|
Et vidi quod aperuisset et cetera. Hic incipit tertia pars hujus
secundae visionis, in qua ostenditur septuplex status Ecclesiae; et
continet duo capitula, sextum scilicet et septimum. Dividitur autem
haec tota pars in septem partes secundum numerum sigillorum, et statuum
Ecclesiae. Sigillorum enim apertio nihil aliud est quam statuum
Ecclesiae manifestatio. In hoc autem sexto capitulo continetur
apertio quinque sigillorum, et in parte apertio sexti: et secundum
hoc, istud capitulum dividitur in sex partes. Prima pars est de primo
statu Ecclesiae, qui fuit tempore apostolorum; qui significatur per
equum album, cujus sessor est Christus, qui primum sigillum aperuit
Ecclesiae primitivae, idest resurrectionem mortuorum, quae latebat in
Scriptura, quae significatur per Aaron. Et ob hoc necesse fuit ut
primo praedicaretur resurrectio, ut credita resurrectione minus
timeretur passio, et postea videant Christum viventem et morientem.
Unde certi erant de ejus humanitate, de divinitate autem ipsius
certificati fuerunt in resurrectione: et ideo primo debuit praedicari,
ne inanis et vacua esset fides eorum. Dicit ergo, et vidi oculo
interiori, quod aperuisset agnus, qui solus hoc potuit, quia ipse est
solus Dei virtus, et Dei sapientia, 1 Corinth. 1, unde
Sapient. 7, ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator.
Item in eodem 8, doctrix est disciplinae, et electrix operum
illius. Unum de septem sigillis, idest quod complesset quicquid de
ipso usque ad ascensionem in veteri lege sigillatum fuerat idest obscure
praedicatum. Et audivi auditu interiori, unum de quatuor animalibus,
scilicet Marcum, qui primus est in hac visione, et specialius agit de
resurrectione Christi. Unde Glossa dicit, unum, idest Joannem.
Sed hic dicit Glossa, quia Joannes divinitatem Christi apertius et
altius intonuit quam ceteri, virtute cujus Christus a morte
resurrexit: de qua resurrectione Marcus apertius scripsit: et per
hunc primus ordo praedicatorum significatur, qui corporalem Christi
resurrectionem, et Ecclesiae spiritualem praedicavit. Dicens,
tamquam vocem tonitrui, idest evidenter, et terribiliter, et
mirabiliter. Multa enim mirabilia et terribilia praedicaverunt et
fecerunt apostoli. Vel magnus dominus quando ipsi praedicabant.
Unde: stupebant autem omnes, et mirabantur adinvicem dicentes: nonne
ecce omnes, qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus
unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus, sicut omnes audiunt
tonitruum. Unde Psal. vox tonitrui tui in rota, idest in orbem
terrarum. Deinde quid dixerit primum animal ostendit. Veni,
ostendendo, et vide, intelligendo. Vel veni a figuris umbras
abjiciendo, et vide rei completae veritatem intelligendo. Heb.
10, umbram habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum.
Item veni, fide. Et vide, spe, idest clare intellige. Isa. 7,
secundum aliam literam, nisi credideritis non intelligetis, et vidi,
hoc audito, et ecce equus albus, idest primorum praedicatorum coetus,
qui dicitur equus propter securitatis audaciam contra tentationum et
tribulationum insultus. Et propter fortitudinem qua fortius
sustinebant adversa propter audaciam praedicationis, qua audacter
praedicabant vera. Unde Job 39, numquid praebebit equo
fortitudinem, aut circumdabit in collo hinnitum? Gloria narium ejus
terror, terram ungula findet, exultat audacter, in occursum pergit
armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Item propter
velocitatem currendi. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant?
Habacuc 1, velociores pardis equi ejus, idest praedicatores
haereticis. Item propter patientiam. Psal. bene patientes erunt,
ut annuncient. Proverb. 19, in patientia vestra possidebitis
animas vestras. Sella hujus equi est justitia, quae parat locum
sessori, idest Christo. Psal. justitia et judicium praeparatio
sedis tuae. Esther 6, homo quem rex honorare cupit, debet indui
vestibus regis, et imponi super equum, qui de sella regis est.
Fraenum quo ducitur equus huc et illuc, est obedientia. Psal. in
camo et fraeno maxillas eorum constringe. Jacob. 3, equis fraenum
in ore mittimus, ad consentiendum nobis. Equi sunt exempla
sanctorum, quibus debent esse pedes muniti. Cant. 7, quam pulchri
sunt gressus tui, in calceamentis, filia principis. Ephes. 6,
calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Calcaria quibus
stimulatur equus timor et amor. 2 Corinth. 5, charitas Christi
urget nos. Albus autem dicitur equus propter Baptismum quem
praedicabant, idest quo dealbata erant, et quam albedinem innocenter
vivendo servabant. De qua dealbatione dicit Psal. asperges me domine
hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Item
Isa. 1, si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix
dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba
erunt. Item dicitur albus propter majorem claritatem cognitionis.
Albedo enim inter omnes colores magis participat de lumine, et
apostoli plus habuerunt de vera cognitione. Unde eis dictum est
spiritualiter, Matth. 5, vos estis lux mundi. Sequitur, et qui
sedebat super illum, Christus rector et dux illorum. Isa. 33,
dominus rex noster, dominus legifer noster, habebat arcum, idest
sacram Scripturam, quae dicitur arcus, quia castrum domini, idest
Ecclesiam defendit, et inimicos ejus vulnerat et occidit: si tamen
manu teneatur. Job 29, arcus meus in manu mea instaurabitur.
Arcus fit ex duobus: ex duro ligno, et chorda molli; et licet chorda
sit mollis, tamen durum lignum inflectit. Lignum ergo est duritia
veteris testamenti. Chorda est gratia novi. Vel chorda est
misericordia. Lignum duritia scilicet justitia quam flectit
misericordia. Jac. 2, misericordia superexaltat judicium. De hoc
arcu dicitur Gen. 9, quales debeant ipsum portare. Ponam, inquit
dominus, arcum meum in nubibus caeli, idest iis, qui a terra sunt
levati per contemptum terrenorum, et desiderium aeternorum: a quo sunt
per compunctionem lucidi, per cognitionem clari, alti per
contemplationem, placidi per praedicationem, agiles per obedientiam,
molles per compassionem, coruscantes per bonam operationem, tonantes
per comminationem. Qui talis non est, non debet portare arcum, idest
habere praedicationis officium. Ex hoc arcu emittuntur sagittae, quae
quosdam vulnerant ad mortem, et alios ad salutem. De quibus dicitur
in Psal. sagittae potentis acutae. Item: sagittae parvulorum factae
sunt plagae eorum. Isa. 13, suscitabo super vos Medos, qui
argentum non quaerant, nec aurum velint; sed sagittis parvulos
interficient, et lactentibus uteris non miserebuntur. Deut. 32,
congregabo super eos mala, et furorem meum complebo in eis. Item in
eodem. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit
carnes. 4 Reg. 13, sagitta salutis super Syriam. 1 Reg.
20, dixit Jonathas ad puerum suum, idest Christus studentibus,
vade, et affer mihi sagittas, quas ego jacio. Non quas jacit
Aristoteles, vel Plato, vel inanis quaelibet prophetia. Collegit
autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad dominum suum. Quia
studendum est ad honorem Dei, non ad lucrum mundi, vel laudem
hominum. Quales autem sint istae sagittae dicitur 2 Reg. 1:
sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum, idest nunquam respicit
temporalia. Et data est ei, idest sessori tenenti arcum. Corona,
idest caro qua divinitas induta fuit, ut caput coronetur. Caput enim
coronam portat, et corona caput vestit; sic divinitas humanitatem, et
humanitas divinitatem vestit. Cant. 3, egredimini filiae Sion, et
videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua,
beatissima scilicet Maria in die desponsationis ejus, idest in die
incarnationis quando humanitas divinitati sociata est. Et exivit, a
patre in ventrem, et de utero in mundum. Matth. 2, et Mich. 5,
et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus
Juda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel: et
egressus ejus a principio, in diebus aeternitatis. Utrumque exitum
tangit: sed qualiter, et qualis et ad quid exierit determinat,
vincens, ut vinceret. Vincens naturam. Exivit, quia non de utero
aperto, sed de clauso exivit, sicut in uterum clausum et non apertum
intravit. Isa. 7, ecce virgo concipiet, et pariet filium.
Ezech. 44, porta haec clausa erit, et non aperietur, et vir non
transibit per eam, eritque clausa principi. Isa. 62, propter
Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec
egrediatur, ut splendor, justus ejus, et salvator ejus ut lampas
accendatur. Sion interpretatur speculum; et significat beatissimam
virginem Mariam, quae est speculum totius Ecclesiae. Et sicut
speculum imaginem hominis etiam majoris se recipit totam sine
fractione, vel laesione suae integritatis; sic beata virgo filium Dei
in utero suo verum hominem multo majorem se recepit sine laesione suae
virginitatis et integritatis. Unde elegantissime dicit: donec
egrediatur, ut splendor, justus ejus. Splendor egreditur a sole,
sine solis laesione ac diminutione. Sic Christus e virgine. Unde
cantat Ecclesia, sicut sidus radium profert, virgo filium pari
forma: neque sidus radio, neque mater filio fit corrupta. Sic ergo
vincens exivit, quia exiens naturam vicit. Et exivit ut vinceret
Diabolum, carnem, mundum. Diabolum per humilitatem, carnem per
virginitatem, mundum per paupertatem. Luc. 10, vade et tu fac
similiter, si vis esse victor. De hoc enim proprie dicit Joan.
13, exemplum enim dedi vobis et cetera. Item, data est ei corona
spinea, et exivit de Jerusalem, vincens Judaeos et Pilatum, ut
vinceret mortem et Diabolum. De hac corona dicitur Matth. 27,
plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus. De exitu
dicitur Joan. 19, et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui
dicitur Calvariae, locum. Item, data est corona, idest universitas
fidelium, qui ei adhaeserunt, ut corona capiti. Psal. exurge,
domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum
circumdabit te. Psal. circumdederunt me sicut apes, quae in omni
flore dulcedinem inveniunt. Et exivit de angustia Judaeae, vincens
paucos de Judaeis quos convertit ad fidem. Ut vinceret in gentibus
per praedicationem apostolorum, convertendo eos ad fidem. Act.
13, vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis
illud, et indignos vos judicatis vitae aeternae: ecce convertimur ad
gentes. Item data est ei corona, idest corporis stola, et exivit de
hoc mundo per januas mortis: vincens ipsam mortem, ut vinceret
Infernum spoliando ipsum. Oseae 13, ero mors tua, o mors; morsus
tuus ero, Inferne. Vincens, ut vinceret. Exivit, inquam, de
mundo per contemptum ipsius, ut vinceret ipsum per praedicationem.
Aliter enim non potest vinci mundus, nisi per exitum ab eo: sed qui
exit, debet exire totaliter, ut nihil de mundo secum ferat, nec de
suo aliquid ferat, nec de suo aliquid in mundo relinquat. Quidam
exeunt de mundo corpore, sed dimittunt in eo cor, idest affectum suum
in mundo: qui licet corpore sint in claustro, tamen corde et
cogitatione sunt in mundo. Sicut solet dici: corpus in choro, cor in
foro. Et tales significantur per uxorem Loth, quae post exitum de
Sodomis, retro respiciens, mutata est in statuam salis. Gen.
29, statua figuram hominis habet, et non veritatem; sicut
claustralis cujus cor est in mundo, figuram habet monachi, sed non
veritatem: unde, 1 Reg. 19, nuntii Saul credentes invenire
David in lecto suo, idest monachum in claustro, non invenerunt nisi
statuam, et pellem caprae, idest habitum monachalem sine monacho.
Similiter Petrus et Joannes credentes invenire Jesum in sepulchro,
non invenerunt nisi sudarium, Joan. 20. Ideo Abrahae jam egresso
de Chaldaea dixit dominus, Genes. 12, egredere de terra tua. Et
dicit Augustinus, egressus erat jam corpore, sed adhuc illuc
tenebatur mente. Alii exeunt de mundo, sed non totaliter, quia non
toto mundo. Quia licet corde et corpore exierint de mundo quo ad
divitias, tamen cor eorum occupatur deliciis mundi, et saepe cogitando
de divitiis quas habebant in mundo, poenitent exivisse de mundo. Et
tales significantur per Judaeos, qui in deserto suspirabant ad ollas
carnium Aegypti. Unde Num. 11, quis dabit nobis carnes ad
vescendum? Recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis,
idest sine labore. In nobis mentem veniunt cucumeres, pepones,
porrique, et caepe, et allia. Et supra parum, vulgus promiscuum
quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio carnium, junctis sibi
pariter filiis Israel. Alii exeuntes de mundo, portant secum multa
de mundo. Quidam honores ipsius quos adhuc ambiunt in religione.
Alii divitias, alii delitias, alii mores mundanos, verbi gratia,
modum eundi saeculariter, modum loquendi, modum comedendi, et alios
gestus saeculares. Et tales significantur per Rachel, quae furata
est idola Laban, et abscondit subter stramenta cameli, ut dicitur
Genes. 31, quae sunt idola Laban? Nisi honores mundi, et
divitiae, et delitiae, quas multi abscondunt subter stramenta cameli,
idest pannis claustri. Sed timendum est, quod dicit ibi Jacob: apud
quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. De
hoc dicitur Isa. 33, quis habitavit ex vobis cum ardoribus
sempiternis? Idest cum illis fratribus, qui habitant cum ardore
sempiterno, idest charitate in Deum? Et respondet: qui ambulat in
justitiis, idest extra obedientiam, et loquitur veritatem, non
vanitatem. Qui projicit avaritiam ex calumnia, idest amorem rei
temporalis calumniosum, et excutit manus suas ab omni munere,
recipiendo, et etiam dando. Qui obturat aures suas, ne audiat
sanguinem, idest detractionem ubi sanguis effunditur, et claudit
oculos suos ne mala videat: hic habitabit in excelsis: quasi dicat:
qui mundum, et mores mundi, omnia dimiserit, hic poterit habitare in
claustro. Item Isa. 14, perdam Babylonis nomen, idest verba
saecularia, et reliquias, idest gestus saeculares, et progeniem,
idest opera saecularia, et germen, idest saecularia desideria. Hoc
est quod dicitur ad Titum secundo, abnegantes impietatem, idest
cupiditatem, et saecularia desideria, sobrie et pie et juste vivamus
in hoc saeculo. Sobrie nobis, pie Deo, juste proximo. Et hoc est
quod dicitur Abrahae, Genes. 12, egredere de terra, idest de
carne tua, et de cognatione, idest de parentela tua, et de domo
patris, idest de amore mundi; et sic veni in terram quam monstravero
tibi. Et cum aperuisset et cetera. Haec est secunda pars hujus
capituli, in qua agitur de secundo statu Ecclesiae, qui fuit tempore
martyrum. Apertio hujus secundi sigilli, idest signaculi, est
praedicatio passionis Christi, quae in lege sigillata erat. Et recte
sequitur hoc sigillum ad praecedens, idest apertio hujus sigilli ad
apertionem praecedentis. Quia praedicata resurrectione Christi, per
quam innotuit esse Deus, multi de Judaeis crediderunt. Quibus
invidens Diabolus, quia homines ascendebant illuc unde ipse
ceciderat, movit contra eos graves persecutiones, quae a morte
Stephani inceperunt, ut dicitur Act. 7: unde oportuit dispergi
credentes inter gentes, ubi graves sustinuerunt molestias, propter
quod necesse fuit praedicare domini passionem, ut exemplo ejus nullus
timeret mori pro domino, quia pro ipsis mortuus est. Equus iste fuit
tyrannorum coetus: unde dicitur rufus, propter crudelitatem, sessor
ejus Diabolus. Magnus gladius est potestas nocendi, et occidendi
sanctos. Dicit ergo, et cum aperuisset, ille idem qui praecedens
aperuerat, scilicet agnus sigillum secundum: idest consummasset
passionem, et ipsa rei evidentia ostendisset, quod sub lege clausum
erat, audivi secundum animal, idest ordinem praedicatorum, qui
tempore martyrum passionem Christi praedicaverunt. Unde significatur
per Lucam, qui specialiter scribit de passione domini. Dicens, veni
et vide, ut prius, vel, veni, credendo quid dicitur, et vide,
idest et provide tibi, et Ecclesiae. Et exivit, ab amicitia Dei,
in odium, et persecutionem: vel exivit, ab occulta malitia cordis,
in apertam saevitiam operis. Juxta illud Psal. concepit dolorem, et
peperit iniquitatem. Alius equus superiori contrarius. Superior
quidem erat bonus, scilicet coetus praedicatorum; hic malus, scilicet
coetus tyrannorum. Rufus, id est crudelis et sanguinolentus,
sanguine sanctorum cruentatus. De quo Zach. 1, vidi per noctem,
et ecce vir ascendens super equum Rufum; et qui sedebat super eum,
scilicet Diabolum, qui tyrannos regit, et ducit in mortem et
oppressionem sanctorum. Datum est ei, id est a Deo permissum, ut
sumeret pacem de terra, id est quietem mentis tolleret a terrenis.
Glossa. Israel sabbatum recipit a munere. Aegyptus vero percutitur
muscarum multitudine. Isa. 48, non est pax impiis, dicit
dominus. Joan. 17, in mundo pressuram, in me autem pacem
habebitis. Vel sic: ut sumeret pacem de terra, id est illatis
persecutionibus mentes bonorum ab amore terrenorum avelleret.
Gregorius, cum mundus tot calamitates ingeminat, quid aliud nisi, ut
fugiatur clamat? Luc. 12: putatis quod pacem veni mittere in
terram? Non: dico vobis: sed separare, Deo permittente, et
Diabolo suggerente. Matth. 10, tradet autem frater fratrem in
mortem, et pater filium, et exurgent filii in parentes, et morte
afficient eos. Joan. 16, venit hora ut omnis qui interficit vos,
arbitretur obsequium se praestare Deo. Et ut invicem se
interficerent, gladio pravae persuasionis, quo mutuo se occidunt
multi. Judith 7, mutua se caede truncabunt. Josue 8,
vociferantes pariter, et mutuo se occursitantes, persecuti sunt eos,
mali, scilicet bonos. Et datus est illi gladius magnus, id est
potestas magna persequendi et occidendi sanctos. Et dicitur gladius
magnus pro multitudine occisorum, quia multos occiderunt tyranni, et
pro magnitudine, quia non solum minores, imo majores, sicut
apostolos, occiderunt. Unde Thren. 2, dicit Ecclesia ad
dominum. Jacuerunt in terra foris pueri et senes, virgines meae, et
juvenes nostri ceciderunt in gladio, in die furoris tui, id est
tempore quo permisisti tyrannos furere contra sanctos: quod tempus
recte dicitur dies, quia tunc exibant sancti de tenebris praesentis
vitae, in lucem vitae aeternae, et etiam quia tribulatio illuminat
bonos. Isa. 28, sola vexatio dabit intellectum auditui. Primus
equus fuit figuratus in innocentia Abel, Isaac et Jacob, David.
Secundus in crudelitate Cain, Ismael, Esau, Saul, et ceteris
binariis, quae ponit Petrus in itinerario suo. Primus Abel,
Cain. Secundus Noe, et gigantes. Tertius Abraham. Quartus
Ismael. Quintus Jacob, Esau. Sextus Moyses et magi. Septimus
David et Saul. Octavus filius Dei et Judaei. Nonus Simon
magus, Petrus. Decimus Christus et Antichristus. Et de hoc equo
et equite suo dicitur Exod. 15, equum et ascensorem projecit in
mare. Ut patet in Nerone, et Valeriano, et Maxentio, qui
plusquam Paulus, Laurentius, Vincentius, auxiliabantur, etiam dum
torquebant eos. Et cum aperuisset sigillum tertium et cetera. Haec
est tertia pars hujus capituli, in qua agitur de tertio statu
Ecclesiae, et tertii sigilli apertione. Videns enim Diabolus se
nihil proficere in occisione martyrum, sed magis eorum patientia et
virtute Ecclesiam roborari, suscitavit haereticos, qui perverse
exponentes Scripturam, haereses induxerunt. Et quia fere omnis
haeresis circa nativitatem Dei versatur, ideo necessarius fuit tertius
ordo praedicatorum, qui incarnationem domini praedicarent: et ideo per
tertium animal signatur Matthaeus, qui expressius ceteris scripsit de
incarnatione domini, et nativitate ejus. Et dicuntur in hac parte
quatuor. Primo, quis sit equus tertius, scilicet coetus
haereticorum. Secundo, quis sessor, scilicet Diabolus. Tertio
quid teneat: quia stateram quae est perversae Scripturae expositio.
Quarto ponitur consolatio fidelium, ibi, et audivi. Dicit ergo.
Et cum aperuisset, agnus, qui alia aperuit, sigillum tertium, idest
ea quae in tertio statu Ecclesiae hoc est tempore haereticorum facta
sunt ostendisset, vel ostendere praevidisset. Audivi tertium animal,
idest tertium ordinem praedicatorum, per tertium animal designatum:
qui scilicet tempore haereticorum praedicavit, et instruxit homines de
incarnatione et nativitate, eliminans errores contrarios, et astruens
veram fidem, dicens, veni credendo eis quae audis. Et vide, idest
tibi provide. Et quare sit tibi providendum subjungit. Et ecce equus
niger, idest coetus haereticorum sordibus peccatorum denigratus, sed
rigore patientiae exterioris, ne possit perpendi ejus malitia,
palliatus. Unde bene dicitur equus niger, quia nigredo provenit ex
labore exteriori et carnis mortificatione, per quod calor naturalis
extinguitur. Et ipsi modis omnibus nituntur extinguere fidem in
aliis, qui est specialiter calor naturalis vivificans hominem
interiorem. Habacuc 2, justus in fide sua vivit. Et iste equus
proprie contrarius est primo: nam iste niger, ille albus est. Ille
astruit fidem: iste destruit. Sessor illius Christus est. Sessor
istius Diabolus. Frenum illius obedientia, vel laus divina, juxta
illud Isaiae 48, infrenabo te laude mea, ne intereas. Fraenum
istius inobedientia, et Dei blasphemia. Sella illius justitia,
sella istius injustitia. Ille ferratus est ferro patientiae, iste
deferratus sine patientia. Ille albus per innocentiam, iste niger per
malitiam. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus, qui regit et
ducit alios quo vult: habebat stateram in manu sua, idest perversam
Scripturae expositionem, quae staterae comparatur. Quia sicut
statera sine pondere de facili movetur huc atque illuc, sic Scriptura
si non habeat pondus Catholicae expositionis, fluctuat huc et illuc.
Et sicut statera per astutiam falsi mercatoris potest male inclinari,
sic Scriptura per astutiam falsi expositoris potest male exponi. Sed
bonus doctor sequitur sanctorum expositionem. Unde Gen. 49,
Issachar asinus fortis accubans inter fortes terminos. Issachar
interpretatur dominum commemorans; et significat doctorem Catholicum,
qui semper accubat inter terminos, quos patres posuerunt, idest
sequitur sanctorum expositiones. Juxta illud Prov. 22, ne
transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Job
14, constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. Et
signanter dicit, habebat stateram, quia haeretici Scripturam habent,
et non habentur ab ea. Nam superbe ei dominantes, suo sensui eam
coaptant. E contrario Catholici doctores non habent sed habentur a
Scriptura. Quia habiliter subjiciunt se illi, captivantes
intellectum suum in obsequium Christi, sicut dicitur 2 Cor. Item
dicit, in manu sua. Quia se ipsos mactando, et juxta literae
superficiem operando affligunt. Sed totum hoc faciunt, ut videantur
hujusmodi, et sic facilius decipiunt credentes sibi: et de talibus
dicitur Oseae 12, Chanaan in manu ejus statera dolosa. De qua
statera dicitur Proverb. 21, statera dolosa abominatio est apud
Deum, pondus aequum voluntas ejus. Item statera quam Diabolus habet
in manu sua, est tribulatio quam Deo permittente, bonos et malos
affligendo ponderat. Ibi cognoscitur cito, qui sint gravioris ac
levioris ponderis: qui ex tribulatione moventur murmurando vel
peccando, leves sunt, nec sunt justi ponderis, et tales projicit
dominus. Qui autem non moventur, justi ponderis sunt, et tales ponit
dominus in thesauros suos. Act. 14, per multas tribulationes et
cetera. Sequitur. Et audivi tamquam vocem, scilicet Angeli
existentis in medio quatuor animalium, idest vocem Christi, qui in
medio praedicatorum est, ut doctor eorum dicentium idem quod Angelus.
Quia Angelus loquitur in animalibus. Et promittitur hic auxilium,
sicut dicit Glossa. Quia in pugna haereticorum majus imminet
periculum, et ex promissione auxilii datur consolatio; quod diximus
fieri in tertia parte capituli. Haec autem vox nihil aliud est quam
concors doctrina praedicatorum, quasi animali illa vox dicat,
subjungit, bilibris tritici denario. Bilibris ad litteram est mensura
capiens duas libras: et significat sacram Scripturam habentem duplicem
intelligentiam, scilicet historicam et mysticam, sive litteralem et
spiritualem. Igitur una libra est sensus spiritualis. Triticum
vero, quia est cibus nobilium hominum, novum significat testamentum.
Bilibris, ergo tritici, est intelligentia novi testamenti, duo
sensus continens quasi duas litteras, scilicet naturale et spirituale.
Hordeum quod est cibus rusticorum, et jumentorum, et duritiam habet
in cortice, sed medullam interius dulcem, significat veteris
testamenti Scripturam, quae data est rudibus Judaeis, et exterius in
littera praetendit duritiam: sed interius continet suavem
intelligentiam. Et quia vetus testamentum duos sensus habet sicut et
novum, scilicet litteralem et spiritualem: et dicitur similiter
bilibris hordei. Sed quia convenientia veteris testamenti tripartita
est apud Hebraeos, scilicet in legem, et prophetas, et Agiographa:
ideo sunt tres bilibres hordei, idest tres partes veteris testamenti.
Quarum quaelibet est bilibris, idest habens duas libras, idest duos
sensus, litteralem scilicet intellectum, et spiritualem. Per
denarium significatur unitas fidei. Denarius enim regis habet
imaginem, et superscriptionem. Imago vero ad humanitatem,
superscriptio refertur ad divinitatem: de quibus duobus est fides.
Unde denarius est unitas perfectae fidei continua: recte dicitur vendi
vel emi denario. Et bilibris tritici, et tres bilibres: de quibus
agitur hic sub specie nigri equi: quasi sic diceret, vox audita inter
quatuor animalia. Nolite timere vos fideles, si haeretici male
exponunt Scripturam. Quia bilibris tritici, idest intelligentia
totius novi testamenti, tam secundum sensum litteralem, quam secundum
spiritualem, denario emitur vel venditur, idest unitate perfectae
fidei, datur intelligentia novi testamenti. Jac. 1, siquis vestrum
indiget sapientia, petat a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non
improperat, et dabitur ei: postulet in fide nihil haesitans. Ecce
habes expresse quod merito fidei datur intelligentia Scripturae. Vere
ergo dicitur hic, bilibris tritici denario et tres bilibres hordei:
idest sana intelligentia veteris testamenti, secundum utrumque sensum
emitur et venditur denario: idest unitate perfectae fidei, sicut et
novum. Et merito idem pretium est utrobique: quia eadem intelligentia
est in utroque testamento. Quia rota est in medio rotae, Ezech.
1. In vanum ergo laborant haeretici, quia nunquam pervenient ad
rectam intelligentiam Scripturarum nisi per unitatem perfectae fidei.
Quia in malevolam animam non introibit sapientia. Item bilibris
dicitur novum testamentum, propter duo, quae continet: praecepta
scilicet et consilia. Unde juveni, qui dixit, domine, haec omnia
servavi a juventute mea, respondet Deus, unum tibi deest. Si vis
perfectus esse, vade et vende omnia et cetera. Matth. 10. Et
tres bilibres, sunt vetus testamentum propter tres partes, scilicet
legem et prophetas et Agiographa: quarum habet duas libras:
cerimonias exteriores, et veritatem latentem interius quae usque hodie
occultatur Judaeis. Unde 2 Cor. 4, usque hodie cum legitur
Moyses, velamen est positum super corda Judaeorum et cetera. Quia
ipsi tenacissime adhaerent paleae, medullam interiorem non
percipientes. Unde Job 30, mandebant herbas, et arborum
cortices. Et vinum et oleum, ne laeseris. Tu scilicet qui sessor es
equi rufi, idest bonos praedicatores, qui male viventes mordaciter
increpant, et pusillos suaviter consolantur, et sicut Samaritanus,
qui vinum et oleum imposuit vulneribus sauciati, Luc. 10. Et quod
dicitur, ne laeseris, intelligitur de laesione animae; cui revera
nullus potest nocere si ipse vult: corpus autem laedi potest et
occidi, juxta permissionem Dei. Unde Job 2 dixit dominus ad
Satan, ecce in manu tua est, verumtamen animam ejus serva. Item
Matth. 10, nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non
possunt occidere. Item per vinum et oleum intelligitur novum et vetus
testamentum, quae praecepit Deus non laedi. Quia licet haeretici
prave exponant, tamen veritas remanet incorrupta. Item bilibris
tritici: est vetus et novum testamentum, quod denario, comparatur,
idest vita aeterna. Unde quicumque ad habendas duas libras tritici
accedunt, propter unum Deum habendum accedere debent, ut non aliud
pretium sive mercedem quaerant, nisi vitam aeternam. Matth. 20,
conventione facta ex denario diurno, misit eos in vineam suam: idest
in sacram Scripturam. Tres vero bilibres, quae eodem denario
comparantur, est fides Trinitatis operans per dilectionem Dei et
proximi, ad cujus fidei medullam, quia nemo in hac vita recte
attingere potest plene, jam recte non tritico sed hordeo comparantur.
Unde pauci sunt, qui non solum disputare, imo cogitare de ea
formident, pro ea tamen denarium recipient, si crediderint, quamvis
non intelligant: hoc est ergo quod vox illa dicit bilibris tritici
denario uno, intelligentia veteris et novi testamenti emitur a
discipulis, et venditur a magistris pro vita aeterna. Nec enim aliud
praemium debet quaerere doctor sacrae paginae, vel auditor, nisi vitam
aeternam. Unde Job 28, dicitur de sapientia, nescit homo pretium
ejus. Et infra, non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur
argentum in commutatione ejus. Proverb. 3, pretiosior cunctis
opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari.
Miserabiliter ergo decipiuntur, qui sacram paginam docent vel audiunt
pro mercede temporali. Ideo dicitur Proverb. 23, noli vendere
sapientiam et doctrinam, et intelligentiam. Sequitur, et vinum, et
oleum ne laeseris. Vinum est legis austeritas; oleum, est Evangelii
suavitas. Illud inebriat, istud sanat. Illud pungit, istud ungit.
Illud mentes evertit, istud dementes convertit. Littera enim
occidit, spiritus autem vivificat: haec laeduntur quando prave
intelliguntur. Vinum igitur et oleum laedit, qui vetus et novum
testamentum male exponit. Ideo haereticis, qui significantur per
equum, est vir justus, in quo est duplex libra, idest veritas et
sapientia Christi, qui est triticum, de quo dicitur ad beatam
virginem. Cant. 7, venter tuus sicut acervus tritici vallatus
liliis. Mirum est, quod dicit, quod virgo unum solum granum tritici
habuit in ventre; et tamen dicit, venter tuus sicut acervus tritici.
Sed hoc est, quod ex illo grano infinita grana oriuntur, et in illo
erant omnia per virtutem. Unde Joan. 12, nisi granum frumenti
cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum
fuerit, multum fructum affert. Tres bilibres hordei, sunt fideles
imperfecti, qui habent paleam tenacem, idest temporalium amorem.
Unde hi significatur, Joan. 2, per hydrias capientes mensuras
binas vel ternas: utrique denario empti sunt: idest sanguine
Christi. Unde 1 Petr. 2, non corruptibilibus auro et argento et
cetera. Cor. 6, empti enim estis pretio magno. Et quia imperfecti
scandalizantur, perfecti vero non de facili; ideo dicitur Exod. 9,
quod hordeum lesum est, eo quod virens esset. Triticum autem, et
farrum non sunt laesa, quia serotina erant. Vinum: idest
poenitentes, et oleum: idest misericordes ne laeseris, tu princeps,
qui noces, quicumque sis. Et istos praecipue non laedit Deus, quia
vicerunt. Unde supra 2, qui vicerit non laedetur a morte secunda,
licet tangatur tribulatione praesenti, quae dicitur mors propria.
Sap. 3, justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos
tormentum mortis, idest poena Inferni: poena autem mundi saepe tangit
eos, et vult Deus ut hic tangantur. Gregorius, sancti poenam
praesentem lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant.
Sequitur. Et cum aperuisset sigillum et cetera. Quarta pars hujus
capituli, ubi agitur de quarto statu Ecclesiae. In quo fuit
persecutio sive pestis falsorum fratrum, idest hypocritarum, quos
Diabolus tandem in Ecclesiam introduxit, per quos secretius et
familiarius domesticos impugnat. Videns enim Diabolus, quod neque
per paupertatem, et per violentas tribulationes, nec per astutias et
fraudulentas haereses proficere potuit, immo per haec Ecclesiam
robustiorem et cautiorem fieri vidit, hypocritas introduxit, vulpes
subdolas, quae latenter vineam domini demoliri nituntur. Unde Cant.
2, capite nobis vulpes quae demoliuntur vineas. Dicit ergo. Et cum
aperuisset, agnus, scilicet sigillum quartum: idest secreta status,
quia manifestasset. Audivi vocem quarti animalis dicentis, veni et
vide. Quartum animal fuit aquila altius ceteris volans, et clarius
videns: et significat Joannem qui verbum apud patrem aeternaliter
existens, et in mundo carnem factum temporaliter omnibus clarius Deo
revelante prospexit. Et designat ordinem praedicatorum, contra
haereticos verbi divinitatem simul et humanitatem fideliter
praedicantium. Per equum autem pallidum designantur hypocritae, qui
ut de religione laudentur, jejuniis et vigiliis, et aliis corporalibus
exercitiis coram hominibus se affligunt. Unde vigore subtracto et
sanguine minorato, quasi jam moribundi pallescunt: unde Matth. 5,
de ipsis dicitur, exterminant enim facies suas ut videantur hominibus
jejunantes: amen dico receperunt mercedem suam. Unde sequitur; et
ecce equus pallidus, hypocritarum coetus falsa religione palliatus.
De qua Job 15, congregatio hypocritarum sterilis. Et qui sedebat
super eum: quasi ductor et rector ejus. Nomen illi mors: idest
Diabolus, qui fuit primus auctor mortis. Sapient. 2, invidia
Diaboli introivit mors in orbem terrarum, et Infernus: idest
hypocritae, et caeteri, Inferno deputati, idest, sequebantur eum,
idest imitabantur eum in culpam et in poenam. Unde Sapient. 2, cum
dixisset Salomon, invidia Diaboli intravit mors in orbem terrarum,
statim adjunxit. Imitabantur autem illum, qui sunt ex parte illius.
Infra 20, Infernus et mors, idest peccatores, et Diabolus missi
sunt in stagnum ignis. Vel Infernus dicitur sequi Diabolus, quia
quos ille decipit, iste recipit. Isa. 5, dilatavit Infernus
animam suam, et aperuit os suum, absque ullo termino. Et data est
illi potestas, sed non voluntas mala, super quatuor partes terrae,
idest super homines, qui in quatuor mundi partibus, scilicet oriente
et occidente, meridie et Septentrione morantur. Vel super quatuor
genera hominum, qui sunt in terra: Judaei, gentiles, haeretici, et
mali Christiani. Vel super quatuor partes terrae, idest super illos
omnes, qui quatuor cordis affectiones, scilicet timorem, amorem,
gaudium, et dolorem in terrenis ponunt. De quibus dicit beatus
Bernardus. Timent quae non oportet: amant quae non decet; gaudent
vane: dolentque vanius. Unde Job 9, terra data est in manus
impii, idest data est, in potestate Diaboli. Interficere gladio
peccati. De quo Eccles. 21, quasi romphaea bis acuta omnis
iniquitas, et plagae ejus non est sanitas. Fame idest defectu verbi
divini. De qua Amos 8, mittam famem in terram: non famem panis,
nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Et morte, idest doctrina
mortifera. De qua Psal. venenum aspidum sub labiis. Et bestiis
terrae, idest crudelibus mundi principibus, qui omnes devorant. De
quibus Psal. ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Item
interficere gladio, perversae persuasionis. De quibus Psal. gladius
eorum intret in corda ipsorum, et fame, scilicet terrena cupiditate.
De qua dicitur Genes. 41, in cuncta terra Aegypti erat fames.
Et morte peccati, quo a Deo separantur animae. De qua dicitur in
Psal. non est in morte, qui memor sit tui. Et bestiis terrae,
idest bestialibus praelatis. De qua Baruch 3, ubi sunt principes
gentium, et qui dominantur super bestias, quae sunt super terram? Et
cum aperuisset et cetera. Quinta pars capituli, in qua graves et
magnas praedicit tribulationes: ne terrerentur electi, qui erant illis
tribulationibus affligendi, propterea hic consolatur eos Joannes
tripliciter. Primo, quia eas animas interfectorum, vidit sub
altare, idest sub protectione Christi, qui eas defendebat.
Secundo, quia singulos eorum singulis stolis vidit decoratos.
Tertio, quia promissionem de implendo eorum desiderio audivit. Hoc
ergo quintum sigillum, est consolatio animarum in aetate septima
quiescentium, quae prius occulta erat. Sed fuit Joanni ostensa, et
per eum Ecclesiae revelata, et sic fuit apertum sigillum. Dicit ergo
et cum aperuisset agnus, qui alia aperuit sigillum quintum, idest
secreta quinti status, vidi sub altare, idest Dei protectione, et
Christi societate, animas interfectorum, propter verbum, idest
propter praeceptum Dei, quod implebant. Vel propter Dei verbum,
idest filium Dei, quem asserebant esse Deum et hominem. Vel propter
Evangelium, quod praedicabant, et propter testimonium, idest
Christianitatis titulum, quod habebant in corde, et testabantur voce
et opere. Rom. 10, hoc est verbum fidei, quod praedicamus: quod
si confitearis in ore tuo dominum Jesum Christum, et in corde tuo
credideris, secundum quod dominus excitavit illum a mortuis, salvus
eris. Vel propter testimonium nativitatis, passionis, et ascensionis
Christi, quod habebant et aliis testificabantur in praedicatione. De
quo dicitur Act. 4, virtute magna reddebant testimonium
resurrectionis Jesu Christi domini nostri. Altare ergo dicitur
Christus, super quod oblationes et sacrificia nostra Deo patri
offerimus. Unde fere omnes orationes nostrae per ipsum terminantur.
Unde infra 8, dicitur, alius Angelus venit, et stetit ante
altare, habens thuribulum aureum. Unde bene dicuntur esse animae
martyrum sub altare, quasi membra sub capite, per humilitatem idest
subjectae, per charitatem adhaerentes Deo. Et clamabant voce magna:
idest affectu, et desiderio magno. De quo clamore dicitur in Psal.
clamaverunt justi, et dominus exaudivit eos. Item: et clamor meus in
conspectu ejus introivit in aures ejus. Sic clamabat Moyses, Exod.
14; sic Susanna, Dan. 3. Dicentes, idest desiderantes. Quia
desiderium est dictio hominis interioris, quam Deus audivit. Psal.
desiderium pauperum exaudivit dominus, praeparationem cordis eorum
audivit auris tua. Usquequo, idest usque ad quod tempus expectas,
domine, qui potes omnia, sanctus, in operibus tuis, et verus in
promissis usquequo non vindicas sanguinem nostrum, idest effusionem
omnem sanguinis nostri, poenas debitas interfectoribus interserendo?
Et hoc dicunt sancti non poenam male optando, vel in ea delectando:
sed justitiae Dei aggratulando, et voluntati divinae se conformando.
De cujus impletione gaudent. Ita enim sunt sancti juncti Deo, ut de
omni voluntate Dei gaudeant, etiam de poenis parentum inquantum sunt
volitae a Deo. Unde Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam.
Ad majorem autem expressionem desiderii eorum repetit idem verbum
dicens, et non vindicas, et debet subintelligi, usquequo, quasi, et
usquequo, non vindicas, nos scilicet de his, qui habitant in terra,
non solum corporis habitatione, sed mentis affectione. De quibus
dicitur 4 Reg. ecce habitatio civitatis, scilicet Hierico, idest
mundi, optima est. Ita videtur mundi amatoribus, quod sit bona
propter divitias, melior propter delitias, optima propter honores.
Sed e converso mala est propter divitias, quia cito pereunt. Pejor
propter delitias, quia cito transeunt. Pessima propter honores, quia
nimis affligunt. Propter quod dicitur infra 8, vae, vae, vae
habitantibus in terra. De his autem conqueruntur sancti, quia propter
amorem terrenorum capti non festinant ad caelum, ut sic impleretur
numerus electorum, et sic sancti consummarentur in gloria, utraque
stola recepta. Non enim consummabuntur sine nobis. Unde Hebr.
12, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non consummarentur
sine nobis. Vel: usquequo non vindicas de his, qui habitant in
terra, separando scilicet bonos a malis, ut utrique vadant ad loca
sua: scilicet boni in caelis, ubi est eis paratus locus. Joan.
14, vado parare vobis locum. Et mali in Infernum, ubi est eis
paratus locus, secundum merita eorum. Act. 1, de quo praevaricatus
est Judas, ut abiret in locum suum. Similem quaestionem facit
Habacuc 1, usquequo domine clamabo, et non exaudies? Vociferabor
vim patiens, et non salvabis? Quare respicis contemptores, et
taces, conculcante impio justiorem se? Et datae sunt. Ecce post
clamorem sanctorum, datur consolatio de premii collatione, et spei
confirmatione, de malorum punitione et bonorum salvatione. Et patet
hic admirabilis largitas pietatis divinae, quae petentibus unum,
scilicet liberari se a consortio malorum, dat quatuor: scilicet
consolationem de praemii adeptione, de spei confirmatione, de malorum
punitione, de bonorum salvatione: et in his omnibus est sanctorum
consolatio. Dicit ergo, et datae sunt illis, scilicet sanctis
clamantibus, singulae stolae albae, idest unicuique beatitudo animae,
et dictum est illis, idem a Deo inspiratum, ut requiescerent tempus
adhuc modicum, idest diem generalis resurrectionis patienter. Et
dicit, modicum, quia brevis est cursus totius temporis, respectu
futuri. Joan. 16, modicum, et jam non videbitis me et cetera.
Et promittitur hic eis adimpletio sui desiderii de sua salvatione, et
hostium suorum vindicatione, quia quod differtur non aufertur.
Quantum autem, idest usque ad quod tempus debeant expectare,
determinat. Donec impleatur numerus conservorum illorum, qui Deo
sicut ipsi serviunt. Et fratrum eorum, qui ad eamdem haereditatem
vocati sunt, qui interficiendi sunt sicut et illi, scilicet eadem
causa qua illi, scilicet propter verbum Dei, et testimonium
Christi. Et confirmatur hic spes eorum de salvatione fratrum suorum,
et receptione corporum propriorum in generali resurrectione. De quo
dicitur Isa. 26, vivent mortui tui, interfectique mei resurgent.
Et de vindicta malorum statim post subjungit, egredietur dominus de
loco sancto suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum,
et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos
suos. Et vidi cum aperuisset et cetera. Sexta pars: in qua agitur
de sexto statu Ecclesiae, et de apertione sexti sigilli, quae nihil
aliud est quam persecutionis futurae ostensio, tempore Antichristi:
haec autem erit duplex. Una corporalis, quae in tantum desaeviet in
sanctos, quod multi timore cadent, et si fieri posset moverentur
electi, ut dicitur Matth. 24: et de hac primo agitur hic. Alia
erit spiritualis, quae scilicet erit impedimentum praedicationis verbi
Dei, quia sancti non permittentur praedicare: et de hac agetur in
principio septimi capituli, in qua agetur de sexto statu Ecclesiae.
Haec autem praedicuntur a Joanne duplici ex causa: primo, ut moderni
ex contemplatione futurorum sanctorum animentur ad tolerantiam
praesentium tribulationum. Quia istae tribulationes, quas modo
sustinent, quasi nihil sunt respectu futurarum. Secundo, ut cum
venerint, minus gravent, quia jacula quae praevidentur minus feriunt,
idest feriendo minus laedunt, sicut dicit Gregorius. Dicit ergo, et
vidi, oculis mentis, cum aperuisset agnus scilicet, sigillum sextum,
idest sextum statum Ecclesiae futurum tempore Antichristi, ostendit
scilicet. Et ecce: nota est admirationis. Terrae motus factus est
magnus. Ad literam, quia terra movebitur, sicut dicitur Matth.
24, et Aggaeus: adhuc modicum, et movebo caelum et terram, mare
et aridam. Vel terraemotus magnus, idest terrenorum commotio magna
contra sanctos. Et dicit, magnus, quia si semper desaeviant mali
contra bonos, tunc apertius et crudelius insurgent in eos. Unde
Matth. 23, consurget gens contra gentem, et regnum adversus
regnum; et erunt pestes, et fames, et terraemotus per loca: haec
omnia initia sunt dolorum. Et nota quod dicit terraemotus, non
aeris, vel aquae, vel ignis. Quia propter amorem terrenorum spernunt
persecutiones bonorum, qui terrena despiciunt, et despicienda
ostendunt. Et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus. Ad
literam, tunc obscurabitur sol et luna et cetera luminaria caeli.
Unde Joel 2: contremuit terra a facie ejus, moti sunt caeli: sol
et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
Praeteritum ponit pro futuro, prophetica certitudine, vel mystice.
Et sol, idest Christus. De quo Psal. ortus est sol, et
congregati sunt, dispersi sunt. Et Malachiae ult. vobis timentibus
nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas sub pedibus eorum, factus
est niger tamquam saccus cilicinus, idest non lucebit miraculis; immo
e contra Antichristus, et sui multa miracula facient, et ideo multi
movebuntur. Matth. 24, surgent pseudo Christi et pseudo
prophetae, et dabunt signa maxima, et prodigia, ita ut in errorem
inducantur, si fieri potest, etiam electi. Sacco cilicino comparat
eum Joannes, quia mali tunc reputabunt Christum fuisse indutum solo
sacco nostrae mortalitatis, et peccati Cilicio obvolutum, idest
reputabunt eum hominem peccatorem. Ipse autem homo fuit non peccator:
sed similis peccatori in poenalitatibus. Saccum enim nostrum induit,
sed non meritum sacci habuit. Unde ipse dicit per Psal. conscidisti
saccum meum, et circumdedisti me laetitia, in resurrectione. Sed,
quia non erat licitum indutum sacco in palatium regis intrare, ut
dicitur Esther 5, unde Zach. 3, dicitur de Jesu sacerdote
magno, Jesus indutus erat vestibus sordidis et stabat ante faciem
Angeli. Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se,
dicens, auferte vestimenta sordida ab eo: et dicit ad eum: ecce
abstuli a te iniquitatem tuam, idest mortalitatem et poenalitatem
assumptam pro nostra iniquitate toleranda, et indui te mutatoriis. Et
luna, idest Ecclesia a sole Christo illuminata facta est reputatione
malorum, tota, idest totaliter secundum omnem statum sui. Ut sanguis
vilis et peccatrix. Quia sublato fundamento, necesse est ut
aedificium corruat. Nomine sanguinis, accipitur peccatum propter
horrorem. Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit, idest peccatum
peccato additum est. Vel sanguis sanguinem tangit, quia poena peccato
redditur statim. Item, et sol, idest coetus major ardens et lucens
igne charitatis, luce fidei. Factus est niger, idest vilis
reputabitur, et afflictus multis tribulationibus, exterius niger
erit, sed candorem animae non amittet. Cant. 1, nigra sum sed
formosa. Tamquam saccus cilicinus, qui vilis et asper a Cilicio,
vel a Cilicia dictus, ubi primo inventum fuit Cilicium, quo utuntur
poenitentes. Et per hoc notatur, quod sancti in magna asperitate et
vilitate erunt. Et luna tota, idest totus coetus mediocrium. Facta
est ut sanguis, idest quasi homicidae occidentur, et suo sanguine
respergentur, et stellae caeli, idest montes aliquid luminis in illa
tenebrosa persecutione habentes, de caelo, idest a fide ceciderunt,
idest cadent. Super terram, idest adhaerentes terrenis promissionibus
Antichristi. Eusebius: et multos hodie avertit a Christo amor
terrenorum. Infra Tim. 6, radix omnium malorum est cupiditas,
quam quidam appetentes, a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus
multis. Ibi dicit Glossa, qui veram fidem habent de Christo, non
cupiunt in his miseriis divites fieri. Modum autem cadendi determinat
dicens, sicut ficus emittit grossos suos, inutiles fructus, qui non
firmiter adhaerent ramis arboris. Cum a vento magno movetur. Per hoc
ostendit, quod magnae erunt persecutiones Antichristi, et quod
minores quamplurimi cadent a fide faciliter, sicut grossi in magno
vento de facili cadunt. Sed, sicut dicit Glossa, illos qui Christo
vero amore serviunt non permittet cadere Christus, sicut bonae ficus
non cadunt impulsu ventorum. Sequitur, et caelum, idest Ecclesia
stellata virtutibus, lucens sapientia, rotunda fide, alta
conversatione, mobilis obedientia, firma patientia, et caelum
recessit, idest domus Christi recessit, idest recedet, a malis
fide, et opere eis dissimilis. Vel caelum, idest evangelica
doctrina. Recessit, idest recedet tunc a sanctis. Quia prae
nimietate persecutionum non audebunt nec poterunt praedicare. Sicut
liber involutus, in quo literae sunt clausae, sed non apparent: ita
tunc in sanctis erit sapientia, et scientia legis: sed non apparebit.
Erit etiam in sanctis fides, et sanctitas, sicut et modo: sed non
apparebit, quia non facient mirabilia. Isa. 30, erit visio omnium
sicut verba libri signati, ubi literae non apparent licet sint ibi.
Vel ad literam: tunc recedent boni, et abscondent se latentes in
cavernis et speluncis. Sicut de primitivis sanctis dicitur Hebr.
11, in solitudinibus errantes, in montibus et cavernis terrae.
Isa. 26, vade populus meus, intra in cubicula tua, et claude
ostia super te; abscondere modicum donec pertranseat indignatio mea,
scilicet in morte Antichristi. Et omnis mons, idest majores de
ecclesiastica vita et scientia eminentes, et insulae, idest sancti
undique tribulationum fluctibus transibunt, de locis suis motae sunt,
idest movebuntur ad literam, quia separabunt se a malis corporaliter et
spiritualiter. Vel montes dicit, superbos et elatos. Insulas vocat
divites mundi negotiis agitatos, qui tempore persecutionis illius
movebuntur de locis suis, idest a fide et charitate, licet de se modo
magna praesumant contra illud Eccles. 10, si spiritus potestatem
habentis ascenderit supra te, locum tuum ne dimiseris. Et reges
terrae, idest sancti se ipsos regentes, motus carnales, quasi
latrunculos trucidantes et de se ipsis justitiam facientes quasi boni
reges et principes, idest illi qui suis sensibus, et membris et
moribus principantur. Et tribuni illi qui tres vires animae in suis
actibus ordinare noverunt, et divites, divitiis virtutum et bonorum
operum. Et fortes contra hostium tentationes. Et omnis servus,
idest conjugatus et liber, idest solutus: vel omnis servus Dei, et
liber a servitute, absconderunt se, idest abscondent se, in speluncis
et petris montium, idest sanctorum Angelorum suffragia postulabunt,
ut eorum precibus mereantur evadere poenas et misericordiam judicis
consequantur. Et dicunt orando, montibus et petris, idest Angelis
et aliis sanctis, cadite super nos, idest precibus vestris protegite
nos, et abscondite nos sub velamento orationum vestrarum. A facie,
idest ab animadversione sedentis super thronum, idest Christi secundum
divinitatem. Et ab ira agni, idest Christi secundum humanitatem.
Causam autem quare sic rogabunt sanctos subjungit dicens: quoniam
veniet dies magnus irae ipsorum, idest dies judicii, quando Christus
ostendet iram suam malis. De qua ira dicit Psalm. domine ne in
furore tuo et cetera. Et quis poterit stare nisi sit adjutus precibus
vestris? Non quod tunc valeant preces sanctorum; sed modo valent, ut
tunc possint homines stare securi. Hoc dicitur Malach. 3, ecce
dies veniet, dicit dominus, nomen domini venit de longinquo, ardens
furor ejus et gravis ad portandum et cetera. Psalm. quis novit
potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam dinumerare?
Moraliter ab illo loco, sol, idest praelatorum coetus, qui debent
splendore suo alios illuminare ad cognitionem Dei et calore suo
inflammare in amore Dei et proximi. De quo Isa. 30, lux solis
septempliciter erit sicut lux septem dierum. Ita lucem omnium
superabit lux praelatorum; ut sicut praesunt dignitate, sic praesint
sapientia et sanctitate. Vel lucebunt praelati per septem opera
misericordiae quae continentur in hoc versiculo: visito, poto, cibo,
solor, tego, colligo, condo. Item per dispensationem septem
sacramentorum quae continentur in hoc versiculo: cingo, firmo, ligo,
cibo, nubo, clericus, ungo. Factus est niger negotiorum terrenorum
solicitudine. Thren. 4, denigrata est super carbones facies eorum,
et non sunt cogniti in plateis. Facies est dignior et sublimior pars
hominis; et ideo significat praelatos. Tamquam saccus qui est totus
pilosus, et per hoc innuitur magna cupiditas praelatorum. Isa.
14, replebuntur domus eorum draconibus, idest detractoribus, et
habitabunt ibi struthiones, idest hypocritae, et pilosae saltabunt
ibi, idest cupidi et avari officiales, et respondebunt ululae in
aedibus suis, idest joculatores et saltatrices et Sirenae in aedibus
voluptatis, idest adulatores. Item Isa. 34, in aedibus ejus
spinae, idest divitiae, et urticae, idest deliciae quae generant
carnis pinguedinem, et paliurus in munitionibus ejus, idest avarus
praelatus, et cubile draconum et pascua struthionum et occurrent
Daemonia, Onocentaurus et pilosus clamabunt alter ad alterum,
nobilitas ad avaritiam. Et luna tota facta est ut sanguis, idest
Ecclesia tota facta est ut carnalis, fundata in sanguine non
apostolorum, sed nepotulorum et consanguineorum procedens et per
successionem sanguinis; quia fere ubique nepos, avunculus et
consanguineus consanguineo succedit in beneficio. Unde vere potest
dicere Ecclesia, quod dixit Moysi uxor sua: sponsus sanguinis tu
mihi es. Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit, idest nepos nepoti
succedit. Jerem. 2, in menstruis inveniet eam. Joel 3, sol
convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies
domini magnus et horribilis. Abundantia, idest sanguis Ecclesiae
signum est appropinquantis judicii. Et stellae caeli, idest
claustrales viri. De quibus Eccles. 43, gloria stellarum species
caeli, de caelo ceciderunt super terram, idest de caelesti vita ad
terrenam. Vel de claustrali ad mundanam. Psalm. commixti sunt inter
gentes, et didicerunt opera eorum. Matth. 24, sol obscurabitur et
luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo, idest monachi
exibunt de claustro discurrentes per mundum, propter divitias
terrenas. Exod. 5, dispersus est populus per omnem terram Aegypti
ad colligendas paleas. Sicut ficus emittit grossos suos, ita emittit
claustrum inutiles monachos ad peragendum negotia terrena, vel ad
causas tractandas. Cum a vento magno movetur, cum aliqua tribulatio
oritur. 1 Corinth. 6, judicia saecularia si habueritis,
contemptibiles qui in Ecclesia sunt illos constituite ad judicandum.
De his dicit Judas in canonica sua. Hi sunt sidera errantia, quibus
procella tenebrarum conservata est in aeternum. Sed stellae manentes
in ortu et cursu suo pugnaverunt adversus Sisaram. Et caelum, idest
clericorum coetus. Recessit a promissione sua, in ordinum
susceptione, quando dixit, dominus pars haereditatis meae et calicis
mei tu es, qui restitues haereditatem meam mihi. Quare ergo non sunt
contenti clerici hac partitione? Quia recesserunt ab ista
promissione. Sicut liber involutus, ubi nulla eruditio vel doctrina
potest haberi, nec litera videri, nec verbum eruditionis audiri.
Isa. 34, attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus
nullo introeunte. Nullus haereticus, nullus Judaeus, nullus
gentilis modo in Ecclesia intrat: quare? Nisi quia involutus est
liber, idest clerici qui sunt libri laicorum. Isa. 34,
complicabuntur sicut libri caeli. Et omnis mons, idest praelatus
superbus, et insulae, idest temporalibus curis agitati, de locis
suis, idest de fide Ecclesiae motae sunt. Quia haec duo, scilicet
superbia et avaritia, inducunt principaliter in haeresim. De superbia
habetur Eccles. 10, initium superbiae hominis apostatare a Deo.
De avaritia, 1 Tim. 6, radix omnium malorum cupiditas, quam
quidam appetentes erraverunt a fide. Reges terrae, idest
archiepiscopi, et principes, idest episcopi. Et tribuni, idest
archidiaconi, et divites, idest presbyteri, et fortes, idest
diaconi, et omnis servus, idest laicus, et liber, idest clericus.
Absconderunt se in speluncis, idest fugerunt ad claustra, petentes
orationes claustralium, et petris montium, idest ad duram vitam
sanctorum. Psalm. petra refugium herinaciis. Job 39, in petris
manent. Et dicent montibus, et petris ad literam, cadite super nos,
et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira agni,
quoniam veniet dies magnus irae ipsorum, idest reproborum, idest ad
animadversionis Dei contra eos: quasi dicat: libentius vellent mali a
montibus opprimi, quam judicem iratum videre et sententiam ejus
audire. Unde immanitatem terroris illius diei exprimere volens
Joannes exclamat dicens, et quis poterit stare? Quasi dicat: nullus
per se. Job 25, luna non splendet et stellae non sunt mundae in
conspectu ejus; quanto magis homo putredo et filius hominis vermis?
Item in eodem 26, cum vix parvam stillam sermonum ejus audiverimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Hoc totum malum
provenit a malitia praelatorum, qui si essent boni, tota Ecclesia
esset bona; sed quia mali sunt pro majori parte, ideo infiniti sunt
mali. Isa. 13, stellae caeli et splendor eorum non expandent lumen
suum; obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine
suo.
|
|