|
Et vidi in dextera et cetera. Haec est secunda pars hujus secundae
visionis, quae continet hoc totum quintum capitulum, in qua ostenditur
Joanni sacramentum redemptionis humanae: et dividitur hoc capitulum in
octo partes. In prima ostenditur Joanni dispositio divina de
redemptione generis humani. In secunda ponitur desiderium antiquorum,
de impletione illius dispositionis. Infra, et vidi Angelum. In
tertia ostenditur afflictio antiquorum de dilatione, et ego flebam.
In quarta ponitur consolatio flentium, ibi, et unus de senioribus.
In quinta ponitur adimpletio praedictae dispositionis. Et vidi, et
ecce in medio. In sexta ostenditur quod sancti reddunt Deo de
apertione libri idest pro adimpletione dispositionis, ibi, et cum
aperuisset. In septima ponitur congratulatio Angelorum de redemptione
et liberatione hominum, ibi, et audivi. In octava ponitur consensus
sanctorum in congratulationem Angelorum, ibi, et quatuor animalia.
Dicit ergo, et vidi. Copulativa conjunctio ostendit, quod hoc quod
dicitur in hoc capitulo, non est alia visio a praecedenti, sed illi
sicut pars toti conjungitur. Sed in praecedenti capitulo, quod
incipit, post haec vidi, propter dictionem ordinariam ostenditur quod
visio illa erat alia a praecedenti. Ideo dicit: et vidi, cum aliis,
quae dicta sunt in quarto capitulo. In dextera sedentis super
thronum, idest Christi, qui constitutus est a Deo patre judex
vivorum et mortuorum, librum, idest Scripturam sacram, scriptum
intus et foris: intus, quo ad vetus testamentum, in quo erat
abscondita sub figuris redemptio nostra. Foris, quo ad novum
testamentum, ubi est manifesta redemptio nostra. Item, scriptum
intus, per sensum mysticum. Et foras, per sensum historicum.
Item, scriptum intus, ad perfectorum exercitium. Et foris, ad
minorum documentum. Item, scriptum intus, ut secreta sapientiae
indignis claudantur. Foris, ut dignis occasio exercendi in studio
detur, et sic meritum augeatur. Item, scriptum intus, ne manifesta
veritas contemnatur, et foris, ne ignota penitus dimittatur. Item,
scriptum intus, quo ad mysterium divinitatis, et foris, quo ad
mysteria humanitatis. Et debet iste liber esse in dextera, non in
sinistra; quia promittit aeterna, non temporalia: et quia ducit ad
dextram, ubi agni collocandi dicuntur. Matth. 25, venite
benedicti patris mei. Signatum sigillis septem, idest multis
obscuritatibus clausum. Psal. tenebrosa aqua in nubibus aeris, id
est obscura intelligentia in Scripturis. Isa. 29, erit vobis
visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti
litteras dicent ei, lege istum, et respondebit, non possum, signatus
est enim. Item, liber iste est Christus, in quo sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi, ut dicitur Col. 1. Cujus
signacula, sunt septem sacramenta nostrae redemptionis in lege figurata
et a prophetis praedicta. Primum est conceptio sive incarnatio, quae
fuit figurata in conceptione Isaac, Gen. 22, et approbata.
Isa. 9, parvulus natus est nobis et filius datus est nobis. Et de
utroque istorum duorum dicitur Isa. 7, ecce virgo concipiet et
pariet filium. Utrumque etiam figuratum fuit Num. 16, in virga
Aaron, quae una nocte floruit et fronduit, et fructum fecit.
Tertium est passio, quae fuit figurata in morte Abel, Gen. 4.
Et de immolatione vitulae rufae, Numer. 19, et agni, Exod.
2, et prophetata Isa. 53, tamquam ovis ad occisionem ducetur.
Jerem. 11, ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam.
Quartum est descensus ad Inferos, qui fuit figuratus in Samsone,
qui tulit portas Gazae, Judic. 16, et approbatus, Zach. 9,
tu autem in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos de lacu, in quo
non erat aqua. Quintum est resurrectio, quae fuit figurata in
suscitatione filii mulieris Saraptenae, 3 Reg. 16, et prophetata
Oseae 6, vivificabit nos post duos dies: et tertia die suscitabit
nos. Sextum est ascensio, quae fuit figurata in translatione Enoch,
Gen. 5. Et in raptu Eliae, 4 Reg. 2. Et prophetata, Isa.
63, quis est iste, qui venit de Edom? Et Psal. ascendit Deus
in jubilo. Septimum est adventus ejus ad judicium, qui fuit figuratus
in arcu caeli, post diluvium, et per calorem igneum, Gen. 9, et
prophetatus Isa. 3, dominus ad judicium veniet cum senibus populi
sui. His sigillis clausus et signatus fuit liber, donec ipsemet
aperuit ea, ut postea dicetur: liber iste scriptus fuit intus et
foris. Intus, sapientia increata. Foris, sapientia creata, quae
scivit omnia, sicut alia. Item, scriptus intus, in anima litteris
virtutum, et foris, in corpore, vulneribus lateris, et pedum, et
manuum. Psal. foderunt manus meas et pedes meos et cetera. Item,
scriptus intus in anima septem donis spiritus sancti. Isa. 11,
requievit super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et
pietatis: et replevit eum spiritus timoris domini. Et foris, in
corpore, septem infirmitatibus. Isa. 4, in die illa apprehendent
septem mulieres virum unum. Septem mulieres, id est universae
infirmitates humanae praeter ignorantiam et peccatum. De quibus Job,
in septimo tribulationis liberavit te dominus: et in septimo non tanget
te malum. Item Scriptura interior potest dici scientia universorum.
Scriptura vero exterior septem verba, quae protulit in cruce, quibus
nos docuit septem bona. Liber iste, est divina dispositio. Intus,
idest in veteri testamento, obscure, sub littera clausus, et paucis
admodum revelatus. Et foris, novo testamento ubi manifestata est et
adimpleta dispositio ejus. Unde Judaeis dictum est, Exod. 12,
ad vesperum immolabitis agnum; idest ultima aetate, reparatione
generis humani, sciatis futura per Christi passionem. Septem
signacula libri sunt figurativa facta patriarcharum et aenigmata dicta
prophetica, sub quibus divina dispositio de reparatione hominum clausa
latebat. Ab aeterno hic liber scriptus fuit, quia ab aeterno fuit
ostensus vel sigillatus liber: sed quando coeperunt esse figurae et
prophetiae, tunc coepit liber ostendi et sigillari. Sigillum vero
libro appositum, etsi librum claudit ne videatur, tamen significat,
quod aliquod secretum in eo latet quod nondum videtur. Isa. 24,
clamat, secretum meum mihi, quando fuit Adae de terra virgine
plasmatio: quando ejus dormitio; quando mulieris de costa dormientis
formatio, quando Abel occisio, quando diluvii inundatio, quando
Abrahae circumcisio, quando rubi visio, quando virgae floritio,
quando agni immolatio, quando serpentis elevatio: et multa signacula
hujus libri fuerunt, quae omnia per Christum aperta fuerunt. Unde 1
Corinth. 10, omnia contingebant illis in figura, Eccl. 24.
Haec omnia liber vitae. Item liber iste potest dici corpus Christi
in sacramento altaris, scriptum, intus consolationibus et suavitatibus
plenus, et foris, speciebus visibilibus tectus, et signatus sigillis
septem, id est mirabilibus, quae sunt ibi. Primum est, quod fit de
pane non mutato, manens idem, quod prius: sicut cognitio mea,
mediante voce fit tua, manens in ea. Secundum est, quod tanta
magnitudo, sub tam parva specie tota latet, sicut in pupilla oculi
totus mons recipitur. Tertium est, quod tantum corpus per os hominis
intrat, non diminutum, eadem potentia, qua clauso utero intravit et
exivit de beatissima virgine et de sepulchro, ut vere possit dici, sic
potuit clauso Christus prodire sepulcro. Quartum est quod comeditur
non consumptum, vel divisum: sicut viror herbae ab oculo videntis
comeditur, nec tamen minuitur vel dividitur; ut iterum possit dici,
sic editur Jesus: manet integer tamen esus. Quintum est quod ab
immundis tangitur et sumitur, nec tamen polluitur; sicut radius solis
lutum tangit, sine contaminatione sui. Sextum est, quod a pluribus
sumitur, et in pluribus locis conficitur: nec tamen augetur vel
minuitur: sicut ignis candelae non minuitur, etsi multae candelae inde
accendantur. Septimum est, quod ibi quantitas sine quanto et dulcedo
sine dulci, et multa hujusmodi, quae non est reperire aliquatenus in
natura. Ideo dicitur Isa. 29, erit vobis visio omnium, sicut
verba signati libri, quem cum dederint sitienti litteras, dicent ei,
lege istum, et respondebit, non possum, signatus est enim: eo quod
nullus mortalis est, qui possit hunc ad aliquid explicare. Item liber
iste potest dici Ecclesia. Scriptus intus, divinis consolationibus,
et foris mundanis tribulationibus. Septem sigilla sunt septem
virtutes, sub quibus latent septem beatitudines. Primum sigillum est
paupertas, sub quo latet regni adeptio. Secundum mansuetudo, sub quo
latet terrae possessio. Tertium est luctus, sub quo latet
consolatio. Quartum sitis et esuries, sub quo latet saturitas.
Quintum est misericordia, sub quo latet non miseria, sed
misericordia. Sextum est munditia, sub quo latet visio divina.
Septimum est pacificatio, sub quo latet divina filiatio. Haec
sigilla clausa fuerunt quousque dominus ipse aperiens os suum dixit,
beati pauperes et cetera. Matth. 5. Sequitur. Et vidi Angelum
fortem. Secunda pars est, in qua ostenditur desiderium antiquorum de
impletione divinae dispositionis super reparatione generis humani, quae
in libro signata erat. Unde Glossa, sancti patres intellexerunt
aliquando a Deo dispositam reparationem hominum, et quod fieret
exoptabant: sed quomodo fieret, ignorabant. Dicit ergo, et vidi,
id est mente intellexi, Angelum, id est patres veteres qui dicuntur
Angeli, propter vitae puritatem. Et dicuntur singulariter Angelus
propter concordiae et fidei unitatem. Fortem, propter expectationis
longanimitatem, et tribulationum tolerantiam. Praedicantem, id est
inquirentem, et aliis nuntiantem: unde 1 Petr. 1, de qua salute
exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis
gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret
in eis spiritus Christi. Voce magna, id est desiderio, et studio
magno. Luc. 10, beati oculi qui vident et cetera. Dico enim
vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis,
et non viderunt, et audire quae vos auditis et cetera. Haec autem
desiderabant antiqui propter multa. Primo ut Deo reconciliarentur.
Job 9, non est qui utramque valeat arguere, et ponere manum suam in
ambobus. Ibi Glossa, Christo in ambobus manum posuit, quia homini
operandi exemplum praebuit: ideo in se opera quibus placaretur
ostendit, quod nullus alius unquam facere potuit. Secundo ut Dei
familiaritatem quam amiserant assequerentur. Cant. 8, quis mihi det
te fratrem meum sugentem ubera matris, ut inveniam te foris, et
deosculer te, et jam me nemo despiciet? Unde Bernardus, jam
promissiones et visiones non recipio, figuras et aenigmata nolo, ipsas
quoque angelicas species fastidio, omnes quippe superat specie et
pulchritudine Jesus meus. Tertio ut legis austeritas et onus
mitigaretur. Act. 15, hoc est onus, quod neque nos, neque patres
nostri portare potuimus. Isa. 11, computrescet jugum a facie
olei. Quarto ut Scripturae clausae prius aperirentur. Job 38,
numquid post ortum suum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae
locum suum? Est Scriptura quae post ortum Christi fuit aperta.
Quinto ut captivi de Limbo liberarentur, ubi multi erant. Job
17, in profundissimum Inferni descendet anima mea. Sed Christus
liberavit. Zac. 9, tu vero in sanguine testamenti et cetera.
Sexto ut ab eo opprobrium Diaboli tolleretur. Psalm. aufer a me
opprobrium et contemptum. Psalm. usquequo exaltabis me super me?
Septimo ut natura humana exaltaretur. Psalm. tenuisti manum dexteram
meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
Cant. osculetur me osculo oris sui. Et his desideriis vehementia
antiquorum exprimitur per septem antiphonas, quae cantantur in
adventu, ante natale. De quo dicit Bernardus. Desiderium patrum
suspirantium in carne praesentiam Christi frequenter cogitans,
compungor et confundor in me ipso, et vix contineo lacrimas. Cui
namque tantum nostrum gaudium luxerat his, gratiae exhibitio, quantum
antiquis intulit sola promissio? Quis est dignus aperire librum? Sic
Christus patris dispositionem, suam et apostolorum impleta
dispositione manifestavit, quod est solvere signacula libri. Unde
Act. 1, coepit Jesus facere, et docere. Et nemo potest, id est
nullus, neque in caelo, ut Angelus, neque in terra, ut homo purus.
Neque subtus terram, id est spiritus jam corpore exutus. Aperire
librum, id est Dei dispositionem: impossibile, hoc est redimere
genus humanum. Quicquid enim habet boni quaelibet creatura, totum
Deo debet. Unde alias: et ubi unigenitus Dei filius moreretur,
genus humanum non redimeretur, et non redemptum periret. Neque
respicere illum, id est perfecte intelligere librum, vel libri
apertionem, id est modum nostrae redemptionis. Nam si antiquorum
aliqui cognoverunt futuram incarnationem et passionem et cetera
praeludia nostrae redemptionis, tamen modum plene nunquam scire
potuerunt. Unde et beata virgo de modo dubitans, dixit Angelo,
Luc. 1, quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Joannes
etiam Baptista dicit, Joan. 1, ipse est qui post me venturus est,
qui ante me factus est, cujus non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam
calciamenti: quasi dicat: non sufficio sensu capere vel verbis
explicare unionem naturarum in Christo. Isa. 53, generationem
ejus quis enarrabit? Et de humana generatione Christi non solum de
divina intelligitur, ut innuit Glossa. Et ego flebam multum. Sed
quare flebat Joannes? Quia aut intelligebat, aut non. Si non,
ergo non debuit flere, quia nesciebat qui erat in libro. Si
intelligebat, ergo non debuit flere, sed potius gaudere, quia sciebat
jam esse impletum. Solutio est in Glossa, quod hoc dicit Joan. in
persona antiquorum, non in sua, qui flebant, et dolebant propter
dilationem. Nam sicut dicitur Prov. 22, spes quae differtur
affligit animam. Unde hic incipit tertia pars in qua ostenditur
afflictio antiquorum, propter dilationem redemptionis, quam
expectabant. Dicit ergo Joannes in persona antiquorum, et ego flebam
multum, quia nemo dignus inventus est aperire librum, idest redimere
genus humanum. Quia omnes inquinati erant, ut dicit Glossa Job
13, secundum aliam litteram, nemo mundus a sordibus, etiam infans
cujus vita unius diei est super terram. Ephes. 2, eramus natura
filii irae. Nec videre illum, id est perfecte intelligere: ut dictum
est. Sed adhuc quare non dicit Joannes, quod Angelus fortis
praedicans voce magna flebat, cum gerat typum antiquorum? Respondeo.
Ad innuendum, quod una est Ecclesia ex patribus veteris et novi
testamenti. Cant. 6, una est columba mea. Et unus de senioribus.
Haec est quarta pars, in qua ponitur consolatio. Unde dicit, et
unus de senioribus dixit mihi, id est coetus prophetarum, qui dicuntur
unus propter fidei et rei prophetatae unitatem. Unum enim et uno
spiritu prophetabant. Unde Job 38, numquid conjungere poteris
nutantes stellas Plejadas? Id est, numquid prophetas in unum
concordare, ut scilicet unum sentiant, et unum praedicent. Et nota,
quod non dicit, ne fleas, quia naturale est hominibus de dilatione rei
desideratae dolere, et quanto desiderium majus est, tanto est de
dilatione dolor. Unde non prohibentur flere patres, sed fletum
continuare: unde sensus est. Ne fleveris, id est fletum
continuaveris, sed intercipe continuationem. Ecce, id est in
proximo, vicit, id est vincet: praeteritum est pro futuro prophetica
certitudine posuit. Quia cum futurum erat in re existenti, viderunt
prophetae jam factum in Dei sapientia. Sicut 1 Reg. 2, arcus
fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Leo, id est
Christus, qui fuit leo in nativitate. Leo siquidem cauda sua,
vestigia delet, ne comprehendatur. Sic Christus cauda humanitatis,
vestigia divinitatis abscondit, ne Diabolus eum inveniret. Unde
Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Isa. 11, leo quasi
bos, paleas comedet. Item, leo fuit in praedicatione, quia audacter
sine humano timore, arguebat majores. Matth. 23, vae vobis
Scribae et Pharisaei. Oseae 11, quasi leo rugiet, quia ipse
rugiet et formidabunt filii maris. Item leo fuit in passione: quia
tunc proprie Diabolum vicit et praedam de manu ejus tulit. Num.
23, ecce populus, ut leaena consurget et quasi leo erigetur. Non
accubabit donec devoret praedam. Gen. 49, catulus leonis Judas;
ad praedam ascendisti fili mi, requiescens accubuisti ut leo.
Deuteronom. 33. Dan catulus leonis flens largiter ex Basan.
Dan, interpretatur judicium, Basan, confusio: et in passione
flevit dominus largiter, quia peccatores adjudicati sunt confusioni.
Item leo fuit in resurrectione, quia motus, tertia die, virtute
patris quasi vocis ejus suscitatus fuit. Num. 34, accubans
dormivit ut leo, et sicut leaena quam suscitare nullus audebit. Isa.
31, quomodo si rugiat leo et catulus leonis supra praedam suam,
occurrit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit. Hoc fuit
post resurrectionem et sancti spiritus missionem: quia ita fortes fecit
apostolos, ut multitudinem Pharisaeorum et Scribarum, aliquo modo
non timerent. Item leo erit in judicio, quando emittet rugitum
terribilem. Amos 3, leo rugiet, quis non timebit? Item leo dormit
apertis oculis, et Christus vivente divinitate expiravit. Et nota
quod dicit, ecce, quod est adverbium demonstrandi. Quia visibile
erit ille qui vincet. Isa. 25, dicetur in illa die, ecce dominus
noster iste: expectavimus eum et salvabit nos. Luc. 1, ecce virgo
concipiet et pariet filium: quasi dicat: visibilem pariet de tribu
Juda procedens invulneratus. Micheas 5, et tu Bethlehem Ephraim
parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit
dominator in Israel, Matth. 2 dicitur: et tu Bethlehem terra
Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet
dux, qui regat populum meum Israel. Et per hoc excluditur error
illorum, qui dicunt quod Christus non assumpsit carnem de virgine,
sed de aethere fecit sibi corpus et transfudit se in uterum virginis.
Unde dicunt quod Christus natus est de virgine, sed non factus de
virgine. Contra quos dicit apostolus, Galat. 4, ubi venit
plenitudo temporis misit Deus filium suum natum de muliere, factum sub
lege et cetera. Radix David, idest procedens a David, vel
fundamentum David: immo utrumque: procedens a David quo ad
humanitatem. Isa. 11, egredietur virga de radice Jesse: et
fundamentum David, quo ad divinitatem quae est radix et principium
omnium. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Rom. 11, ex
ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, aperire librum et solvere
septem signacula ejus: quasi dicat: in hoc quod vicit librum aperuit,
idest divinam dispositionem implevit, hoc est genus humanum redemit et
septem signacula solvit: occulta prius mysteria declaravit. Et vidi
et ecce in medio throni et cetera. Quinta pars est in qua ostenditur
impletio dispositionis. Et bene continuatur haec pars praecedenti.
Ibi enim ponitur consolatio flentium ex promissione, et hic impletio
promissionis. Unde dicit: et vidi, sicut unus de senioribus dixerat
mihi. Et exequitur Joannes quomodo vicit leo, et ecce in medio
throni, idest in medio praelatorum, per quatuor mundi climata
currentium, et in medio seniorum, idest in medio doctorum. In
antiquis enim est sapientia et in multo tempore prudentia. Job 12,
agnum, idest Christum humilem et mansuetum, stantem, idest certantes
adjuvantem: unde Act. 7, Stephanus inter lapides vidit Jesum
stantem exemplum omnibus dantem. Matth. 20, ego sum in medio
vestrum tamquam qui ministrat. Joan. 13, exemplum dedi vobis et
cetera. Item in medio omnium stat Christus, quia pro omnibus mortuus
est. 2 Corinth. 5, Christus pro omnibus mortuus est. De hoc
agno praedixerat Isa. 16, emitte agnum domine dominatorem terrae,
de petra deserti, idest beata virgine, ad montem filiae Sion, idest
in Ecclesiam. Vel de gentilitate ad Judaeam. Sed quid est quod
supra eodem vidit Joannes dominum sedentem super thronum, et nunc
videt stantem, et tamen eadem est visio? Supra etiam capitulo primo
vidit Joannes dominum ambulantem. Significat quod dominus excitat
suos et disquirit merita singulorum. Item quod vidit stantem,
significat quod judicat merita singulorum. Item ambulat Jesus, ut
socius. Psalm. si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo
mala, quoniam tu mecum es. Sedet, ut dominus. Psalm. dixit
dominus domino meo, sede a dextris meis. Stat ut Deus. Matth.
20, stetit Jesus et vocavit eum ad se. Ibi dicit Glossa, stat ut
Deus, compatitur ut homo. Item quid juverit sibi hoc quod supra unus
de senioribus in consolatione Joannis flentis vocavit Jesum leonem,
et nunc Joannes in exhibitione vidit eum agnum? Solutio. In hoc
notatur duplex natura Christi. In leone significatur fortitudo
divinitatis, per quam vicit mundum. In agno significatur mansuetudo
humanitatis, in qua fuit occisus. Jerem. 11, ego quasi agnus
mansuetus qui portatur ad victimam. Item leo est dominus malos
puniendo. Agnus bonos redimendo. Item leo fuit in promissione, ut
infirmos roboraret. Agnus in exhibitione ne mens provida formidaret.
Item fuit leo resurgendo, agnus moriendo. Et praeponitur leo, ut
spes resurrectionis confortet et erigat timorem passionis. Tamquam
occisum. Hic insurgunt et insultant Manichaei, qui dicunt Jesum non
verum corpus habuisse, sed phantasticum; nec vere mortuum, sed
phantastice. Sed dicimus quod tamquam est expressivum veritatis.
Sicut Joan. 1, quasi unigeniti a patre. Sed si stans erat,
quomodo occisus? Solutio. Stans in divinitate, occisus in
humanitate. Ideo dicitur, tamquam occisum, quia in altera natura
tantum. Simile in Psalm. si non Moyses electus ejus stetisset in
confractione in conspectu ejus. Quomodo confractus si stetit? Si
dicitur quod stetit in divinitate, confractus in humanitate, hoc
significatur Lev. 16, per duos hircos, quorum unus immolabatur,
alter portans peccata populi dimittebatur. Item tamquam occisum.
Quia in se vere fuit occisus semel, sed in membris tamquam occisus est
in quibus quotidie occiditur. Matth. 25, quod uni ex minimis
fecisti et cetera. Et Petro dixit dominus. Vado Romam iterum
crucifigi. Et Act. 9 dixit Paulo, Saule, Saule, quid me
persequeris? Item, tamquam occisum, dicit. Quia adhuc habet
dominus cicatrices vulnerum in testimonium contra reprobos qui nil pro
eo volunt pati, quos ostendet in judicio. Ezech. 13, quid plagae
istae in medio manuum tuarum sunt? Et dicet, iis plagatus sum in domo
eorum qui me diligebant. Item, tamquam occisum. Quia cito
resurrexit ut non de morte, sed quasi de somno resurrexisse videatur:
unde Psalm. ego dormivi et soporatus sum et cetera. 2 Corinth.
ult. et si crucifixus ex infirmitate, sed vivit ex virtute. Docet
etiam hic praelatus ut sit leo per audaciam. Proverb. 18, fugit
impius nemine persequente. Justus quasi leo confidens absque terrore
erit. Item in eodem 30, leo fortissimus bestiarum ad nullius
pavebit occursum. Talis fuit Elias, de quo dicitur Eccles. in
diebus suis non pertimuit principem et in persona nemo vivit illum, nec
superavit illum verbis aliquis. Ideo dicitur Eccl. 7, noli fieri
judex tempore, nisi virtute valeas irrumpere in iniquitates, ne forte
extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua. Item
debet esse agnus per mansuetudinem et humilitatem. Matth. 11,
discite a me et cetera. Matth. 5, beati mites quoniam ipsi
possidebunt terram, idest regent Ecclesiam. Ideo fuit electus
Moyses in principem et ducem populi, quia erat mansuetus. Num.
17, erat Moyses mitissimus super omnes homines qui morabantur in
terra. Psalm. supervenit mansuetudo, idest in superiore venit, et
corripiemur, quia utilius corripit mansuetus praelatus, quam durus.
Debet igitur fieri quaedam mixtura in praelato ex justitia leonis et
misericordia agni, ut sit justus et misericors. Sicut enim legitur de
domino, justus et multum misericors. Augustinus, cum utrumque sit
necessarium, plus a vobis amari appetat quam timeri. Jacob 2,
judicium sine misericordia illi qui non facit misericordiam:
superexaltat autem misericordia judicium. Eccles. 7, noli esse
justus multum, neque plus sapias quam necesse est. Isa. 15, lupus
et agnus pascentur et leo quasi bos paleas comedet. Hoc fit quando in
praelato sit mixtum justitiae et misericordiae, ita ut nec justitia
misericordiam expellat, nec misericordia justitiam nimis emolliat:
unde praelato dicitur, verba patris habes, verbera matris habe. Sed
heu hodie ad literam leo vicit et agnus occiditur. Quia multi praelati
per violentiam opprimunt subditos et devorant mansuetos. Eccles.
13, venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitum pauperes.
Ezech. 19, est leo et didicit praedam facere, idest exactores et
homines devorare. Et tamen dicitur Eccles. 4, noli esse ut leo in
domo tua, subvertens domesticos tuos. Bene ergo dicit Joannes quod
vidit leonem vincentem et agnum quasi occisum, quia in praelatis vivit
et vincit rapacitas et crudelitas, et mansuetudo et pietas fere cum
omnibus occisa est. Infra 13, agnus qui occisus est ab origine
mundi. Bene dicit, ab origine mundi: quia statim ut oritur praelatus
in mundo, occiditur in eo mansuetudo et pietas. Sequitur, habentem
cornua septem, idest regiae potestatis perpetuitatem. Per cornua enim
designatur regia potestas. Luc. 1, erexit cornu salutis nobis.
Per septem vero cornua perpetuitas temporis; quia omnia tempore
septenario dierum agimus. Dan. 7, potestas ejus, potestas
aeterna, quae non auferetur. Et regnum ejus quod non corrumpetur.
Luc. 1, regni ejus non erit finis. Et oculos septem, idest
cognitionis universitatem: per oculos namque cognitio designatur, et
per septem universitas. Eccles. 24, domino Deo antequam
crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia.
Item per septem cornua signantur praelati cornuti, qui etiam debent
esse cornei, carnem excedentes per continentiam et parentum suorum
ignorantiam et capiti Christo adhaerentes per jugem meditationem, et
per fidem et amorem quae sunt radices cordis. De primo dicitur
Deuteron. 24, qui dixerit patri suo et matri suae, nescio vos, et
fratribus suis, ignoro illos, et nescierunt filios, ii custodierunt
eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. Psalm. non congregabo
conventicula eorum de sanguinibus, idest de consanguineis, nec memor
ero nominum eorum per labia mea. Ecclesiae etiam sub nomine dicit
dominus, Psalm. audi filia et vide et inclina aurem tuam et
obliviscere populum tuum et domum patris tui. Item dicitur Abrahae
qui typum tenet praelatorum, Gen. 12, egredere de terra tua et de
cognatione tua et de domo patris tui, et veni in terram quam
monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam, idest praelatum tunc
demum quando egressus fueris. Moysen etiam in itinere voluit occidere
Angelus, quia ducebat secum filios et uxorem. Exod. 4, huic in
commendatione novi sacerdotii, dicitur Hebr. 6, Melchisedech rex
Salem, sacerdos Dei summi, primum quidem in tempore rex justitiae:
deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine
matre, sine genealogia. Et ita manifestum est, si secundum legem
mandati carnalis factus est. Sed secundum virtutem vitae insolubilis,
reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et
inutilitatem. Sed audi quid dicatur Job 21, de praelatis
modernis, egredientur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum
exultant lusibus. Et supra parum, semen eorum permanet coram eis;
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Beatus Bernardus,
uno episcopante tota progenies episcopatus. Hodie est aliquis qui
nullos habet parentes: cum sit episcopus, ipsa die multos habet
nepotes et consanguineos. Ideo miratur Ecclesia de tam subita
generatione multorum. Isa. 66, numquid parturiet terra? In die
illa una percutiet gens, quoniam parturivit et peperit Sion filios
suos. Item in eodem 49 dicitur ad Jerusalem, dices in corde tuo,
quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata,
et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola et isti
ubi erant? Ad hoc respondet Isa. ult. adducent, inquit, omnes
fratres nostros de cunctis gentibus ad domum domini, in equis et
quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem
sanctum meum Jerusalem; et assument ex eis sacerdotes et Levitas,
idest de illis fient decani, archidiacones et episcopi. De illis
episcopis carnalibus qui nepotes et sanguineos qui intuitu sanguinis
promovent in Ecclesiis conqueritur dominus, Ezech. 44, sufficiant
nobis omnia scelera nostra domus Israel, eo quod induatis filios
alienos, incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in
sanctuario meo, et polluant domum meam. Habacuc 2, vae qui
aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate.
Nahum 3, vae civitas sanguinum universa plena. Soph. 3, vae
civitas provocatrix et redempta, civitas columba. Non audivit vocem,
et non suscepit disciplinam, in domino est confusa, ad dominum suum
non appropinquavit, princeps ejus in medio ejus, leones rugientes
judices ejus, lupi vespere non relinquentes in mane, prophetae ejus
vesani, viri infideles. Sacerdotes ejus polluerunt sanctum: injuste
egerunt contra legem. De secundo dicitur 1 Corinth. 7, qui
adhaeret Deo unus spiritus est. Psalm. innocentes et recti
adhaeserunt mihi, dicit Christus de praelatis. De iis cornibus
dicitur in Psalm. omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur
cornua justi. Item per septem oculos significantur iidem praelati,
qui debent esse semper in capite et videre toti corpori Ecclesiae. De
primo dicitur Eccles. 2, sapientis oculi in capite ejus. Psalm.
oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum. De secundo dicitur
Proverb. 4, oculi tui videant recta et palpebrae tuae praecedant
gressus tuos. Qui sunt septem spiritus Dei, idest perfecte
spirituales effecti. Psalm. qui facit Angelos suos spiritus, idest
spirituales. Missi in omnem terram ad praedicandum verbum Dei.
Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi,
propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Item per septem cornua,
possunt intelligi septem dotes beatorum: per septem oculos septem dona
spiritus sancti: quae omnia habet Christus pro se et pro suis: unde
quod dicitur, qui sunt septem spiritus Dei, potest respicere
utrumque. Missi in omnem terram, idest in omni terra existentibus,
promissi Joel. 3, effundam spiritum meum super omnem carnem. Sap.
1, spiritus domini replevit orbem terrarum, et venit, agnus scilicet
in mundum, et accepit, inquantum homo, de dextera sedentis in
throno, idest a seipso Deo et Dei filio, librum, idest legem ad
sciendum et aliis aperiendum. Et licet Christus homo gratiam
intelligendi Scripturas aliis a filio propter unionem, et quia filio
appropriatur sapientia, et quia filius dicitur magister hominum,
Matth. 23, ne vocemini magistri, quia magister vester unus est
Christus. Et cum aperuisset librum, quatuor et cetera. Haec est
sexta pars capituli, in qua ostenditur quid sancti reddunt Deo pro
redemptione generis humani, scilicet imitationem et laudem. Imitatio
vero in quatuor attenditur. Primum est humiliatio, quia Christus se
humiliavit formam servi accipiens, sicut se humiliaverunt propter
ipsum. Quod notatur ibi: ceciderunt. Secundum est carnis
mortificatio; pro eis enim Christus mortuus est, et ipsi propter se
mortificantur. Quod notatur cum dicitur: habentes singuli cytharas.
Tertium est latitudo amoris. Christus enim ex magno amore mortuus est
pro sanctis, et sancti similiter propter amorem ipsius se morti
exponunt. Quod notatur cum dicitur: et phialas. Quartum est oratio
pro se invicem. Christus enim oravit pro inimicis, et sancti
similiter. Quod notatur ibi: plenas odoramentorum. Per animalia
vero et seniores intelligitur universitas sanctorum. Nam per animalia
intelliguntur illi qui seminant verba; per vigintiquatuor seniores illi
qui se exercent in sex operibus misericordiae, secundum regulam et
doctrinam quatuor Evangeliorum. Dicit ergo et cum aperuisset librum.
Agnus scilicet cum legis mysteria prius occulta manifestasset et
divinam dispositionem de redimendo genere humano implesset, quatuor
animalia, idest universi praedicatores et vigintiquatuor seniores,
idest omnes fideles opera misericordiae juxta doctrinam evangelicam
implentes, ceciderunt coram agno, de se humilia sentientes, Deum
magnificantes, ab ipso justificari humiliter postulantes.
Ceciderunt, dicit, non descenderunt. Quia humilitas nescit
descensum, quia semper est in imo. Imple illud consilium domini,
Luc. 24, si invitatus fueris ad nuptias, vade et recumbe in
novissimo loco; ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi: amice
ascende superius: et tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus.
In hoc autem quod dicit, coram agno, nota differentiam inter casum
humilitatis et casum peccati qui est retrosi Heli, 1 Reg. 3. Qui
autem coram agno cadit, videt agnum et videtur ab eo. Et ita in hoc
notatur rectitudo intentionis. Habentes singuli cytharas, idest
carnis mortificationes. Ubi tot sunt chordae, quot in homine membra.
Et omnes debent tangi, quia omnia membra quae peccaverunt debent
puniri. Rom. 6, sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae
et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire
justitiae in sanctificationem. Isa. 23, sume cytharam, circui
civitatem meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum,
ut memoria sit tui. Et dicit, singuli, quia non omnes unam, sed
unusquisque sibi congruam debet agere poenitentiam. Luc. 9, si quis
vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam. Et
phialas aureas, idest corda lata et lucida. Lata quidem per
caritatem, lucida per castitatem: et aurea per sapientiam caelestem.
De primo dicitur 2 Corinth. 6, os nostrum patet ad vos, o
Corinthii; cor nostrum dilatatum est; dilatamini et vos. De secundo
Isa. lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab
oculis meis. Proverb. 22, qui amat cordis munditiam, propter
gratiam labiorum habebit amicum regem. De tertio, qui sapiens est
corde appellabitur prudens, Prov. 16. Plenas odoramentorum quae
sunt orationes sanctorum, idest plenas devotis orationibus et piis
desideriis, quales orationes sanctorum. Et comparantur omnia odori.
Odor enim circumquaque se effundit et omnibus se communicat; sic
sanctorum oratio se extendit ad omnes. Et quanto odor intensior est,
tanto diffusior, ut dicit Glossa. Unde Paulus pro omnibus docet
orare. 1 Timoth. 2, obsecro primum omnium fieri orationes,
obsecrationes et postulationes, gratiarum actiones pro omnibus
hominibus, pro regibus, pro omnibus qui in sublimitate sunt
constituti. Item sicut odor ascendit, sic et devota oratio.
Eccles. 35, oratio humiliantis se penetrabit nubes, et donec
appropinquet non consolabitur. Cant. 3, quae est ista quae ascendit
per desertum, idest per caelum, sicut virgula fumi, ex aromatibus
myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii? Et cantabant,
laudando et exultando in domino, canticum novum. De humani generis
innovatione. De qua dicitur Isa. 14, nova quoque annuntio. Et
statim subdit, cantate domino canticum novum, laus ejus ab extremis
terrae. Vel novum de nova nativitate quae fuit de matre sine patre.
Prima quidem fuit sine patre et matre, sicut Adam. Secunda de patre
sine matre sicut Eva. Tertia de patre et matre, ut Cain et Abel et
omnium aliorum: haec fuit quarta et nova quia de matre et sine patre.
Jerem. 30, novum faciet dominus super terram; femina circumdabit
virum. Ibi fuerunt tres mirae novitates: scilicet Deus homo, mater
virgo, cor fidele. Propter quod illa die cantat Ecclesia, cantate
domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Dicentes corde, ore,
opere, dignus es domine Deus noster. Quia immunis a peccato et
plenus virtutibus, accipere librum, idest implere dispositionem
divinam, et solvere signacula ejus, idest legis ministeria sub figuris
tecta manifestare, quoniam occisus es, occidi praevisus, et redemisti
nos, qui sub peccato detinebamur conclusi. Rom. 11, conclusit
Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Deo, idest ut essemus
servi Dei qui prius eramus servi Diaboli. Isa. 50, ecce in
iniquitatibus vestris venditi estis. In sanguine tuo, 1 Petr. 1,
non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vestra vana
conversatione traditionis paternae, sed pretioso sanguine quasi agni
incontaminati et immaculati Jesu Christi. Quia sine originali;
immaculati, quia sine actuali peccato fuit. 1 Petr. 2, qui
peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Sed quia non
dicit, per sanguinem tuum, redemit totum genus humanum per
sufficientiam, sed, in sanguine tuo, idest in fide et in unitate
passionis suae redemit tantum bonos per efficientiam, ex omni tribu,
et lingua, et populo, et natione, idest ex trina generatione trium
filiorum Noe. Dicuntur tres tribus, et in qualibet tribu sunt plures
linguae. Et in qualibet aliqui fuerunt redempti. Quasi dicat: ex
omni natione quae sub caelo est congregasti electos. Unde Matth.
8, multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham,
Isaac et Jacob in regno caelorum. Et fecisti nos, idest omnes
redemptos, Deo nostro regnum et sacerdotes, idest regnantes
spiritualiter, et nos ipsos humiliter offerentes et pro aliis orantes,
et regnabimus, per hoc super terram, idest super carnem, eam spiritui
subjicientes. 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem
redigo. Item ex ea fures et latrones, idest motus carnales penitus
effugantes. Eccles. 19, beata terra cujus nobilis est rex.
Prov. 20, rex qui sedet in solio judicii intuitu suo dissipat omne
malum: et eodem infra. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat
super eos fornicem, idest arcum triumphalem. Et vidi et audivi vocem
Angelorum et cetera. Haec est septima pars, ubi ostenditur Joanni,
quia sancti Angeli congratulantur de reparatione generis humani inde
laudantes Deum. Sed quare in praecedenti parte egit Joannes de
congratulatione hominum? Quia ibi ostendit quod ex illa
congratulatione homines imitantur Deum, secundum quod ipsum laudant,
hic ostendit quod Angeli non dicuntur imitari Deum, quia non sunt
ejusdem nostrae naturae; sed homines sunt ejusdem naturae; et ideo
possunt eum imitari. Unde Hebr. 2, nusquam Angelos apprehendit,
sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus
similari. Dicit ergo, et vidi et audivi, idest intellexi, ac si
vidissem et audissem, vocem, idest congratulationem, Angelorum
multorum, existentium, in circuitu throni, scilicet praelatorum, et
animalium, praedicatorum, et seniorum, idest doctorum: vel omnium
electorum qui in septem operibus misericordiae secundum regulam quatuor
Evangeliorum se exercent. Ex quo patet quod Angeli et majores et
minores et medias personas Ecclesiae muniunt et custodiunt. 1 Petr.
5. Probabile est quod boni circuibant Ecclesiam ad defendendum.
Psalm. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis
tuis. Isa. heu super muros tuos Jerusalem et cetera. Psalm.
immittit Angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos.
Immittit, dicit, idest missus venit. Et erat numerus eorum millia
millium. Hoc dicit, ut ostendat quia quanto major attestatio, tanto
majus erit gaudium. Sicut nato domino non unus Angelus, sed
multitudo Angelorum caneret. Gloria in excelsis Deo. Luc. 1,
per hoc quod dicit, millia millium, nota quod numerus Angelorum
finitus est, et infinitus. Mille enim numerus finitus est, sed
propter pluralem numerum infinitus. Quia non dicitur quod sint duo vel
tria millia, sed millia millium. Deo igitur qui videt omnia finitus
est numerus Angelorum, nobis autem infinitus. Unde Job 25,
numquid est numerus militum ejus? Daniel. 7, millia millium
ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei, voce magna
dicentium, idest magna aggratulatione. Nam si gaudium est in caelo
Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, ut dicitur
Luc. 15, quantum majus est gaudium eis de totius humani generis
salvatione? Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem.
Glossa 1, immunitatem a peccato. Sed numquid in ipso instanti
incarnationis habuit Christus immunitatem ab omni peccato? Constat
quod sic. Quomodo ergo dicit, quia dignus est accipere, quia occisus
est? Non enim ex merito passionis habuit Christus immunitatem
peccati, sed ex unione animae ipsius ad verbum. Unde ita immunis fuit
a peccato in primo instanti conceptionis suae Christus, sicut post
passionem, aut sicut modo est. Sic ipse quo ad se, semper habet
immunitatem peccati, sed nobis accepit merito passionis; quia ex
passione inest Baptismo jus regenerativa, et omnia sacramenta inde
habent virtutem suam. Vel sic. Merito passionis accepit immunitatem
peccati quo ad evidentiam. Simile Philipp. 2, propter quod
exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen.
Glossa, quod est Deus: quod revera non tunc donavit illi Deus,
nisi quo ad notitiam hominum et divinitatem, idest fidem et notitiam
quod sit Deus, licet visus fuerit ignorantiam habuisse, quando fuit
parvulus. Et fortitudinem, qua Diabolum vicit, licet victus in
morte fuerit visus, et honorem, quia fuit inhonoratus, et gloriam,
impassibilitatis, quia fuit passus, et benedictionem, quia fuit
conviciatus. Item virtutem, contra nostram pusillanimitatem, et
divinitatem, contra nostram corruptibilitatem, sapientiam, contra
nostram ignorantiam, fortitudinem, contra nostram imbecillitatem, et
honorem, contra nostram confusionem, et gloriam, contra nostram
miseriam, et benedictionem, contra nostram maledictionem. Item
dignus est agnus accipere virtutem, in secundo adventu quam in primo
occultavit. Matth. 24, tunc videbunt filium hominis venientem in
nubibus caeli, cum virtute magna et majestate, et divinitatem in ipso
judicio, quam occultavit in patibulo: ibi enim abscondita est
fortitudo ejus, idest divinitas, ut dicitur Habacuc 3. Et Psalm.
cognoscetur dominus judicia faciens. Joan. 5, pater non judicat
quemquam, sed omne judicium dedit filio, ut omnes honorificent
filium, sicut honorant patrem, idest cognoscant ipsum Deum sicut
patrem; et sapientiam in sententiae dictatione qua justissime illos
reprobavit et istos elegit; fortitudinem in Diaboli damnatione, et
honorem in resurrectione, et gloriam in ascensione, et benedictionem
in fidelium multiplicatione. Et omnem creaturam, idest domini, non
omnis creatura quae in caelo est, ut Angeli, et quae super terram,
ut homines, et quae subtus terram, ut Daemones, et mare et quae in
eo sunt, idest omnes creaturae. Matth. ult. data est mihi omnis
potestas in caelo et in terra. Philipp. 2, factus est obediens
patri, usque ad mortem: propter quod et Deus exaltavit illum et dedit
illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne
genuflectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum: quasi dicat:
omnis creatura erit ei subdita, ut de ea faciat quicquid voluerit.
Matth. 11, omnia mihi tradita sunt a patre meo. Item sic, dignus
est agnus qui occisus est, idest praevisus occidi, accipere virtutem,
et divinitatem et sapientiam, idest uniri divinae virtuti et divinae
sapientiae, idest verbo quod est virtus Dei et Dei sapientia. 1
Corinth. 1, et dicitur dignus dignitate congrui, et meriti, et
fortitudine impugnandi fortem et diripiendi spolia ejus. Luc. 11,
cum fortis armatus custodit atrium domini sui, in pace sunt omnia quae
possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit illum, universa
arma ejus auferet in quibus confidebat, sicut Christus in mundo quem
Diabolus possidebat in pace, vicit ipsum et arma ejus, idest
peccatores quibus armatus erat abstulit. Unde Isa. 49, numquid
tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse
poterit? Equidem quod ablatum fuerit a robusto salvabitur. Et
honorem hominum, et Angelorum adorationem, et totius mundi
subjectionem. Psalm. adorate dominum omnes Angeli ejus, et
gloriam, idest corporis et animae stolam. Isa. 43, iste formosus
in stola gradiens in multitudine virtutis suae. Psalm. gloriam et
magnum decorem imposuisti super caput ejus, et benedictionem in
nativitate. Luc. 1, benedictus fructus ventris tui. Psalm.
benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus et illuxit nobis.
Et omnem creaturam ad obediendum et serviendum ei. Psalm. omnia
subjecisti sub pedibus ejus. Joan. 17, omnia mea tua sunt quae in
caelo sunt et quae super terram, idest Angelos et homines. Ephes.
1, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in
caelestibus super omnem principatum, et virtutem, et dominationem, et
omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed in futuro;
et omnia subjecit sub pedibus ejus et quae subtus terram, idest in
Inferno. Coloss. 2, expolians principatus et potestates transduxit
confidenter. Supra 1, habeo claves mortis et Inferni, et mare et
quae in eo sunt, idest omnem mundum, omnes audivi dicentes, omnes
Angelos, scilicet vel omnes creaturas, sedenti super throno et agno
idest Christo sedenti secundum divinitatem et agno secundum
humanitatem. Vel sedenti super throno et agno, idest patri et filio.
Benedictio et honor, potestas et gloria. Haec quatuor quae
acceperunt a domino Angeli attribuunt ei a quo recognoscent se habere
omnia. Benedictio pro dono creationis, quia tam nobiles et in tam
nobili statu sunt creati. Haec fuit benedictio de rore caeli desuper,
idest sola gratia Dei, Gen. 27. Honor pro reverentia et honor
quem exhibet eis tota Ecclesia humana. Glossa, pro dono visionis
divinae et confirmationis. Potestas pro dono potentiae, quia potentes
sunt super Daemones refrenandos. In saecula saeculorum. Semper et
continue dicant haec omnes Angeli sedenti super throno et agno. Sed
cum hoc habuerint a principio antequam Christus incarnaretur, quomodo
haec attribuuntur agno? Sic agno attribuunt, quia per ipsum eorum
ruina reparata est, et per ipsum haec quatuor habuerunt et omnia quae
habent, quia per ipsum omnia facta sunt, Joan. 1. Haec quatuor
tamen secundum unam Glossam exponuntur de ipso agno, hoc modo:
benedictio, idest exaltatio sit ei scilicet, et honor, idest
impassibilitas, et gloria, idest immortalitas in resurrectione,
potestas, quo ad omnium subjectionem, in saecula saeculorum, idest in
aeternum. Item secundum aliam Glossam, benedictio, idest
augmentatio quam habemus in bonis operibus, et honor qui inde sequitur
apud Deum et homines; et gloria de virtute quam in Baptismo accepimus
et potestas et qui concupiscentiis resistimus, non nobis, sed ipsi
attribuimus in saecula saeculorum. Unde Psalm. non nobis, domine,
non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Item, benedictio, idest laus
sit ei pro donis fortunae quae dat quotidie nobis, quae benedictio est
de pinguedine terrae, et honor pro donis quae dat et conservat in
nobis, et gloria pro donis gratiae quae dat et conservat et augmentat
in nobis, et potestas gloriae quam praeparat nobis, immo jam
praeparavit. Joan. 14, vado vobis parare locum, in saecula
saeculorum. Et quatuor animalia. Nona pars in qua ostenditur quomodo
sancti consentiunt congratulationi Angelorum super hominum
redemptione. Unde dicit: et quatuor animalia, idest universi
praedicatores, dicebant, amen, testimonio et congratulationi
Angelorum super hominum redemptione, praebentes assensum et
confirmationem, amen enim nota est consensus et confirmationis. Unde
Glossa: ad praedicatores ex officio suo convenit alios confirmare.
Unde Petro dictum est, Luc. 22, et tu aliquando conversus
confirma fratres tuos. Supra tertio, confirma cetera quae moritura
erant. Sed quomodo possunt praedicatores confirmare dicta Angelorum
qui sunt majores et digniores eis? Solutio. Duplex est confirmatio:
una est per ratificationem, et haec est auctoritatis, et pertinet ad
majores, sicut metropolitanus confirmat electiones episcoporum. Alia
est per approbationem et assensum, et haec pertinet ad minores, et de
ista agunt hic. Amen enim hic est responsio minorum et finis ordinis.
Unde 1 Corinth. 14, si benedixerit spiritu, quis supplet locum
idiotae, quomodo dicet amen super tuam benedictionem, quoniam quid
dicat nescit? Unde in hoc quod praedicatores dicunt ad benedictionem
Angelorum, amen, notatur quod sunt minores illis. Unde Matth.
11, qui minor est in regno caelorum major est illo, idest Joanne
Baptista. In hoc etiam quod homines dicunt amen, et non ipsi
Angeli, notatur concordia hominum et Angelorum in laude divina.
Unde Psalm. praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio
juvencularum tympanistriarum, idest laudantium animarum. Et
vigintiquatuor seniores, idest universi doctores vel universi fideles
sex operibus misericordiae, juxta regulam quatuor Evangeliorum
intendentes, ceciderunt in facies suas, idest se humiliaverunt suas
considerantes conscientias et non alios judicantes. Qui enim caderet
frequenter in faciem suam, idest frequenter consideraret conscientiam
suam, judicaret se et non alios. Job 5, visitans speciem tuam, non
peccabis. Galat. 6, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Et
adoraverunt, corde, ore, opere. Quod sequitur non debet esse in
litera. Sed quia plures libri habent, ideo exposui, viventem in
saecula saeculorum, idest Christum, qui vivit in se in aeternum, et
dat aliis vitam. Joan. 14, quia ego vivo, et vos vivetis. Item
Joan. 5, sicut pater suscitat mortuos, et vivificat. Sic et
filius vivificat et cetera. Infra, sicut pater habet vitam in
semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso.
|
|