|
Post haec vidi et cetera. Septimum capitulum est, in quo adhuc
agitur de apertione sexti sigilli fere usque ad finem capituli, de
ostensione persecutionis futurae tempore Antichristi, quae est
duplex, ut dictum est. Corporalis, de qua jam dictum est; et
spiritualis, de qua agitur hic, quae nihil aliud est quam impedimentum
divini verbi praedicationis. Dividitur hoc capitulum in septem
partes. In prima parte ostenditur conatus Diaboli ad impediendum
praedicationem verbi divini. In secunda ostenditur Angelus refrenans
conatus Diaboli, ibi: et vidi alterum. In tertia ponitur numerus
signatorum in quos non habet Diabolus potestatem, ibi: et audivi
numerum. In quarta agunt signati gratias de sua conservatione, ibi:
et clamabant. In quinta ponitur Angelorum congratulatio de hominum
signatione, ibi: et omnes Angeli. In sexta quaerit a Joanne si
cognoscat illos, ut ipse congratuletur illis et doceat alios ad illorum
gloriam properare, ibi: et respondit unus. In septima ostenditur
Joanni qui sunt illi, ibi: et cum aperuisset. Dicit ergo, post
haec. Dictio, post, non notat hic diversitatem visionum, sed
ordinem visorum juxta ostensionem Angeli et narrationem Joannis,
vidi, spiritualiter, quatuor Angelos, idest Daemones universos qui
dicuntur quatuor propter naturam numeri. Quia quaternarius maxime
divisibilis est, et ipsi non intendunt nisi divisionem facere. Item
quaternarius non est numerus solidus sed superficialis: ita suggestio
Daemonum superficialis est nullam habens soliditatem. Item dicuntur
quatuor quia quatuor Evangelia pugnant et quatuor vitia suggerere
intentant. Vel quia per quatuor angulos terrae, idest in quatuor
partibus mundi immorantes, ut omnes tentent. Vel hoc dicitur, quia
ipsi laborant, ut ponant homines in angulo, idest in sordibus
peccatorum. Nam in angulo sunt sordes. Vel in angulo duplicitatis.
Tenentes quatuor ventos terrae, idest retinentes et impedientes omnes
praedicatores Ecclesiae; qui dicuntur quatuor, quia debent habere
quatuor virtutes, scilicet justitiam, fortitudinem, temperantiam,
prudentiam. Vel doctrinam quatuor Evangeliorum quae signatur Gen.
1, per quatuor flumina Paradisi. Vel quia debent praedicare per
quatuor partes mundi: et dicuntur venti, quia nubes, idest peccatores
in pluvia lacrymarum dissolvunt. Item terrae humiditatem desiccant,
idest carnis voluptatem et mentis. Et de his ventis dicitur Job
29, qui facit ventis pondus et aquam appendit in mensura. Ne
flarent super terram, idest super illos qui sunt arabiles vomere
praedicationis et divini seminis susceptibiles, neque super mare,
idest super fluidos et instabiles, neque super ullam arborem, idest
super illos qui ad fructificandum sunt habiles. Quasi dicat:
Daemones conati sunt et conantur quotidie impedire praedicatores, ne
praedicent, neque bonis, neque malis, neque ad exhortationem
bonorum, neque ad revocationem malorum. Sciunt enim Daemones, quod
nihil adeo prodest, ut praedicatio verbi Dei. Unde Glossa, in
tempore tribulationis nil magis erit necessarium quam praedicatio; et
ideo nititur Diabolus detinere animam in omni loco. E contrario autem
dominus vocat praedicatores, ut praedicent. Ezech. 37, a quatuor
ventis venit spiritus, et insufflabit super interfectos istos, ut
reviviscant. Cant. 9, surge Aquilo et veni Auster; perfla hortum
meum et fluent aromata illius. Et vidi alterum Angelum et cetera.
Haec est secunda pars, in qua ostenditur Joanni Angelus bonus
refrenans conatum Daemonum ne impediant praedicatores a praedicatione:
et hic Angelus est Christus. De quo Isa. 9, parvulus natus est
nobis. Et infra: et vocabitur magni consilii Angelus. Et
significatur per lapidem excisum de monte sine manibus qui statuam ex
quatuor metallis confregit compositam. Dan. 2, sicut Christus
quatuor malos Angelos deviat. Dicit ergo, et vidi per spiritum
alterum Angelum illis contrarium, idest Christum ascendentem ab ortu
solis, idest a patre qui est fons et origo totius luminis, juxta illud
Jacob 1, omne datum optimum et cetera. Et ideo Christus dicitur
oriens. Zach. 6, ecce vir oriens nomen ejus. Luc. 1, visitavit
nos oriens ex alto. Sed quo vel quomodo ascendit Christus ad patrem,
cum ipse sit altissimus? Immo potius descendit. Isa. 63, utinam
disrumperes caelos et descenderes. Psalm. inclinavit caelos et
descendit. Sic Christus dicitur ascendere ad patrem, quia a patre
veniens supra carnem, quam assumpsit, ut dominus fuit. Unde Isa.
19, ascendet dominus super nubem levem. Item ascendit in carne in
ascensione. Sed has ascensiones praecessit descensus humilitatis.
Ephes. 4, qui ascendit, ipse est, qui descendit primum in
inferiores partes terrae. Sic quicumque vult ascendere, oportet quod
prius descendat. Luc. 18, qui se humiliat exaltabitur. Proverb.
29, gloriam praecedit humilitas. Alioquin qui vult ascendere
priusquam descenderit, corruet in profundum, sicut Lucifer qui voluit
ascendere, et tamen non descenderat. Unde dicitur Isa. 14,
quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris, qui dixisti in corde
tuo, ascendam in caelum et similis ero altissimo: verumtamen ad
Infernum detraheris in profundo laci. Habentem signum Dei vivi,
idest omnimodam immunitatem peccati, vel potestatem miracula faciendi
et peccata dimittendi, quia utrumque solius Dei est. Unde Matth.
8, ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra
dimittendi peccata, tunc ait paralytico, tibi dico surge et cetera.
Item signum Dei vivi est crux sancta Christi. De quo Isa. 30,
levate signum in nationibus. Et hoc signum habuit Christus, primo in
se, postea in suis dupliciter. In corde per fidem. In corpore per
imitationem. De primo Ezech. 9, signum tau super frontes virorum
gementium et dolentium. De secundo Luc. 9, si quis vult venire
post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me.
Sed quomodo fuit crux signum Dei vivi? Quia ibi moriente homine
vixit Deus: cujus signum fuit clamor validus quem moriendo emisit:
quod est supra naturam humanam. Quia in morte ita debilitatur spiritus
et coarctatur meatus, quod vix potest homo tunc loqui. Item alia quae
fuerunt tunc facta, idest obscuratio solis, motus terrae, scissio
petrarum, apertio sepulchrorum etc. haec fuerunt verum signum
divinitatis. Unde centurio dixit: vere filius Dei erat iste. Et
clamavit voce magna quatuor Angelis, idest cum magno auctoritatis
imperio refrenavit quatuor Angelos, quibus datum est, idest
permissum, nocere terrae, idest avaris vel omnibus amantibus terrena,
et mari, idest superbis et luxuriosis, vel omnibus malis. Mare enim
omnes proprietates septem criminalium peccatorum habet in se. Nam
tumet, per quod significat superbos. Livet per quod invidos.
Fervet, per quod iracundos. Absorbet, per quod avaros. Stat, per
quod accidiosos. Spumat, per quod luxuriosos. Mergit, per quod
gulosos. Dicens: nolite nocere terrae et mari, neque arboribus,
idest omnibus peccatoribus. Sed quare prohibet hic Angelus cum datum
sit nocere talibus? Solutio. Quia Daemones excedunt et semper
vellent plus quam permittatur. Unde mala voluntas eorum prohibetur,
ne tantum possint quantum vellent. Unde dicitur: nolite nocere.
Iterum pluribus, et plures, et pluribus modis affectant nocere, quam
concessum est eis: quod patet per hoc quod additur, neque arboribus,
quod fuerat positum supra, quando agebatur de potestate nocendi sibi
data. Ipsi enim semper volunt nocere bonis, qui sunt arbores
fructiferae facientes fructus bonorum operum, habentes folia verborum
in medicinam et fructum operis in satietatem, radicati in Christi
humilitate. Extendere ramos per charitatem, operiri cortice per vitae
austeritatem. Dantes umbram aliis per bona exempla et per consilium,
et operationem, et consolationem. Tales sunt arbores Paradisi quae
semper fructificant in bonis operibus, semper frondent in bonis
sermonibus, semper florent in bonis opinionibus, quas habent de aliis
et alii de ipsis. Unde 2 Cor.: bonus odor Christi sumus Deo, in
his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Hae arbores sunt vitis,
ficus et oliva, quae nolunt regnare super ligna silvarum, super
homines infructuosos, Judic. 9, immo dixit oliva: numquid possum
deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire, ut inter
ligna promovear? Vitis etiam respondet: numquid possum deserere vinum
meum quod laetificat Deum et homines, ut inter ligna promovear?
Olivae sunt activi misericordes. Ficus sunt contemplativi
claustrales. Vitis sunt sancti praedicatores et doctores, quousque
signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Non solum in
mentibus. In mentibus enim signantur servi Dei in Baptismo per
caracteris impressionem, vel per imaginem sanctae Trinitatis quae
imprimitur in Baptismo virtute verborum, scilicet, in nomine patris
et filii et spiritus sancti. Signantur etiam in mentibus per fidem
dominicae passionis. Quam utramque significationem facit Christus per
gratiae infusionem; sicut in denario facit auri faber ex una parte
imaginem regis, ex alia crucem. In frontibus vero signatur per
constantiam et audaciam confitendi nomen Christi: quae audacia et
constantia datur proprie in sacramento confirmationis, quando episcopus
in fronte chrismando facit signum crucis, ubi est locus erubescentiae:
quasi dicat: noli de cetero erubescere nomen Christi, cujus unguento
ungeris; sed coram regibus et principibus audacter porta et praedica
illud, sicut dixit dominus Paulo, Act. 9. Unde postea ipse
dixit, Rom. 1, non erubesco Evangelium. Matth. 10, qui me
erubuerit et sermones meos coram hominibus, erubescam et ego eum coram
patre meo et Angelis ejus. Sic signatis, non possunt nocere
Daemones: quod signatum fuit Exod. 12, ubi Angelus exterminator
occidit omnes illos, qui non habuerunt signum sanguinis agni in
postibus domus suae. Illos autem qui habuerunt signum sanguinis in
utroque poste et in superliminaria, non laeserunt. Duo postes sunt
corpus et anima, superliminaria est intellectus sive ratio. In
corpore debet esse signum sanguinis per imitationem passionis, idest
per carnis mortificationem. Unde Galat. 6, stigmata in corpore meo
porto. In anima per compassionem et recordationem. Deuteronom.
22, erit vita tua pendens ante oculos tuos semper. In corde per
fidem. Unde apostolus: habitare per fidem Christum in cordibus
nostris. De utroque dicitur Cant. 8, pone me ut signaculum supra
cor tuum, ut signaculum supra brachium tuum. Et hic dicit Glossa,
signum geritur in fronte, ne celetur in tribulatione. Nam signatio
pectoris consecratio est cordis. Et nota quod dicit Angelus,
signemus, ego scilicet et ipsi: in quo notatur cooperatio liberi
arbitrii. 1 Corinth. 3, Dei coadjutores sumus. Item per hoc
quod dicit, quousque, non innuitur quod postea noceant illis
Daemones; sed nec post, nec ante. Similiter Matth. 1, non
cognoscebat eam, donec peperit filium primogenitum: et constat quod
nec ante nec post cognovit eam. Tamen Daemones magis insidiantur
bonis et magis persequuntur. Quia Pharao contemptus surgit in
scandala, et dominus aliquando servos suos indutos virtutibus exponit
Daemonibus quasi milites armatos, ut pugnando vincant et coronentur;
sicut patet in Job et Tobia et Paulo et multis aliis. Et audivi
numerum signatorum et cetera. Tertia pars, in qua ostenditur Joanni
numerus electorum. Et procedit sic in hac parte. Primo ponit numerum
electorum de Judaeis et postea de gentibus, ubi dicit, post haec
vidi. Et quia pauciores fuerunt electi de Judaeis: ideo ponitur
certus numerus et finitus. Tamen per hunc numerum, secundum unam
Glossam, intelligitur numerus omnium electorum, quia est certus et
finitus Deo. Et postea incertus numerus eorumdem, quia nobis est
incertus, quamdiu in via sumus. Dicit ergo, et audivi, idest
spiritualiter intellexi. Numerum signatorum, idest signandorum, vel
signatorum jam in praescientia Dei. Centum quadraginta quatuor millia
ex omni tribu filiorum Israel. Per hunc numerum signantur omnes
electi, sive salvandi secundum quadruplicem statum salutis. Nam per
centum signantur illi quibus debetur fructus centesimus, idest
virgines; per quadraginta qui est numerus poenitentiae, significantur
illi, quibus debetur fructus quadragesimus, idest continentes qui
semper sunt in poenitentia, qui tribulantur a carne, sicut dicitur
Corinth. 7, et ideo oportet carnem restringere operibus
poenitentiae. Per quatuor illi, quibus debetur fructus trigesimus,
idest conjugati, qui sunt divisi; et ideo per quatuor recte
significantur, quia primus numerus divisibilis in numeros. Unde 1
Corinth. 7, quicumque habet uxorem est solicitus quae sunt mundi,
quomodo placeat uxori et divisus est. Et omnes isti dicuntur mille,
sive millia, quia millenarius est numerus sive solidus habens trinam
dimensionem, scilicet decies decies decem. Et omnes isti Decalogum
ad honorem Trinitatis, idest patris et filii et spiritus sancti, vel
cum fide et spe et charitate. Item in hac summa ponuntur quatuor
nomina numerorum: scilicet quadraginta, quatuor, centum, millia.
Quadrupliciter status omnium salvandorum, in hoc designantur.
Quadraginta numerus poenitentiae. Unde dominus, Moyses et Elias
quadraginta dies jejunaverunt. Et sicut partes quadraginta simul
sumptae faciunt quinquaginta qui est numerus remissionis, sic per
poenitentiam venitur ad remissionem peccatorum et Dei
reconciliationem. Nam iste numerus pertinet ad incipientes.
Quaternarius propter exercitium quatuor virtutum pertinet ad
perficientes. Centenarius qui transit de laeva ad dexteram et surgit
ex ductione denarii in se, pertinet ad perfectos. Millenarius qui
ultimus est numerorum, quia ultra mille nullus numerus habet numerum
proprium, nisi sumptum ex prioribus, pertinet ad perseverantes, qui
est terminus et perfectio virtutum et quae sola coronatur, scilicet
perseverantia. Unde ad hos quatuor status reducuntur omnes salvandi;
et hi similiter designantur per nomina duodecim tribuum. Juxta quod
tria prima nomina pertinent ad statum incipientium. Tria sequentia ad
statum proficientium, tria terna nomina ad statum perfectorum, tria
ultima nomina ad statum perseverantium. Verbi gratia: Judas
confitens interpretatur Ecclesiae confessio. Ruben filius visionis,
idest visio peccatorum per quod contritio. Gad, accinctus ad
satisfactionem: ecce status incipientium. Aser beatus in profectu
justitiae. Psalm. beati qui custodiunt justitiam et cetera.
Nephtalim latitudo in profectu charitatis. Psalm. latum mandatum
tuum nimis. Manasses oblivio in contemptum mundi, ecce status
proficientium. Simeon audiens moerorem in passione miserorum. 2
Corinth. 11, quis infirmatur et cetera. Levi addictus in
addictione consiliorum. Isachar merces in visione contemplationis;
ecce status perfectorum. Zabulon habitaculum fortitudinis, per
victoriam vitiorum et tentationum. Joseph augmentum per gratiarum
actionem. Benjamin filius dextrae per praemii adeptionem: ecce status
perseverantium. Glossa ponit aliam rationem, quare per hunc numerum
designantur generaliter omnes salvandi. Nam duodecim fiunt in
quaternario et ternario, si unus ducatur in alium. Nam ter quatuor,
vel quater tria, sunt duodecim: et sic habes duodecim tribus. Item
duodecim ducti per quatuor faciunt quadraginta octo; qui ducti per
tres, sunt centum quadraginta quatuor. Per mille significatur
perfectio: et in centum quadraginta quatuor millia sunt omnes qui fidem
Trinitatis in quatuor partibus mundi cum perfectione operum sunt
secuti: et omnes tales et tantummodo tales salvantur. Sed si ita
est, quare non dixit in generali de qualibet tribu Israel duodecim
millia signati. Solutio. Propter duo exprimuntur nomina tribuum et
patrum sigillatim. Primo propter hoc ut ostendatur quod salvandi
debent habere virtutes per nomina filiorum Israel designatas. Secundo
ut aliquos filios Israel computandos, non omnes alios ab hoc numero
excludendos ostenderet. Nam tribus Dan et tribus Ephraim non ponitur
hic. Nam ex Dan nascetur Antichristus qui omnino cum suis ab hoc
numero exclusus est. Ex Ephraim natus est Jeroboam qui filios
Israel duxit ad idolatriam. Sed iterum, quare isti duo, scilicet
Dan et Ephraim, ponantur cum aliis in benedictionibus, Deuteronom.
3, et Simeon non ponatur; hic autem e contrario? Solutio. Hoc
est propter mysterium sumptum ex nominum interpretatione. Dan enim
judicium interpretatur; et significat poenitentes qui se judicant hic;
et ideo non judicabuntur in futuro. Juxta illud Corinth. 11, si
nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Ephraim
interpretatur fructificans, et significat proficientes; et tam hi quam
illi recipient benedictionem, quae in nova lege continetur, idest
benedictionem gloriae. De qua dicitur Matth. 25, venite benedicti
et cetera. Ideo ponuntur in Deuteronomio quae dicitur nova lex.
Simeon vero interpretatur nomen habitaculum mundi: et tales non
habebunt benedictionem novae legis; et ideo non ponuntur in
Deuteronomio in benedictionibus filiorum Israel. Item quare non
servatur hic ordo tribuum sive filiorum Israel? Solutio. Hic agitur
de designatione electorum quae fit per gratiam, quae nec genus, nec
dignitatem, nec tempus attendit; et ideo non servatur hic nec
dignitatis, nec nativitatis ordo. Item nota quod de qualibet tribu
Israel ponuntur duodecim millia signati: non quod tot praecise sint de
qualibet tribu salvandi, vel quod tam parvus numerus sit in unaquaque
tribu; sed propter duodecim apostolos quorum vocatione et doctrina sunt
vocati ad salutem propter fidem Trinitatis et perfectionem operum in
quatuor partibus mundi habitam a salvandis. Determinans ergo unde
venit illa summa signatorum, subjungit, ex tribu Juda duodecim millia
signati, Judas primo ponitur, quia confessio peccati primum signum
salutis. Juxta illud Rom. 10, ore autem confessio et cetera.
Conversio peccatorum significat salutem, contritio enim soli Deo
patet. 1 Reg. 16, homines vident quae parent: Deus autem
intuetur cor. Sed nota quod est triplex confessio peccati. De qua
Psalm. dixi: confitebor adversum me injustitiam meam domino. Et
tanguntur in hoc verbo sex quae debet habere confessio. Primum est
vera praemeditatio, quod notatur per dixi. Secundum est conjunctio
cordis, idest ut corde simul et ore fiat, quod notatur per
confitebor. Tertium quod sit accusans, quod notatur per adversum me.
Quartum est quod sit de malis, non de bonis, quod notatur per
injustitiam. Quintum est quod sit propriorum, idest de propriis non
de alienis, quod notatur per meam. Sextum est quod fiat ad honorem
Dei, non ad laudem mundi, vel ad quaestum lucri; quod notatur per,
domino. Et talis confessio est utilis. Unde sequitur, et tu
remisisti impietatem peccati mei. Secunda est confessio laudis. De
qua Eccles. 51, confitebor tibi, domine rex, et collaudabo te.
Unde de his duabus simul dicit Psalm. confitebimur tibi et cetera.
Tertia est confessio fidei. Rom. 19, corde creditur ad
justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sequitur, ex tribu
Ruben duodecim millia signati. Ruben interpretatur filius visionis.
Unde tribus Ruben sunt omnes qui per fidem, qua vident Deum, fiunt
ejus filii. Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his
qui credunt in nomine ejus. Sed quia fides sine operibus mortua est,
ut dicitur Jacob. 2, ideo sequitur, ex tribu Gad, duodecim millia
signati. Gad enim interpretatur accinctus ad operandum, scilicet in
vinea et in agro domini. Gen. 49, Gad accinctus praeliabitur ante
eum. Sed iterum quia operatio, quae non fit in spe salutis aeternae,
non valet, sequitur, ex tribu Aser duodecim millia signati. Aser
enim interpretatur signatus, alias beatus; et spes in praesenti
beatificat. Rom. 8, spe salvi facti sumus. Sed quia sine
charitate nihil salubre, ut dicitur 1 Corinth. 13, ideo
sequitur, ex tribu Nephtalim, duodecim millia signati. Nephtalis
enim interpretatur latitudo, et charitas dilatat cor. Juxta illud
Psalm. latum mandatum tuum nimis, scilicet mandatum charitatis qua
praecipit diligi amicos et inimicos. Sed quia charitas duplex est,
scilicet in proximum et in Deum; ideo sequitur de charitate Dei, ex
tribu Manasse, duodecim millia signati. Manasse enim interpretatur
oblivio, et charitas Dei omnia temporalia facit oblivisci, sed quia
exhibitio operis est probatio dilectionis, ut dicit Glossa, ideo
sequitur, ex tribu Simeon duodecim millia signati. Simeon enim
interpretatur audiens moerore, quod bene convenit charitati, quae
moerore proximi audit compatiendo et subveniendo. Unde Sap. 1,
auris caeli audit omnia. Sed quia charitas, aut deficit, aut
perficit, ut dicit Augustinus, ideo sequitur, ex tribu levi,
duodecim millia signati. Levi enim interpretatur additus: et charitas
opus operi et virtutem virtuti addit, donec perficiatur. Sed quia cum
tribus praedictis virtutibus, scilicet spe, fide et charitate, quae
dicuntur virtutes theologicae, sunt necessariae aliae quatuor quae
dicuntur politicae, quae circa inferiora versantur, quibus utilius
nihil est in vita hominibus, ut dicitur Sap. 8, Joannes sequitur
de illis: et primo de justitia, ex tribu Issachar, duodecim millia
signati. Issachar interpretatur merces; et significat justitiam
operum cui merces debetur. Sap. 10, reddet Deus mercedem laborum
sanctorum suorum. Matth. 20, voca operarios et redde illis
mercedem suam, ex tribu Zabulon, duodecim millia signati. Zabulon
interpretatur habitaculum fortitudinis; et ideo significat
fortitudinem, ex tribu Joseph, duodecim millia signati. Per
Joseph, qui fuit providus dispensator Aegypti, interpretatur
augmentum, quia per sapientiam augmentavit redditus Pharaonis; et
significat prudentiam. Ex tribu Benjamin, duodecim millia signati.
Benjamin enim interpretatur filius dexterae: per hunc significatur
temperantia quae ratione continentiae facit hominem filium dexterae.
Quia virginitas in dextera est, et Benjamin filius dexterae
interpretatur. Post haec vidi. Secunda pars hujus tertiae partis:
in qua ponitur numerus signatorum infinite ad innuendum numerus
electorum qui est Deo finitus, nobis est infinitus. Vel primo posuit
numerum signatorum de Judaeis: nunc ponit numerum signatorum de
gentibus qui major est; et ideo infinite ponit. Unde dicit, post
haec vidi turbam magnam, idest spiritualiter intellexi, quod illi
signati erant turba magna: vel post illos vidi alios de gentibus, qui
erant turba quasi innumerabili. Unde sequitur, quam dinumerare nemo
poterat. Non dicit quae dinumerari non poterat, quia ille eorum novit
numerum qui numerat multitudinem stellarum. Unde Eccl. 1, arenam
maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumerat? Quasi dicat:
solus Deus et non homo. Unde et Abrahae dixit dominus, Gen.
15, suspice caelum et numera stellas si potes, sic erit semen tuum.
Item Gen. 12, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut
stellas caeli, et sicut arenam quae est in litore maris. Et ne
aliquis putaret, quod nullus esset signandus in tota illa multitudine
nisi ex Judaeis, ideo addit, ex omnibus gentibus. Glossa, etiam de
barbaris: et tribubus, et gentibus, et populis, et linguis
populorum. In gentibus enim diversae sunt tribus. In tribu diversi
sunt populi. In populo diversae sunt linguae; et de omnibus his
aliqui sunt salvandi. Unde Matth. 14, simile est regnum caelorum
sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti.
Quomodo autem vel in quo statu viderit hanc turbam determinat dicens:
stantes ante thronum, quasi paratos obedire: vel stantes, idest
erectos ad caelestia, non ad terrena curvatos. Sicut illi de quibus
dicit Psalm. statuerunt oculos suos declinare in terram. Item
stantes, quia in judicio non cadent. Nam pro eis non dabitur
sententia. Sap. 5, stabunt justi in magna constantia. Sed mali
ibi cadent, quia contra eos dabitur sententia irrevocabilis. Amos
8, cadent et non resurgent ultra. Psalm. non resurgent impii in
judicio et cetera. Et in conspectu agni, idest in consideratione
Christi puri et mansueti sibi, sed malis erit durus et crudelis.
Isa. 30, ardens furor ejus et gravis ad portandum, amicti stolis
albis, idest innocentia baptismali et sanctitate poenitentiali. His
duabus stolis vestiuntur sancti in praesenti. Unde Prov. ult. omnes
domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Primam stolam dealbat aqua
baptismalis. Unde Psalm. lavabis me et super nivem dealbabor.
Secundam dealbat aqua lacrymarum, sicut dicit Glossa. Unde Psalm.
lavabo per singulas noctes lectum meum, idest per singula peccata
conscientiam meam lacrymis meis. Et palmae in manibus eorum, idest
coronae pro operibus eorum. Infra 14, opera illorum sequuntur
illos, idest praemia operis. Et clamabant voce magna et cetera.
Quarta pars capituli est: in qua ostenditur Joanni, quod sancti
gratias agunt, non solum in praesenti, sed etiam in futuro de bonis
sibi impensis tam in praesenti, quam in futuro. Dicit ergo, et
clamabant omnes praedicti voce magna, idest affectu magno, dicentes
voce cordis et oris, salus, quam habemus, idest remissio peccatorum,
et opera bona, et vita aeterna Deo nostro attribuitur: quasi dicat:
quod salvi sumus, non a nobis, sed a Deo habemus, idest remissio
peccatorum, et opera bona, et vita aeterna: unde a Deo habemus, qui
sedet super thronum, ut judex omnium, et agno, idest homini
Christo: quasi dicat: a Christo, qui est Deus, et homo, habemus
salutem. Unde Exod. 15, fortitudo mea dominus, et factus est
mihi in salutem. Psal. dominus illuminatio mea et cetera. Et omnes
Angeli stabant ad obediendum parati, ad juvandum prompti, ad
protegendum strenui, ad recipiendum signatos voluntarii, ad
introducendum ad nuptias ferventissimi. Et ubi stabant? In circuitu
throni, ut scilicet ex omni parte protegerent ipsum thronum, idest
Ecclesiam, et exequerentur mandatum sedentis in throno, et seniorum,
idest praelatorum ad muniendum, et juvandum eos specialiter. Quia
totum pondus praelii vertitur contra illos, ut dicitur 1 Reg. ult.
de Saule. Unde 7, Isa. 52, super muros tuos Jerusalem
constitui custodes. Et quatuor animalium, idest praedicatorum omnium
ad revelandum eis mysteria, et docendum utilia, et mundandum eorum
labia. Isa. 6, volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus
calculus, quem forcipe tulerat de altari; et tetigit os meum, et
dixit: ecce tetigit hoc labia tua, ut auferatur iniquitas tua, et
peccatum tuum mundabitur. Vel sicut supradiximus, per thronum
intelliguntur praelati, in quibus judicat Christus: per quatuor
animalia, ordo praedicatorum: per vigintiquatuor seniores
intelliguntur doctores, in quibus est sapientia. Juxta illud Job
12, in antiquis est sapientia. Vel generaliter omnes fideles
ratione praedicta. Vel in circuitu omnium sunt Angeli stantes, idest
juvantes, et defendentes. Unde Isa. 18, ite Angeli veloces ad
gentem convulsam ab amore terrenorum et dilaceratam multis
tribulationibus, ad populum terribilem Daemonibus, gentem expectantem
gaudia caelorum, et conculcatam pedibus malorum. Et de hoc circuitu
dicitur in Psal. immittit Angelus domini in circuitu timentium eum,
et eripiet eos. Et ceciderunt Angeli in conspectu throni, idest
Christi in throno sedentis, ante facies suas, idest sapienter se
humiliaverunt coram Christo, gratias agentes pro signatione fidelium,
et adoraverunt Deum, idest adorationem latriae, quae soli Deo
debetur, Christo reddiderunt dicentes amen. Respondentes, et
confirmantes laudationem signatorum, sicut pueri respondent amen in
fine orationum. In quo notatur magna humilitas Angelorum: quasi
dicant Angeli ad signatos, verum est, quod vos dicitis, et nos
consentimus, et congratulamur dicentes amen. Quod autem sequitur
postea, benedictio, idest exaltatio nostra quam super omnem creaturam
habemus. Et claritas, idest intelligentiae perspicacitas, qua clare
omnia intelligimus, et Deum clare videmus, non per speculum in
aenigmate, ut homines, sed facie ad faciem: et sapientia qua in
cognitis delectamur, et gratiarum actio, idest gratuita, vel grata
laudatio. Isa. 51, gaudium et laetitia invenientur in ea,
gratiarum actio, et vox laudis: honor, qui vobis ab Ecclesia
exhibetur. Vel quem habuimus stando aliis cadentibus, vel quem
habemus Deo serviendo, cui Deo servire regnare est, et virtus,
idest potentia resistendi, et vincendi Diabolum, et fortitudo, idest
virtutis confirmatio, Deo nostro attribuitur, non nobis, dicunt
Angeli, et hoc non ad horam, immo, in saecula saeculorum, idest
continue, et cum tempore. Isa. 62, tota die et tota nocte in
perpetuum non tacebunt. Supra 4, requiem non habebant dicentia,
sanctus sanctus, sanctus et cetera. Psal. beati, qui habitant in
domo tua, domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Item potest
dici, quod Angeli hic agunt gratias de bonis collatis, hominibus,
concivibus suis, idest signatis: et tunc exponitur sic, benedictio,
idest bona datio, idest bonorum datio, fortunae bona, naturae, et
gratiae, atque gloriae. Nam haec quatuor dat Deus electis. Jacob.
1, omne datum optimum, et omne donum perfectum est a Deo patre
luminum. Datum bonum dicitur bonum fortunae, datum melius bonum
naturae. Datum optimum bonum gratiae. Donum perfectum bonum
gloriae. De hac benedictione dicitur Eccles. 11, benedictio Dei
in mercedem justi festinat. Et claritas conscientiae, vitae, famae,
scientiae. De prima dicitur 2 Cor. 1, gloria nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae. De secunda sapientiae quarto. O
quam pulchra est casta generatio cum claritate. De tertia Eccles.
40, curam habe de bono nomine. 2 Cor. bonus odor Christi sumus
Deo. De quarta Sap. 8, habeo per hanc claritatem ad turbas, et
honorem apud seniores: et sapientia, idest Dei et sui cognitio;
philosophus. Sapientia est hominis sui ipsius cognitio. Eccles.
51, multam inveni in memetipso sapientiam, et multum profeci in ea.
Boetius, sapientia est humanarum divinarumque rerum perfecta veraque
cognitio. Quam utilis sit haec sapientia, patet per illud sapientiae
7, neminem diligit Deus nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
Item in eodem 13, vani sunt omnes homines, in quibus non subest
scientia Dei. Cognitio Dei tollit desperationem, cognitio sui
praesumptionem, et gratiarum actio, quae quantum sit utilis patet ex
suo contrario, idest in ingratitudine, de qua dicit Bernardus,
ingratitudo est ventus urens, exsiccans fontem pietatis, venas
misericordiae, et fluenta gratiae. Unde alibi dicit, disce in
referendo gratias non esse tardus neque segnis; disce ad singula dona
gratias agere; diligenter considera, quae tibi apponuntur, ut nulla
Dei bona debita gratiarum actione frustrentur. 1 Thes. 5, sine
intermissione orate: in omnibus gratias agite: haec duo, sicut dicit
beatus Bernardus, scilicet oratio et gratiarum actio, debent sibi
condividere totam vitam sanctorum. Quia sancti vident, vel bona, vel
mala. Si bona, debet personare gratiarum actio; si mala, sequi
debet oratio pro illis amovendis. Unde beatus Bernardus alibi dicit,
charitas tot modis in oratione, vel gratiarum actione, in Deum se
jugiter refundit, quot in suis, vel necessitatibus, vel
consolationibus, vel proximi compassionibus, vel congratulationibus
carnales materias invenit pius affectus. Honor, idest pax, et quies
a tumultu et lite. Prov. 16, honor est homini, qui se separat a
contentionibus. Hunc honorem non habent advocati, qui sequuntur et
quaerunt lites, sicut corvi cadavera. De quibus dicit Isidorus, hi
sunt, qui causas morantur, admissi impediunt, praetermissi
fastidiunt, admoniti obliviscuntur, sine sponsione praemii,
dedignantur locupletati: hi sunt in exactionibus Harpyae, in
collationibus statuae, in quaestionibus bestiae, ad intelligendum
saxei, ad judicandum lignei, ad favendum vulpes, ad irascendum
tigres, ad serviendum tauri, ad consumendum Minotauri, quorum si
nares afflaverit rubiginosi aura marsupii, mox videbis oculos Argi,
perjuria Laomedontis, Ulyssis argutias, Sinonis fallacias,
Achitofelis consilia, Absalonis oscula. Item in quodam libro
tragoediarum Senecae, qui intitulatur, liber de nugis senum,
dicitur, cum quidam inspiceret Infernum, videns Neronem balneantem
se, et multos circumstantes, qui fundebant aurum calidum in balneum
ipsius, Nero videns turbam, advocatorum ad se venientem, ait,
venite huc venale genus hominum. O advocati amici mei, accedite huc,
ut mecum in hoc vase vos balneetis. Adhuc enim super est locus in eo,
quem vobis reservavi. Et virtus, idest audacia resistendi malis,
quae optime conjungitur honori. Quia non debet habere honorem, qui
non habet virtutem. Eccl. 7, noli quaerere fieri judex et cetera.
Vel virtus bene vivendi. Augustinus, virtus est bona qualitas
mentis, quam dominus operatur in nobis sine nobis, qua bene vivitur,
et nemo male utitur. Et fortitudo, ardua aggrediendi, et gravia
sustinendi propter Deum. De qua Psal. fortitudinem meam ad te
custodiam. Deo nostro attribuenda sunt, et pro his laudemus eum
dicunt Angeli, quia nobis dedit haec, in saecula saeculorum, per hoc
notatur continuatio laudis, amen, potest accipi nominaliter,
verbaliter, adverbialiter. Si nominaliter, tunc est sensus, amen,
idest veritas attribuenda est ei. Si verbaliter, quia verus est in
promissis. Si adverbialiter, tunc est optatio, idest fiat, fiat:
ut dicit Glossa. Et respondit et cetera. Sexta pars: in qua
ostenditur Joanni, unde isti venerunt in tantam gloriam; ut per hoc,
et Joanni et aliis consimilis via ostendatur. Dicit ergo, et
respondit unus de senioribus, idest universitas prophetarum et
apostolorum meo desiderio satisfecit, qui desiderabam esse cum illis.
Sed potest quaeri, quare modo loquantur quatuor animalia? Solutio.
Per animalia intelliguntur sancti secundum statum praesentem, ubi sunt
adhuc in pascuis Scripturarum sicut bonae pecudes: per seniorem vero
intelliguntur secundum statum futurum. In praesenti vita est
diversitas, quia non omnes sancti idem volunt vel sentiunt; sed in
patria erit voluntas et sensus omnium unum et idem. Et ideo supra
loquuntur quatuor animalia, hic vero unus de senioribus, et respondet
mihi desideranti intelligere unde venerant illi signati, hi amicti
stolis albis, sicut supra expositum est, qui sunt, et unde venerunt?
Quasi dicat: attende bene, in quo statu sunt ibi, et a quo statu
venerunt; quia de magna miseria ad magnam gloriam, de magna paupertate
ad magnas divitias, de exilio ad patriam, de angustia ad delitias, de
carcere ad regnum, de vinculis ad liberationem. Et dixi illi
seniori, domine tu scis. Et ideo debes me nescientem docere.
Dominum vocat, quia minor in caelo major est quolibet existente in
mundo. Sicut dicitur Matth. 11, de Joanne Baptista. Qui minor
est in regno caelorum major est illo. Et dixit mihi. Quia humiliter
responderat, meruit edoceri. Proverb. 11, ubi humilitas ibi
sapientia. Psal. inter medium montium pertransibunt aquae. Exemplum
in vitis patrum, de illo, qui tanto tempore rogaverat Deum, ut
revelaret quiddam quod dubitabat; et ad ultimum cum non posset invenire
veritatem, coepit ire ad quemdam vicinum eremitam; et dum esset in
via, occurrit ei Angelus domini, et dixit ei: quamdiu orasti, et
noluit tibi dominus revelare, quod petebas, quia confidebas in
precibus tuis: sed quando te humiliasti ut ires ad fratrem tuum, et
peteres edoceri ab eo, misit me dominus, ut doceam te quid dubitas,
et docuit eum. Hi sunt, qui venerunt, et veniunt quotidie, et
venient usque in fine saeculi, ex magna tribulatione, idest ex
multiplici: nam ex una parte Daemones turbant pacem cordium, ex
altera parte haeretici destruunt fidem, ex altera falsi Christiani
corrumpunt mores, ex altera tyranni auferunt substantiam. Et bene
dicit, hi sunt, per quod innuit, quod qui non est in tribulatione,
non vere est, quia non est in eo Christus. Psal. cum ipso sum in
tribulatione. Ecce ostendit senior unde venerunt de mundo ubi magna
tribulatio est, tamen major erit in Purgatorio, maxima in Inferno,
praeter illa quatuor, quae dicta sunt. Et habet tria. Longum,
latum, et spissum. Longum in abrenunciatione sui; et hoc habet
sursum et deorsum. Sursum in dimissione propriae voluntatis. Deorsum
in dimissione curae carnis: sicut dicitur Rom. 13, curam carnis ne
feceritis in desideriis. Latum in abrenunciatione mundi: et hoc habet
dexteram et sinistram. Dexteram quidem prosperitatis, et sinistram
adversitatis, ut inter utrumque vir sanctus procedat, sicut dicitur
Numer. 20, via publica gradiemur, non declinabimus neque ad
dexteram neque ad sinistram. Spissum, in abrenuntiatione parentum;
et hoc habet ante et retro. Ante, patrem et matrem. Retro, filios
et nepotes. Quia his omnibus renunciaverunt sancti, ideo dicitur, hi
sunt, qui venerunt ex magna tribulatione. Vel ex magna tribulatione,
idest mundi turbatione. Et laverunt, in aqua Baptismi, vel
lacrymarum, stolas suas, idest corpora sua, quibus animae, quasi
quibusdam tunicis teguntur, et dealbaverunt eas, idest cum albae
essent, magis albas fecerunt, in sanguine agni, idest in fide, et
imitatione passionis domini nostri Jesu Christi. Sed cum sanguis non
sit albus, sed rubeus, videtur, quod Joannes debuit dicere, et
rubeas fecerunt eas, et non dealbaverunt. Solutio; sanguis calore
decoctus in mamillam, convertitur in lac, et mutat colorem; et qui
prius erat rubeus, fit albus. Sic sanguis Christi in igne caritatis
decoctus mente sanctorum, albos facit eos, non rubeos. Vel potest
dici, quod in hac dictione dealbaverunt, ponitur de pro additione: et
est sensus: et dealbaverunt eas in sanguine agni, idest cum essent
albae prius, per innocentiam seu munditiam, rubeas eas fecerunt
sustinendo martyrium pro Christo, et ita factae sunt simul albae et
rubeae. Proverb. ult. purpura et byssus indumentum tuum. Cant.
5, dilectus meus candidus et rubicundus. Ideo sunt ante thronum
Dei. Glossa, in consortio Angelorum purificantur, et serviunt per
laudum decantationem, et reverentiae exhibitionem. Die ac nocte,
idest continue sine intermissione sicut Angeli. De quibus dicitur
Isa. 52, tota die et tota nocte, perpetuo non tacebunt. In
templo ejus, primo in militanti. Secundo in triumphanti. Psal. in
templo ejus omnes dicent gloriam, idest laudem. In templo militantis
Ecclesiae serviendum est domino quadrupliciter: scilicet sancte,
juste, recte, perseveranter. Unde Luc. 1, serviamus illi in
sanctitate et justitia et cetera. Item in templo triumphantis
Ecclesiae servietur ei quadrupliciter: scilicet vacando, videndo,
amando, laudando. Unde Augustinus in fine de civitate Dei.
Vacabimus, et videbimus: videbimus, et amabimus: amabimus, et
laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine; scilicet vacare, et
videre, amare, et laudare. Et qui sedet in throno, scilicet
Christus habitat super illos protegens, et gubernans eos, et bonum
suum eis communicans. Unde sequitur, non esurient, pane vitae
satiati. Joan. 6, ego sum panis vitae, neque sitient, aqua vitae
potati. Joan. 4, qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet
in aeternum. De utroque dicitur Eccles. 15, cibavit illum pane
vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum.
Item de primo, Psal. cibavit illos. De secundo. Inebriabuntur ab
ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Ad
utrumque vocat sponsa, Cant. 5, comedite amici, et bibite et
inebriamini charissimi. Ad hanc autem satietatem et ebrietatem
pervenitur per esuriem et sitim justitiae. Unde Matth. 5, beati
qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Isa.
65, servi mei comedent, qui hic esurierunt; et vos sitietis, qui
hic ebriati estis. Luc. 6. Vae vobis qui saturati estis, quia
esurietis amplius. Contra, Eccles. 24, qui edunt me, adhuc
esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Solutio. Duo sunt in
esurie: scilicet defectus et desiderium. Defectus omnino tolletur.
Desiderium remanebit: et ita sancti reficientur semper, et
saturabuntur, et nunquam fastidient. Juxta illud, fruuntur, et non
fastidiunt, quo magis frui sitiunt. 1 Petr. 1, in quem desiderant
Angeli prospicere. Hic ergo sumitur esuries pro defectu, in
Ecclesiast., pro desiderio sive affectu: utrobique in semiplena
significatione. Neque cadet super illos sol, neque ullus aestus,
idest neque major neque minor tribulatio. Psal. per diem sol non uret
te, neque luna per noctem. Ullus, dicit: neque corporalis, neque
spiritualis, neque aeterna erit eis. Et subjungit causam, unde hoc
erit, quoniam agnus, idest Christus pius, innocens, mansuetus, qui
in medio throni est, idest Ecclesiae, vel Angelorum, vel
praelatorum, ut supra, reget illos, et ideo nil deerit illis, juxta
illud Psal. dominus regit me, et nihil mihi deerit. Et deducet eos
ad vitae fontes aquarum, ubi continue potabunt. Et loquitur hic
Joannes per metaphoram ovium et pastoris: pastor enim primo regit oves
suas, ducendo ad bona pascua; postea ducit ad aquas, ut post pastum
bibant. Sic dominus in via regit bonos, ducendo de virtute ad
virtutem; tandem deducit eos ad fontes vitae aquarum in patria, id est
contemplandum sanctae Trinitatis majestatem, quae est unus fons
propter unitatem essentiae. Unde Psal. inebriabuntur ab ubertate
domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos: quasi dicat:
apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Aquae hujus
fontis, vel horum fontium, sunt gaudia ex intuitu divinae majestatis
surgentia; quae quanto plus bibentur, plus sitientur. Juxta illud
Eccles. 24, qui bibunt me adhuc sitient. Item quanto plus
haurientur, tanto profundiores invenientur. Et de hoc dicitur
Ezech. 47, ecce aquae redundantes a latere dextro. Latus templi
dextrum, est caelestis patria. Nam vita praesens, est latus
sinistrum, sicut dicitur Cant. 5, laeva ejus sub capite meo et
cetera. Et sequitur, cum egrederetur vir, mensus est mille cubitos,
et transduxit me per aquam, usque ad talos. Rursusque mensus est
alios mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad genua.
Rursus mensus est alios mille, et transduxit me usque ad renes; et
mensus est mille et duxit me per torrentem quem non potui pertransire,
quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest
transvadari. Tres primi millenarii, signant tria gaudia electorum in
patria, quae finita sunt, et alia quatenus possunt a sanctis
comprehendi. Primus venit ad Infernum, ubi vident Dei justitiam
adimpleri, de quo multum eis gaudium. Unde Psal. laetabitur justus
cum viderit vindictam. Isa. ult. egredientur ut videant cadavera
mortuorum, qui praevaricati sunt in me: et erunt usque ad satietatem
visionis omni carni. Secundus venit a mundo de pulchritudine
creaturarum. De quo Isa. 60, tunc videbis et afflues, et
mirabitur et dilatabitur cor tuum. Tertius a caelo, et jucunda et
grata societate. De quo Isa. 65, exultabo in Jerusalem, et
gaudebo in populo meo. Sed quartus millenarius, qui non potest
transvadari, est gaudium Dei, de ineffabili visione majestatis
divinae. Quod tantum est, ut dicat Isa. 64, quod oculus non
vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. De his
quatuor gaudiis dicitur Luc. 6, mensuram bonam, et confertam, et
coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam dicit,
quo ad primum; confertam, quo ad secundum: coagitatam quo ad
tertium: supereffluentem quo ad quartum. Item alio modo. Tres
millenarii, qui mensurantur, et possunt transvadari, sunt tres sensus
Scripturae; scilicet historicus, allegoricus, tropologicus.
Quartus vero, est millenarius qui non potest transvadari, est quartus
sensus, idest anagogicus, qui est de secretis caelestibus, quae non
possunt in hac vita comprehendi. Hoc totum quod hic dicitur, sumptum
est de Isa. 49, ubi dicitur: super vias pascentur, et in omnibus
planis pascua eorum; non esurient neque sitient, et non percutiet eos
sol neque ullus aestus, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes
aquarum potabit eos. Sed priusquam ad istos fontes clarissimos et
dulcissimos, de quibus dictum est, pervenire possimus, oportet potare
de aliis quinque fontibus: quos vobis foderunt Judaei in optima
terra, scilicet carne Christi, qui sunt quinque vulnera ejus. Unde
ipse dicit, foderunt manus meas et pedes meos. Isa. 2, ingredere
in petram, et abscondere in fossa humo. Cant. 2, veni columba
mea, in foraminibus petrae in caverna maceriae. In his fontibus
potantur aquae vivae, quibus abluuntur sordes animarum, et
restinguitur ardor et sitis malae concupiscentiae. Unde Isa. 12,
haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Sequitur, et
absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem dolorem et
tristitiae causam amovebit ab eis. Isa. 21, auferet Deus lacrymam
ab omni facie. Item 65, exaltabo in Jerusalem, et gaudebo populo
meo, et non audietur in ea vox fletus ultra et vox clamoris. Item
51, venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita
eorum, gaudium et laetitiam tenebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Omnem lacrymam, dicit. Quia variae sunt lacrymae electorum. Nam
alius plangit, quia mala fecit. Alius quia bona non fecit. Alius
quia flagella correctionis diu sustinuit. Alius quia jaculis vitiorum
pungitur. Alius quia peregrinatur a patre et a patria. Alius quia
videt fratres perire. Tali modo varii sunt sanctorum fletus et gemitus
in hac vita, qui tunc utique abstergentur ad plenum, quando praesenti
fletui laetitia jucunditatis aeternae succedet. Juxta illud Matth.
5, beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et Joan. 16,
plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem
contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Commutatio
significatur Joan. 2, in mutatione aquae in vinum. Rabanus autem
quatuor distinguit genera lacrymarum, dicens: hoc modo quatuor modis
fit planctus sanctorum. Aut cum propria peccata deplorant. Aut cum
in Infernum cadentes plangunt. Aut cum in peccatis viventes
lacrymantur. Aut cum desiderio regni lugent. Sunt autem lacrymarum
quatuor proprietates, sed iterum quatuor faciunt bona. Nam sunt
humidae, ut sordidum cor abluant, sunt et calidae, ut frigidum
calefaciant, sunt et salsae, ut fetidum condiant, sunt et amarae, ut
dulcorem carnalium voluptatum temperent. Et postea addit: uno
eodemque momento Deum pulsant, oculos rigant, animam lavant, ignem
infernalem extinguunt, quod non faceret tota aqua maris. Omnes has
lacrymas absterget dominus propria manu. Unde Bernardus, felix
lacryma quam pia manus conditoris abstergit: et si non esset causa
lacrymandi, nisi haec, bonum esset flere. Qui autem modo nolunt
flere ad horam, flebunt sine fine; et tales lacrymas, quae non
refrigerabunt, sed quae corpus cremabunt. Unde quidam sanctus pater
in vitis patrum dixit discipulo suo. Ploremus hic, frater, antequam
veniamus ad locum, ubi animae comburunt plorantium. Unde dicitur
Luc. 6, vae, qui ridetis, quia lugebitis. Proverb. 14,
extrema gaudii, luctus occupat. Et cum aperuisset. Septima pars
hujus capituli: ubi ostenditur apertio septimi sigilli, quae nihil
aliud est quam manifestatio status futuri, post mortem Antichristi,
quando dabitur pax Ecclesiae, sed parum durabit. Unde quia hic
status, quasi signatus, latuerat clausus in Scriptura, et hic
ostenditur hoc sigillum septimum aperiri, dicit ergo, et cum
aperuisset sigillum septimum, idest cum futurum statum Ecclesiae post
mortem Antichristi, manifestasset. Factum est silentium in caelo,
idest pax et tranquillitas in Ecclesia: et ponit praeteritum pro
futuro. Tunc enim libere praedicare licebit sanctis, nec aliquis
impugnabit sanctos, nec affliget eos, quasi media hora: idest valde
parum, quia statim veniet dominus ad judicium: nec tantum bonis erit
pax et tranquillitas, immo etiam ministris Antichristi, qui deinde
crederent se in prosperitate victuros, et ideo obstinati in malitia,
non convertentur, sed in peccatis suis morientur. Unde Jerem.
44, requiem Moab in faecibus: scilicet: ideo est transfusus de
vase in vas, idest de statu peccati, in statum poenitentiae:
quadraginta quinque enim dies dabuntur post mortem Antichristi, ut
poeniteant illi, qui in persecutione Antichristi titubaverunt et
ceciderunt. Sed ministri Antichristi dicent: licet princeps noster
sit mortuus, nos tamen pacem habemus: et ideo ducent uxores, et
facient convivia: et cum dixerint sibi bene esse, tunc veniet judex,
et morientur omnes. Unde 1 Thess. 5, cum dixerint, pax, et
securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus. Quantum vero
spatium sit futurum inter illos quadraginta quinque dies, et in fine
mundi, nemo scit, nisi forte alicui fuerit divinitus revelatum. Unde
Matth. 25, de die autem illa nemo scit, nisi filius hominis, et
cui filius hominis voluerit revelare.
|
|