|
Et Angelo Ecclesiae Sardis et cetera. Hoc est tertium capitulum,
quod dividitur in tres partes. In prima scribit Joannes Sardis. In
secunda episcopo Philadelphiae. In tertia episcopo Laodiciae.
Scribit ergo episcopo Sardis hoc modo, et hoc ordine. Primo
increpat seu arguit eum de hypocrisi et simulatione. Erat enim
hypocrita; et aliud a Deo, aliud a populo judicabatur. Postea movet
eum ad poenitentiam: alioquin comminatur eidem, quia veniet tamquam
fur, hora qua nescietur. Deinde ne crederentur omnes subditi ejus
mali, dicit, aliquos, sed paucos esse bonos in dioecesi ejus: in quo
etiam reprehenditur ipse de negligentia circa subditos ejus. Ad
ultimum innocentibus praemium pollicetur. Dicit ergo, et Angelo
Ecclesiae Sardis scribe, sicut aliis quatuor praedictis, haec
dicit, idest mandat, qui habet septem spiritus Dei, idest a quo est
omnis vita spiritualis. Et hoc dicit, quia ille episcopus nil habebat
vitae spiritualis cum esset hypocrita, et septem stellas, idest a quo
est omnis illuminatio caelestis qua similiter iste episcopus carebat.
Intus enim erat plenus tenebris, licet exterius lucidus appareret more
hypocritarum. Matth. 23, vae vobis Scribae et Pharisaei
hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis: quae foris
apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et
omni spurcitia: sic et vos foris paretis hominibus justi, intus autem
pleni estis hypocrisi et iniquitate. Et nota ordinem verborum. Hic
prius dicit, qui habet septem spiritus. Deinde, qui habet septem
stellas. Quia prius est vivere quam lucere. Unde Joan. 1,
proprie dicitur de Christo, et vita erat lux hominum; et postea
dicitur, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem. Et de Joanne
Baptista dicitur Joan. 5, erat lucerna ardens et lucens. Iste
episcopus lucebat, sed non ardebat nec vivebat: unde erat sicut corpus
sine spiritu. Joannes memorat dominum habere septem spiritus Dei
idest omnem spiritum. Unde bene sciret, si iste haberet aliquem.
Unde Bernardus, lucere tantum, vanum est: ardere tantum parum est;
ardere et lucere perfectum est. Item haec dicit, qui habet septem
spiritus Dei, idest septem dona spiritus sancti, et septem stellas:
id est septem virtutes, quibus omnibus iste carebat, licet exterius
videretur habere, scio opera tua, id est cognosco qualia sint
interius: et quid intendas et quaeras in ea, scilicet humanam laudem.
Unde sequitur, quia nomen habes, quod vivas, vita gratiae: quasi
dicat: scio quod a vulgo crederis esse bonus et vivus, id est gratia:
et mortuus es per peccatum. De qua morte dicitur Sap. 1, Deus
mortem non fecit, id est peccatum, quod est causa mortis. Unde
Gen. 2, quacumque hora comederis, morte morieris: id est duplici
morte eritis obnoxii: scilicet morti culpae, et per eam, morti
naturae. Iste igitur episcopus, sicut et multi alii, habebat nomen
sed non rem. Multi dicuntur Christiani, et non sunt Christiani,
sed Antichristiani. De quibus Bernardus. Servi Christi sunt, sed
serviunt Antichristo. 1 Joan. 2, filioli mei, novissima hora
est, sicut audistis, quia Antichristus venit: et Antichristi multi
sunt. Item multi dicuntur magistri et domini, et non sunt, facientes
contra illud praeceptum domini, Exod. 20, non accipies nomen Dei
tui in vanum, id est Christi, qui est dominus et magister, ut
dicitur Joan. 13, vos vocatis me magister et domine, et bene
dicitis: sum etenim. Nomen igitur magistri Dei sui in vanum
accipit, qui vocatur magister aut dominus, et non facit officium
magistri et domini. Magistri est docere veritatem: domini est facere
justitiam, regere et defendere bonos, et punire malos. Item multi
dicuntur episcopi, et non sunt; sicut idola non sunt dii, sed
dicuntur. Unde Sap. 13, dicitur de talibus. Infelices sunt, et
inter mortuos spes illorum est, qui appellant deos opera manuum
hominum, et non Dei. Quia homines, tales episcopos faciunt, et non
Deus. Oseae 8, episcopi regnaverunt, et non ex me: principes
extiterunt, et non cognovi. Sed dicitur Sap. 14, quod fit idolum
maledictum est: et ipsum, et qui fecit illud. Et cum esset fragile,
Deus cognominatus est. Etenim qui factus est cum illo, et qui
fecit, tormenta patientur. Psalm. confundantur omnes qui adorant
sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. De hoc etiam
dicitur Sap. 14, haec fuit vitae humanae deceptio, quam aut
affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen
lapidibus et lignis imposuerunt, id est duris et frigidis, et omnino
ignaris dederunt nomen episcopi, de hoc dicitur Baruch, nunc autem
videbitis in Babylonia deos argenteos, et aureos, et lapideos et
ligneos in humeris portari obtestantes metum gentibus. Videte ergo,
ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis: et metus
vos capiat ipsos. Et infra: coronas certe habent aureas super capita
sua dii eorum, scilicet Babyloniorum. Unde subtrahunt sacerdotes ab
eis aurum et argentum: et erogant illos in semetipsos. Et infra:
sceptrum habent ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non
interficiunt. Habent in se gladium et securim, id est spiritualem et
temporalem jurisdictionem. Se autem a bello et a latronibus non
liberant. Unde vobis notum sit, quod non sunt dii; non ergo
veneremini eos. In hoc autem videtur male consulere Baruch, qui
durante tempore positionis, honorandi sunt ut episcopi, licet mali
sint. Sed quando dicetur, cedat tempus, tunc manifestum erit, quod
nunquam fuerunt episcopi, nec digni aliquo honore, sed propter
positionem honorabantur: quia durante positione, concedendum est
positum, et consequens expositio, sicut dicit in alia facultate.
Sequitur, esto vigilans. Ecce admonitio ad poenitentiam. Esto,
inquit, vigilans idest solicitus de tua et tuorum salute praelatus.
Debet autem vigilare quatuor de causis. Primo quia custos est
civitatis in medio inimicorum. Secundo quia custos est gregis in medio
luporum. Tertio quia custos est thesaurorum in medio furum. Civitas
cujus est custos praelatus, est Ecclesia sibi commissa. Unde
Ezech. 3, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel.
Cant. 1, posuerunt me custodem in vineis, id est in Ecclesiis.
Isa. 62. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota
die et tota nocte, in perpetuum non tacebunt. Haec civitas est
obsessa a rege magno, id est a Diabolo, et circumdata undique
inimicis. Ex una parte pugnant haeretici. Ex alia tyranni. Ex alia
mali Christiani. Eccl. 9, est civitas parva, et pauci in ea
viri: venit rex magnus et vallavit eam: et extruxit munitiones per
gyrum: et perfecta est obsidio. Luc. 19, dicit dominus ad
Jerusalem, venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo,
et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te: et filios
tuos, qui in te sunt. Item grex est populus praelato commissus in
medio luporum, id est haereticorum, et tyrannorum, et falsorum
Christianorum, constitutus. De quo Jerem. 13, plorans
plorabis, et deducet oculus meus lacrymas: quia captus est grex
domini. Item Jerem. 50, grex perditus factus est populus meus:
pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Ideo
dicitur Ezech. 34, ecce ego ipse super pastores requiram gregem
meum, de manu eorum: et cessare eos faciam, ut ultra non pascant
gregem meum nec pascant amplius. Luc. 2, pastores erant in regione
eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Multi sunt lupi, qui quaerunt devorare gregem, vel aliquem de grege.
Unde 1 Petr. 5, fratres, sobrii estote, et vigilate, quia
adversarius vester Diabolus et cetera. Item infirmi, quorum custos
est praelatus, sunt omnes subditi sui qui ex se invalidi sunt, non
potentes aliquid boni facere, vel malo resistere per se. Unde omnes
dicunt in Psalm. infirmata est in paupertate virtus mea. Ideo
oportet praelatos vigilare, et solicitos esse de cura eorum, ne forte
ex negligentia vel defectu medici moriantur. Sed heu, dicitur Isa.
56, omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae
saltus. Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi, canes
muti non valentes latrare; videntes vana, dormientes et amantes
somnia. Matth. 13, simile est regnum caelorum homini, qui
seminavit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, venit
inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici. Item
custodes thesaurorum sunt praelati, qui thesauri sunt animae sibi
commissae. De quo Matth. 13, simile est regnum caelorum thesauro
abscondito in agro. Item 2 Corinth. 4, habemus thesaurum in vasis
fictilibus. Cum isti igitur multi insidientur isti thesauro,
manifestum est, quod necesse habent vigilare custodes. Unde Matth.
13, vigilate, nescitis enim quando dominus veniat: sero, an media
nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos
dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Et
innuuntur hic quatuor vigiliae in quibus omnibus debent vigilare
praelati. Prima est circa carnem. De qua Eccl. 31, vigilia
honestatis tabefaciet carnes et cetera. Secunda contra Diabolum. De
qua 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester
Diabolus et cetera. Tertia contra haereticos. De qua Eccl. 38,
cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina
vaccarum. Quarta ad mundandum cor suum. De quibus Eccl. 38, cor
suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
Facit autem vigilia quatuor bona. Primo destruit luxuriam et humiliat
carnis petulantiam. Unde Eccl. 31, vigilia honestatis tabefaciet
carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Secundo evacuat cor
spiritu superbiae. Thren. 2. Consurge in nocte, et lauda in
principio vigiliarum et effunde cor tuum, ut nil remaneat de spiritu
superbiae. Et quod dicit in principio vigiliarum, potest intelligi,
in prima vigilia. Distinguuntur autem quatuor vigiliae noctis ad
litteram, secundum castrorum excubias. Et dicitur prima conticinium.
Secunda intempestum. Tertia gallicinium. Quarta antelucanum.
Prima deputatur pueris. Secunda adolescentibus. Tertia juvenibus.
Quarta senibus. Mystice autem quatuor istae vigiliae noctis sunt
quatuor aetates temporis: pueritia, adolescentia, juventus,
senectus. Et ideo dicit, in principio vigiliarum. Quia bonum est
viro cum portaverit jugum domini ab adolescentia sua. Thren. 3,
melius est si in pueritia. Item prima vigilia est contemptus mundi.
Secunda mortificatio carnis. Tertia exercitium virtutis. Quarta
desiderium caelestis patriae. In hac quarta vigilia venit Jesus ad
discipulos suos in navi. Matth. 14, item primo vigilat homo, cum
peccata sua recognoscit. Secundo quando cognita corrigit. Tertio cum
ad bona agenda se convertit. Quarto quando bona quae habet
perseverando custodit. De iis dicitur Matth. 13, vigilate,
nescitis enim quando dominus veniet et cetera. Item tertia vigilia
facit volare in caelum. Psalm. vigilavi, et factus sum sicut passer
solitarius in tecto. Quarta liberat a tentatione. Matth. 26,
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Sequitur, et
confirma cetera, quae moritura erant. Glossa. Ideo vigila, quia
licet sis mente immotus, non es perfectus, si ceteros non excitas.
Unde Proverb. 6, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud
extraneum manum tuam, illaqueatus es verbo oris tui, et captus
propriis sermonibus. Fac ergo quod dico tibi, fili mi: et temetipsum
libera, discurre, festina, suscita amicum tuum, idest subditum
tuum. Et hoc est quod dicitur hic, confirma verbo, exemplo, in
fide, in honoribus. Luc. 22, et tu aliquando conversus, confirma
fratres tuos. Cetera membra, id est alios, quae moritura erant
spiritualiter per negligentiam tuam. Multi hodie moriuntur et pereunt
per negligentiam praelatorum, et non curant. Isa. 57, perit
justus et non est qui recogitet. Bernardus: cadit asina, et est qui
sublevet: peribit anima, et non est qui curet. Vel sic. Esto
vigilans, id est solicitus de salute tua, et confirma in te per
vigilantiam solicitudinis, cetera bona. Quae moritura erant, si
remaneres in eodem statu. In isto episcopo jam mortua erant multa
bona. Sed adhuc habebat aliqua bona, quae erant ad minus coram Deo;
et ista mortua erant si non corrigerentur in se. Ideo dicit, confirma
cetera, id est bona quae habes, quae moritura erant, et nondum
mortua; ut per ea possis redire ad priora bona. Gregorius. Interim
fac boni quicquid potes, ut Deus illustret cor tuum ad poenitentiam et
necesse est ita facere, non enim invenio opera tua plena. Quia sine
charitate, quae est plenitudo operum. Rom. 13, plenitudo legis
est et cetera. Item plena merito, quia multa omittebat, quae decebat
facere. Item plena tempore. Quia tempore quo debebat, non dicebat
horas suas, neque omni tempore quo debebat praedicabat, nec cetera
debita faciebat. Item plena id est consummata, quia imperfecta
relinquebat. Incipiebat enim sed non consummabat. Sic multi quidem
multa bona faciunt, sed statim quando insurgit parum adversitatis
franguntur, et deficiunt: contra quos dicitur Luc. 13, hic homo
coepit aedificare et cetera. 2 Timoth. 4, ministerium tuum imple.
Item plena bona intentione, ideo erant vacua retributione. Luc.
6, mensuram bonam et confertam et coagulatam et supereffluentem dabit
in sinum suum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis et cetera.
Sed quia coram hominibus videbantur opera sua bona et plena, ideo
addit, coram Deo meo, qui videt intus. 1 Reg. 16, homine
vident ea, quae foris apparent. Deus autem cor intuetur. Nec
remanet Deus cum illis, quorum opera non sunt plena. Eccles. 24,
in plenitudine sanctorum detentio mea. Psalm. dies pleni invenientur
in eis. Sap. 1, spes immortalitate plena est quia opera eorum
charitate fuerunt plena. 2 Petr. 1, haec si vobiscum adsint, et
superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in domini nostri
Jesu Christi cognitione. Sit ergo cor tuum plenum charitate, os
veritate, opus humilitate, oculus castitate, pes gravitate, manus
auctoritate; et tunc implebis illud mandatum domini. Non apparebis
vacuus ante conspectum domini. Exod. 23, in mente ergo habe
qualiter acceperis a Deo fidem et gratiam: et audieris a Deo
interius, a discipulis exterius documenta salutis. Et serva, id est
opere comple, quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sed
factores legis justificabuntur, Rom. 2, ideo dicitur Jacob. 1,
estote factores verbi et non auditores tantum et cetera. Matth.
19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Luc. 11, beati qui
audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et poenitentiam age de
omissis et de commissis. Habe ergo in mente qualiter acceperis a Deo
per infusionem, et audieris a nobis per praedicationem: et serva
utrumque per orationem: et poenitentiam age de malis praeteritis per
satisfactionem. Si ergo non vigilaveris, idest si de istis solicitus
non fueris, veniam ad te judicando. Tamquam fur, qui venit ad
spoliandum et occidendum, et subito, quando minus cavent sibi
homines, et lumine extincto: et ex iis potest caveri, quod
appropinquat dies judicii, quia nunquam pejus caverunt sibi homines a
principio Ecclesiae quem modo: ubique enim intrant fures et latrones
in Ecclesiam: et fere omnes spoliant et occidunt. Oseae 7, fur
ingressus est, spolians latrunculos foris. 1 Thess. 5. Cum
dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus:
et hora qua nescis, veniam ad te ad judicandum in morte. Matth.
15, si sciret paterfamilias qua hora fur veniret et cetera. Et ideo
vos estote parati; quia qua hora non putatis filius hominis veniet.
Glossa Gregorii, ultimam horam dominus idcirco voluit esse
incognitam, ut semper possit esse suspecta; et quia illam praevidere
non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur, sed habes pauca
nomina, id est paucos viros, dignos nomine. Exod. 33, novi te ex
nomine. Luc. 10, nomina vestra scripta et cetera. Eccl. 44,
corpora sanctorum in pace sepulta sunt: et nomina eorum vivent et
cetera. In Sardis ubi deberent esse multi, quia tecum sunt. Qui
non inquinaverunt macula criminali. Vestimenta sua, id est corpora
sua: vel si fecerunt, postea factas maculas lacrymis deleverunt; et
ita, quasi non inquinata reputantur: id est: beatus qui vigilat et
custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Item vestimenta dicuntur
opera virtutum vel ipsae virtutes, quibus anima vestitur: quae
vestimenta inquinant, qui mortale peccatum committunt. Eccl. 9,
omni tempore vestimenta tua sint candida: et oleum de capite tuo non
deficiat, id est charitas de corde. Et ambulabunt, de virtute in
virtutem proficiendo. Mecum, qui sum dux et socius eorum. Isa.
33, dominus legifer noster, in albis, idest in corporibus castis,
in operibus bonis, in consiliis puris. Quia digni sunt societate et
ducatu, modo et profectu virtutum. Vel sic. Et ambulabunt, de
terra in caelis, de miseria ad gloriam, de exilio ad patriam, de
paupertate ad divitias, de labore ad requiem, de morte ad vitam.
Mecum, id est sicut ego qui sic ambulavi. Lucae ultimo, o stulti et
tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt prophetae.
Nonne oportuit sic Christum pati, et ita intrare in gloriam suam?
In albis, id est in corporibus glorificatis. Et corporibus
purificatis ab omni imperfectione malitiae, et ignorantiae. Quia
digni sunt, mea praesentia, et tali gloria. Sap. 6, qui
vigilaverit propter illam, scilicet sapientiam, cito erit securus;
quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit se
illis hilariter. Nota quod virgines hic commendantur in multis.
Primo quia sunt in caelo nominatae; quod notatur cum dicit, pauca
nomina. Proverb. 10, memoria justi cum laudibus, nomen impiorum
putrescet. Secundum quod prae aliis pulchrae, quod notatur cum
dicitur. In Sardis, quod interpretatur principatus pulchritudinis.
Sap. 4, o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Tertium
est incorruptionis integritas, quod notatur cum dicitur. Non
inquinaverunt vestimenta sua. Infra 14, hi sunt qui cum mulieribus
non sunt coinquinati et cetera. Quartum est profectus virtutum, quod
notatur, ibi, ambulabunt. Ezech. 1, unumquodque ante faciem suam
ambulabat. Quintum est familiaritas Dei. Quod notatur, ibi.
Mecum. Infra 14: virgines enim sunt et sequuntur agnum quocumque
ierit. Sextum conscientiae puritas, quod notatur, ibi, in albis.
Cant. 41, tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.
Septimum est dignitas honoris, quod notatur ibi, quia digni sunt.
Psalm. elegit dominus Sion, idest virgines. Sion interpretatur
speculum: et virgines sunt speculum Ecclesiae, in quibus
conspiciendo, possumus videre maculas defectuum nostrorum. Unde in
lege sacerdotes oblaturi, cum volebant lavare se, videbant maculas,
scilicet in speculis mulierum. Deberent enim magistri et praelati
confundi valde cum videant tenellas puellas multa pati pro Christo, et
pati nil possunt aut volunt pro ipso. Gregorius, quid dicturi sumus
nos barbati, cum teneras puellas videamus per ferrum currere ad
caelum, et nos nil faciamus? Item specula omnes formas rerum ante se
positas de facili recipiunt, et puellae quaecumque poenitentia seu
religio eis imponatur de facili suscipiunt, ad modum plantationis,
quae huc et illuc de facili inclinatur. Unde Psalm. filii tui sicut
novellae plantarum in juventute. Et sicut plantatio formam, quam
recepit in principio, semper retinet, sic et puellae. Prov. 12.
Adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Item speculum cito frangitur nec postea potest reparari, sic et
puellae. Unde Hieronymus, confidenter loquor cum Deus omnia
possit, non potest de corrupta facere virginem. Sequitur, qui
vicerit, carnem, et Diabolum, scilicet paupertate, castitate et
humilitate. Sic vestietur, ut dictum est, vestimentis albis,
scilicet stola corporis. Nota de stola animae et corporis.
Contexitur autem stola animae ex tribus filis: scilicet visione
immediata, dilectione consummata, apprehensione secura. Stola
corporis ex quatuor: scilicet claritate, agilitate, subtilitate,
impassibilitate. Et haec sunt septem stellae de quibus supra dictum
est. Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. Et non
delebo nomen ejus de libro vitae. In quo dupliciter justi sunt
scripti. Uno modo per praescientiam, alio modo per praesentem
justitiam. Secundum primum modum nullus potest deleri, nec de novo
scribi. Secundum alium modum et de novo scribi potest et de novo
deleri. De justitia judicat Deus et de praescientia, quia justitia
non praescientiae causa est quare aliquis apud Deum dignus sit vita ut
tunc secundum justitiam judicis deleri videatur cum peccat: cum tamen
juxta praescientiam in libro nunquam fuerit: et tunc aliquis videtur
ascribi, cum malus esse desinit, qui tamen secundum praescientiam
nunquam defuit. Psalm. deleantur de libro viventium. Glossa.
Liber vitae est notitia Dei, quia praedestinavit ad vitam quos
praescivit conformes fieri imagini filii sui. Non sic ergo accipiendum
est tamquam in hoc libro scribat Deus quem postea deleat. Sed sic
accipiendum est, de libro viventium deleantur secundum spem illorum qui
ascriptos se putant, idest constet in illis, non illos ibi esse
scriptos. Infra 20, alius liber apertus est qui est liber vitae.
Ibi Glossa. Quia tunc aperte scient mali se non praedestinatos ad
vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant. Exod. 23, qui
peccaverit in me, delebo nomen ejus de libro vitae. Adhuc est
quadruplex liber. Primus est liber gloriae, secundus liber gratiae,
tertius liber naturae, quartus liber Scripturae. Primus est ipse
Deus cujus apertio facit respicientem sive legentem beatum: et est
liber ipse, sui ipsius doctor. Unde Augustinus, habemus unum
doctorem in caelis quem semel videre totum didicisse est. De hoc libro
dicitur Luc. 10, gaudete et exultate quia nomina vestra scripta
sunt in caelis. Hic liber dicitur etiam liber vitae, quia omnes vivi
et nullus mortuus inscriptus est. Psalm. et in libro tuo omnes
scribentur. Liber gratiae est ipse Christus, de quo Isa. 8.
Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis. Liber grandis
fuit Christus ante incarnationem sed factus est parvus per carnis
assumptionem. Unde Isa. 10, consummationem et abbreviationem
dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Primo fuit
scriptus liber iste stilo Angeli, quia Angelis legibilis erat. Sed
postea scriptus fuit stilo hominis, quia factus fuit homini legibilis.
Joan. 1, verbum caro factum est. Beatus est qui studet in libro
isto. Unde Bernardus, beatus es domine Jesu, qui te hominem inter
homines conservantem observans pro viribus se praebet imitatorem tui.
Quatuor autem specialiter debemus legere in hoc libro. Humilitatem
videlicet, mansuetudinem charitatem et veritatem. De duobus primis
dicitur Matth. 11, discite a me quia mitis sum et humilis corde.
De tertio, Joan. 14, in hoc cognoscent omnes quia mei estis
discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. De quarto dicitur
Joan. 18, ego ad hoc veni ut testimonium perhibeam veritati.
Prima lectio tres versus continet, quia tres gradus humilitas habet,
ut dicit Rabanus. Primus est subdere se majori et non praeferre
aequali. Secundus est subdere se pari et non praeferre minori.
Tertius est subdere se minori et nulli se praeferre. Primus est
necessarius. Secundus abundans. Tertius superabundans. Et hunc
habuit Christus et debent habere praelati: unde Matth. 3, sic
decet nos implere omnem justitiam. Glossa, omnem gradum humilitatis:
et cum soleat Christus de se loqui singulariter, nunc dicit, nos,
quia vult ad hoc teneri praelatos. Item secunda lectio habet tres
versus, quia tres sunt partes mansuetudinis. Prima circa rerum
injurias. Secunda circa corporum molestias. Tertia circa verborum
contumelias. Has tres habuit Christus, quia fuit vestibus
spoliatus, corpore flagellatus, verbis convitiatus et omnia sustinuit
patienter. Item tertia lectio habuit tres versus. Prima est ordinata
dilectio Dei. Secunda ordinata dilectio tui. Tertia ordinata
dilectio proximi. Item quarta lectio tres versus continet. Primus
est veritas vitae. Secundus est veritas justitiae. Tertius veritas
doctrinae. De qua triplici veritate dicitur Joan. 15, cum venerit
ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Liber naturae
mundus est in quo sunt tot literae quot naturae. Hic liber docet nos
et docere non cessat qualis sit creator ejus, et quales nos esse
debeamus. Sua magnitudine docet nos potentiam patris. Sua
pulchritudine docet nos sapientiam filii. Sua communicatione docet nos
bonitatem spiritus. Sua unitate monstrat unitatem factoris: et sic
docet liber iste scriptorem suum esse trinum et unum. Unde Sap.
13, a magnitudine speciei et creaturae poterat creator eorum
cognoscibiliter videri. Rom. 1, invisibilia Dei per ea quae facta
sunt a creatura mundi, intellecta conspiciuntur. Praeterea, cum
quaelibet creatura creatori suo serviat incessanter et gratis, et nos
propter ipsum docet, quales nos debemus esse. Unde Augustinus,
mirum est quomodo omnis homo Deum non semper laudat, quoniam omnis
creatura ad eum laudandum semper invitat. Quartus liber Scripturae.
De quo Ezech. 2, vidi et ecce manus missa ad me in qua erat
involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus
et foris, et scripta erant in eo lamentationes et carmen et vae. In
manu liber mittitur qui ad faciendum auditur. Involutus dicitur esse
propter obscuritatem. Foris scriptus propter historiam, intus propter
specialem intelligentiam: in eo scriptae sunt lamentationes
poenitentium. Carmen innocentium, vae desperantium. Vel
lamentationes mundi, carmen caeli, vae Inferni. Iste liber docet
quinque: scilicet quid credendum, quid faciendum, quid fugiendum,
quid timendum, quid appetendum. Quid credendum: articuli et
sacramenta. Quid timendum: Purgatorius et Infernus. Quid
appetendum: regnum Dei et justitia ejus: unde Matth. Primum
quaerite regnum Dei et justitiam ejus et cetera. Quintus liber est
liber conscientiae in quo debet quilibet legere multa. Primo ubi et
qualis fuit homo conditus. Secundo ubi et unde et quare ejectus.
Tertio qualiter et quando abjectus. Quarto a quo et quomodo
redemptus. Quinto a quo et qualiter judicandus. Sexto quanta sit
poena reproborum. Septimo quanta sit gloria bonorum. Et iste est
liber et hae sunt literae de quibus dicitur Isa. 29, erit vobis
visio omnium quasi verba libri signati, quae cum dederit scienti
literas dicet, lege istum, et respondebit, non possum, signatus est
enim. Et dabitur liber nescienti literas, diceturque ei, lege, et
respondebit, nescio literas. Sequitur, et confitebor nomen ejus,
idest recognoscam nomen ejus quasi filium et amicum fidelem. Coram
patre meo et coram Angelis ejus in judicio. Quando dicet: esurivi et
dedisti mihi manducare et cetera. Filii benedicti venite et cetera.
Matth. 10, qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et
ego eum coram patre meo. Qui habet aures audiendi ad intelligendum,
audiat ad faciendum. Et est hic finis hujus epistolae particularis
quae in fine cujuslibet epistolae particularis ponitur, ut per hoc
excitetur attentio auditorum, quid spiritus dicat Ecclesiis, quia
quod isti Ecclesiae dicit, hoc omnibus dicit. Sequitur. Et Angelo
Philadelphiae Ecclesiae et cetera. Haec est secunda pars capituli et
sexta epistola, in qua scribit Joannes episcopo Philadelphiae, quem
in multis commendat, et maxime quod laborat ad conversionem infidelium
ad fidem, quam multum desiderabat. Et dividitur haec epistola in
quatuor partes. Primo describitur dominus cujus imperio scribit
Joannes ipsi episcopo. Secundo inducitur ipse dominus loquens et
promittens auxilium ipsi episcopo ad conversionem fidelium faciendam;
in quo confortatur episcopus ad perseverandum, ibi: scio opera tua.
Tertio praedicitur tentatio futura, ad quam sustinendam exhortatur
dominus istum episcopum, promittens auxilium ut non deficiat. Quarto
ponitur generalis exhortatio, duo continens. Unum quod excitat
affectum, ibi: qui vicerit ergo. Et Angelo Philadelphiae
Ecclesiae scribe, sicut ceteris. Haec, quae sequuntur, dicit,
idest mandat. Sanctus et verus. Sanctus in donis gratiae. Verus in
donis gloriae. Vel sanctus per misericordiam, verus propter
justitiam. Vel sanctus in vita, verus in lingua. Vel sanctus
roborando tentatos seu tribulatos, verus promissa servando: quasi
dicat Joannes, labora fideliter ad conversionem fratrum, sicut
coepisti. Quia dominus dabit robur et fortitudinem ad sustinendum,
quia sanctus est; et reddet praemia quae promisit, quia verus est.
Qui habet clavem David, idest vigorem et fortitudinem qua velut
claves aperiat aures hominum peccatorum ad audiendum verbum fidei et
corda ad credendum. Qua etiam aperiat et claudat, quibus et quando
voluerit, illas duas maximas civitates, Infernum scilicet et
Paradisum; quo claudente nemo potest aperire, quo aperiente nemo
possit claudere. Unde subdit, qui aperit, aures hominum ad audiendum
et corda ad credendum et Scripturas ad intelligendum et Paradisum ad
introeundum, et nemo claudit. Hoc dicit, quia multi haeretici ibi
episcopo resistebant, volentes impedire conversionem peccatorum. Sed
non poterant claudere aures eorum, nec corda, quin crederent, nec
Scripturas quin intelligerent, nec Paradisum quin intrarent. Et
nemo aperit, ipso claudente. Claudit, impartiendo gratiam ad
audiendum, ad credendum, ad intelligendum, ad intrandum in
Paradisum. Exod. 33, miserebor cui voluero, et clemens ero in
quem mihi placuerit. Rom. 9, Deus cujus vult miseretur et quem
vult indurat. Deuteronom. 32, dominus pauperem facit et ditat,
humiliat et sublevat. Joan. 12, propterea non potuerant credere,
quia dixit Isa. excaecavit dominus oculos eorum et induravit cor eorum
ut non videant oculis et non intelligant corde. Claudit autem
aliquando dominus Scripturas ut studendo quaeramus; aperit ut
inveniamus: ut sic studentes fructus laboris accipiamus, et aperiens
gratias et laudes suae largitatis habeat. Et hoc facit ut nemo de suo
confidat ingenio, vel de sua scientia glorietur. Quia omnis scientia
a domino Deo est, Eccles. 1, 1 Corinth. 4, quid habes quod
non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non
acceperis? Item, clavis David, est crux domini, qua Paradisum et
Infernum aperuit. Infernum ut inde extraheret captivos. Zachar.
9, tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo
non erat aqua. Paradisum, ut introduceret liberatos. Unde Isa.
22, dabo clavem domus David super humerum ejus et aperiet, et non
erit qui claudat; et claudet et non erit qui aperiat. Ista clavis
dicitur navis Sap. 24, transeuntes mare per ratem liberati sunt.
Item dicitur principatus, Isa. 9, factus est principatus super
humerum ejus: vocabitur nomen ejus admirabilis (in conceptione)
consiliarius (in praedicatione) Deus, in peccatorum remissione et
miraculorum operatione. Fortis in passione et Daemonum dejectione.
Pater futuri saeculi in resurrectione, et princeps pacis in ascensione
et sancti spiritus missione. Item dicitur baculus. Gen. 32, in
baculo meo transivi Jordanem istum, idest mundum: et nunc cum duabus
turmis ingrediar, scilicet Angelorum et hominum, qui cum eo
ascenderunt. Psalm. virga tua et baculus tuus et cetera. 1 Reg.
17, dixit Golias ad David, numquid ego canis sum, quod tu venis
ad me cum baculo? Item dicitur cathedra 2 regum 22, David sedens
in cathedra sapientissimus inter tres. Quia duo fuerunt latrones et
ipse tertius inter eos. In illa cathedra sedit, non stetit, non
jacuit. Sedit, quia natura inferior patiebatur et natura superior
manebat illaesa. Unde in persona Moysi dicitur de ipso quod stetit in
confractione in conspectu Dei, quia confracta humanitate stetit
divinitas. Inde docuit ut magister sex verba quasi sex documenta
emittens. Primum fuit sitio. Secundum, amen dico tibi, hodie mecum
eris in Paradiso. Tertium, eli eli quartum, mulier, ecce filius
tuus et cetera. Quintum, pater in manus tuas. Sextum, consummatum
est. Primo verbo docuit veritatem, charitatem, quae sitit omnium
salutem. Secundo largitatem quae petitionem pauperum exaudit et plus
dat quam petatur. Tertio humilitatem quae se derelictam ostendit.
Quarto pietatem quae parentes honorat. Quinto sapientiam quae sua in
tuto collocat. Sexto perseverantiam quae totum consummat. Sequitur,
scio, idest approbo, opera tua, bona. Sed quia non ipse solus sed
Deus cum eo. Vel, ut melius dicam, Deus facit ea bona. Sicut
dicitur Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine.
Ideo subdit, ecce dedi coram te ostium apertum, idest aures hominum
apertas ad audiendum verbum, et corda eorum aperta ad credendum. Item
Scripturas prius obscuras apertas tibi ad intelligendum. Item portam
caeli apertam tibi et illis qui per te convertuntur ad introeundum.
Quod nemo potest claudere, ex quo ego aperui illud tibi et tuis. Et
merito dedi, quia per te aperire non posses. Quia modicam habes
virtutem, idest insufficientem, vel paucos auditores et multos
contradictores et adversarios. Sicut dicit apostolus 1 Corinth.
16, ostium mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi.
Vel sic. Dedi coram te ostium apertum ad intrandum in Scripturam in
gloria, quod nemo potest claudere tibi, quia modicam habes virtutem,
idest humilem non superbam: quasi dicat: merito humilitatis tuae
aperui tibi Scripturam ad intelligendum et gloriam ad intrandum et
aures hominum ad audiendum a te verbum Dei et corda ad credendum. Hoc
facit humilitas possessori suo. Ut scilicet libenter audiatur, ut ei
credatur, ut Scripturam intelligat et ut gloriam habeat. De primo
dicitur Matth. 17, hic est filius meus dilectus et cetera.
Gregorius, ille sermo libenter auditur qui ex compassione profertur.
De secunda et tertia, Matth. 18, nisi conversi fueritis et
efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum, idest in
Scripturam et gloriam. Et servasti verbum meum, in corde per fidem,
in ore per confessionem, in manu per operationem. In hoc probatur
esse amicus. Joan. 16, qui habet mandata mea et servat ea, ille
est qui diligit me. Item Joan. 16, vos amici mei estis si
feceritis quae praecipio vobis. Ipse per hoc meruit servari a Deo.
Eccles. 15, si volueris observare mandata mea, conservabunt te.
Et non negasti nomen meum, a quo diceris Christianus: quasi dicat:
licet in angustiis et tribulationibus esses propter me, non negasti te
esse Christianum. Matth. 10, omnis qui confitebitur me coram
hominibus, confitebor et ego et cetera. Qui autem negaverit me coram
hominibus, negabo et ego eum coram patre meo. Ex hoc autem duo bona
promittit ei dominus; scilicet conversionem Judaeorum qui eum
persequebantur, et conservationem in tribulatione quae tunc erat et
quae erit in tempore Antichristi. Unde dicit, ecce: quasi dicat:
talis es. Ecce dabo tibi de synagoga Satanae, idest aliquos de
adversariis tuis convertam ad fidem tuam, qui dicunt se esse Judaeos,
idest credentes et confitentes Deum, et non sunt, sed mentiuntur,
quia hujus nominis rationem perdiderunt quando dixerunt: non habemus
regem nisi Caesarem, Joan. 19. Sic quilibet Christianus nominis
Christiani rationem et causam amittit, quando contra Christum facit.
De quibus Psalm. nomen eorum in aeternum delesti et in saeculum
saeculi. Proverb. 10, memoria justi cum laudibus nomen impiorum
putrescet. Modus autem dandi determinat Joannes dicens: ecce faciam
illos ut veniant, ad fidem et adorent ante pedes tuos sicut fratres
Joseph qui primo persecuti fuerant eum, postea adoraverunt, Gen.
50. Ita si Ecclesia haberet humilitatem et patientiam, omnes
inimici ejus humiliati venirent ad eam. Hoc enim promittit dominus per
Isaiam 60, locum pedum meorum glorificabo, idest Ecclesiam, et
venient ad te curvi filiorum eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt
vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te
civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta (a
mundo supple) et odio habita et sustinuisti patienter et humiliter
supple. Prov. 15, cum placuerint domino viae hominis, inimicos
ejus convertet ad pacem, et scient conversi ad fidem et cognoscentes
veritatem, quia ego dilexi te quamdiu tribulari et affligi permisi.
Hebr. 12, quem diligit dominus castigat: flagellat autem omnem
filium quem recipit. Tob. 3, hoc habet pro certo omnis qui colit
te, quod vita ejus si in probatione fuerit coronabitur, si autem in
tribulatione fuerit liberabitur, et si in corruptione fuerit licebit
venire ad misericordiam tuam. Quoniam servasti verbum patientiae
meae, idest praeceptum de patientia servanda, quam praedicavi, et
quam in me ostendi patienter sustinens flagella et contumelias orans pro
illis. Luc. 23, pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt. Isa. 53, ipse peccata multorum tulit, idest poenam pro
peccatis eorum, et pro transgressoribus oravit. Et hoc idem praecepit
discipulis suis, Matth. 5, orate pro persequentibus et
calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est.
Et ego te servabo, qui servasti verbum ad horam tentationis, quae
ventura est in orbem universum, vel statim post mortem Neronis, vel
tempore Antichristi, tentare habitantes in terra. Sed numquid omnes
succumbent? Non; quidam enim habitant in terra solo corpore, et in
caelo habitant mente. In persona quorum dicit apostolus, Philipp.
3, conversatio nostra in caelis est. Tales non capientur, quia in
tuto habitant. Unde Prov. 1, frustra jacitur rete ante oculos
pennatorum. Ibi Glossa, facile evadit laqueos in terris, qui semper
habet oculos in caelis. Talis fuit ille de quo dicit Augustinus.
Digne vertitur ad memoriam hominum, qui ad gaudia transit Angelorum:
quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione et
aviditate in illa caelesti patria conversatus est. Alii sunt, qui et
mente et corpore habitant in terra. De quibus dicit Psal. oculos
suos declinaverunt in terram. Isti tales fere omnes in tentatione
succumbunt. Unde infra 8, vae, vae, vae habitantibus in terra;
ter dicit vae, propter tria, quae in mundo sunt, quae fere omnes
capiunt: scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et
superbia vitae, ut dicitur 1 Joan. 2, ideo dicitur Isa. 24,
formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terrae. Et
erit, qui fugerit a facie formidinis, idest avaritiae, cadet in
foveam luxuriae. Et qui se explicaverit a fovea, tenebitur laqueo
ambitionis, aut vanaegloriae. Quia qui fugit avaritiam, saepe cadit
in luxuriam; et qui fugit utrumque, saepe capitur vanagloria, et
ambitione. Unde dominus primo fuit tentatus de gula, postea de
avaritia, et ultimo de vanagloria, Matth. 4. Ecce: quasi dicat:
vere tentatio venit, sed non oportet vos multum timere, quia habebitis
adjutorem fidelem. Quia ecce, idest in brevi, et evidenti, venio
ego, juvare pugnantes, liberare tentatos, coronare victores. Et
quia posset quis causari moram, addit, cito: immo semper est dominus
cum suis militibus, in campo. Unde Matth. ult. vobiscum sum
omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Isa. 43, cum
transieris per aquas tribulationis, tecum ero, et flumina non operient
te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit
in te, quia ego dominus Deus sanctus Israel salvator tuus. Sed tunc
dicitur venire quando liberat, vel quando in pugna confortat. Et
interim, tene quod habes, fidem, spem caritatem, et alia bona ut
nemo accipiat coronam tuam, idest tibi debitam pro patientia tua si
perseveres. Nam soli perseveranti datur corona. Unde 2 Tim. 2,
non coronabitur nisi qui legitime certaverit, idest perseveraverit.
Matth. 10, qui perseveraverit usque in finem salvus erit. 1
Cor. 9, omnes qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed
unus accipit bravium, scilicet perseverans. Sed de qua corona
intelligitur hoc? De corona gratiae, non videtur posse intelligi.
Quia multi amittunt gratiam, quibus nemo subrogatur, ut patet in
Diabolo, et multis aliis. Item de corona gloriae videtur non posse
intelligi, quod illam nemo potest amittere; quia ex quo habet, non
potest amittere, nec antequam habeat. Nemo enim amittit quod non
habet. Nec dicas, quia potest amittere, quia debebatur ei.
Contra. Non debetur nisi perseveranti: ergo si iste non erat
perseveraturus, non debebatur ei. Et ita non poterat amittere eam,
cum nec haberet, nec deberetur ei. Ad hoc dicimus quod potest
intelligi de corona gratiae, secundum quod gratia ordinatur ad gloriam
in gradu aliquo: verbi gratia. Iste si perseverasset, perventurus
erat ad aliquem gradum gloriae. Potest fieri, quod isto cadente alius
accipiat gratiam ordinatam ad eumdem gradum gloriae, quo ille erat
perventurus, si perseverasset. Et quia tu objicis scilicet quod multi
cadunt a gratia: non est verum, immo semper aliquis subrogatur illi,
in eadem gratia, secundum quod est ordinata ad certum gloriae gradum.
Unde Glossa: hic cum sit Deo certus numerus suorum, siquis
labitur, alius misericordia ejus subinducitur; sicut per superbiam
Judaeorum, subintravit gentilitas. Sed numquid subintrasset
gentilitas, si non peccassent Judaei? Constat quod sic. Quia Deus
providerat ab aeterno gentes salvandas, verum est quod salvarentur,
sed non subintrarent loco eorum. Item potest dici quod intelligitur de
corona gloriae, ut sit sensus, tene quod habes, ut nemo accipiat
coronam tuam, idest ne aliquis incipiat sine te possidere gloriam tibi
debitam si perseverasses. Et quod objicitur, scilicet, quod corona
gloriae non debebatur isti, quia tantum debetur perseverantibus;
dicimus, quod debebatur isti sub conditione si perseverasset. Et hoc
videtur innui in Glossa, in Job 54, conteret multos et
innumerabiles, et stare faciet illos pro eis. Ibi Glossa, hoc
quotidie agitur: labuntur aliqui a statu justitiae et loco vitae;
alii, aliis cadentibus sortiuntur. Et ita Glossa magis convenit
primae solutioni, qui vicerit, quod fit sola perseverantia virtutum,
faciam illum columnam, idest tectum altum, firmum, planum, in templo
Dei mei. De quo Psal. replebimur in bonis domus tuae: sanctum est
templum tuum mirabile in aequitate. Et foras non egredietur amplius
peccare non poterit de cetero, sicut Lucifer in caelis peccavit, et
ejectus est, Isa. 14. Inde sancti de caelo egredi dicuntur.
Isa. ult. egrediuntur, ut videant cadavera mortuorum virorum, qui
praevaricati sunt. Sed egressus ille erit tantum spiritualis, non
corporalis. Quia tantum videndo egredientur, nisi tamen compatiendo.
Et scribam super illum, scilicet meritum, et spem, et intellectum.
Nomen Dei mei, quod est, omnipotens. Unde Exod. 15, dominus
quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus, idest ut amplius non
possint ab hostibus superari. Et nomen civitatis Dei mei novae
Jerusalem, idest visionis pacis, ubi nil vetustatis est, sed omnia
nova, quae de caelo descendunt. Quia Deus gratiam infundit, per
quam ad illam visionem pervenitur. Unde Jacob. 1, omne datum
optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre
luminum. Ideo orat Ecclesia, Matth. 6, adveniat regnum tuum. A
Deo meo, qui solus dat gratiam. Unde 1 Tim. 6, soli Deo honor
et gloria, et nomen meum novum, quod est Jesus. Cujus virtute
salvantur omnes qui credunt in eum. Act. 4, non est aliud nomen sub
caelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri. Vel de
praesenti potest exponi ab illo loco, ecce venio, per gratiam, cito,
idest ex improviso. Job. 9, si venerit ad me non videbo eum. Tene
quod habes, scilicet locum humilitatis tuae non deseras, sicut multi
faciunt, qui ex dono gratiae divinae superbiunt. Eccl. 10, si
spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne
dimiseris. 1 Corinth. 4, quid habes, quod non accepisti? Si
autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ut nemo accipiat
coronam tuam, idest ut non merito hominis tribuas coronam tuam, sed
tantum gratiae Dei, quae proprie coronatur in homine justo. Unde
versus: quidquid habes meriti, praeventrix gratia donat. Nil Deus
in nobis praeter sua dona coronat. Psal. ascendisti in altum,
accepisti dona in hominibus. Et nota quod quadruplex est corona quam
dominus dat amicis suis. Prima est spinea, quae est poenitentium.
De qua Matth. 22, plectentes coronam de spinis. Secunda est
lapidea, quae est viventium. De qua Psal. posuisti in capite ejus
coronam de lapide pretioso. Tertia est aurea, quae est sapientium.
De qua Eccl. 45, corona aurea super caput ejus expressa signo
sanctitatis. Quarta est stellea, quae est triumphantium. De qua
infra 12, signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et
luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim.
Omnes istae quatuor coronae dicuntur esse in capite, quia sola
intentio remunerabitur, seu coronabitur. Et nota ordinem coronarum.
Prima est corona poenitentiae. Secunda patientiae. Tertia
sapientiae. Quarta gloriae. De duodecim stellis infra dicemus.
Sunt autem et aliae coronae quibus mundus coronat suos. Prima est
rosea, idest mundi vanitas, de qua Sapient. 2, coronemus nos rosis
antequam marcescant. Secunda hederea, idest carnis voluptas. De qua
2 Machab. 6, cum Liberi, idest Bacchi, sacra celebrarentur,
cogebantur hedera coronati Libero circumire. Tertia est corona
superbiae, idest seculi dignitas. De qua Isaiae 28, vae corona
superbiae ebriis Ephraim. Quarta est corona poenae aeternae, quae
datur post istas tres. De qua Isa. 22, coronans coronabit te
tribulatione. Qui vicerit se ipsum per veram obedientiam. Prov.
21, vir obediens loquetur victoriam. Haec victoria, qua quis per
obedientiam vincit se, major est quam vincere totum mundum. Unde
Prov. 16, melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo
suo expugnator urbium, faciam illum columnam in templo Dei mei, idest
praelatum in Ecclesia, rectum in judiciis, fortem in adversis,
planum in conversatione, erectum in contemplatione, stabilem in
tentatione, rotundum per intentionem qua aeterna intendit, alios
supportantem per compassionem. Tales columnae fuerunt Petrus,
Jacobus, et Joannes. De quibus dicitur Galat. 2, Jacobus et
Cephas et Joannes qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt
mihi et Barnabae societatis. Tales debent esse omnes praelati, ut
etiam aliis cadentibus ipsi stent, secundum quod dicitur in Psal.
liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea; ego confirmavi
columnas ejus. Olim fecit Salomon in templo columnas de aere firmas
et fortes, et pondus templi fortiter sustinentes, ut dicitur 3 Reg.
7, nunc autem fiunt columnae de festucis quae statim franguntur et
magis indigent portari quam portare. Isa. 3, ecce dominator dominus
exercituum auferet a Jerusalem et Juda validum et fortem, et omne
robur panis, et omne robur aquae, fortem et virum bellatorem, et dabo
pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Psal.
posuisti firmamentum ejus formidinem, idest Ecclesiae: idest tales
poni permittis, qui potius sunt formido Ecclesiae quam firmamentum.
Et foras non egredietur amplius hominibus saeculi se conformando, vel
secularibus negotiis se implicando. De primo dicitur Rom. 12,
nolite conformari huic saeculo: sed reformamini in novitate sensus
vestri. De secundo dicitur 2 Tim. 2, nemo militans Deo implicat
se negociis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Luc. 10,
nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno
Dei. Infra ult. foris canes et venefici, et impudici, et
homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit
mendacium. Et scribam super illum nomen Dei mei. Ut dicatur
praelatus Deus. Juxta illud Psal. ego dixi, dii estis, et filii
excelsi omnes. Loco Dei in terra est praelatus, et vicarius ejus,
et in eo vices ejus deberet gerere, ut juste et omnia cum
tranquillitate judicaret sicut dicitur, Sap. 14, et sine
acceptione personae, sicut dicitur Act. 10, in veritate tunc
comperi quod non est acceptor personarum Deus. Sed heu multi habent
nomen sine re, honorari volunt ut Deus, sed nolunt operari ut Deus.
Deus semper est in caelo, ipsi semper in coeno. Deus nunquam
otiosus, ipsi semper otiosi. Deus justus et misericors, ipsi injusti
et immisericordes. Deus pater est pauperum, et libenter audit eos.
Juxta illud, tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.
Et iterum, desiderium pauperum exaudivit dominus. Et iterum,
propter miseriam inopum et gemitum pauperum et cetera. Ipsi autem
pauperum causas nolunt audire, eo quod non habent quid dent. Unde
conqueritur dominus. Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas
fidelis plena judicii, justitia habitavit in ea, nunc autem
homicidae, argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est
aqua, principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera,
sequuntur retributiones, pupillo non judicant, et causa viduae non
ingreditur ad eos. Jer. 6, extendam manum meam super habitantes
terram, dicit dominus; a minori quippe usque ad majorem omnes
avaritiae student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt
dolum, et curabant contritionem populi mei filiae cum ignominia
dicentes, pax, pax, et non erit pax. Et nomen civitatis Dei mei
novae Jerusalem, quae de caelo descendit a Deo meo, idest ipsum
faciam pacificum, et pacatum, qualis fuit Christus, et alii qui cum
eo sunt in superna Jerusalem. Isa. 1, restituam judices tuos ut
fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec
vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Item Isa. 40, ponam
visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam: non audietur
ultra iniquitas in terra tua. Matth. 5, beati pacifici, quia filii
Dei vocabuntur, et nomen meum novum. Nomen Dei vetus est,
dominus: unde Psal. nomen dominus illi: et in lege saepe dicit, ego
dominus. Sed novum nomen Dei est Jesus, idest salvator. Unde
Matth. 1, pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: ipse
enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Heu istud nomen
pauci habent, quia pauci sunt qui curent de salute animarum. Primum
nomen omnes sibi usurpant, quia tamquam domino sibi volunt serviri.
Unde 1 Reg. 2 domini sunt cardines terrae, et posuit super eos
orbem. Domini solet esse genitivi casus, nunc autem est nominativi
pluralis, quia plures nominantur domini, licet pauci sint in
veritate, quia qui facit peccatum servus est peccati, Joan. 8.
Nota: septem nominibus vocatur filius Dei in novo testamento, quae
omnia debent habere praelati. Unde infra 14, vidi dominum, et ecce
agnus stabat super montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor
millia habentia nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus
suis. Primum est Christus, Matth. 1, de qua natus est Jesus,
qui vocatur Christus, unctus, vel unctio. Unctus fuit quia rex:
unde Psal. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
Item unctus fuit ut sacerdos. Luc. 4, spiritus domini super me eo
quod unxerit me. Psal. sicut unguentum in capite ejus quod descendit
in barbam, barbam Aaron, idest Christi. De iis duobus dicitur
Act. 10, unxit eum dominus spiritu sancto et virtute. Hoc nomen
debent habere praelati, quia debent esse uncti, idest mansueti, et
misericordes. Luc. 6, estote misericordes sicut et pater vester
misericors est. Si tales essent, dominus defenderet eos sicut filios
suos. Psal. nolite tangere christos meos etc., fecit nos regnum,
et sacerdotes. 1 Petr. 2, vos estis genus electum, regale
sacerdotium. Secundum nomen est Nazaraeus. Matth. 2, dictum est
per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur, idest floridus: et
revera floridus fuit dominus, quia habuit candorem lilii in
nativitate. Cant. ego flos campi, et lilium convallium. Item
habuit livorem violae, in flagellatione. Isa. 53, livore ejus
sanati sumus. Item habuit ruborem rosae in passione. Eccl. 24,
ego quasi plantatio rosae in Jericho, idest in defectum mortis. Tunc
tibi videtur cadere flos ejus, sed iterum refloruit in resurrectione:
unde Psal. et refloruit caro mea et cetera. Similiter et praelati
debent habere hunc triplicem florem: candorem lilii per castitatem,
livorem violae per humilitatem, ruborem rosae per caritatem. Eccles.
31, obaudite me divini fructus, et quasi rosae plantatae super rivos
aquarum fructificate, quasi Libanus odorem suavitatis habete: florete
flores quasi lilium, date odorem, et frondete in gratiam. Et si
aliquando de iis floribus aliquis marcuerit, debent reflorere per
poenitentiam. Unde Philipp. 4, gavisus sum vehementer in domino
quia tandem aliquando refloruistis. Tertium nomen est Emmanuel.
Matth. 1, ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen
ejus Emmanuel, quod interpretatur nobiscum dominus. Et hoc nomen
debent habere praelati, ut semper sint cum subditis quasi pastores cum
grege. Luc. 2. Pastores erant in regione eadem, vigilantes, et
custodientes vigilias noctis super gregem suum. Moyses, ut acciperet
legem pro populo, quadraginta diebus fuit absens, et iterum fornicavit
cum idolis populus ejus, et tamen bonos vicarios dimiserat pro se Hur
et Aaron. Exod. 32, quid ergo fiet de populo, cui praelatus
nunquam aut raro praesens est? Si ipsi attenderent quam stricte
requirit dominus rationem de populo sibi commisso, aut non reciperent
praelationem, aut starent cum grege. 3 Reg. 20, custodi virum
istum, qui si lapsus fuerit de manu tua, erit anima tua pro anima
sua. Jerem. 33, adhuc transibunt greges ad manus numerantis.
Quartum nomen est filius altissimi. Luc. 1, et vocabitur altissimi
filius. Istud nomen debent habere praelati per compassionem et
misericordiam. Unde Eccles. esto pupillis misericors ut pater, et
eris velut filius altissimi. Quintum nomen est magister. Sextum
dominus: de quibus dicitur Joan. 13, vos vocatis me magister et
domine, et bene dicitis, sum etenim. Haec nomina debent habere
praelati docendo populum, ut magistri, et regendo, ut domini. De
primo Matth. ult. ite docete omnes gentes. De secundo Psal.
dominus regit me et cetera. Septimum nomen est Jesus. Matth. 1,
et vocabis nomen ejus Jesum. Et hoc nomen debent habere praelati, ut
suam et populi salutem diligenter operentur. 1 Tim. 4, attende
tibi, et doctrinae; insta in illis; sic enim te ipsum salvum facies,
et qui te audiunt. Si hoc nomen haberent praelati, omnes honorarent
illos quasi Deum. Philipp. 2, in nomine Jesu omne genu flectatur
et cetera. Haec septem nomina praelatorum sunt septem cornua, et
septem oculi agni. De quibus dicitur Joan. 5, vidi in medio agnum
stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem qui
sunt spiritus Dei missi in omnem terram. Et Ezech. 4, vidit
septem oculos in lapide uno. Qui habet aures audiat quid spiritus
dicat Ecclesiis. Generalis est admonitio in fine cujuslibet
epistolae, ubi suscitatur sive excitatur attentio auditorum, ut
auditis poenis quas minatur malis et praemiis quae promittit bonis,
diligenter invigilent ad fugiendum mala et faciendum bona. Et Angelo
Laodiciae Ecclesiae et cetera. Haec est tertia pars capituli hujus
in qua scribit Joannes Angelo, idest episcopo Laodiciae; et hunc
ordinem servat. Primo describit Christum per quatuor dictiones quae
totam judicii veritatem exprimunt, ut patet in expositione literae.
Secundo redarguit istum episcopum de hypocrisi. Ita enim gerebat se
episcopus iste, ut non posset perpendi quibus magis faveret; nec
curabat quicquid fieret quasi non pertineret ad eum, ibi: scio opera
tua. Tertio monet eum ad poenitentiam, promittens veniam, si velit
poenitere, ibi suadeo, tibi. Quarto ponit generalem promissionem
quam facit omnibus victoribus, idest in bono perseverantibus, ibi:
qui vicerit. Dicit ergo Angelus ad Joan. Angelo Laodiciae
scribe. Sicut sex praecedentibus haec quae sequuntur dicit: amen,
scilicet Christus, qui dicit Joan. 14, ego sum via, veritas et
vita. Et dicitur Christus veritas, quia promissa omnia et comminata
complet. Amen, Hebraicum est: et quandoque sumitur adverbialiter,
idest vere; ut ibi, amen amen dico tibi. Quandoque nominaliter ut
hic; et est idem quod verax, vel veritas, testis fidelis, qui
scilicet fideliter audita a patre mundo retulit et operum nostrorum
testimonium verum reddet coram patre et Angelis ejus, et cui per omnia
fides est adhibenda. Et verus in omnibus verbis suis, quae mundo de
patre narravit et quae de mundo patri narrabit: qui est principium
creaturae Dei, idest per quem Deus pater creavit et recreavit
creaturam Dei, idest hominem et omnem aliam creaturam quae propter
hominem quodam modo facta est, vel qua universaliter participat homo:
unde nomine omnis creaturae intelligitur homo. Matth. in fine ubi
dicitur: praedicate Evangelium omni creaturae. Homo etiam creatura
mundi appellatur Rom. 1 ubi dicitur: invisibilia Dei a creatura
mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Quatuor ergo
dicit de Christo, amen: testis fidelis, verus, principium
creaturae. Amen, idest veritas promissa solvendo. Testis fidelis de
operibus nostris testificando. Verus docendo, principium, creando et
recreando. Haec etiam quatuor conveniunt Christo secundum aptationem
quatuor personarum quae sunt in perfecto judicio: scilicet actor,
advocatus, testis, judex. Est igitur, amen, idest veritas, idest
actor movens causam contra reprobus, testis fidelis, quia testis erit
contra reos. Verus causa est electorum defensor, sive advocatus.
Principium inquantum judex, qui est in causa principalior persona.
Scio opera tua, scilicet qualia sunt. Haec dicit quia exterius
videbantur bona hominibus, sed interius per intentionem erant mala.
Erat enim hypocrita episcopus iste; et ita callide se gerebat, ut non
posset perpendi cujus sectae esset, ut dictum est supra. Sed Deus
cor intuetur; et ideo dicit, scio opera tua; quasi dicat: non me
latent quae intus video. Eccles. 32, oculi domini multo plus
lucidiores super solem, conspicientes omnes vias hominum in absconditas
partes et vere scio, quia neque frigidus es et cetera. Nota quod
tripliciter corrumpitur justitia sub specie veritatis: scilicet
crudelitate, remissione et simulatione. Saepe enim sub specie
severitatis quae est species justitiae quo ad malorum punitionem,
crudelitas latet, et remissa segnicies mansuetudo creditur; et sic
dupliciter corrumpitur justitia. Tertio modo corrumpitur quo ad
speciem liberalitatis, per simulationem quae omnia facit ut ab
hominibus videatur et laudetur. Unde Matth. 6, attendite ne
justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. In
caliditate simulatio designatur quae magis displicet Deo; et ideo illi
comminatur quod evometur ab ore Dei. Gregorius, frigidus est qui
consummanda non inchoat. Calidus qui bona inchoat et non consummat.
Dicit ergo, quia neque, quasi dicat, revera scio opera tua, quia
neque frigidus es, idest omnino remissus, vel omnino malus, nec
omnino calidus, idest omnino crudelis, vel omnino bonus. Utinam
frigidus esses, idest omnino remissus, vel omnino malus, ita quod
appareret malitia tua, quia aperta mala correctionem habent; et ideo
de talibus habetur spes emendationis. Aut calidus, idest omnino
crudelis, vel omnino bonus. Sed quia tepidus es, idest torpens et
simulatus, et nec frigidus nec calidus, idest nec omnino crudelis,
nec omnino remissus, vel nec omnino malus, nec omnino bonus, quia
partim malus et partim bonus (erat intus malus extra bonus), incipiam
te evomere ex ore meo. Glossa: excomunicando et a consortio sanctorum
removendo, in deteriora praecipitari permittendo, in excommunicare,
vel a consortio fidelium separare, vel malitiam tuam exterius
manifestare, ex ore meo, idest vel praedicatores qui sunt os meum.
Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
Vel sic, incipiam te evomere, idest expellere ex ore meo, idest ex
consortio praedicatorum, vel episcoporum qui dicuntur os domini, quia
in eis et per eos loquitur dominus. Matth. 10, non enim vos estis
qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.
Isa. 30, vae qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os domini
non interrogastis, idest episcopum seu praedicatorem. Vel os domini
est promissio Evangelii a quo hypocrita evomitur, quia a promissione
Evangelii excluditur. Matth. 5, quum jejunatis nolite fieri sicut
hypocritae tristes; amen dico vobis receperunt mercedem suam. In
vomitu est expulsio quaedam cum difficultate et dolore. Unde Isa.
1, heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.
Thren. 3, non enim ex corde suo abjecit et humiliavit filios
hominum. Item vomitus fit causa medicinae sive sanitatis corporis et
quodam modo invite. Sic excommunicatio debet fieri non ad vindictam,
sed ad medicinam; non libenter, sed quasi coacte. 1 Corinth. 5,
item vomitus quando nimius est et continuus, mortem non salutem
inducit; sic exclusio quando generalis est et frequens, non salutem
animarum, sed mortem inducit. Et ideo nunquam sine magna et evidenti
necessitate debet excommunicari universitas, vel persona magna. Quia
dicis, quasi dicat: merito evomam te non solum quia tepidus, immo
etiam quia jactas te, quia dicis, dives sum bonis temporalibus et
locupletatus bonis spiritualibus et nullius egeo consilii, vel
auxilii, vel alicujus rei. Vel sic: dives sum scientia et
locupletatus virtutibus et nullius egeo quo ad corpus: quasi dicat:
plenus et perfectus sum in corpore et anima. Numquid talia dicebat
episcopus iste? Forte sic, quia jactantiae species dominabatur ei.
Sicut Eliud qui dicebat, Job 32, respondebo et ego partem meam et
omnimodam scientiam meam; plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus
uteri mei. Contra primum et alios similes dicitur Proverb. melior
est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget
pane. Unde Jerem. 9, non glorietur sapiens et cetera. Vel forte
hoc dicebat corde, quia talis affectabat videri vel credi. Sed
dominus qui videt corda. Respondet ei ostendens aliter esse. Unde
subdit, et nescis quia tu es miser et miserabilis. Per haec tria
verba ostendit Angelus istum esse aversum a tota Trinitate. Dicendo
nescis, ostendit defectum scientiae sive ignorantiae, per quod patet
ipsum alienum esse a filio: dicendo miser, ostendit ejus malitiam,
per quam est alienus sive aversus a spiritu sancto; dicendo
miserabilis, ostendit ipsius impotentiam sive infirmitatem, per quam
aversus est sive alienus a patre; ergo a filio per ignorantiam, a
spiritu sancto per malitiam, a patre per impotentiam, erat iste
episcopus sequestratus. Postea subdit alia tria verba per quae
ostenditur falsitas jactantiae contra tria quae jactaverat de se. Et
pauper, contra hoc quod dixerat, dives sum: et coecus, contra hoc
quod dixerat, et locupletatus: et nudus, contra hoc quod dixerat, et
nullius egeo. Dicit ergo. Et dicis falso te jactando, quia dives
sum virtutibus quae sunt verae divitiae. De quibus dicitur Proverb.
13, est quasi pauper cum in multis divitiis sit. Redemptio animae
viri propriae divitiae. Et locupletatus bonis operibus; et nullius
egeo, quia sum amicus et familiaris domini a quo omnis abundantia; et
nescis, quia tu es miser, miseria culpae, de qua Proverb. 14,
miseros facit populos peccatum; et miserabilis, miseriis poenae, de
quibus in Psalm. in miseriis non subsistent, et pauper, paupertate
virtutum. De qua Psalmus, infirmata est in paupertate virtus mea,
et coecus, coecitate ignorantiae, de qua Isa. 56, speculatores
tui omnes coeci sunt; et nudus, nuditate bonorum operum: de qua infra
16, beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus
ambulet. Suadeo tibi emere a me aurum et cetera. Haec est tertia
pars capituli, in qua monet eum Angelus ad poenitentiam. Ad hoc enim
venit ipse Christus in mundum, ut scilicet vocaret peccatores ad
poenitentiam, ut dicitur Luc. 9. Dicit ergo, suadeo tibi: quasi
dicat: licet talis sis indignus misericordia, tamen suadeo tibi emere
aurum ignitum, idest charitatem; quae sic ardet in Dei et proximi
dilectione, ut omnino extingui non possit, ut dicitur Zachar. 8,
aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Et dicitur charitas
aurum, quia sicut aurum super omnia metalla est in valore, sic
charitas est super omnes virtutes. Unde 1 Corinth. 13, manent
autem fides, spes, charitas, tria haec; horum autem major est
charitas. Vel per aurum, propter splendorem ejus et valorem,
intelligitur sapientia quae inter omnia dona primum et praecipuum locum
tenet; per ignem charitas. Dicitur Luc. 12, ignem veni mittere
in terram. Et Lev. 6, ignis in altari, idest in corde semper
ardebit quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies,
idest sanctorum testimonia, Scripturarum exempla, Dei beneficia.
Istud aurum emitur duobus denariis, scilicet justitia et oratione.
De prima dicit Eccles. 1, fili, concupisce sapientiam, serva
justitiam et Deus praebebit eam tibi. Psalm. lux orta est justo,
idest sapientia. De secunda dicitur Jacob. 1, si quis indiget
sapientia, postulet eam a domino, qui dat omnibus affluenter et non
improperat. Sic Salomon emit eam. 3 Reg. 2, est prudentia
carnis mors, prudentia vero spiritus et vita et pax. Rom. 8, de
utraque dicitur Jacob. 3, non est ista sapientia, idest mundi et
carnis, de sursum descendens, sed terrena animalis diabolica.
Terrena siquidem in avaris, animalis in voluptuosis, diabolica in
ambitiosis. Quae autem de sursum est sapientia, primum quidem pudica
est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena
misericordia et fructibus bonis, non judicans sine simulatione, et
haec a solo Deo potest emi. Unde Eccles. 1, omnis sapientia a
domino Deo est, et cum illo fuit semper et est ante aevum.
Probatum, igne tribulationis. Eccles. 2, in igne probatur et
aurum et argentum. 1 Petr. 1, in quo exultabitis modicum nunc si
oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio fidei vestrae
multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Ut locuples
fias. Sine sapientia nullus est locuples; qui habet eam locuples est
et dives. Sap. 7, venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et
innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus
quoniam omnium bonorum mater est. Et infra 8, si divitiae appetuntur
in vita, quid sapientia locupletius? Quae omnia operatur. Si autem
secus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa artifex est?
Item Sap. 13, vani sunt omnes homines in quibus non subest
scientia Dei. Proverb. 3, beatus homo qui invenit sapientiam et
qui affluit prudentia: melior est acquisitio ejus negotiatione auri et
argenti primi et purissimi, fructus ejus pretiosior est cunctis
opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Et
vestimentis albis induaris, idest virtutibus et operibus virtutum. De
quibus Eccles. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida. Et
dicuntur haec vestimenta alba quia dealbant et mundant animam ab omni
labe peccati. Psalm. lavabis me et super nivem dealbabor. Psalm.
confessionem et decorem induisti amictus lumine sicut vestimento, idest
luminositate virtutum et operibus virtutum. De quibus Ecclesiast.
9. Isa. 3, apprehendet vir fratrem suum domesticum patris sui et
dicet, vestimentum tibi est, princeps esto noster. Respondebit:
quia non sum mendicus et in domo mea non est panis neque vestimentum,
nolite me constituere principem populi. Vestis bona conversatio
justi. Haec debet esse alba per innocentiam. Eccles. 9, omni
tempore et cetera. Item longa per perseverantiam. Genes. 32,
item varia per virtutum varietatem. Psalm. astitit regina a dextris
tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Ezech. 16, vestivi
te discoloribus. Item contexta per veritatem non dissuta per
simulationem. Joan. 19, erat tunica et cetera. Lev. 19, non
incidetis carnes odoriferas per bonam opinionem. Genes. 27, ut
sensit vestimentorum fragrantiam. Item calida per charitatem Job
37, non ne vestimenta tua calida? Proverb. 7, numquid potest
homo abscondere? Item duplex per cordis et corporis munditiam.
Proverb. ult. omnes domestici et cetera. Isa. 61, in terra sua
ante quam haec induatur debet exui vetus. Coloss. 3, expoliantes
vos veterem hominem et cetera. Zach. 3, auferte vestimenta
sordida. Haec debet frequenter lavari propter sudorem et pulverem.
Isa. 1, lavamini, mundi estote. Sequitur, et non appareat in die
judicii, quando omnia manifesta erunt, confusio nuditatis tuae, idest
nuditas virtutum et operum, unde confundaris mala confusione, de qua
dicitur Jerem. 20, confundantur vehementer, quia non intellexerunt
opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur. Haec confusio potest
vitari per modicam confessionem quam haberet a sacerdote: unde
Glossa, melius est erubescere. Pro anima tua ne confundaris dicere
verum. Est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens
gratiam et gloriam. Et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Duo
oculi animae sunt intellectus et affectus, sive cognitio et affectio.
De quibus dicit sponsus ad sponsam, idest Christus ad animam,
Cant. 5, vulnerasti cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum, in
uno oculorum. Cognitio non vulnerat Deum, sed affectio et dilectio
quae est oculus meus dexter cui Diabolus magis insidiatur et quem
potius nititur excaecare. Unde 1 Reg. 11, dicit Naas
Ammonites, viris de Jabes Galaad. In hoc feriam vobis pactum, ut
eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium gentibus
in universo Israel. Collyrium quo ibi oculi debent inungi, est bona
operatio sive poenitentia, quae intellectum clarificat ad cognoscendum
verum et affectum ad amandum bonum. De primo dicitur in Psalm.
intellectus bonus omnibus facientibus eum. Item a mandatis tuis et ab
observantia mandatorum tuorum intellexi. De secunda Joan. 14, qui
habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Gregorius,
exhibitio operis probatio est dilectionis. Contra hoc quod supra
dixerat ipsum pauperem, suadet emere aurum, ut locuples fiat. Contra
hoc quod dixerat nudum, suadet indui vestimentis albis, ut non
appareat nuditas ejus. Contra hoc quod dixerat caecum, suadet
inungere oculos collyrio, ut videat. Ego quos amo arguo et castigo.
Arguo verbis et castigo verberibus. Hic ponit Angelus
consolationem, ne ex asperitate correctionis aliquatenus desperaret:
quasi dicat: non desperes, quia praedicta redargutio non ex odio, sed
amore provenit: et hoc est, ego quos amo arguo verbis et castigo
verberibus. Proverb. 3, disciplinam domini, fili mi, ne abjicias
(sive sit verborum sive verberum) nec deficias cum ab eo corriperis:
quem enim diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet
sibi. Hebr. 12, noli negligere disciplinam domini, neque
fatigeris cum ab eo argueris: quem enim diligit dominus castigat,
flagellat autem omnem filium quem recipit. In disciplina autem
perseverate: tamquam filiis offert se vobis Deus. Quis enim filius
quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus
participes facti sunt omnes; ergo adulteri et non filii estis. Et
loquitur de utraque disciplina, idest verborum et verberum. De quibus
dicit Psalm. disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua
ipsa me docebit. Et nota quod dominus quinque causis flagellat hominem
in hac vita. Quandoque ad probationem, ut Tobiam et Job.
Quandoque ad humilitatis conservationem, ut Paulum, 2 Corinth.
12. Quandoque ad purgationem, ut sororem Moysi Mariam, Num.
12. Quandoque ad glorificationem Dei, ut caecum natum, Joan.
9. Quandoque ad punitionis inchoationem, ut Herodem, Act. 12.
Unde versus: Job probat; inclinat Paulum, sese manifestat in
caeco; purgat Mariam, punit Herodem. Quandoque etiam ferit
dominus, sicut pungitur equus ad cursus accelerationem. Psalm.
multiplicatae sunt enim infirmitates eorum, postea acceleraverunt.
Item quandoque percutit dominus ad castitatis conservationem: unde
Glossa: castigo idest castas reddo. Eccles. 11, malitia horae
oblivionem facit luxuriae magnae. Aemulare ergo, id est imitare
bonos, qui pro Christo patienter sustinent mala. Vel aemulare,
idest aemulationem habe, id est zelum. 1 Cor. 12, sectamini
charitatem, aemulamini charismata meliora. Et age poenitentiam, de
tepiditate et hypocrisi. Matth. 3, agite poenitentiam;
appropinquabit enim regnum caelorum. Eccl. 2, si poenitentiam non
egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Jerem.
18, si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod quasi locutus
sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi
ut facerem ei. Et ne posset dubitare de venia, subjungit. Ego sto
expectans ad poenitentiam. Isa. 30, expectat dominus ut
misereatur. Cant. 2, en ipse stat post parietem nostrum. Luc.
13, stans Jesus jussit illum venire ad se. Ad ostium cordis, quod
est liberum arbitrium. Exod. 12: nullus egrediatur ostium domus
suae usque mane. Illud ostium clausum tenetur, quamdiu homo habet
voluntatem peccandi, ita quod dominus intrare non potest. Sap. 1,
in malevolam animam non introibit sapientia et cetera. Et pulso,
inspirando, verberando, praedicando, beneficia conferendo. Cant.
5, vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi soror mea, amica mea,
columba mea, immaculata mea. Siquis audierit, una aure scilicet
cordis, quae est intelligentia, et alia quae est obedientia. Vocem
meam, id est inspirationem, seu flagellationem, seu praedicationem,
seu beneficiorum collationem, quae dicuntur vox domini, quia per haec
vocat nos dominus ad se, et tamen pauci audiunt. Prov. 1, vocavi
et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret: et
increpationes meas neglexistis, et omne consilium meum contempsistis.
Et aperuerit mihi januam, cordis sui, idest voluntatem per quam
intrat Christus ad animam, quae dicitur aperiri Christo per consensum
bonum, et Diabolo per consensum malum. De quo dicitur Exod. 12,
nullus egrediatur ostium domus suae usque mane, ut dictum est supra.
Introibo ad illum infundendo ei gratiam, sicut sol intrat in domum per
fenestram apertam, radios intromittendo: nec aliter intrat sol nisi
fenestra aperiatur, et ea aperta statim intrat sol. Coenabo cum
illo, id est in fide ejus et operibus delectabor. Et ipse mecum quia
laetabitur de auxilio meo. Vel coenabo cum ipso, et ipse mecum, id
est reconciliabor illi et ipse mihi. Nam mutua coenatio signum est
mutuae reconciliationis, ac mutuae dilectionis. Item coenat Deus cum
homine gratiam infundendo, qua confortatur homo, et homo cum Deo
gratiae cooperando; et ita uterque cum utroque coenat, partem suam
ponendo. Sed Deus primo coenat cum homine, quia primo operatur
gratiam infundendo, vel liberum arbitrium excitando, et homo postea
coenat cum Deo gratiae cooperando, vel inspirationi consentiendo.
Ideo dicitur Hebr. 12, contemplantes ne quid desit gratiae Dei,
ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat. Item coenat Deus
cum homine in meritis quibus reficitur. Isa. 28, haec requies
mea, reficite lapsum, et hoc refrigerium meum. Et homo cum domino in
praemiis, quibus ipse perficitur. Psal. satiabor cum apparuerit
gloria tua. Item coenat Deus cum homine in via, homo cum Deo in
patria. Melior est enim coena quam facit Deus homini quam illa quam
facit homo Deo. Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus
temporis ad futuram gloriam et cetera. De coena domini dicitur Luc.
16, homo quidam fecit coenam magnam et cetera. Apoc. 10, beati
qui vocati sunt ad coenam nuptiarum agni. De coena hominis dicitur
Luc. 14, cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos
aut fratres tuos etc.: quasi dicat: cum facis bona, noli quaerere
amicitiam hominum vel favorem parentum, vel remunerationem temporalem,
sed tantum divinam, quae melius remunerat. Deinde ponitur conclusio
epistolae. Qui vicerit, sicut dictum est supra, dabo ei. Non
alii, inquam, non reddam, non vendam, non mutuabo, sed dabo ei.
Sedere in throno meo, id est dabo ei potestatem judicandi vicem in
judicio. Juxta illud Matth. 19, vos qui secuti estis me sedebitis
super sedes duodecim et cetera. Sicut ego vici mundum per charitatem,
carnem per virginitatem, Diabolum per humilitatem, et sedi cum patre
meo in throno ejus id est accepi a patre potestatem judicandi. Unde
Joan. 5, pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit
filio, ut omnes et cetera. Glossa dicit hic, quod haec de praelatis
intelliguntur. Unde patet quod nulli debet dari et sedere in throno
praelationis, nisi prius vicerit, et mundum contemnendo ipsum, et
carnem subjiciendo ipsam, et Diabolo resistendo: et post hanc
triplicem victoriam potest fieri praelatus. De primo Joan. 16:
confidite quia ego vici mundum. 1 Joan. 2, scribo vobis
adolescentes quia vicistis malignum. Et infra. Scribo vobis
juvenes, quia fortes estis, et verbum domini in vobis manet, et
vicistis malignum. De secunda dicitur 1 Cor. 9, castigo corpus
meum et cetera. Nahum 3, intra in lutum et calca, et subigens tene
laterem. De tertia Jac. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis.
1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester
Diabolus et cetera. De hoc potest intelligi quod dicitur 2 Timoth.
2, non coronabitur (quis corona scilicet praelationis) nisi qui
legitime certaverit. Sed heu. Hodie paucis datur corona
praelationis, nisi victis a mundo per cupiditatem, a carne per
voluptatem, a Diabolo per ambitionem. Sed vae illis, qui tales
coronant, et qui taliter coronantur; cum solis victoribus debeatur
corona. Psalm. similes fiant illis, id est simulacris, qui faciunt
ea. Sap. 14, fit idolum maledictum, id est praelatus inutilis,
et ipsemet qui fecit illud. Quia ille quidem operatus est, illud
autem cum esset fragile, Deus cognominatus est. Qui habet aures
audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, ut supra expositum est: per
hanc enim clausulam excitatur semper intentio auditorum.
|
|