|
Post haec vidi et cetera. Hucusque durat prima visio, quae fuit de
correctione universalis Ecclesiae, secundum omne tempus et statum.
Hic incipit secunda visio, quae est de revelatione mysteriorum. Et
est satis competens ordo secretorum. Et dividitur haec visio in tres
partes, secundum ea quae revelantur. Prima est de sedente in throno
et ornatu ejus; et durat per totum istud capitulum. Secunda est de
libro signato et signaculis ejus, et agno aperiente ipsum; et durat
per totum quintum capitulum. Tertia est de consequentibus ad
apertionem libri; et durat per sextum et septimum capitulum. Et
distinguitur secunda visio in tres partes. Prima, qua videtur sedens
in throno, pertinet ad contemplationem potentiae. Secunda, qua
videntur consequentia ad apertionem libri et solutionem sigillorum
ejus, pertinet ad statum universalis Ecclesiae. Dividitur autem
istud capitulum in septem partes. In prima dicit Joannes se vidisse
ostium caeli apertum, et audisse vocem invitantem ad ascensum caeli.
Secunda pars est de ascensu. Joan. ibi, post haec. Tertia de
iis, quae vidit Joannes, ibi, et ecce sedes. Quarta determinat
qualis erat sedens et sedes, ibi, et qui sedebat. Quinta ostendit,
quae et qualia circuibant sedem, ibi, et in circuitu. Sexta
determinat, quae procedebant de throno, sive de sede, ibi, de
throno. Septima agit de animalibus quatuor, quae erant in medio in
circuitu sedis, ibi, et in medio sedis et cetera. Et notandum quod
haec visio respicit universalem statum Ecclesiae a principio usque ad
finem. Unde quaedam dicit de ultimis fidelibus et passionibus eorum.
Quaedam de iis, quae passi sunt fideles ante Christi incarnationem:
quae omnia valent ad exhortationem, et praemunitionem praesentium. Et
ideo quia nemo idoneus est pati tribulationes, nisi correxerit
maleacta, bene haec visio, quae est de exhortatione, sequitur
primam, quae est de correctione. Sic ergo post haec non tempore sed
ordine, vidi, id est revelationem seu visionem habui. Et ecce,
admirationem et evidentiam notat, ostium apertum, supple erat in
caelo. Nomine caeli intelligi potest Ecclesia militans, quia dicitur
caelum propter sublimitatem vitae quam habet, propter claritatem
scientiae qua fulget, propter stellarum id est fidelium varietates quas
continet. Unde Matth. 13, simile est regnum caelorum sagenae
missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti et cetera.
Hujus caeli ostium est Christus, unde Joan. 10, ego, sum
ostium. Hoc ostium nulli clauditur, neminem venientem ad se
repellit. Unde quicumque excluditur, vel non ingreditur, non ostii
sed sui culpa est. Unde Joan. 5, omne quod dat mihi pater, ad me
venit; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Item nomine caeli
potest intelligi Scriptura sacra: et dicitur caelum a celando, quia
sub littera celatur multiplex intelligentia; et ejus ostium
intelligitur Christus, quia per ipsum intelligentia solvitur
Scripturarum. Unde Eccl. 5, omnis sapientia a domino Deo est.
Vel certe ostium Scripturarum, est obscuritas figurarum, quae usque
ad Christum clausae fuerunt, ita ut pauci intellexerint aliquid de
Scripturis. Unde Psal. tenebrosa aqua in nubibus aeris, idest
obscura Scriptura in lege et prophetis. Sed quando venit Christus,
qui est lux vera, recessit obscuritas figurarum, et patuit ostium
Scripturarum. Unde Proverb. 27, aperta sunt prata, et
apparuerunt herbae virentes. Clavis qua apertum est ostium, est
humilitas orationis. Isa. 1, si quis vestrum indiget sapientia et
cetera. Eccl. 35, oratio humiliantis se penetrabit nubes, idest
Scripturarum obscurationes. Matth. 18, nisi conversi fueritis et
efficiamini sicut parvuli et cetera. Apoc. 3, ecce dedi coram te
ostium apertum quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem,
idest humilitatem, quae modicam facit animam, inquantum ad sui
reputationem. Et vox ista quam audivi, id est vetus testamentum quod
praecedit novum, fuit tamquam tubae loquentis mecum, id est terribilis
et obscura, et invitans ad praelium. Unde Isa. 40, clama, ne
cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Dicens, ascende huc scilicet
ad ostium. Totum enim vetus testamentum ad Christum transmittit, nec
aliud loquitur nisi Christum. Unde Matth. 17, cum Petrus et
Jacobus et Joannes primo vidissent cum Jesu Moysen et Eliam,
statim sequitur: et levantes oculos neminem viderunt, nisi Jesum
solum. Mich. 4, erit in novissimis diebus praeparatus mons domus
domini in vertice montium, et fluent ad eum omnes gentes. Mons iste
Christus est, domus domini Ecclesia; hoc est Joannem ad ostium
ascendere, quod omnes gentes ad montem fluere. Dicitur ergo Joanni,
et cum illo cuilibet fideli. Ascende huc. Non corporis motu, sed
mentis intuitu. Et ostendam tibi, quae oportet fieri cito, id est in
praesenti, quod comparatum aeternitati, brevissimum est. Vel sic:
ascende huc scilicet ad sensum spiritualem. Quasi dicat: noli morari
in superficie litterae. In quo arguit duritiam et pigritiam
Judaeorum, qui adhuc ad radicem montis expectant cum asino, idest cum
sensu stolido, ut dicitur Gen. 32. Et ostendam tibi, quae
oportet fieri cito, scilicet ante finem mundi, qui cito erit. 1
Joan. 2, filioli mei, novissima hora est. Joel 1, a, a, a,
quia prope est dies domini. Ter dicit a propter tria, quae fient.
Tria erunt in judicio, quae timorem, et dolorem incutient. Primum
erit vocatio ad judicium. De qua dicitur 1 Cor. 15: canet enim
tuba et mortui et cetera. 1 Thess. 4. Ipse dominus in jussu et in
voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo; et mortui, qui
in Christo sunt et cetera. Et Hieronymus de hac voce dicit, sive
bibam, sive comedam, sive aliud quid faciam, semper videtur auribus
meis insonare illa tuba terribilis. O vos omnes qui jacetis in
sepulchris, surgite et venite ad judicium salvatoris. Secundum erit
improperatio reproborum, qui non fecerunt quod facere debuerunt. Unde
Matth. 25, esurivi et cetera. Tertium sententiae erit
promulgatio. De qua Matth. 25, ite maledicti et cetera. Item
prima vox quam audivit Joannes fuit vox Angeli, qui ista nuntiabat
ei, quae tubae comparabatur. Quia vocem angelicam seu inspirationem
divinam, humana fragilitas vix ferre potest. De qua voce dicitur
Act. 2, factum est repente de caelo sonus advenientis spiritus
vehementis. Unde sensus est, et vox prima, idest vox angelica, seu
inspiratio divina, quae dicitur prima respectu vocis corporeae, quae
posterior est et tempore et dignitate et causalitate. Tamquam tubae,
quia invitabat ad praelium, id est contra Diaboli tentamenta, contra
mundi blandimenta, contra carnis oblectamenta, et ad convivium
Christi, et ad festum caeli. Loquentis mecum, id est in me,
scilicet intus in mente juxta illud Psalm. audiam quid loquatur in me
dominus Deus. Sic differunt vox spiritualis, et vox corporalis.
Quia spiritualis vox loquitur in homine, corporalis ad hominem.
Spiritualis formatur intus in mente. Corporalis intus in aure, sive
in aere. Vel mecum, id est non mihi dissentienti, sed mihi
concordanti. Quia mens ejus loquenti rationabiliter consentiebat. Et
ex hoc patet quod idem desiderabat, quod Angelus admonebat dicens,
ascende huc, id est erige mentem, dilata visum, et quae oculis carnis
non potes cernere, mentis intuitu contemplare. Et ostendam tibi,
post ascensum, quae oportet fieri cito, scilicet tribulationes et
persecutiones, et postea consolationem et remunerationes majores. 1
Petr. 2, praenuncians eas, quae in Christo sunt passiones, et
posteriores glorias. Post haec statim, id est hoc audito, fui in
spiritu, id est in spirituali contemplatione. Non enim intelligendum
est quod spiritus ejus fuerit a corpore separatus; sed virtus divina
sublevavit mentem ipsius ad contemplanda mysteria ista, ita quod nihil
vidit vel audivit corporaliter; sed totus spiritualiter raptus in
extasi, ita tamen ut scribere possit. Statim. Dicit contra pigros,
qui semper procrastinant, quod eis praecipitur faciendum, voce
corvorum dicentes cras. Sed vera obedientia statim parata invenitur.
Unde Bernardus, verus obediens mandatum non procrastinat, sed statim
parat auditui aures, linguam voci, pedes itineri, et manus operi, et
se totum intus recolligit ut mandatum peragat imperantis. Gen. 18,
festinavit Abraham ad Saram dixitque ei, accelera, tria sata similae
commisce et cetera. Dicit ibi Origenes, accelerat Sara, currit
Abraham, festinat puer, nullus piger in domo justi. Et ecce sedes
et cetera. Sedes Christi est coetus praelatorum, et chorus
Angelorum, in quibus ipse sedet et judicat; nec solum ii, sed omnes
boni; sed ii maxime, per quos aliquos regit. Unde Psalm. regnabit
dominus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Isa.
ultimo, caelum mihi sedes est et cetera. Sedens super sedem Christus
est, qui praesidet Angelis et praelatis, et elevatur super omnem
creaturam angelicam et humanam. Unde Isa. 6, vidi dominum sedentem
super solium excelsum et elevatum. Determinans ergo Joannes, quae
viderit, dicit, et ecce sedes, id est coetus praelatorum, et chorus
Angelorum. Posita, id est ordinata, erat in caelo, id est in
Ecclesia fide et miraculis coruscante, sicut caelum luminibus.
Psal. dominus in caelo sedes ejus. Item paravit in judicio thronum
suum. Et alibi. Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. Et
super sedem sedens Christus scilicet omnes dignitate excedens, et
potestate regens. Joan. 3, qui de caelo venit super omnes est,
supra primo. Christus inter candelabra dicitur ambulare; nunc vero
super sedem sedere. Et tamen idem significatur hic per sedem, quod
ibi per candelabra; scilicet coetus doctorum, seu praelatorum. Sed
Christus ibi ambulat discutiens, et inquirens merita singulorum. Hic
sedet judicans et reddens singulis secundum merita eorum. Ibi ambulat
quaerens requiem, hic sedet inventa requie. Ibi ambulat in medio ut
socius, hic sedet supra sedem ut dominus. Nota quod dicitur sedes
posita: nam praelati per positionem statuuntur in Ecclesia; et ideo
poni dicuntur, quia deponi possunt. Quicquid est ponibile, est
deponibile secundum artem. Joan. 15, posui vos et cetera. Act.
20, attendite vobis et cetera. Deinde ostendit Joannes qualis est
iste sedens, et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et
sardinis. Duplici lapidi assimilatur Christus, ad demonstrandum
duplicem naturam in Christo, divinam scilicet, et humanam, ex quarum
contemplatione est vita aeterna. Sicut dicitur Joan. 17, haec est
vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Jesum
Christum. Divina natura in lapide jaspidis designatur, humana vero
in lapide sardinis. Jaspis siquidem viridem habet colorem, viriditas
autem inter omnes colores magis delectat et confortat visum: sic
divinitatis species super omnia intelligibilia magis delectat et
confortat intellectum. Sardix vero rubeum habet colorem, et Christi
humanitas rubricata fuit sanguine passionis. Unde Isa. 63, quare
ergo rubrum est vestimentum tuum? In hac ergo visione consistit totius
hominis beatitudo. Ut sive intus ingrediatur homo, per intellectum ad
conspiciendam divinitatem, sive foras egrediatur per sensum, ad
videndam humanitatem, in suo salvatore pascua inveniat. Intus in
aspectu divinitatis, foris in aspectu humanitatis. Unde Augustinus
in libro de spiritu et anima: ideo totum assumpsit hominem Deus, ut
totum in se beatificaret. Posita autem descriptione sedentis,
describit sedem dicens, et iris erat in circuitu sedis, similis
visioni smaragdinae. Smaragdus viridis est et rubeus, et significat
divinitatem et humanitatem Christi: delectat et confortat visum, quia
in ejus visione tota felicitas hominis consistit. Iris significat
pacem: unde Genes. 9 dicitur, arcum meum ponam in nubibus et erit
signum foederis inter me et terram. Unde iris proprie significat
propitiationem Dei ad fideles per gratiam Baptismi qui signatur in
iride per colorem ceruleum, sive per rubeum quo significatur virtus
Baptismi per sanguinem. Et per haec duo ad nos transit protectio
divinae propitiationis. Sequitur. Et in circuitu sedis sedilia
vigintiquatuor et cetera. Hic describitur Ecclesia per sedem
designata: et dicit: in circuitu sedis, idest ad protectionem
Ecclesiae petita sunt sedilia, idest libri veteris ac novi
testamenti, in quibus debet anima sedere et quiescere et pasci.
Psalm. in loco pascuae ibi me collocavit. Et super thronos
vigintiquatuor, idest super illa sedilia, scilicet in intelligentia
spirituali sedent seniores, idest rectores et pastores aliorum, qui
dicuntur vigintiquatuor propter dignitatem duodecim patriarcharum, et
propter dignitatem duodecim apostolorum, licet longe major sit numerus
doctorum utriusque testamenti. Dicuntur etiam seniores propter
prudentiam. Job 12, in antiquis est sapientia. Dicuntur etiam
sedentes propter justitiam, quia sic meditari debent et quiescere in
Scriptura, ut seipsos districte judicent et etiam aliis justitiam
exhibeant. Unde Gregorius, dignum est ut cum aliena corrigimus,
prius nostra metiamur. Sequitur, circumamicti vestimentis albis,
idest per temperantiam ceterasque virtutes sint undecumque vestiti
indumentis temperantiae, misericordiae, fortitudinis et ceterarum
virtutum. Et in capitibus eorum, idest in mentibus eorum, coronae
aureae, idest signa victoriae ex virtute fortitudinis acquisitae. Et
dicitur in capitibus; quia sicut caput est superior pars corporis, ita
mens est dignior pars animae, quae regit vires inferiores. Dicuntur
istae coronae aureae propter eorum pretiositatem; quia sicut aurum
pretiosissimum est inter omnia metalla, ita pretiosissimum est vincere
bella peccati. Sequitur. Et de throno procedebant fulgura et
cetera. Hic agit de his quae procedebant a sede: quae sunt tria,
scilicet fulgura, voces et tonitrua: unde dicit: et de throno, idest
de Ecclesia, procedebant fulgura, scilicet miraculorum, quae terrent
et illuminant. Psalm. fulgura corruscationes et conturbabis eos. Et
voces, idest admonitiones de vitandis malis, augendis bonis et
desiderandis praemiis. Cant. 2, vox tua dulcis et cetera. Et
tonitrua, idest arguitiones et comminationes. Psalm. vox tonitrui
tui in rota. Et septem lampades ardentes, idest septem dona spiritus
sancti quae illuminant ad instar lampadis; quae dicuntur ardentes,
quia per effectum accendunt. Unde judicum 7, legitur quod Gedeon
lumine lampadarum adjutus fuit in nocte ut hostes vinceret. Hae
lampades erant ante thronum, idest ante Ecclesiam, quia gratia
donorum omnibus parata est, qui sunt sedes Dei. 1 Petr. 1,
sperate in eam quae vobis offertur gratiam. Et in conspectu sedis,
idest in evidentiam Ecclesiae, tamquam mare vitreum simile
chrystallo. Mare triplex est effectus Baptismi; videlicet sinceritas
a culpa, claritas innocentiae et firmitas contra vitia. De prima
dicitur Act. 3, baptizetur unusquisque vestrum, in nomine domini
nostri Jesu Christi in remissionem peccatorum et cetera. De secundo
dicitur Sap. 1, clara est quae et cetera. De tertio dicitur in
Psalm. in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Per
hoc mare etiam potest intelligi Scriptura quae habet triplicem
praedictum effectum. Verbum enim domini mundat, clarificat et
firmat. Hoc mare in conspectu sedis dicitur, quia frequenter
meditandum est in Scriptura; et comparatur vitro; quia sicut vitrum
ostendit rem, sed non plene, ita Scriptura ostendit Deum, sed non
perfecte. Sequitur, et in medio sedis et cetera. Hic describit ea
quae erant in medio sedis, idest Ecclesiae erant quatuor animalia,
idest quatuor Evangelistae qui sunt in medio et in circuitu Ecclesiae
ad disponendum et regendum et ad protegendum, quia per doctrinam
scriptam ab apostolis disponitur, regitur et protegitur Ecclesia.
Regitur enim ut recte vivat, disponitur ut bene sit ordinata,
protegitur ne succumbat. De istis quatuor animalibus legitur
Ezechielis 1, et dicuntur esse plena oculis, idest caelesti
cognitione et salubri consideratione, ante, quantum ad bona tenenda,
et retro, quantum ad vitia contemnenda. Philipp. 3, quae quidem
retro sunt et cetera. Et animal primum simile leoni: quasi dicat:
primum animal habebat figuram leonis et per illud intelligitur Marcus,
quia in ejus Evangelio apparuit fortitudo Christi clarius quam in
ceteris. Per vitulum intelligitur Lucas, qui Christi sacerdotium
descripsit: per hominem vero Matthaeus intelligitur qui nascentem
dominum plenissime describit: per aquilam vero Joannes qui de
divinitate Christus altius ceteris locutus est. Per haec animalia,
item praedicatores designari possunt qui quatuor praedicare debent:
scilicet credenda, agenda, vitanda et desideranda. Quilibet
praedicator igitur debet esse leo per fortitudinem, vitulus per
mortificationem, homo per discretionem, aquila per contemplationem.
De primo dicitur Proverb. 30, leo fortissimus bestiarum et
cetera. De secundo legitur 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et
in servitutem redigo. De tertio dicitur Proverb. 4, oculi tui
recte et cetera. De quarto Job 38, aquila de longe contemplatur
escam et cetera. Et quatuor animalia et cetera. Quilibet enim
Evangelista sex dotes spirituales habuit in sex alis designatas,
quibus et se ipsos et alios provehant ad sublimia. Hae alae sunt,
fides certa, operatio perfecta, intelligentia Scripturarum, zelus
animarum, caritas ad Deum, et desiderium supernorum. Et quia
vigilantia maxime necessaria est, ideo multa dicit de oculorum
multiplicitate; ideo subjungitur, et in circuitu, quod intelligitur
quo ad exemplum exterioris conversationis, respectu proximi. Et
intus, quo ad munditiam internae conscientiae. De primo dicitur
Malach. 2, vos autem recessistis et cetera. De secundo vero
legitur in Psalmis, omnis gloria ejus ab intus. Haec animalia
describuntur esse plena oculis propter vigilantiam magnam. Unde
Gregorius super hunc locum dicit: quisquis exteriora sua honeste
disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet sed intus
non habet. At sancti viri exteriora sua circumspiciunt, ut sint
bonorum exemplo. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus,
ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in caelis
est. Et interiora sua vigilanter attendunt dum se interni judicis
oculis irreprehensibiles parant, quia omnia nuda et aperta sunt oculis
Dei. Praedicatores item, qui, ut dictum est, per quatuor
intelliguntur animalia, sex alas habere debent: scilicet legem
naturae, legem Moysi, prophetarum doctrinam, Evangelium, documenta
apostolorum et eruditiones sanctorum: et ex his fundamentum
medicationis a quolibet praedicatore sumi debet. Quilibet item fidelis
habere sex alas debet: quae sunt fides, operatio, injuriarum
remissio, bonorum largitio, abstinentia et labor. Fides et operatio
respiciunt Deum, injuriarum remissio et bonorum largitio considerantur
quo ad proximum, abstinentia et labor diriguntur ad se ipsum. Et
requiem non habebant, quantum ad vocem laudantium, quia laus eorum
continua erat. Die ac nocte, idest in prosperis et adversis non
cessabant laudare Deum. Unde sancti, sive tribulentur, sive
prosperis afficiantur, semper Deum laudant et ipsi gratias agunt.
Job 1, si bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non
sustineamus? Dominus dedit, dominus abstulit: sit nomen domini
benedictum. Psalm. in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et
apostolus Paulus dixit, petendam esse salutem per arma justitiae a
dextris et a sinistris, per infamiam et bonam famam. Quidam tantum
laudant Deum in prosperis. Zach. 11, benedictus dominus divites
facti sumus et cetera. Psalm. confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Quidam vero laudant Deum in adversis tantum. Psalm. clamaverunt ad
dominum cum tribularentur et cetera. At sancti viri omni tempore Deum
laudant, juxta illud Psalm. benedicam dominum in omni tempore,
semper laus ejus in ore meo. Vel die ac nocte, idest continue. Et
dicebant: sanctus, sanctus, sanctus. Hic apostolus ostendit formam
laudis: et tangit multiplicem laudem. Sed in repetitione trina
ostenditur Trinitas personarum et unitas essentiae, ibi: dominus, et
in dominando aeternitas, ibi; qui erat, et in essendo immutabilitas,
ibi: et qui venturus est, ergo sanctus, sanctus, sanctus, ter
dicitur propter Trinitatem personarum; et dicitur sanctus ut invitet
nos ad vitae sanctitatem, juxta illud, sancti estote quia ego sanctus
sum. Et Paulus: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut
essemus sancti et immaculati in conspectu ejus et cetera. Haec enim
sanctitas est tantae virtutis, ut vigilare sine ea nihil sit acceptum
Deo qui dicitur omnis sanctitatis principium. Haec fides de Deo uno
et trino non solum est novorum fidelium, sed etiam antiquorum hominum,
qui quodam lumine illustrati, licet a longe, cognoverunt Deum sub
unitate essentiae et personarum Trinitate. Per haec animalia,
possunt intelligi praedicatores qui fuerunt in utroque testamento. Hi
namque praesident subditis in duobus; scilicet in praedicando et
vigilando; hoc enim est praedicatorum officium. Euntes (inquit
dominus) in universum mundum, praedicate Evangelium; et Paulus
tantum se (inquit) missum ad evangelizandum et non baptizandum.
Debent etiam vigilare per pastorale officium, quia pastoris est super
gregem suum vigilias facere. Pastores (inquit Lucas) erant in
regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis et cetera.
Divus Gregorius loquens de fide novorum ac veterum patrum inquit: una
fuit fides veterum et novorum patrum, et omnipotentem Deum trinum
crediderunt. Ecce namque Joannes in sua revelatione dicit, quod
animalia quatuor in caelo clamabant, sanctus, sanctus, sanctus,
dominus Deus omnipotens. In domino enim notatur unitas essentiae dum
dicitur dominus et non domini sive dii. Dicitur etiam dominus quasi
dominans, omnibus enim dominatur. Esther 12, dominus omnium tu
es. In Deo item notatur naturae unitas, juxta illud, Psalm.
vacate et videte quoniam ego sum Deus. Hoc enim nomen excelsum est,
amabile, reverendum et magnificandum. Unde infra 15, magna et
mirabilia tua, domine Deus omnipotens: quis non timebit te et
magnificabit nomen tuum? Omnipotens. Hic ostenditur infinita
potentia Dei quae nisi esset una non esset infinita. Licet autem
divinitas prius consideranda esset, praemittitur tamen dominatio
divinitati, quia per notitiam universalis dominationis, devenimus in
cognitionem omnipotentiae ac divinitatis. Praeterea adduntur haec
nomina, dominus et omnipotens, ad manifestandam virtutem nominis
Dei, qui erat: quasi dicat: mundus non erat et iste dominus erat.
Unde Joan. 1, in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum
et cetera. Et in libro Sap. dicitur, quando legem ponebat aquis,
quando circumdabat mari terminum suum, quando appendebat fundamenta
terrae, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera
firmabat sursum, cum eo eram cuncta componens et cetera. Augustinus:
in principio, idest in verbo, creavit Deus caelum et terram.
Psalm. ex utero ante Luciferum genui te. Unde notatur esse sine
principio, 2 Machab. 1, domine Deus omnium creator omnipotens et
aeternus et qui es immutabiliter et cetera. Vel, qui erat,
singularis per omnia in esse divino, respectu cujus, omnia quasi non
sunt, et qui venturus est: quasi dicat: tota Trinitas veniet ad
judicandum, licet solus filius visibiliter et corporaliter appareat.
Quamvis autem Deus ubique sit et nullibi venire possit de novo,
venire tamen secundum locum est proprium Christo, et secundum effectum
justitiae venire est proprium Trinitatis quae per effectum justitiae
manifestatur. Et venturus est omnino, etsi plurimi fuerint, qui hoc
non crediderint, dicentes hoc esse impossibile, cum Deus ab initio
omnia creaverit ut perpetuo durent, et temporum vicissitudo nunquam sit
terminanda, et quod est futurum sit, et quod futurum est, jam sit
pluries factum. Contra istos loquuntur prophetae, loquuntur
apostoli, loquitur etiam ipse Christus qui etsi diem sui adventus non
manifestaverit, tamen se venturum praedicit. Huc respicit virginum
fatuarum parabola, huc ficulneae et arborum similitudo, in quibus nos
vigilantes et praeparatos esse studeamus docet. Unde inquit: media
nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Et alibi, videte
ficulneam et omnes arbores cum producunt jam ex se fructum et cetera.
Conemur igitur vigilare et inveniri parati, ne repentinus super nos
veniat interitus, quia dies domini, sicut fur ita in nocte veniet.
De his qui diem adventus domini negaverunt loquitur Petrus, 2
Petr. 3, venient in novissimis diebus in deceptionem illusores juxta
proprias concupiscentias ambulantes et dicentes, ubi est promissio aut
adventus ejus? Ex quo igitur patres dormierunt, omnia perseverant ab
initio creaturae. Et cum darent, idest attribuerent et danda esse
profiterentur et praedicarent illa quatuor Evangelistae et universi
praedicatores, gloriam, fidei suae, et honorem, operationis bonae,
et benedictionem, remunerationis futurae. Item gloriam pro
resurrectione, honorem pro ascensione. Benedictionem pro sancti
spiritus missione. Item gloriam conscientiae, honorem vitae,
benedictionem doctrinae. Haec enim omnia attribuenda sunt Deo a quo
est omne bonum. Jacob. 1, omne datum optimum et cetera. Item
gloriam patri pro creatione. Honorem filio pro recreatione.
Benedictionem spiritui sancto pro promissa glorificatione. Rom.
11, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria,
sedenti super thronum, idest Christo judici. Joan. 5, pater non
judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio, ut omnes honorificent
filium, sicut honorificant patrem. Viventi in saecula saeculorum,
idest aeternaliter, licet mortuus fuerit temporaliter. Supra 1, fui
mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Procidebant quatuor
animalia, idest universi praedicatores dicerent et ostenderent solum
Christum glorificandum, honorandum et benedicendum, qui solus dat
sanctis suis gloriam et honorem et benedictionem. Tunc procidebant,
idest humiliabant se, viginti quatuor seniores, idest universi novi et
veteris testamenti fideles, ante sedentem in throno, se in ejus
reputatione nil reputantes: nil sibi, sed ei totum attribuentes.
Quasi dicat illud Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis
domine. Ideo dicit Psalm. non nobis, domine, non nobis, sed
nomini tuo da gloriam. Item in fine Psalmorum cum dicitur, gloria
patri, inclinant religiosi, quasi dicam ipso facto cum multitudine
Angelorum, Luc. 2, gloria in altissimis Deo et cetera. Et
adorabant viventem in saecula saeculorum, idest divinum honorem ei
exhibebant, licet esset homo, juxta illud Psalm. venite adoremus
dominum et procidamus ante Deum. Et mittebant coronas suas ante
thronum, idest Christo judici victorias suas ascribebant: idest cum
tentationes et tribulationes et peccata et ceteros hostes vicerant, non
sibi sed Christo attribuebant, dicentes, ore non corde credentes,
dignus es, dignitate, congruitate et condignitate, domine, mala
puniens, Deus, bona faciens, noster, te et tua tribuens,
accipere, ab omnibus creaturis, gloriam, laudem cordis et honorem,
laudem oris, et virtutem, laudem operis: quasi dicat: laudandus,
glorificandus, et honorandus es, ore, corde, opere. Et subdit
causam. Quia tu creasti omnia: et ideo sunt ad te referenda. Ad
locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant, Eccl.
1. Judith. 9, Deus totius creaturae tu es. Et ne crederet
aliquis, quod subito et ex improviso creasset omnia Deus, ideo
subditur et propter idest juxta voluntatem tuam, erant in arte, id est
in sapientia Dei, sicut arca vel domus ante est in mente artificis
quam fiat actu. Joan. 1, quod factum est in ipso vita erat. Et
creata sunt, id est existentia, quae tamen prius erant in Dei
sapientia.
|
|