia pars
capituli, in qua scribit Joannes episcopo Pergameno primo ponens
laudes ejus, secundo increpationes, tertio poenitentiae admonitiones,
quarto comminationes, quinto praemunit circa futura. Dicit ergo, et
Angelo, id est episcopo Pergamensis Ecclesiae scribe, sicut aliis.
Haec quae sequuntur dicit qui habet romphaeam ex utraque parte acutam,
de quo dictum est supra, idest vidi similem filio hominis, et gladius
acutus ex utraque parte exibat de ore ejus. Et signatum idem hic per
romphaeam quod supra per gladium; scilicet verbum divinum, vel
sententia judiciaria; quae dicitur acuta ex utraque parte temporis,
quia scindet etiam illos, qui fuerunt ante tempus gratiae, et illos,
qui fuerunt post. Vel ex utraque parte hominis, quia scindet tam in
corpore quam in anima. Vel ex utraque parte generis, quia scindet tam
gentiles quam ignobiles. Vel ex utraque parte criminis, quia scindet
tam carnalia, quam spiritualia peccata. Vel ex utraque parte
Ecclesiae, quia scindet tam praelatos quam subditos, tam laicos quam
clericos, tam seculares quam claustrales. Vel, ex utraque parte
sexus, quia scindet tam feminas quam viros. Vel, ex utraque parte
aetatis, quia scindet tam juvenes quam senes. Vel, ex utraque parte
fortunae, quia scindet tam pauperes quam divites. Breviter, romphaea
illa nulli parcet. Sap. 6, non subtrahet personam cujusque
dominus, nec verebitur imaginem vel iniquitatem cujusque. De hoc
gladio dicitur Deuter. 52, si acuero ut fulgur gladium meum, et
arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis. Modo
non videtur gladius acutus hic: sed quando extrahetur a vagina, et
incipiet percutere, tunc sentietur acumen ejus. Exod. 21, gladius
exacutus est, et limatus; ut caedat victimas exacutus est, ut
splendeat limatus est. Exod. 15, evaginabo gladium meum et
interficiet eos manus mea. Vagina in qua modo latet gladius est
patientia Dei, qua nos expectat: sed tunc extrahet. Ezech. 5,
nudabo gladium meum post eos. Quos autem percussurus sit gladius
iste, dicitur Deuter. 32, gladius meus devorabit carnes, idest
carnales. Item Jerem. 50, gladius ad Chaldaeos, ait dominus,
et ad habitatores Babylonis, idest ad superbos et avaros. Item
Isa. 1, si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis gladius
devorabit vos. Et Chaldaei provocant iram Dei. Forte hic dicitur
habere romphaeam bis acutam, quia de duobus malis volebat Joannes
reprehendere Pergami episcopum: scilicet de doctrina Balaam, et de
doctrina Nicolaitarum, qui erant in episcopatu suo. Vel ideo quia
volebat redarguere negligentiam pastoris, et malitiam gregis, et
punire nisi poeniterent. Sed antequam redarguat, commendat eum, ut
postea patientius sustineat correctionem, et ut sciat quod correctio
sua veniebat ex amore, ut det exemplum nobis. Commendat autem in
duobus. Primo, quia in medio malorum fidem Christi tenuit.
Secundo, quod in tempore persecutionis non cecidit. Unde dicit,
scio ubi habitas, scilicet in medio pravae et perversae nationis.
Unde subdit, ubi sedes est Satanae, idest congregatio malorum, qui
tibi omni bono adversantur. Et ubi habitas et tenes nomen meum: a quo
diceris Christianus. De quo Act. 4, non est aliud nomen sub caelo
datum hominibus in quo oporteat vos salvos fieri. Cant. 1, oleum
effusum nomen tuum, id est Christus qui effusus est super omnes
Christianos. Jerem. 14, tu in nobis es, domine, et nomen
sanctum tuum invocatum est super nos. Istud nomen semper est
tenendum, et corde per fidem, et ore per confessionem, et opere per
sanctam conversationem. Sunt alia duo nomina Christi, quae potius
sunt timenda quam tenenda: scilicet magister et dominus. De quibus
Joan. 16, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum
etenim. Ista nomina multi volunt sibi usurpare, cum tamen sint ejus
propria nomina, ut nulli velit communicare. Unde Exod. 6, nomen
meum Adonai non indicavi eis, quod interpretatur dominus. Item
Matth. 24, nolite vocari Rabbi, unus est enim magister vester,
vos autem fratres estis. Exod. 20. Non accipies nomen Dei tui in
vanum. Sequitur, et non negasti fidem meam, pro aliqua
tribulatione; sed potius confessus es ore, quam tenebas in corde.
Rom. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad
salutem. Vel fidem meam quam tenebas corde, non negasti opere, sicut
multi. Ad Titum 1, confitentur se nosse Deum, factis autem
negant. Ut ille de quibus ad Titum 5, cum luxuriatae fuerint in
Christo, nubere volunt: habentes damnationem, quia fidem primam
irritam fecerunt. Et in eodem. Si quis suorum, et maxime
domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli
deterior. Et in diebus illis Antiphas testis meus fidelis: quasi
dicat: in diebus illis Antiphas occisus fuit pro fide Christi, quam
tenebat, non negasti fidem. Et in hoc apparet quod laudandus est ille
episcopus, qui non negavit fidem pro qua videbat alios occidi. Fuit
autem Antiphas quidam Christianus ab infidelibus qui erant Pergami
propter nomen Christi interfectus, qui proponitur in exemplum episcopo
ad imitandum. Item ad se humiliandum: ne scilicet superbiret quia
steterat: quia plus fecerat ille, qui propter nomen Christi
sustinuerat mortem. Item ad ipsius commendationem qui pro Christo
mortem sustinuit, Antiphas dico testis meus fidelis, idest pro me
martyrizatur. Martyr enim Graece, testis Latine. Qui occisus est
apud vos, idest inter vos; et ideo ejus exemplo debetis roborari. Et
non est mirum si occisus est inter vos, quia multi sunt mali ibi.
Unde sequitur, ubi sedes est Satanae, idest ubi est synagoga
malorum, in quibus Diabolus sedet et quiescit. Secundum quod dicitur
Job 41, sub umbra dormit in secreto thalami in locis humentibus,
idest in malis quae dicuntur umbra propter fluxibilitatem. Nota
multiplex martyrium. Primum est in sanguinis effusione, sicut
Stephanus, Laurentius, Mauritius. Secundum in carnis
maceratione, sicut Hieronymus, Augustinus, Gregorius. Tertium in
Christi compassione, sicut beatus dominicus, sanctus Franciscus,
beatus Nicolaus. Quartum parcitas in ubertate, sicut Job et
David. Quintum largitas in paupertate, sicut Tobia. Sextum
castitas in juventute sicut Joseph et Daniel. Septimum in bona
operatione, sicut quilibet justus. Joan. 5, opera quae ego facio,
ipsa testimonium perhibent de me. Octavum in praedicatione, sicut
omnes praedicatores. Act. 1, et eritis mihi testes in Jerusalem.
De omnibus istis dicitur Isa. 43, vos testes mei dicit dominus.
Aut testis fidelis Antiphas, quia usque ad mortem in suo testimonio
perseveraverit: unde supra 1, esto fidelis usque ad mortem. Item
dicitur quia quod corde credidit ore praedicavit et opere adimplevit;
et tali testi debet credi. Quia in ore duorum vel trium testium, stat
omne verbum, ut dicitur Deuteronomii 19. Falsus testis est, qui
aliud facit et aliud dicit. De quo Proverb. 19, falsus testis non
erit impunitus. Sed habeo et cetera. Posita commendatione Pergameni
episcopi, ponit Joannes ejus increpationem, ut quod boni erat in eo
non posset ex mali admixtione amitti, et ne ex praedicta commendatione
posset inaniter extolli: quasi dicat: multa habes bona ut dixi: sed
habeo adversum te pauca. Si corrigas, ut dicit Glossa: si non
corrigas, multa. Et quae sunt illa determinat, quia habes illic,
scilicet in episcopatu tuo, tenentes doctrinam Balaam, quibus parcis
et non expellis. Qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis
Israel. Unde Num. 24, dixit Balaam ad Balac: pergens ad
populum meum, dabo tibi consilium. Non tamen legitur ibi de
consilio, nec alibi, sed per effectum sequentem patuit. Videns enim
Balaam Judaeos promptos ad luxuriam et idolatriam, consuluit Balac,
ut pulchras mulieres adduceret et poneret coram filiis Israel, quarum
pulchritudine ruerent in amplexus earum, et blanditiis deliniti
comederent de sacrificiis Phegor, sive Beelphegor, et sic a Deo
derelicti, caderent coram eo. Haec fiebant in Pergamo, quia multi
erant dediti ibi gulae et luxuriae. Unde ostendit quod fuit illud
scandalum, scilicet edere de sacrificio idolorum et fornicari. Et
bene conjunguntur haec duo, scilicet edere et fornicari, quia unum
sequitur aliud. Unde Hieronymus, venter mero aestuans cito descendit
in libidinem. Item vicina sunt venter et genitalia, et pro vicinitate
membrorum sequitur confoederatio vitiorum. Sapient. 2, vino
pretioso et unguentis nos impleamus: et statim sequitur. Nullum
pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Ad literam, filii
Israel propter pulchritudinem mulierum fuerunt decepti, sicut hodie
multi decipiuntur; propter quod dicit Eccles. 9, speciem mulieris
alienae multi admirati reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi
ignis exardescit. Mystice Balaam interpretatur populus vanus, et
significat haereticos. Balac interpretatur elidens, et significat
princeps saecularis. Balaam ergo docet Balac decipere filios
Israel, idest docent principes saeculares subvertere Christianos.
Item Balaam interpretatur vorator, unde significat ventrem.
Doctrinam igitur Balaam tenent multi qui ad nil student nisi
comestioni et potationi. De quibus dicitur Proverb. 23, cui vae,
cujus patri vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui
suffossio oculorum, nonne iis qui demorantur in vino et student
calicibus epotandis? Haec doctrina contraria est doctrinae apostoli.
Rom. 13, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus
et impudicitiis. Item Balaam vorator est Diabolus qui devorat
peccatorem, nec facit de ipso nisi duos morsellos: unum de corpore et
alium de anima. Unde bene dicitur Diabolus duos bolos habens, idest
duos morsellos. Jerem. 51, comedit me, devoravit me
Nabuchodonosor rex Babylonis. Doctrinam hujus tenent mali praelati,
qui per exactionem, substantiam auferunt, et sic devorant corpus, et
per malam conversationem animam subditorum malo exemplo occidunt. De
primo dicit Psalm. qui devorant plebem meam et cetera. Ezech.
19, factus est leo et didicit praedam capere et homines devorare.
De secundo dicitur Oseae 4, peccata populi, idest oblata pro
peccatis populi comedent, et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum
malo exemplo. Et Mich. 3, audite principes Jacob et duces domus
Israel qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnes eorum
desuper ossibus eorum. Sequitur, similiter habes et tu tenentes
doctrinam Nicolaitarum. Nam isti uxores suas omnibus et omnes alias
communicandas docebant et licitum esse plures habere. Horum doctrinam
habent viri qui superbo et superfluo habitu ornant uxores suas; sic
enim docent eas fornicari et aliis communicant: quando enim bene
ornantur, libentius considerantur et ardentius desiderantur et saepius
sollicitantur et facilius decipiuntur. Sic decepti sunt senes
presbyteri respicientes Susannam, Dan. 13; et de Bersabeae, 2
Reg. 11. Et Thren. 4, oculus meus depraedatus est animam meam
in cunctis filiabus urbis meae. Hujus doctrinae malae sunt, nec sunt
de schola domini: unde Hebr. ult. doctrinis variis et peregrinis
nolite abduci. Jac. 3, non est sapientia ista de sursum
descendens, sed terrena animalis et diabolica: terrena in cupidis,
animalis in luxuriosis, diabolica in ambitiosis. Bernardus, sapiens
est qui relinquit praeterita tamquam mala: contemnit praesentia tamquam
vana, futura desiderat tamquam bona. Similiter age poenitentiam de
isto peccato, sicut de illo: quasi dicat: moneo te, ut de isto et de
illo peccato agas poenitentiam: per justitiam puniendo praeterita; per
temperantiam, reprimendo praesentia; per prudentiam cavendo futura;
per fortitudinem perseverando in bona vita inchoata. Haec enim quatuor
sunt in vera poenitentia. Propter quod de istis dicitur Sap. 8,
sobrietatem et patientiam et justitiam et veritatem docet: quibus
utilius nil est in vita hominibus. Si quo minus, idest si in aliquo
fueris minus fortis quam debeas, veniam tibi, idest contra te qui non
corrigis illos, cito, idest in morte vel in judicio, quod erit cito.
Quia omne tempus breve est. Joel 3, velociter (vel cito) reddam
vicissitudinem super caput vestrum. Et pugnabo cum illis, idest
contra illos, in gladio oris mei, idest sententia judiciaria
convincens illos fornicarios, separans a consortio bonorum et secans in
corpore eos et in anima. Tunc nemo poterit fugere, quia peribit fuga
a veloce, ut dicitur Amos 2. Nec mirum si tunc vincentur
peccatores, quia fortis et potens est qui pugnabit contra eos. Luc.
22, tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate
magna et majestate. Nec inermis dominus, immo armatus veniet. Sap.
5, induet pro thorace justitiam et accipiet pro galea judicium
certum, sumet scutum inexpugnabile aequitatem, acuet autem duram iram
in lanceam. Item non veniet solus, immo multos habebit adjutores, et
miser peccator destitutus erit Dei auxilio. Unde in eodem: armabit
creaturam ad ultionem inimicorum, pugnabit cum illo orbis terrarum
contra insensatos. Omnis enim creatura accusabit peccatores qui eis
abusi sunt. Unde Gregorius, quam angustae viae erunt reprobis in
judicio. Desuper erit judex iratus, subtus patens chaos Inferni, a
dextris peccata accusantia, a sinistris infinita Daemonia ad Infernum
trahentia: intus erit conscientia mordens, exterius mundus ardens;
miser peccator sic deprehensus quid faciet? Fugere non poterit,
latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si quaeris quis te
accusat? Totus mundus. Nam offenso creatore, omnis creatura
perditum odio habet. Ideo charissimi, antequam accedamus ad campum
certaminis, faciamus pacem cum domino, sicut ipse monet Luc. 14,
quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens
prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum
viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente,
legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Qui habet aures audiat,
quid spiritus dicat Ecclesiis. Hoc jam expositum est; et frequenter
ponitur in hoc libro, ut excitetur attentio subditorum auditorum,
vincenti dabo manna absconditum. Hoc dupliciter potest exponi:
scilicet vel de dulcedine interna quae dabitur sanctis in hac vita; vel
de dulcedine externa quae dabitur sanctis in futura vita. Utraque
tanta est, ut omnis qui sentit dicat, quid est hoc? Et utraque
abscondita est, quia parum et paucis datur sentire aliquid de ipsa.
Unde Psalm. quam magna multitudo dulcedinis tuae domine et cetera.
Isa. 64, oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti
iis qui expectant te. Et bene per manna significatur dulcedo
contemplationis propter saporis suavitatem. Psalm. gustate et videte
quoniam suavis est dominus, beatus vir qui sperat in eo, idest qui
totam spem suam figit in eo; quia tali datur sentire suavitatem Dei,
quae quantumcumque modicum sentiatur, miratur anima, ut merito
dicatur. Manu, quid est hoc? Eccles. 24, spiritus meus super
mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Sap. 12, o quam
bonus et quantum suavis est domine spiritus tuus in nobis. Quidam
inveniunt Deum tantum dulcem in oratione. Quidam tantum in lectione.
Quidam tantum in celebratione. Quidam in praedicatione. Sed
perfecti alii inveniunt eum dulcem et suavem in omnibus, et in jejuniis
et disciplinis, et etiam in infirmitate et paupertate, secundum illud
Eccles. 24, in omnibus requiem quaesivi ad modum apis, quae fere
ex omni flore extrahit mel. Unde dominus dicit de talibus.
Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis;
quia quanto plus anima sentit de Deo, tanto amplius ardet in eo.
Unde Eccles. 24, qui edunt me, adhuc esurient et cetera. Item
de manna dicitur Sap. 16. Manna quod ab igne non poterat
exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat.
Ignis enim purum mentis desiderium est, juxta illud Lucae, ignem
veni mittere in terra et cetera. Et hic ignis non potest vincere
manna, sed vincitur; quia nullus potest comprehendere internam
dulcedinem quantumcumque sit accensum ejus desiderium. Ut merito dicat
Psalm. defecit in salutare tuum anima mea. Et iterum, quam dilecta
tabernacula tua domine virtutum. Concupiscit et deficit anima mea in
atria domini. Quasi dicat: ex hoc scio quod tabernacula tua, idest
mansiones tuae domus sunt amabiles et desiderabiles: quia ego qui adhuc
sum foris in atrio, nondum intus in templo, tam vehementer concupisco
morari hic juxta; sed concupiscendo deficio, non valens comprehendere
quod est ibi. Unde alibi exclamat, domine quis habitabit in
tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Si hoc
modicum dulcedinis tuae quam das in atrio non possum capere, quis
capiet illud totum quod est in templo? Per solem vero signatur
Christus. Malach. ult. orietur vobis timentibus nomen meum sol
justitiae, et sanitas in pennis ejus. Quod igitur ignis non potest
consumere, exiguo radio solis calefactum tabescit; quia adveniente
desuper modico divinae lucis radio, incenditur et liquefit cor
humanum, ut usque ad comprehensionem caelestium sublevetur. Unde
Bernardus, saepe ad orationis studium accedimus corde tepido et
pectore sicco; et tanta repente infunditur gratia quod pinguescat,
pectus replet intima inundatio pietatis. Item manna minimum erat ad
modum seminis coriandri, et dulcedo mentis quae hic conceditur viris
sanctis modica est respectu dulcedinis aeternae quae dabitur in futuro.
Item erat quasi pilo tusum, quia dulcedo mentis saepe provenit ex
tribulatione, ut patet in Stephano: de quo cantatur, lapides
torrentis dulcis illi fuerunt. Et Deuteronomii 32, ut sugeret mel
de petra et cetera. Item Psalm. de petra melle saturavit eos. Item
manna albi coloris erat et frigidae naturae; et sole veniente, statim
liquefiebat. Sic hujus suavitas, mentem facit albam et pulchram:
unde Cant. 7, quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis?
Item frigidam facit quia amorem mundi retrahit: unde Job 10,
taedet animam meam vitae meae. Item sole veniente liquescit, quia
haec suavitas, veniente laetitia vel dulcedine mundana deficit. Unde
Bernardus, delicata est divina consolatio nec conceditur admittentibus
alienam. Item de manna dicitur, Exod. 16, egrediatur populus et
colligat quod sufficit per singulos dies. Sic qui vult hanc
suavitatem, debet egredi de mundo ad caelum, de carne ad spiritum, de
se in Deum, et tunc inveniet manna, Joel 3, stillabunt montes
dulcedinem et colles fluent lac et mel. Tres montes sunt: spiritus,
caelum et Deus. Et in iis debet homo colligere manna contemplando
singula eorum bona; et debet colligere per singulos dies, quia
quolibet die debet vacare orationi et meditationi. Debet autem
colligere quantum sufficit. Quidam enim parum colligunt, quia parum
orant et parum meditantur. Alii nimis. Ideo dicitur Proverb.
25, mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Locus autem ubi
invenitur manna est solitudo. Osee, ducam eam in solitudinem et ibi
loquar ad cor ejus. Non autem invenitur in civitate. Deus ego et non
homo in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. Item mane
inveniebatur: mane frequenter in oratione datur devotio. Psalm. mane
astabo tibi et videbo. Proverb. 8, qui mane vigilaverint ad me,
invenient me. Item datur egressis de Aegypto, et devotio egressis de
peccato: unde hic dicitur, vincenti dabo manna absconditum. Nemo
enim mittit vinum novum in utres veteres, Matth. 9. Vel manna
dicitur absconditum, quia devotio parum vel nihil datur sapientibus
mundi. Matth. 11, confiteor tibi pater et cetera. Prov. 3,
cum simplicibus sermocinatio ejus. Vel absconditum dicitur, quia bona
spiritualia debent abscondi ne perdantur. Matth. 13, simile est
regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Ibi Gregorius, inventus
thesaurus absconditur ut servetur; quia studium caelestis desiderii a
malignis spiritibus custodire non sufficit qui ab humanis laudibus non
abscondit. Et postea: depraedari desiderat, qui thesaurum in via
publice portat. Exemplum de Ezech. Isa. 39, et dabo ei
calculum, idest corpus glorificatum. Calculus enim lucidus est, in
quo significatur claritas. Item solidus, in quo impassibilitas.
Item modicus, in quo simplicitas. Item rotundus, in quo agilitas.
Et in calculo, idest in tali corpore, nomen novum, idest nomen
filii, vel amici non servi, quod est nomen vetus. Joan. 15, jam
non dicam vos servos, quia servus nescit quid facit dominus ejus. Vos
autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a patre meo, nota feci
vobis. Scriptum namque est quia ex gloria corporis apparebit quod sunt
amici vel filii regis qui sic vestiti erunt. 1 Joan. 3,
carissimi, filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Scimus
autem quod cum apparuerit, similes ei erimus. Quod nemo scit perfecte
nisi quod accipit, idest donec acceperit. In hac enim vita nemo
potest perfecte scire gloriam corporis glorificati. Isa. 64,
oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus
te. Sequitur. Et Angelo Thyatirae scribe et cetera. Haec est
quarta pars capituli, in qua Joannes scribit episcopo Thyatirae.
Primo commendat eum in septem: in operum brevitate, in fidei
firmitate, in charitatis fervore, in ministerii adimpletione, in
patientia tribulationum, in profectu virtutum. Secundo increpat eum.
Tertio comminatur Jezabel et discipulis ejus. Quarto bonos qui sunt
Thyatirae, consolatur promittens eis multa bona. Dicit ergo, et
Angelo Thyatirae Ecclesiae scribe, sicut aliis, haec dicit filius
Dei, qui praedictus est simul filius hominis et nunc filius Dei, ut
ostendat quod idem et unus est filius Dei et filius hominis, qui habet
oculos tamquam flammam ignis, idest claros et penetrativos: quod dicit
Joan. ut terreat malos, qui erant Thyatirae, quorum peccata vidit
filius Dei, qui eos judicabit. Eccles. 23, oculi domini
lucidiores multo plus super solem, circumspicientes omnes vias
hominum. In quatuor dicitur oculus domini excedere solem. Sol enim
tantum corporalia videt seu illuminat: Deus corporalia videt et
spiritualia. Item sol tantum praesentia; Deus praesentia,
praeterita, et futura. Item sol tantum superiora, et exteriora:
Deus interiora, et inferiora. Item sol tantum ea, quae in mundo
sunt sub sole: Deus autem etiam quae sunt in caelo supra solem.
Proverb. 16, in omni loco oculi domini contemplantur bonos et
malos. Heb. 4. Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis
sermo, et pedes ejus similes aurichalco, idest pedes habet agiles:
quasi dicat Joan. dominus videt omnia peccata nostra, et cito veniet
ad judicium. Vel oculi domini sunt doctores et praelati, qui toto
corpore vident. De quibus dicitur Cant. oculi ejus sicut columbae
super rivos aquarum, quae lacte sunt lotae: resident juxta fluenta
plenissima. Item pedes ejus sunt praedicatores, ut dicit Haymon,
qui Christum per totum mundum praedicaverunt et portaverunt. De
quibus dicitur Isa. 52, quam pulchri super montes pedes
annunciantis et praedicantis pacem. Oculi flammae ignis comparantur,
quia praedicatores et praelati debent esse in se lucidi per munditiam,
per scientiam, per bonam famam, et fervidi per zelum et charitatem.
Et alios debent illuminare ad Dei cognitionem verbo praedicationis,
et inflammare ad amorem exemplo bonae conversationis. Debent etiam tam
in se quam in aliis rubiginem peccatorum consumere: et paleas terrenae
cupiditatis comburere. Jo. 5, Joannes erat lucerna ardens et
lucens. Eccles. 48, surrexit Elias propheta quasi ignis, et
verbum ipsius quasi facula ardebat. Pedes vero comparantur
aurichalco, qui quanto plus igne comburitur tanto clarius efficitur.
Quia peccatores tales debent esse, quos tribulatio faciat meliores,
juxta illud Eccles. 2, in igne probatur aurum et argentum: et
homines receptibiles, in camino tribulationis. Vel, oculi domini
sunt praelati, propter loci sublimitatem. Pedes sunt subditi,
propter inferioritatem. Item, oculi totum corpus regunt: sic
praelati Ecclesiam. Job 19, oculus fui caeco. Proverb. 4,
oculi tui videant recta. Item oculi debent esse clari exempli
ostensione. Matth. 5, sic luceat lux vestra. Item oculi non
patiuntur in se pulverem, nec praelati terrenum amorem. Philipp.
2, sitis simplices filii Dei, sine reprehensione. Matth. 10,
excutite pulverem pedum vestrorum. Item oculi sunt tenerrimi, et
praelati per compassionem 2 Cor. 11, quis infirmatur et ego non
infirmor? 2 regum 13, David sedens in cathedra sapientissimus
inter tres; ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Item duo sunt
oculi, et praelati debent esse gemini, per dilectionem Dei et
proximi. Luc. 10, misit eos bonos ante faciem suam. Item oculi
delectantur in pulchritudine, et praelati libenter vident bona
aliorum, et delectantur in eis. Eccles. 40, gratiam et speciem
desiderat oculus, et super haec virides sanctiones. Item oculi
abominantur turpia, et sic praelati. Psal. iniquitatem odio habui,
et abominatus sum. Item, oculi aegri reparantur panni serici
abstersione: et praelati, passionis dominicae consideratione. Hebr.
12, recogitate eum qui talem adversus semetipsum sustinuit a
peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis nostris
deficientes. Item reparantur oculi, fellis lenitione, Tob. 12.
Et praelati aeternae damnationis recordatione. Infra 3, inunge
oculos tuos collyrio ut videas. Item purgantur sanguinis diminutione:
et praelati, peccatorum confessione, vel nepotum vel parentum
carnalium amissione. Psal. si mei non fuerint dominati, tunc
immaculatus ero et cetera. Minui volebat David cum dicebat: libera
me de sanguinibus et cetera. Item laeduntur oculi albugine, idest
ambitione, Tob. 11. Item tenebris ignorantiae ut Aegyptii,
Exod. 19, item stercore avaritiae, ut Tob. 2. Item nimio
lumine, idest aliena felicitate; ii sunt invidi, qui non possunt
videre bona aliorum. 1 Reg. 3, non poterat Heli videre lucernam
domini donec extingueretur. Item fumo superbiae, Eccles. 29, in
te ignem camini, vapor et fumus ignis. Item igne iracundiae. Psal.
supercecidit ignis et non viderunt solem. Item vitio vesicae, idest
castrimargiae. Proverb. 23, cui suffossio oculorum et cetera.
Item nimio fletu. Jer. et palpebrae meae caligaverunt. Item
senio, idest mala consuetudine. Genes. 28, senuit Isaac, et
caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat. Item vento inanis
gloriae: unde canonica Judae, nubes sine aqua, quae a vento
circumferuntur. Sequitur. Novi opera tua, idest approbavi, etiam
charitatem in proximum, et fidem charitas, et ex charitate opera.
Sed ideo praeponit opera, quia operibus fides cognoscitur, et
charitas: unde Matth. 6, a fructibus eorum cognoscetis eos. Et
ministerium in eleemosynarum largitione, et pauperum relevatione,
quibus de suis facultatibus libenter et largiter erogabat. Ergo
ministerium episcoporum est de suis facultatibus pauperibus subvenire:
verum, vanum est, et quicquid ipsi sibi thesaurizant, vel parentibus
non indigentibus tribuunt, vel in usus superfluos expendunt, vel
joculationibus conferunt: hoc totum furantur et subtrahunt pauperibus,
unde Isa. 3, rapina pauperum in domo vestra est. Ibi Glossa:
principes quoque vestri, cum pauperes peccantes publice arguant et
confundant, divitibus pejora peccantibus nec nutum faciunt, in quorum
domo rapina pauperum est, dum opes Ecclesiae sibi reservant, et in
deliciis abutuntur, et quae dantur ad sustentationem pauperum sibi
thesaurizant, vel suis distribuunt: et aliorum inopias, suas vel
suorum divitias faciunt. Et bene post charitatem ponitur ministerium,
quia charitas monet ad tale ministerium. 1 Jo. 3, qui habuerit
substantiam hujus mundi et cetera. Et patientiam tuam, quia patientia
ex praemissis surgit. Diabolus enim qui invidet omni bono, semper
movet persecutionem bonis, ut sic faciat quiescere a bonis. 2 Tim.
3, omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur.
Et opera tua novissima plura prioribus. Hic commendat eum a profectu
virtutum, quia iste in tribulationibus non cessavit bona facere, immo
plura fecit. Vel sic. Novi opera tua quae facis, meritum tibi
acquirendo, et alios exemplo tuo provocando. Matth. 5, sic luceat
lux vestra et cetera. Et fidem tuam, idest fidelitatem tuam, talenta
tibi commissa fideliter dispensando. Luc. 12, quis putas est
fidelis dispensator? Et charitatem, animam pro subditis exponendo.
Joan. 10, bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Et
ministerium, aliis serviendo non dominando. 1 Cor. 4, sic nos
existimet homo et cetera. 2 Tim. 4, ministerium tuum imple: opus
fac Evangelistae. 1 Petr. 4, unusquisque sicut accepit gratiam
illam administrantes, sicut dispensatores multiformis gratiae Dei.
Et patientiam tuam, malos sufferendo et praemium expectando. Psal.
expecta dominum et viriliter age et cetera. Flagellantem scilicet et
praemia differentem. Sunt autem duodecim gradus patientiae per quos
ascenditur ad patientiam Christi. Primus est malo non resistere.
Matth. 5, ego autem dico vobis non resistere malo. Secundus,
malum pro malo non reddere. Rom. 12, nulli malum pro malo
reddere. Tertius est, non male respondere. Prov. 26, non
respondeas stulto juxta stultitiam suam ne similis ei efficiaris.
Quartus est inimicum diligere. Quintus est malefacientibus
benefacere. De iis duobus dicitur Matth. 5, diligite inimicos
vestros; benefacite iis, qui oderunt vos. Sextus est contra flagella
non murmurare. 1 Cor. 10, neque murmuraveritis sicut quidam ex
eis murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Septimus est
libenter flagella et quaelibet adversa sustinere. Octavus de flagellis
gaudere. De iis duobus dicitur 2 Cor. 12, libenter gloriabor in
infirmitatibus meis et cetera. Jacob. 1, omne gaudium et cetera.
Nonus est tribulationem dulcem reputare. Deut. 33, inundationes
maris quasi lac suget. Decimus est de tribulationibus gratias referre
sicut post cibum. 1 Thess. 4, in omnibus gratias agentes.
Undecimus est se ad alia sustinendo parare. Psal. ego in flagella
paratus sum. Matth. 5, si quis percusserit te et cetera.
Duodecimus est in flagellis dolorem non sentire. Proverb. 23,
vulneraverunt me, et non dolui: traxerunt me, et non sensi.
Sequitur, et opera tua novissima plura prioribus. Proverb. 4,
semita justorum quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad
perfectum diem. Eccles. 11, mane semina semen tuum, et vespere
non cesset manus tua. Gal. 6, operemur bonum ad omnes, non
deficientes et cetera. Sequitur. Sed habeo adversus te pauca in
quibus reprehensibilis es quia permittis, non excommunicas dicit
Glossa. Mulierem Jezabel, quae se dicit prophetam, idest secreta
et occulta videntem ut melius crederetur ei, vel prophetam, idest
divinam, quae futura dicebat docere, contra apostolum, 1 Corinth.
14, ubi dicitur: mulieres in Ecclesia taceant, non enim
permittimus eis loqui: vel 1 Tim. 2, docere mulieri non permitto.
Et ideo peccabat iste episcopus, quia permittebat, ut non crederet
quis quod Jezabel doceret bona. Sequitur, et seducere servos meos,
per doctrinam suam. Et in quo seducebat, et qualia dicebat ostendit
subdens, fornicari cum Daemonibus, vel cum mulieribus, vel cum rebus
mundanis. Quadrupliciter dicitur fornicatio, ut habetur in Glossa.
Prima est in corde. Matth. 5, qui viderit mulierem et cetera.
Secunda in corpore. 1 Cor. 6, qui fornicatur, in corpus suum
peccat. Tertia in amore terrenorum. Quarta in cultu idolorum.
Ephes. 5, avaritia, quod est idolorum servitus, et manducare de
idolothytis, idest de rebus immolatis et oblatis idolis, in
veneratione eorum. Dicitur quod haec Jezabel fuit uxor ipsius
episcopi, quae ad comessationes, fornicationes, et idolothytum multos
trahebat verbo et exemplo. Alii dicunt quod loquitur de illa
Jezabel, quae fuit uxor Achab, regis Israel, quae depinxit oculos
suos stibio, et ornabat se ut meretrix, ut legitur 4 regum 9, non
quod tunc temporis esset Joannes: sed aliquae erant vestigia ejus
sequentes. Interpretatur enim Jezabel fluxus sanguinis, vel
sterquilinium, vel nix: et significat stultas mulieres, quarum
pulchritudo tota est luxus exterius, quae peccato luxuriae fluunt, et
sicut nix super sterquilinium cito evanescit, et apparet turpitudo
sterquilinii: sic pulchritudo stultae mulieris cito transit, et tunc
apparet turpitudo eius. Unde Proverb. 30, fallax gratia, et vana
est pulchritudo. Propter hoc dicit philosophus: utinam inspiciendo
mulieres aut lynceos oculos haberemus, aut nullos. Et bene
sterquilinium intelligitur stulta mulier, quia foetet sicut
sterquilinium, et sicut sterquilinium, ab hominibus, qui volunt,
calcatur. Unde Eccles. 9, mulier fornicaria sicut stercus in via,
ab hominibus praetereuntibus conculcabitur. Haec Jezabel fecit aram
Baal, idest ventri. Haec populum domini occidit. Haec vineam
Naboth in hortum olerum commutavit, idest poenitentiam in lasciviam.
Item mulier sanguinea non de facili curatur, neque a peccato luxuriae
mulier de facili corrigitur. Oseae 5, non dabunt cogitationes suas,
ut revertantur. Spiritus enim fornicationum in medio eorum.
Sequitur, et dedi illi tempus. Licet talis esset ut poenitentiam
ageret de peccato suo. Ecce magna misericordia domini, qui neminem
vult perire. Eccl. 18, et quare moriemini domus Israel? Dicit
dominus: convertimini et venite et non vult poenitere a fornicatione
sua quadruplici, ut dictum est. In quo patet major ejus culpa, et
Dei patientia, qui aliquando dat audaciam peccandi. Eccles. 8,
quia non cito profert sententiam contra peccatores, ideo filii hominum
absque timore ullo perpetrant mala. Et nota quod dicit, dedi tempus.
Modo tempus nostrum est, quod possumus facere quod volumus, sive
bonum sive malum. Reliquit enim Deus hominem in manu consilii sui:
et ita ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod voluerit
dabitur ei. Sed aliquando accipiet Deus tempus suum; et tunc non
poterimus facere quod voluerimus, sed quod meruerimus accipiemus.
Psalm. cum accepero tempus et cetera. Ecclesiast. 9, quodcumque
potest manus tua instanter operare, quia nec et cetera. Dat autem
nobis dominus tempus in spatium, in auxilium, in documentum, in
monumentum. In spatium, quod possumus ad eum reverti. Isa. 30,
expectat nos dominus ut misereatur nostri. Ergo quaeramus dominum dum
inveniri potest, ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium
poenitentiae et invenire non possimus. Item in auxilium, quia
qualitas temporis juvat nos ad poenitentiam faciendam si volumus. Nam
modo calor, modo frigus, modo ventus, modo pluvia affligit nos.
Quod si patienter suscipimus, poenitentiam perficimus. Si autem
murmuramus, sicut modo tempus est pro nobis, ita in judicio erit
contra nos. Thren. 1, vocavit adversum nos tempus, ut conterat
electos meos. Unde Bernardus. Sicut nec capillus de capite, ita
nec momentum de tempore peribit. Item in documentum: quia sicut post
diem quo laborant homines venit nox, qua quiescunt: ita post hanc
vitam venit mors: unde qui laboraverint in hac vita pro Christo,
quiescent postea cum eo. Sed qui non laborat, immo quiescit in die in
domo, laborabit in nocte. Psalm. in die mandavit dominus
misericordiam suam, idest opera misericordiae, et nocte canticum
ejus. Item sicut post laborem in nocte redditur merces, ita post hanc
vitam reddet Christus operariis suis mercedem suam. Matth. 20,
cum sero factum esset, dixit dominus procuratori vineae, voca
operarios et redde illis mercedem. Item in monumentum, quia de die
monet nos timere tenebras Inferni, de quibus nemo exibit si semel ibi
erit. Matth. 21, ligatis manibus et pedibus mittite in tenebras
exteriores et cetera. Item mutatio temporis monet et monstrat omnia
mutabilia, nec debere in illis mentem figere. Eccles. 2, vidi in
omnibus vanitatem et afflictionem spiritus et nil permanere sub sole.
Item dedi illi tempus, idest temporis seu aetatis partes; scilicet
pueritiam, adolescentiam, juventutem, senectutem, ut ageret
poenitentiam in illis. A prima enim parte esset incipienda
poenitentia. Eccles. 12, memento creatoris tui in die juventutis
tuae. Thren. 3, bonum est viro cum portaverit jugum domini ab
adolescentia sua. Eccles. 11, mane semina semen tuum, idest in
pueritia; et vespere non cesset manus tua, idest in senectute. Sed
pauci sunt qui velint facere poenitentiam in pueritia vel adolescentia
nec in juventute, et in senectute non possunt, et ita perdit totum
tempus. Ideo clamat Deus, Cant. 3, quater animae peccatrici.
Revertere, revertere, revertere, ut intueamur te. Quia dum anima
est in peccato Deus non vult eam intueri. Item dedi illi tempus
nascendi, moriendi, plantandi, evellendi, occidendi, sanandi, et
alia quae poterit. Eccles. 4, quia omnia debet poenitens sua facere
bene utendo illis. Sed nulli dat Deus tempus, peccandi, idest ad
peccandum; et tamen omnes peccant in tempore. Eccles. 15, nemini
dedit Deus spatium peccandi. Job 24, dedit illi Deus tempus et
locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam. Dat igitur
Deus tempus et locum poenitentiae: tempus quando vitam prolongat;
locum, quando bonam societatem dat. Et nota: dedit illi tempus ut
poenitentiam ageret: non dicit: poenitentiam agere vel suscipere
proponeret. Quia multi proponunt poenitentiam agere et nunquam agunt:
quia dum sunt juvenes nolunt, quando sunt senes non possunt. De
quibus Isa. 37, venerunt filii usque ad partum et virtus non est
pariendi. Luc. 21, vae praegnantibus et nutrientibus in diebus
illis. Item nota quod dicitur: et non vult poenitere a fornicatione
sua. Non dicit, non potest poenitere; quia non impotentia, sed
voluntas culpabilis est. Bonum est modo poenitere quando potestas est
in voluntate; quia veniet tempus quando potestas omnis bene agendi
subtrahetur. Proverb. 1, invocabunt me et non exaudiam: mane
consurgent ad me et non invenient, quia exosam habuerunt disciplinam,
idest poenitentiam. Joan. 9, me oportet facere opera ejus qui me
misit, donec dies est; quia veniet nox quando nemo potest operari.
Sequitur, et ecce, ex quo non vult poenitere, mitto eam Jezabel et
suos, in lectum, idest in securitatem et audaciam et peccandi
opportunitatem. Et dicit, mitto, idest mitti permitto exigentia
peccati ipsius, quia scilicet non vult poenitere cum poenitere possit.
Et licet audaciam et opportunitatem peccandi vocet lectum, ut teneat
metaphoram meretricis. Et postquam Diabolus tenet aliquem in hoc
lecto, tunc est securus. Unde 1 regum 19, dicit Saul, idest
Diabolus, afferte eum, idest David, ad me in lecto, ut occidatur.
Item lectus est infirmitas. Unde Haymon, ponam eum in lectum, non
ut quiescat, sed ut febre languescat et phrenesim sustineat. De hoc
lecto dicitur Psalm. dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus
et cetera. Alia translatio habet luctum pro lecto, quod aeternam
miseriam designat. De qua miseria Job 17, in tenebris stravi
lectulum meum, Isa. 14, subter te sternetur tinea, et operimentum
tuum erunt vermes. Hic lectus est valde durus, foetidus, immundus,
in turpi loco paratus et tumultuoso, ubi nulla quies, ubi videntur
horribiles visiones. Job 20, vadent et venient super eum
horribiles: omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus:
devorabit eum ignis qui non succenditur, et affligetur relictus in
tabernaculo suo, idest in corpore suo. Haec est pars hominis impii a
Deo et haereditas verborum ejus a domino. Item Job 27, dives eum
dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos ejus et nil inveniet;
et apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
Melius est jacere in lecto quietae conscientiae. De qua Job 29,
in lectulo meo moriar et cetera. Et qui moechantur cum ea, idest
conformes illi in peccatis pro quibus puniretur, in tribulatione maxima
erunt, in Inferno. In hoc mundo est tribulatio magna, in
Purgatorio major, in Inferno maxima. Deuter. 32, devorabunt eos
aves morsu amarissimo. Item magna erit tribulatio Inferni propter
poenarum diversitatem; major propter acerbitatem, maxima propter
aeternitatem. Jerem. 30, pessima est plaga tua. Vel tribulatio
erit magna in morte, major in judicio, maxima in Inferno. Magna
propter gloriae amissionem, major propter ignis exustionem, maxima
propter vermis remorsionem vel corrosionem. Isa. 8, non erit lux
matutina, et transibit per eam, et corruet, et esuriet, et cum
esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo, et aspiciet
sursum et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio, et tenebrae, et
dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare
de angustia sua. Potest homo avolare alis poenitentiae et orationis.
Unde Oseae 9, Ephraim quasi avis avolavit. Quas alas petebat
David ubi dixit: quis mihi dabit pennas, scilicet columbae, et
volabo et requiescam? Unde bene sequitur, nisi poenitentiam egeris ab
operibus suis, idest de peccatis praeteritis quae sunt opera sua, et
filiis ejus, idest imitatores ipsius, interficiam, in morte crudeli
occidam, ituros in mortem aeternam. Sancti vero quando moriuntur
corporaliter vadunt in vitam aeternam. Unde mors sanctorum dicitur
natalis eorum. Ideo dicit Psalm. pretiosa in conspectu domini mors
sanctorum ejus. Sap. 3, justorum animae in manu Dei sunt et non
tanget illos tormentum mortis; visi sunt oculis insipientium mori,
illi autem sunt in pace. Et eleganter dicit, interficiam in morte,
quia semper morientur et nunquam perimentur. Unde Psalm. mors
depascet eos. Et iterum, laborabunt et vivent adhuc in finem. Et
haec est mors de qua dicit Psalm. mors peccatorum pessima in
condemnatione et cruciatione Gehennae, et scient omnes Ecclesiae,
idest omnis congregatio bonorum religiosorum qui modo credunt fide,
quia ego sum scrutans renes et corda, idest cogitationes et desideria
ad puniendum vel remunerandum. Sophoniae 3, scrutabor Jerusalem in
lucernis. Sap. 6, altissimus interrogabit opera vestra et
cogitationes scrutabitur. Psalm. ego sum Deus scrutans corda et
renes. Et dabo unicuique vestrum, tam bono quam malo, secundum opera
vestra. Bonis bona et malis mala, sine personarum acceptione. 2
Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi,
ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive
malum. Ecclesiast. ult. cuncta deducet Deus in judicium pro omni
errato. Glossa, et pro verbo ignoranter prolato. Vobis autem, hic
consolatur bonos, promittens praemium bonum: quasi dicat: hoc faciam
illis, vobis autem dico ceteris idest qui estis illis dissimiles. Qui
Thyatirae estis, cum illis, quicumque non habent hanc doctrinam,
quam docebat Jezabel, scilicet quod sine legis observantia non esset
salus et quod licitum esset idolothytum comedere et fornicari, et qui
non cognoverunt, idest non approbaverunt, altitudinem Satanae.
Vocat Joannes altitudinem Satanae profundam astutiam Diaboli qua sub
quadam specie sanctitatis suggerebat legalia esse servanda cum
evangelicis. Bene de talibus dicit apostolus, Rom. 14, noli
altum sapere. Vel altitudinem vocat dignitatem, seu prosperitatem
quamlibet saecularem. De qua dicit Psalm. ab altitudine diei
timebo. Quae altitudo revera non est a probo viro cognoscenda ad
appetendum, quemadmodum dicunt quidam egressi de Juda, qui terrendo
fideles dicebant, quod adhuc erat missurus dominus majores
tribulationes, quam passi essent: ut ita recederent a fide. Vel: et
non cognoverunt idest approbaverunt, altitudinem Satanae, idest
astutiam Satanae, quemadmodum dicunt, quidam Judaei, legalia esse
servanda cum evangelicis. Sed contra illos dicit dominus quod non
mittet aliud pondus. Unde sequitur, non mittam super vos aliud
pondus, tribulationem scilicet, vel legalia ut ipsi dicunt: tamen id
quod habetis, scilicet tribulationes vel Evangelium, tenete,
patienter et fideliter, donec veniam, retribuere cuilibet, secundum
meritum suum, et qui vicerit illos, eorum doctrinis et astutiis
resistendo, et custodierit usque in finem, vitae suae, opera mea,
quae fieri praecepi, idest mandata mea. Vel opera misericordiae,
quae sunt opera Christi proprie, quia opera justitiae quodammodo sunt
aliena ab eo. Unde Isa. 28, irascetur dominus ut faciat opus
suum. Alienum opus ejus, ut operetur opus suum peregrinum est opus
ejus ab eo. Quia non ex se, sed ex peccatis hominum cogitur sic
facere. Dabo eis potestatem, in hoc saeculo. Dicit Glossa, super
gentes, idest super homines gentiliter viventes. Ergo qui non vicit
mundum et non custodit praecepta domini, non debet habere potestatem
praelationis: quod concedimus, dicentes quod peccat mortaliter qui
malos scienter promovet vel consentit ut promoveantur, si impedire
canonice potest. Unde Rom. 1, qui talia agunt, digni sunt morte
non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ubi
Glossa, facientes et consentientes pari poena constringet. Et reges
illas in virga ferrea, idest justitia inflexibili, dicit Glossa. In
virga enim propter rectitudinem notatur justitia, in ferro
inflexibilitas. Ex quo patet quod ad regendum datur praelationis
potestas, non ad dominandum, vel ad congregandum divitias, vel ad
delitias habendas, vel ad ditandos parentes. Et qui aliter habent non
a Deo habent. Unde Oseae 8, ipsi regnaverunt et non ex me;
principes extiterunt et non cognovi. Quia si per ostium intrassent,
bene scirent quia ipse est ostium. Joan. 10, qui non intrat per
ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Fur autem non
venit nisi ut furetur et mactet et perdat. Furetur quidem pecunias,
mactet corpora et perdat animas. Aliunde autem ascendit qui vel prece
carnali, vel pretio, vel astutia qualibet, vel non propter animam,
sed propter honorem aut divitias intrat: et omnes tales fures sunt.
Ergo multi sunt fures. Verum est, unde Joan. 10, quotquot
venerunt fures sunt et latrones. Hebr. 5, nec quisquam sumit sibi
honorem, nisi qui vocatur a Deo, tamquam Aaron, qui triplici
judicio vocatus fuit, scilicet virgae floritione, fronditione et
fructificatione. Virga est adolescentia. Qui ergo in adolescentia
sua floruit per bonam opinionem, fronduit per honestam conversationem,
fructificavit per honestam atque bonam operationem, potest postea eligi
ad praelationem; aliter non. Et tamquam vas figuli confringetur.
Quidam ut omnino pereant, quidam ut in melius commutentur. Sicut
facit figulus, qui quaedam vasa frangit, ut reparet in melius.
Quaedam omnino fracta dimittit sine reparatione. De quibus Psalm.
destrues eos et non aedificabis illos. De hoc dicitur Jerem. 18,
sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, dicit dominus. Et
bene per vasa intelliguntur homines, quia de luto sunt plasmati quantum
ad corpus, et de nihilo formati quo ad animam. Unde 2 Cor. 4,
habemus thesaurum in vasis fictilibus. Item vasa ante decoctionem
ignis frangibilia sunt: et homines ante tribulationem. Eccles.
27, vasa figuli probat fornax et cetera. Item quaedam vasa cum
erunt fracta, gloriosius reparantur: sic justorum corpora.
Philippens. 3, salvatorem expectamus et cetera. Quaedam vero in
pejus, sicut malorum corpora. 1 Corinth. 15, omnes quidem
resurgemus, sed non omnes immutabimur. In melius, dicit Glossa.
Vel sic, tamquam vas figuli confringentur in judicio, idest
irreparabiliter. Illa enim fractio quae modo fit per peccatum,
reparabilis est per poenitentiam. Sed illa quae erit in judicio erit
irreparabilis. Jerem. 30, insanabilis fractura tua, pessima plaga
tua. Item Jeremiae 17, duplici contritione contere eos, scilicet
corporis et animae. Et nota quod est triplex virga. Una aurea, alia
ferrea, alia lignea. Aurea est praesens disciplina. De qua Prov.
22, stultitia colligata est in corde pueri et virga disciplinae
fugabit eam. Esther 15, tulit rex virgam auream et posuit super
collum ejus et osculatus est eam. Virga lignea est poena Purgatorii,
quae postquam percusserit frangitur et comburitur, ut dicit
Augustinus. De qua potest intelligi illud Isa. 24, et erit
transitus virgae fundatus. Virga ferrea est poena Inferni quae
nunquam deficiet. Et secundum hoc, totum quod dicitur hic exponitur
de judicio. Sic dabo ei, qui custodierit usque in finem opera mea,
potestatem super gentes, ut sit judex earum. Matth. 19, vos qui
secuti estis me, sedebitis super sedes et cetera. Et reget in virga
ferrea, idest sententia inflexibili, idest mittet in Gehennam. Et
tamquam vas figuli confringetur, idest irreparabiliter. Isa. 24,
confractione confringetur terra, sicut et ego accepi a patre meo. Per
humanitatem: quasi dicat: dabo potestatem judicandi illis qui mandata
mea custodient, sicut et ego accepi a patre meo. Et illi acceperunt a
me. In hoc autem quia Christus dicit: dabo illi potestatem sicut et
ego accepi a patre meo, nota quod praelatus debet assimilari Christo,
quia forma est et exemplar omnium praelatorum. In conceptione, in
nativitate, in vita, in morte. Christus conceptus fuit de spiritu
sancto, et praelatus debet eligi per spiritum sanctum. Item Christus
conceptus fuit et natus de virgine. Quia scilicet fuit virgo ante
partum, virgo in partu et virgo post partum. Sic praelatus debet ita
eligi ab Ecclesia, quae eum eligit et concipit et parit, ut remaneat
virgo ante electionem et in electione, et post electionem. Ut nec
ante vel post corrumpatur pretio, vel prece carnali, seu affectione
carnali. Joan. 3, quod natum est de spiritu, spiritus est: et
quod natum est ex carne, caro est. Modo fere omnes praelati nascuntur
de carne, quia promoventur ex affectu carnali; et ideo fere omnes
carnales sunt, et quodammodo Ecclesia corrumpitur concipiendo
praelatum: unde clamat Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas
fidelis plena judicii? Quia vero aliquae sunt Ecclesiae, sed
paucae, quae concipiunt spiritualiter praelatos vel canonicos suos;
ideo dicitur Sap. 3, felix sterilis et incoinquinata quae nescivit
torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.
Item Christus conceptus fuit et natus, perfectus virtutibus et
scientia; ita praelatus debet eligi. Jerem. 31, novum creavit
dominus super terram. Femina circumdabit virum. Isa. 4, in die
illa apprehendent septem mulieres virum unum, idest universae
virtutes. Item Christus vocatus ad regnum fugit, passioni se
obtulit. Sic et praelati debent. Item Christus innocens fuit in
vita, et tamen in magna poenitentia. Sic et praelati. Item
Christus pro subditis mortuus est. Sic et praelati debent esse
parati. Joan. 10, bonus pastor et cetera. Et dabo illi,
scilicet qui custodierit usque in finem opera mea, stellam matutinam,
idest animae stolam quae dicitur stella propter claritatem divinae
cognitionis. Matutina propter inchoationem beatitudinis. Unde Job
29, gloria mea semper innovabitur. Item stella semper fugat noctis
tenebras. Sic illa gloria ab anima fugat omnem ignorantiam et
dubietatem. Et haec stella oritur ex Jacob, ut dicitur Num. 24,
idest ex lucta et supplantatione carnis, et mundi et Diaboli. Item
stella matutina dicitur corporis stola quae recte stella dicitur propter
claritatem. Matutina quia in mane dabitur, idest in fine praesentis
vitae et in principio futurae. De qua stella potest intelligi illud,
Matth. 1, videntes stellam gavisi sunt gaudio magno valde, ubi
quatuor dicit: gavisi sunt, inquit, propter primam dotem. Gaudio
propter secundam. Magno propter tertiam. Valde propter quartam.
Item stella matutina dicitur ipse Christus. Quia sicut stella
matutina, idest Lucifer, omnes stellas superat in splendore, ita
Christus omnes sanctos superat in cognitione, unde Joan. 3, qui de
caelo venit, super omnes est. Item Lucifer diem adducit, et
Christus fidem et cognitionem mundo intulit. Joan. 8, ego sum lux
mundi. Isa. 9, populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit
lucem magnam et cetera. Item Lucifer diem adducit et vicinum
praenuntiat, et Christus resurgens generalem et resurrectionem
demonstrat. 1 Corinth. 15, Christus resurrexit primitiae
dormientium. Item ibidem, differt stella a stella in claritate. Sic
et resurrectio mortuorum. Item stella sex radiis illuminat noctem, et
Christus sex virtutibus quasi sibi propriis. Quarum prima est
humilitas ejus. De qua ad Philippenses 2, exinanivit semetipsum
formam servi accipiens. Ibi Glossa, o quanta Christi humilitas.
Humiliavit se usque ad incarnationem, usque ad Diaboli tentationem,
usque ad populi irrisionem, usque ad vincula, usque ad flagella,
usque ad sputa, usque ad alapas, usque ad mortem; et si parum est
hoc, addendum est aliquid de genere mortis; mortem autem crucis, quod
erat tunc ignominiosius genus mortis. Ecce habemus humilitatis
exemplum, superbiae medicamentum. O pellis morticina quid tenderis?
O sanies foetida, quid inflaris? Princeps humilis est servus
superbus, caput humile et membrum superbum absit. Secunda virtus,
charitas ejus est. De qua Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo
habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Beatus Bernardus.
Tu domine habuisti majorem, quia posuisti pro inimicis tuis. Psalm.
zelus domus tuae comedit me, idest amor Ecclesiae consumpsit sive
occidit me. Tertia est largitas ejus. De qua Jacob. 1. Qui dat
omnibus abundanter et non improperat. Ipse enim dat omnibus sua in
usu. Gen. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen, ut si
vobis in escam. Item dat suos in ministerium. Hebr. 1, omnes sunt
administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui
haereditatem capiunt salutis. Item dat se in pretium redemptionis.
Psalm. redemptionem misit dominus populo suo. In viaticum
peregrinationis. Joan. 6, ego sum panis vivus qui de caelo
descendi. In praemium retributionis. Genes. 15, ego protector
tuus sum et merces tua magna nimis. Psalm. cum dederit dilectis suis
somnum, ecce haereditas domini, filii, merces fructus ventris. Unde
bene dicit, dabo illi stellam matutinam, idest me ipsum. Item stella
matutina dicitur fides Christi. Stella quia illuminat mentem; unde
Augustinus, fides est lux mentis. Matutina propter obscuritatis
admissionem. 1 Corinth. 14, videmus nunc per speculum in
aenigmate. Praeterea stella matutina praecedit solem et ipso apparente
disparet ipsa. Sic fides praecedit visionem, qua veniente evacuabitur
fides. 1 Corinth. 13, cum venerit quod perfectum est,
evacuabitur quod ex parte est. Sex radii hujus stellae sunt sex
articuli de humanitate Christi. Primus de incarnatione. Secundus de
passione. Tertius de descensu ad Inferos et captivorum liberatione.
Quartus de resurrectione. Quintus de ascensione. Sextus de adventu
ad judicium. Et de hac stella proprie dicitur Matth. 1, vidimus
stellam ejus in oriente et venimus adorare dominum. Sequitur generalis
exhortatio qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Ea
scilicet quae praedicta sunt et quae sequuntur. Et nota quod quidam
libri semper habent in exhortationibus, qui habet aures audiendi,
audiat. Sed libri correcti nunquam habent audiendi in libro isto: in
evangelico vero aliter habetur.
|
|