|
Et cum aperuisset sigillum et cetera. Hoc est octavum capitulum, in
quo incipit tertia visio, in qua agit Joannes de septem Angelis tubis
canentibus, per quos designatur universitas praedicatorum, turbines
persecutorum et retributiones praemiorum annunciantium: et incipit ab
exordio nascentis Ecclesiae, et perducit usque ad finem. Unde hic
ostenditur Joanni, quomodo praedicatores consolantur Ecclesiam in
quolibet statu ejus. Et patet ordo visionis hujus ad praecedentem.
In illa enim aperiuntur omnes status Ecclesiae, in quibus multas
sustinuit passiones. In ista ponuntur consolationes quas habuit a
praedicatoribus. Continet autem haec visio quatuor capitula: scilicet
octavum, nonum, decimum, et undecimum. Et dividitur haec visio
principaliter in duas partes. In prima agit de his generaliter,
ponens quaedam communia toti visioni. In secunda agit singulariter de
unoquoque Angelo, ibi, et primus Angelus, circa medium hujus
capituli. Hoc autem capitulum dividitur in duas partes. In prima
ostenditur Joanni sermo, sive ornatus, septem Angelorum, et
praeparatio eorum. In secunda agitur sigillatim de clangore quatuor
Angelorum, et quid factum est in clangore eorum, ibi, et primus
Angelus. Dicit ergo. Et vidi spirituali visione septem Angelos,
idest praedicatores universos, qui dicuntur septem propter
septenarium, qui est numerus universitatis, vel quia septem donis sunt
perfecti, et septem vitia praedicando eradicant, et septem virtutes
plantant, et septem sacramenta annunciant. Unde Jerem. 1,
constitui te super gentes et regna: ut evellas, et destruas,
disperdas, et dissipes. Haec quo ad vitia, quae quatuor modis
committuntur, scilicet delectatione, consensu, opere, commissione.
Ideo ponit quatuor verba ad idem pertinentia. Et sequitur, et
aedifices, mores, et plantes, fidem. Vel ideo dicuntur septem quia
fidem Trinitatis praedicant per quatuor partes mundi; vel quia in
omnibus statibus Ecclesiae, qui sunt septem, erunt praedicatores
Ecclesiam consolantes: ostendendo praemia bonorum, et damnationem
malorum. Vocat autem eos Angelos, quia missi sunt ad serviendum
aliis, non ut serviatur eis, sicut dominus eorum. Matth. 20.
Filius hominis non ministrari venit, sed ministrare et cetera.
Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi
et cetera. Roman. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Item
vocat eos Angelos, quia debent esse spirituales, non carnales.
Psalm. qui facit Angelos suos spiritus. Item quia debent jugiter
vacare contemplationi caelestium. Matth. 18, Angeli eorum semper
vident faciem patris qui in caelis est. Stantes, idest secure
laborantes, non timore corruentes, nec otio torpentes. Psalm. mane
astabo tibi, et videbo. Item stantes, idest obedire, ire, et
purgare paratos. Joan. 15, posui vos, ut eatis, et fructum
afferatis, et fructus vester maneat apud me in deposito, donec ego
reddam vobis. 2 Tim. 1, scio cui credidi, et certus sum, quia
potens est depositum meum servare. Vel stantes, quia quandoque
praedicatores stando praedicant populo, quia dominus stans praedicavit
turbae. Luc. 6. Claustralibus autem praedicavit sedendo. Matth.
5. In quo notatur quod claustralibus est praedicandum otium
contemplationis, laicis vero labor actionis. In conspectu Dei
active, idest ut Deum conspiciant, et alios conspicere doceant. In
primo notatur, quod pura intentio praedicatorum debet esse pure ad
Deum, non ad aliud emolumentum. Et finis debet esse ut alios
faciant, ut doceant videre Deum, nunc per fidem, ut postea per
speciem. Vel in conspectu Dei, quia quicquid dicant vel faciant
conspiciuntur a Deo. Boetius, magna nobis necessitas indicta est
nisi dissimulare velimus, cum cuncta agamus ante oculos judicis cuncta
cernentis. Ideo dicit 3 regum 17, vivit Deus in cujus conspectu
sto. Et datae sunt illi septem tubae, idest officium praedicationis,
quod septem tubis designatur eadem ratione, qua praedicatores dicuntur
septem: vel quia per praedicationem septem murationes mundi, quod
significatur per Jericho, destruuntur, Josue sexto. Prima est amor
divitiarum, secunda amor delitiarum, tertia ambitio honorum, quarta
amor parentum, quinta oblivio Dei, sexta ignorantia sui, septima
contemptus Evangelii. Funes quibus Samson fuit ligatus, sed
irruente spiritu in eo disrupit eos, sicut filum stupae solvitur ad
ardorem ignis. Judicum 16, Samson interpretatur sol eorum. Hic
est praedicator, qui debet alios exemplo vitae informare, et luce
doctrinae illuminare, unde Matth. vos estis lux mundi. Unde patet
quod nihil debet esse in praedicatore quod sit inunctio mundi, cum
officium suum sit dirimere muros Jericho. Vide ergo quomodo capta et
diruta fuit Jericho. Sacerdotes tulerunt tubas, quorum usus erat in
jubilaeo, et clangentes, et septies circuientes civitatem, in septimo
circuitum tubis clangentibus muri Jericho funditus corruerunt.
Sacerdotes tubis clangentes typum gerunt praedicatorum, qui debent
tenere in manu tubas, et clangere ore, sicut de domino dicitur Act.
1, coepit Jesus facere et docere. Septem circuitus Jericho sunt
septem considerationes mundi: quas si haberent frequenter praedicatores
in corde et in ore, tunc muri Jericho in seipsis corruerent, et
postea in aliis corruere facerent. Prima est consideratio vanitatis,
quia vana sunt omnia in mundo. Sapient. 5, transierunt omnia, quae
sunt in mundo, velut umbra. Psalm. filii hominum usquequo gravi
corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Eccle.
1, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Rom. 8, creatura
vanitati subjecta est. Secunda est consideratio utilitatis, quia
vilia sunt omnia quae in mundo sunt. 1 Joan. 2, omne quod in mundo
est et cetera. Philipp. 3, omnia arbitratus sum ut stercora,
quibus nihil est vilius. Tertia est consideratio brevitatis. Eccl.
11, omnis potentatus brevis vita. 1 Cor. 6, praeterit figura
hujus mundi. 1 Joan. 1, transit mundus, et concupiscentia ejus.
Quarta consideratio est instabilitatis. Thren. peccatum peccavit
Jerusalem, propterea instabilis facta est. Unde appellatur mare.
Isa. 57, impii quasi mare fervens quod quiescere non potest.
Quinta est consideratio infidelitatis, quia nulla fides seu fidelitas
in mundo invenitur. Oseae 4, non est misericordia, non est
veritas, non est scientia Dei in terra. Luc. 43, putas filius
hominis cum venerit inveniet fidem super terram? Item 9, unusquisque
se a proximo suo custodiat, et in fratre suo non habeat fiduciam.
Sexta est consideratio falsitatis seu hypocrisis, quia alius est
mundus, alius apparet. Job 20, gaudium hypocritae ad instar
puncti. Ideo dicitur Nahum 3, qui viderit se resiliet a se.
Septima est consideratio malignitatis. 1 Joan. 5, totus mundus in
maligno positus est, caveat maledictionem Josue 6, in die illo
imprecatus est Josue dicens, maledictus vir coram domino, qui
resuscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho, in primogenito
suo, fundamenta illius jaceant, et in novissimo librorum ponat portas
ejus. Et alius Angelus. Hic agit de Christo Joannes, de quo est
tradita praedicatio septem praecedentium Angelorum, de quo multa dicit
alius Angelus, idest Christus Jesus, qui dicitur Angelus: idest
patris nuntius. Ipse enim nunciavit patrem in mundo. Joan. 1,
unigenitus qui est in sinu patris ipse vobis enarravit illum. Et bene
dicitur alius; quia cunctis praedicatoribus, et gratia, et
sanctitate, et virtute, et potentia, et sapientia, et dignitate
remotus. Unde Isa. 9, et vocabitur nomen ejus, magni consilii
Angelus. Venit quando carnem humanam, et animam rationalem sibi
univit. Psalm. tunc dixi, ecce venio et stetit quasi agnus
immolari, vel quasi sacerdos immolare paratus. Ante altare, idest
ante crucem, et in hoc ostenditur promptitudo obedientiae ipsius. 1
Philipp. 2, humiliavit se factus obediens patri usque ad mortem,
mortem autem crucis. De quo Isa. 19, in die illa erit altare
domini in medio terrae Aegypti, et titulus domini juxta manum ejus,
quia super caput ejus imposuerunt causam ejus scriptam, Jesus
Nazarenus rex Judaeorum, Matth. 28. Item Isa. 60,
offerentur super placabili altari meo et domum majestatis meae
glorificabo. Et bene dicit placabili, quia per crucem Christi
placatus est nobis Deus pater. Et vide quam signanter dicit, venit
et stetit. Per hoc enim innuit et ostendit Christi humanitatem et
divinitatem: venit quippe pertinet ad humanitatem, per quam transit de
loco ad locum. Stare vero ad divinitatem, per quam ubique stat
immobilis, juxta illud Jerem. caelum et terram ego impleo. Demum
ostendit, quod Christus licet staret ut Deus, tamen potuit
immolari, quia habuit verum corpus mortale. Unde dicit: habens
thuribulum aureum in manu sua. Thuribulum apertum est superius,
clausum inferius: per quod significatur quod corpus Christi non opere
inferiori, scilicet humano, sed divino formatur, idest factum fuit.
Unde Luc. 1, spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
altissimi obumbrabit tibi, idest umbram capiet in te, vel de te, vel
umbram faciet, idest refrigerium. Item thuribulum multa habet
foramina, et Christus habuit quinque vulnera. Cant. 2, veni
columba mea in foraminibus petrae. Jerem. 48, esto quasi columba
nidificans in summo ore foraminis. Sed in thuribulo sunt foramina ex
parte superiori. Et Christus non ex culpa sua, sed ex mera
misericordia vulneratus fuit. Isa. 53, oblatus est quia ipse
voluit (non quia meruit) quia peccatum non fecit nec inventus est
dolus in ore ejus. Item in thuribulo crematur thus, ut domino
offeratur; et per Christum omnes orationes Ecclesiae diriguntur.
Unde fere omnes orationes finiuntur, per dominum nostrum Jesum
Christum. Aureum autem dicitur, non deauratum; quia non
sanctificatum, sed sanctum factum est. Unde Luc. 1, quod nascetur
ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Jerem. 21, suscitabo David
germen justum, idest Christum qui fuit justus in germine. Auri
fulgor significat innocentiae puritatem, quam Christus super omnes
habuit. 3 regum 7, fecit Salomon thuribulum ex auro purissimo.
Corpus domini fuit aurum purum in Adam ante peccatum, sed factum est
impurum per peccatum. Unde Thren. 4, filii Sion inclyti (Adam
et Eva scilicet), amicti auro primo. Quomodo reputata est in vasa
testea opus manuum figuli? Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est
color optimus? Purius fuit in beata virgine post sanctificationem.
Postea fuit purissimum in Christi assumptione. In Adam fuit purum,
quia peccatum non fecit. In beata virgine fuit purius, quia nec
peccavit, nec peccare potuit, nec voluit, et ita fuit tunc
purissimum. Proverb. 25, aufer rubiginem de argento (idest de
beata virgine), et omnem fomitem, et peccati originem, et egredietur
vas purissimum, idest corpus Christi. De quo Ecclesiasti. 5,
quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Et sic dicitur
habere thuribulum in manu sua, quia quomodo et quando voluit natus et
passus et resurrexit. Item beata anima ejus ad Adam, quia non habuit
fomitem qui est in nobis origo rebellionis. Unde Galat. 5, caro
concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Et hoc
significatum fuit Gen. 7, ubi omnia animalia fuerunt pacata in
arca, scilicet omnes motus concordes in Christo. Unde Psalm. anima
mea in manibus meis semper. Job 20, animam meam porto in manibus
meis. Item thuribulum aureum est sancta Ecclesia igne divini amoris
accensa. Clausa inferius ad terrena, aperta superius ad caelestia.
In qua sunt carbones, idest ignea desideria vel animae charitate
ignitae. De qua ascendit fumus orationis et sanctae devotionis. Unde
Psalm. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et bene
dicitur aureum propter fulgorem sapientiae, et charitatis, et
obedientiae quo vestita est Ecclesia. 3 Reg. 10, fecit Salomon
thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis. Glossa
dicit, habens thuribulum, idest apostolos qui sunt vas ignis, idest
spiritus sancti, de quibus exeunt orationes quae elevantur coram Deo,
et data sunt ei, idest Christo, incensa multa, idest orationes
multae Deo acceptabiles a sanctis oblatae, ut daret ipse, idest patri
repraesentaret, de orationibus sanctorum omnium. Non dicit
orationes, sed de orationibus, quia non omnes orationes repraesentat
Christus patri, quia aliquando petunt quod non esset petendum, ut
patet in Paulo qui petiit stimulum carnis amoveri a se. 2 Corinth.
12. Sed illas tantum repraesentat quae pertinent ad salutem, quia
illas exaudit. Joan. 16, si quid petieritis patrem in nomine meo
dabit vobis. Super altare aureum, idest super crucem, ubi oravit pro
peccatoribus. Luc. 25, pater, ignosce illis: quia nesciunt quid
faciunt. Et dicitur crux altare, quia ibi oblatus est. Aureum vero
dicitur, quia ex sola charitate passus est et crucifixus. Jerem.
31, charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Quod
totum ipse fecit in cruce, unde omnem virtutem attrahendi habuit.
Tria enim naturaliter attrahunt: scilicet vacuum, calidum et simile:
et ipse fuit ibi vacuus per humilitatem. Philipp. exinanivit
semetipsum formam servi accipiens. Item calidus fuit per charitatem.
Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet. Fuit etiam similis
nobis passibilis, et tunc refecit in nobis ipse similitudinem quam
perdideramus. Rom. 3, quos praescivit hos et praedestinavit
conformes fieri imaginis filii Dei. Propter hoc ipse dicit, Joan.
12, ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Ergo
qui non trahitur ab eo, nil est. Quod est ante thronum in conspectu
Dei, idest in beneplacito Dei. Quia passio Christi in cruce, Deo
placuit, licet crucifixio Judaeorum ei displicuerit. Unde dicitur,
actio displicuit, passio grata fuit. Vel ante thronum Dei, idest
coram Ecclesia, quae est thronus Dei. Et ascendit fumus
incensorum, idest compunctio cordium devotorum procedens de orationibus
sanctorum: sicut enim fumus ex aromatibus accensis procreatur, sic
virtus compunctionis ex studio gignitur orationum. Cant. 2, quae
est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus
myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentari? Sed ne
crederetur quod oratio sanctorum ab eis haberet virtutem, addit de manu
Angeli, idest Christi, qui sanctorum orationibus dat virtutem
ascendendi. Joan. 15, sine me nihil potestis facere. Et postea
ostendit quomodo ascendunt orationes sanctorum, quas in manus suas
recipit, et eas offert Deo patri, ostendit ei continue humanitatem
assumptam et passam pro redemptione generis humani. Unde Joan. 2,
si quis peccavit, advocatum habemus apud patrem, Jesum justum et
purum, et ipse est propitiatio, non pro peccatis nostris tantum, sed
pro peccatis totius mundi. Beatus Bernardus, securum accessum habes
homo ad Deum, ubi habes filium apud patrem et ante filium habes matrem
totius misericordiae. Ille ostendit patri latus et volnera: ista
ostendit filio pectus et ubera: nulla possunt esse repulsa, ubi tot
currunt charitatis insignia. Et accepit Angelus thuribulum aureum.
Supra diximus thuribulum aureum significare humanitatem Christi vel
apostolos, seu etiam Ecclesiam. Si primo modo accipiatur thuribulum
pro humana natura Christi, tunc accepit Angelus thuribulum aureum,
quando Christus in utero virginis assumpsit humanam naturam. Et
implevit primo de igne altaris, idest eodem spiritu quem dedit
Ecclesiae implevit seipsum. Joan. 1, vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis, et misit
in terram, scilicet thuribulum plenum igne, idest seipsum plenum
spiritu sancto, misit in mundum praedicare. Isa. 41, spiritus
domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum misit me. Nec
calumniandum est, quod dicimus, quod Christus misit se, cum mittens
sit dignior misso semper. Quia Christus Deus misit in terram
Angelum, idest Christus Deus dignior est Christo homine. Vel
sic. Et misit in terram Angelum, idest Christus spiritum sanctum in
Ecclesiam. Act. 2, factus est repente de caelo sonus advenientis
spiritus vehementis, et replevit totam domum, idest totam Ecclesiam.
Thren. 1, ignem misit de excelso in ossibus meis. Item accepit
Angelus thuribulum aureum, idest Christus passioni exposuit corpus,
scilicet quando ivit in Jerusalem, sciens quando ibi traderetur.
Unde dixit discipulis suis, Matth. 20, ecce ascendimus
Jerosolymam. Et filius hominis tradetur. Sed prius cum haberet
thuribulum in manu, quomodo dicitur hic, quod accepit thuribulum in
manu? Respondeo: prius habebat in potestate sua, sed nunc accepit in
actu, quando spreto timore mortis ivit Jerusalem, ut ibi moreretur.
Et implevit illud de igne altaris, idest charitatis qua dilexit nos,
plenum fuisse monstravit, quia pro illa se tradidit. Juxta illud
Psalm. zelus domus tuae comedit me. Ephes. 5, Christus dilexit
Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. Et
bene dicit, implevit, quia plenus fuit afflictione et dolore propter
Ecclesiam. Job 10, justus si fuero, non lavabo caput saturatus
afflictione et miseratione. Psalm. repleta est malis anima mea. Et
misit in terram thuribulum, scilicet in corpus suum, quod postea
positum fuit in sepulchro. Isa. 10, in die illa, idest
passionis, radix Jesse, quae stat in signum populorum, ipsum gentes
deprecabuntur, erit sepulchrum ejus gloriosum. Si autem per
thuribulum intelligatur apostolorum coetus vel Ecclesia, ut dicit
Glossa, tunc erit sensus, accepit Angelus thuribulum, idest
Christus coetus apostolicum, quod prius habebat in manu, idest in
potestate sua. Implevit illud de igne altaris, idest ardore
charitatis, ut actu explerent ad quod electi erant. Act. 2,
repleti sunt omnes spiritu sancto. Et misit in terram, idest in
Ecclesiam praedicare et testificari. Luc. 10, misit illos binos
ante faciem suam. Matth. 10, ego mitto vos sicut oves in medio
luporum. Et facta sunt ipsis Missis in praedicatione tonitrua
comminationum et terraemotus magnus factus est, quibusdam motis ad
poenitentiam, quibusdam ad indignationem et iram Christo discipulis et
praedicatoribus. Unde Psalm. illuxerunt coruscationes tuae orbi
terrae, vidit et commota est terra, de throno procedebant fulgura, et
voces, et tonitrua: et septem Angeli, idest praedicatores universi
qui habebant septem tubas, idest officium praedicationis,
praeparaverunt se, ut tuba canerent, idest ut praedicarent. Tribus
autem modis se praeparare debent sancti. Primo ut quae dicturi sunt in
praedicatione prius ostendant opere, idest sua conversatione, juxta
illud Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Eccles. 18, ante
judicium praepara justitiam, idest ante quam judices sis justus.
Secundo ut prius addiscant quod judicent, vel quod praedicent.
Eccli. 18, antequam loquaris disce. 1 Esdrae 7, Esdras
paravit cor suum, ut addisceret legem domini et investigaret, et
faceret et doceret in Israel praeceptum et judicium. Judith 4,
congregaverunt frumentum in praeparationem pugnae. Tertio ut priusquam
praedicent praevideant et cogitent secum, quando et quomodo et quid
singulis personis praedicare oporteat. Nam aliter et aliud laicis,
aliter et aliud clericis. Aliter et aliud prelatis, aliter et aliud
subditis. Aliter et aliud servis, aliter et aliud dominis. Aliter
et aliud viris, aliter et aliud mulieribus. Aliter et aliud
juvenibus, aliter et aliud senibus. Aliter et aliud religiosis,
aliter et aliud saecularibus. Aliter et aliud justis, aliter et aliud
peccatoribus. Aliter et aliud duris, aliter et aliud mansuetis.
Aliter et aliud Christianis, aliter et aliud infidelibus. Aliter et
aliud rudibus, aliter et aliud perfectis. Aliter et aliud idiotis,
aliter et aliud sapientibus praedicare oportet, sicut docet Gregorius
in pastorali. Eccli. 33, vir sapiens plebem suam erudit et fructus
illius sensus fideles sunt, quia quilibet habet aliquid utilitatis.
Et nota quod dicit, tuba canerent. In tuba notatur terror, in cantu
laetitia, quia praedicator et terrorem comminationis et laetitiam
consolationis debet habere. Matth. 11, cecinimus vobis et non
saltastis, lamentavimus vobis et non plorastis. Ideo in libro quem
vidit Ezechiel. 2, erant scriptae lamentationes et carmen et vae.
Item officium tubae erat vocare ad praelium contra mundum, contra
carnem et contra Diabolum, ad convivium et festum quod faciet dominus
in caelo electis suis. Isa. 25, faciet dominus exercituum omnibus
populis in monte hoc convivium pinguium vindemiae, pinguium
medullatorum, vindemiae defaecatae. Pingue medullatum dicit gaudium
de praesentia omnis boni. Vinum defaecatum dicit gaudium de absentia
omnis mali. Item tuba non sonat nisi manu teneatur, nec praedicatio
valet nisi opere impleatur. Deuteronom. 33, in dextera ejus ignea
lex. Item tuba arctior est ex parte canentis, latior ex parte
audientis: sic vita praedicatoris, arctior debet esse quam populi: et
praedicator sibi arctiora quam populo debet imponere. Sed heu modo fit
e contrario. Unde Matth. 23, super cathedram Moysi sederunt
Scribae et Pharisaei: quaecumque dixerint vobis facite, secundum
autem opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt, et
imponunt humeris onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt
ea movere. Unde perversa est tuba, cum latum habet praedicator ad
se, arctum autem ad populum; et ideo non potest bene sonare. Et
primus Angelus tuba et cetera. Haec est secunda pars hujus capituli,
quae agit de quatuor Angelis et clangore eorum: et dividitur in
quatuor particulis secundum numerum Angelorum qui ibi sunt tubis
canituri. Nam de tubicinio aliorum trium agitur in sequenti capitulo.
Per hos autem septem Angelos signantur septem consolationes
Ecclesiae, vel septem ordines praedicatorum, consolantium
Ecclesiam, secundum septem status ipsius. Et nota quod hic dicitur
Angelus tuba canere, in veteri testamento dicuntur sacerdotes tubis
clangere. In veteri testamento est clangor tubae, quia incutit
timorem. In novo est cantus tubae, quia invitat ad amorem. Dicit
ergo, et primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, secundum
ordinem narrationis. Nam ordo Angelorum intelligendus est secundum
ordinem persecutionum Ecclesiae cui Diabolus a principio multas
suscitavit, et dominus e contrario mittebat consolationes, sicut
legitur in Judith. 1. Suscitavit Diabolus Judaeos, contra quos
misit dominus apostolos. Secundo Romanos: contra quos misit dominus
martyres. Tertio haereticos, contra quos misit dominus doctores.
Quarto falsos Christianos, contra quos misit dominus pauperes
praedicatores. Quinto mittet Antichristum, contra quem mittet
dominus Eliam et Enoch. Sexto est ipsorum Daemonum saevitia,
contra quam est ipse Deus qui solus potest Diabolum superare et ejus
malitiam refrenare. His devictis pax est. Unde in voce septimi
Angeli nullum obstaculum invenitur. Dicit ergo, et primus Angelus,
idest primus ordo praedicatorum, tuba cecinit, idest consolando
Ecclesiam praedicavit: hic fuit ordo apostolorum, qui prius
praedicavit in Judaea contra saevitiam Judaeorum, quorum praedicatio
fidelibus fuit cantus, idest dulcis et suavis, sed Judaeis clangor
tubae terribilis. Quid autem secutum fuerit ad hanc tubam,
subjungit, et facta est grando, idest terroris commotio in Judaeis
qui partim fuerunt ad praedicationem apostolorum et ignis, idest ardor
indevotionis et indignationis contra apostolos, quibus non poterant
resistere. Juxta illud quod dominus dixit eis, Luc. 21, dabo
vobis os et sapientiam, quibus non poterunt resistere omnes adversarii
vestri. Act. 6, surrexerunt quidam disputantes cum Stephano, et
non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur. Item in
eodem 6, surrexerunt quidam disputantes. Audientes autem haec
dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum: quod erat
signum maximae irae et indignationis. Item facta est grando, idest
exterior persecutio Judaeorum in apostolos, et ignis, idest interior
aemulatio eorumdem, et haec duo mixta sanguine. Nam Judaei ex nimio
zelo et indignatione, sanguinem apostolorum effundere voluerunt et
aliquorum effuderunt, ut Stephani et utriusque Jacobi et multorum
aliorum. Haec mixtio fuit significata Exod. 9 ubi dicitur: grando
et ignis mixta pariter ferebantur. Item possumus dicere, quod per
grandinem intelligitur indignatio et ira et persecutio Judaeorum, per
ignem inflammatio amoris et illuminatio cognitionis conversorum; quia
apostolis praedicantibus, Judaei magis et magis indignabantur et
persequebantur apostolos, et conversi magis, ac magis inflammabantur
ad amorem Christi et illuminabantur in cognitionem ipsius, et ex his
occidebantur Catholici a Judaeis, et ira et grando, et ignis mixta
erant sanguine, et illis duobus erat occisio sanctorum. Ita facta est
grando praedicationis apostolorum, et ignis, et indignationis et
aemulationis Judaeorum, et tandem haec duo fuerunt mixta sanguine,
quia fuerunt causa occisionis ipsorum, et missum est in terram, idest
Judaeos terrenos, hoc totum, scilicet grando, ignis, et sanguis.
A quo missum? A Diabolo suggerente: vel missum est ad Dei
judicium, in terram, idest contra Judaeos terrenos. Et nota quod
dicit, missum est, in plurali, quia propter hoc Judaei perdiderunt
omnem statum, scilicet regnum et sacerdotium. Unde Oseae 3, dies
multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine
sacerdotio, et sine altari, et sine ephod, et sine Therephin. Et
tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata
est, et omne foenum viride combustum est. Prima pars Judaeorum
fuerunt illi, qui ante praedicationem Christi et apostolorum
crediderunt. Secunda illi, qui postea per apostolos crediderunt.
Tertia omnes illi, qui credere noluerunt: et haec combusta est igne
peccati, et postea combusta est, vel comburetur igne foeni. Et
dicuntur Judaei terra, arbores et foenum. Terra quidem, propter
fidem unius Dei, qua elevati fuerunt in caelum. Foenum propter
cupiditatem et avaritiam, qua semper terrenis adhaeserunt. Quia
quidam Judaeorum legis et prophetarum doctrina bene usi sunt, quidam
male. Similiter fidem unius Dei. Quia quidam bene usi sunt, quidam
male. Ideo dicitur quod tertia pars terrae et tertia pars arborum
combusta est. Sed quia nemo potest bene uti avaritia, ideo dicitur,
quod omne foenum combustum est. Item per terram significatur status
subditorum, qui tenentur ab omnibus, et omnes suo labore sustentant.
Horum tres sunt partes: scilicet invocantes, poenitentes,
pertinaces: et haec tertia pars comburitur. Unde infra per arbores
significantur praelati, qui super alios sunt elevati, et habent folia
verborum in medicinam, et fructus operum in satietatem, et ramos
exemplorum ad refrigerationem, et stant immobiles, ne ventorum et
tribulationum turbinibus agitentur hinc et inde: et horum tres sunt
partes: quidam magis actioni, et praedicationi, et visitationi.
Tertii magis litibus, et causis, et terrenae negotiationi: haec pars
combusta est, et comburenda: sed combusta igne avaritiae. De quo
Job 15, ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera
accipiunt. Vel igne luxuriae. De quo Job 31, ignis est usque ad
consummationem devorans, et omnia eradicans genimina. Comburenda vero
igne Gehennae. De quo Isaias, ignis eorum non extinguetur. Per
foenum vero viride signantur omnes illi, qui gaudent de virore hujus
mundi; et hi omnes combusti sunt, idest cito comburentur igne
Inferni: hoc est enim foenum quod hodie viret, et cras in clibanum,
idest in Infernum mittitur, ut dicitur Matth. 5. Isa. 40,
omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Foenum sunt
homines dum virent, in fide et charitate; sed quia virorem cito
amittunt, ideo comburentur. Unde Psal. mane floreat et
pertranseat, vespere decidat, induret, et arescat. Talis est, qui
mane prosperitatis videtur floridus, idest bonus, et in vespere
adversitatis desiccatur, et maledicet regi suo. Totum ergo foenum
comburitur, quia omnes, qui de mundi flore gloriantur, vicini sunt
aeternae combustioni. Unde super illud Jac. 1, gaudete fratres cum
in varias tentationes incideritis: dicit Glossa: ne indignemini, si
mane florent in mundo, et nos patimur. Non enim Christianae
religionis est temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil
habent in caelo, nos enim in mundo. Ideo spe illius boni ad quod
tenditis, quicquid vobis in via contingit, gaudere debetis. Horum
primus Angelus est fides, quae est prima virtutum, juxta illud,
prima petit in campum pugnatura fides: haec facit duo: scilicet
grandinem, et ignem, per quae significatur dolor, et cognitio
peccati. Haec duo facit fides cum miscetur sanguini idest peccato.
Nam cum anima illuminatur per fidem cognitione, sic peccatum et poenam
peccati, idest quod per peccatum obligatur poenae Inferni, timet, et
dolet. Sed quia haec duo quodammodo ex libero arbitrio oriuntur, ideo
dicitur, tuba cecinit, idest ex voluntate poenitentis haec duo
produxit. Et sequitur, quod tertia pars terrae, et tertia pars
arborum, et omne foenum viride, combustum est. Quid per terram
accipitur nisi terrena bona, quorum tres sunt partes? Prima est usus
pietatis in proximum. Secunda est usus necessitatis in seipsum.
Tertia est usus voluptatis in corpus proprium. Et haec tertia pars
comburitur igne poenitentiae. Per arbores vero status contemplantium
designatur, cujus tres sunt partes. Prima est desiderium orationis,
secunda est studium lectionis. Tertia est otium meditationis: et haec
comburitur per exercitium meditationis. Per foenum viride significatur
voluptas carnis: juxta illud Isa. 40, omnis caro foenum, et omnis
gloria ejus quasi flos foeni. Unde et omne foenum comburi dicitur,
quia omnis voluptas carnalis, per dolorem abjicitur. Unde Paulus,
Gal. 5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis. Sed et Angelus secundus et cetera. Secunda pars
hujus secundae partis, in qua agitur de secundo Angelo, idest de
secundo consolatore Ecclesiae, et est coetus martyrum. Nam cum
discipuli Christi, idest dispersi et fugati a Judaeis intrassent ad
gentes, et coepissent fidem Christi praedicare, Diabolus excitavit
contra eos tyrannidem principum Romanorum, qui tunc habebant dominium
totius mundi, qui etiam tunc multos martyres occiderunt. Hic est
secundus Angelus de quo dicit, et secundus Angelus, idest
praedicatorum ordo. Secundus, scilicet martyres, qui apostolis
successerunt, et etiam contemporanei in parte fuerunt, sed tamen
dicitur Angelus, quia primo Judaeis per apostolos praedicatum est:
secundo gentibus per eosdem apostolos, et martyres simul. Unde et
apostoli, qui gentibus praedicaverunt, ad secundum Angelum
pertinent, licet praedicando Judaeis fuerint sub primo. Tuba
cecinit, idest terribiliter et dulciter praedicavit gentibus. Nam
terror in tuba, dulcedo praedicationis significatur in cantu. Sic
etenim praedicatores terrere debent comminando, et dulciter alloqui
consolando, et promittendo. Sic fecit Joannes Baptista, Matth.
5, primo dixit, agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum
caelorum. Ecce cantus: deinde adjunxit. Jam securis ad radicem
posita est et cetera. Ecce tuba. Et ecce tamquam mons, idest
Diabolus, qui dicitur mons propter tumorem elationis, et grandinem
oppressionis. Magnus potestate. Job 41, non est potestas sub
caelo, quae ei possit comparari, qui factus est, ut nullum timeret.
Magnus dicitur, quia habet magnitudinem per superbiam, qua contra
dominum erigitur. Psal. superbia eorum, qui te oderunt, ascendit
semper ad te. Item quia habet latitudinem per invidiam, qua se
extendit ad hominem ut ei noceat. Sap. 2, invidia Diaboli mors
intravit in orbem terrarum. Item quia habet spissitudinem, seu
profunditatem, per iracundiam qua se ipsum occidit. Altitudo respicit
ima et suprema, quia Diabolus superbia volens ascendere supra,
cecidit infra. Isa. 14, dicebas in corde tuo, ascendam in
caelum, et ero similis altissimo. Verumtamen ad Infernum detraheris
in profundum laci. Latitudo respicit dexteram et sinistram, quia
Diabolus invidia nocet amicis et inimicis, idest bonis et malis.
Unde Job 40, absorbebit fluvium, idest peccatores, et non
mirabitur. Habet fiduciam quod influat Jordanis, idest boni, in os
ejus. Spissitudo respicit ante et retro, quia irascetur sibi ipsi
propter illos qui jam sunt in patria, et propter illos, qui adhuc sunt
retro in via. De hoc monte dicitur Zach. 4, quis tu mons magne
coram Zorobabel in planum igne ardens, scilicet invidiae, ad
nocendum? Psal. ignis exardescet in synagoga eorum. Job 40, de
ore ejus, idest Beemoth, lampades procedebant sicut flammae ignis
ardentis. Vel igne Gehennae ardens, qui ardet quocumque vadat,
missus est in mare, idest ad gentiles amaros et fluidos. Isa. 57,
impii quasi mare fervens quod quiescere non potest: ut eos contra
praedictos peccatores concitaret. Sed a quo fuit missus? Potest
dicit a Deo permissive, vel a propria libidine. Et facta est tertia
pars maris, idest gentilium, sanguis, idest crudelis sitiens
sanguinem sanctorum secundum Glossam. Tertia pars sunt peccatores
nondum conversi, qui in necem praedicantium saevierunt. Item, prima
pars maris idest gentilitatis possunt dici illi, qui fidem aperte
receperunt et confessi fuerunt. Secunda pars illi, qui occulte
receperunt, sed prae timore confiteri non audebunt. Tertia pars, qui
nec aperte, nec occulte receperunt: sed in sua malitia remanserunt.
Item tertia pars maris, idest mundi; facta est sanguis, idest
sanguinolenta sanguine sanctorum quos persequitur inquantum potest.
Prima pars est populus, idest minores laici. Secunda est simplices,
scilicet clerici. Tertia pars est principes et praelati: et haec
facta est sanguis: et mortua est morte peccati. De quo Psal. mors
peccatorum pessima. Tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas
in mari. Hi sunt philosophi, qui propter discretionem suam dicuntur
habere animas in mundo. Unde et ipsi dicuntur creatura mundi. Rom.
1, secundum unam expositionem. Invisibilia (inquit) Dei a
creatura mundi, idest a philosophis, per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur. Horum tres sunt partes. Una pars per solam
diligentiam et inspirationem divinam fuerunt conversi. Alia pars per
auditum praedicationis. Tertia pars nec sic nec sic, et haec facta
est tamquam sanguis, quia in sanguinem sanctorum desaevierunt, et quia
in suo peccato permanserunt. Et tertia pars navium, idest principum
alios gubernantium, interiit interitu peccati. Horum tres sunt
partes. Quidam doctrinam Catholicae praedicationis approbaverunt et
receperunt. Alii approbaverunt, sed non receperunt. Tertii nec
approbaverunt, nec receperunt, sed sanctos persecuti fuerunt, et haec
pars interiit. Moral. secundus Angelus est species, quae est
secunda virtus: haec tuba canit quando poenitenti veniam promittit, et
tunc mons magnus, idest aliquis sublevatus, igne ardens, idest
charitate accensus mittitur in mare, idest in amaritudinem doloris et
timoris quam fides induxit, ne omnino absorbeatur peccator; et tunc
fit tertia pars maris sanguis, et moritur tertia pars creaturae eorum,
quae habent animas in mari, et tertia pars navium interiit. Prima
pars maris est amaritudo timoris. Secunda amaritudo doloris. Ex his
duobus sequitur tertia pars, scilicet amaritudo desperationis. Sed
hanc omnino excludit securitas spei, et convertit in sanguinem, idest
in poenitentiae asperitatem, et carnis mortificationem. Item prima
pars eorum, quae habent animas in mari, est timor poenae mundi.
Secunda timor poenae Purgatorii. Tertia timor poenae Inferni: hanc
tollit securitas spei, et convertit in sanguinem, idest in
poenitentiae asperitatem, et sic moritur idest omnino excluditur.
Item naves sunt humanae mentis cogitationes, a quibus ipsa mens fertur
super aquas hujus mundi. Harum prima pars sunt cogitationes
necessariae, quae sunt circa haec, quae sunt necessaria ad salutem
propriam. Secunda pars sunt cogitationes piae, quae sunt circa
proximos, omnino interiit canente tuba secunda, idest spe promittente
veniam et misericordiam Dei. Unde Psal. in spiritu vehementi
conteres naves Tharsis idest cogitationes explorantes, et quaerentes
gaudia hujus mundi. Sequitur, et tertius Angelus, idest tertius
ordo praedicatorum tuba cecinit, idest contra haereticorum astutias seu
versutias praedicavit, quos adversus Ecclesiam primo Judaeorum
saevitiam, et gentium malitiam, quasi tertio loco suscitavit post
mortem apostolorum et martyrum: sed contra eos doctores et confessores
praeparavit, qui eos rationibus et Scripturae auctoritatibus
confutarent. De quibus dicit Job 38, numquid ingressus es
thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavit
in tempore hostis, et in diem pugnae et belli? Thesauros nivis et
grandinis, vocat sanctos prius absconditos, quos dominus praeparavit
contra malitiam Judaeorum et gentium, et versutias haereticorum. Et
cecidit de caelo, idest de Ecclesia, vel de fide Catholica, vel de
societate fidelium stella magna, idest magnus quidem haeresiarcha,
nocte lucens, idest de nocte, et in latibulis et in obscuris docens.
Job 35, ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo
morabitur. Proverb. 9, aquae furtivae dulciores sunt, et panis
absconditus suavior. Joan. 3, qui male agit, odit lucem, et non
venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. De hoc casu dicit
apostolus, 1 Tim. 6, devitans profanas vocum novitates et
opiniones, falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa
fidem exciderunt. Stella ergo dicitur haeresiarcha quilibet, qui
lucet nocte, idest quia docet in nubilo. Unde Job, 24, oculus
adulteri observat caliginem. Nigra dicitur propter multitudinem
sequentium. Eccles. 1, stultorum infinitus est numerus. Item
propter arrogantiam suam et reverentiam sibi exhibitam. Jerem. 48,
audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem ejus, et
arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ego scio, ait
dominus. Ardens igne invidiae contra dolores Ecclesiae. Non sicut
vera stella, sed potius sicut facula, quae alios inflammando se ipsam
consumit, et quicquid incendit, in carbonem teterrimum redigit.
Nahum 2, facies hominum quasi nigredo ollae. Et cecidit propria
principatus superbia. In tertiam partem fluminum, idest
Scripturarum. Quarum prima pars est vetus testamentum. Secunda
novum. Tertia expositiones sanctorum. In hac cadunt, quia ipsam non
recipiunt. Item prima pars fluminum, scilicet Scripturarum, est
expositio historialis. Secunda expositio spiritualis. Tertia,
fictio, sive adinventio humana: et in hac cadunt ipsi, quia sequuntur
sensum suum, et non sensum sanctorum. Et in fontes aquarum, quae
sunt proprie quatuor Evangelia, quae et ipsi male exponendo depravant
sicut ceteras Scripturas, et proprium spiritum sequentes. Et nomen
stellae dicitur absynthium, quia amaritudinem pravae intelligentiae
inducit, et quisquis ab eo seducitur, in amaritudinem Gehennae
perducitur; et ita sicut absynthium mixtum sapido cibo totum facit
amarum, sic prava expositio haereticorum, cibum Scripturae sapidum et
dulcem reddit abominabilem et amarum. Juxta illud 1 Corinth. 5,
modicum fermentum totam massam corrumpit. Et facta est tertia pars
aquarum, idest hominum neutram duarum expositionem, sed tertiam
sequentium, in absynthium, idest infecti et abominabiles facti sunt,
et multi homines mortui sunt, idest a Deo separati, qui est vera vita
fidelium. Ex aquis, idest ex usu aquarum interfectorum, hoc est
receptione doctrinarum perversarum. Quia amarae factae sunt, idest
perversae factae sunt, expositae, et admixtum est fel, haereticae
pravitatis, seu falsitatis, cum vino Catholicae veritatis. Isa.
1, argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua.
4 Reg., ecce habitatio civitatis optima, idest sacrae Scripturae:
sed aquae pessimae sunt, idest expositiones haereticorum perversae et
falsae. Scriptura enim in se dulcis est: sed admixtio haereticae
pravitatis facit amaram. Sap. 4, multigena impiorum multitudo non
erit utilis, et adulterinae plantationes non dabunt radices altas, et
fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum
apti: ex iniquis enim filii qui nascentur, testes sunt nequitiae
adversus parentes. Ideo dicit Isa. 30, amara est potio bibentibus
illam. Possunt autem dulcorari aquae per salis appositionem, idest
per verae sapientiae elucidationem. Unde 4 Reg. 2 dicitur ad
fontem aquarum, misit in eam sal, et ait: haec dicit dominus, sanavi
aquas has, et non erit in eis ultra mors, neque sterilitas. Hoc
etiam figuratum fuit in Exod. 15, ubi dicitur, murmuravit populus
contra Moysen dicens, quid bibemus? At ille clamavit ad dominum,
qui ostendit ei lignum, quod cum emisisset in aquis, in dulcedinem
versae sunt. Per lignum autem vera sapientia designatur. Unde
Prov. 3, lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui
tenuerit eam beatus. Aliter ab illo loco, et tertius Angelus tuba
cecinit, idest tertius ordo praedicare incepit. Et cecidit de caelo
stella magna, idest Diabolus de consortio angelico. Unde Isa.
14, quomodo cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris? Sed quomodo
dicitur, quod nunc cecidit de caelo Diabolus, clangente tertio
Angelo, qui a principio mundi cecidit? Solutio. Ideo tunc dicitur
cadere, quia tunc coepit acrius contra Ecclesiam desaevire. Unde
tunc apparuit casus ejus. Luc. 10, videbam Satanam sicut fulgur
de caelo cadentem. Imo quanto magis tertius Angelus clangebat, tanto
magis Diabolus saeviebat. Unde sequitur, igne ardens, invidia
furens, tamquam facula, quae tota ardet. Sap. 2, invidia Diaboli
mors intravit in orbem terrarum. Et cecidit in tertiam partem
fluminum, et in fontes aquarum. Fontes sunt doctores majores, qui
dicuntur haeresiarchae; flumina discipuli eorum. Flumina enim a
fontibus oriuntur, et postea currunt in mare. Sic ab haeresiarchis
discipuli nascuntur, qui postea sequentes magistros suos currunt in
Infernum. Aqua fontium sunt populi ab eis decepti, idest credentes
eorum. Unde Jer. 17, aquas vidisti ubi meretrix sedet, populi
sunt, et gentes, et linguae. Fontes igitur et flumina sunt omnes
haeretici, qui sub tertia parte mundi continentur, in quos Diabolus
cecidit tunc, quia per eos doctrinam erroris seminavit: et quia isti
sub specie sanctitatis praedicant, ideo stella appellatur, qui mons
dicebatur, cum de Romanorum superbia agebatur. Magna vero dicitur,
quia etiam magni et potentes per eos seducuntur. Sed quia doctrina
haereticorum perversa est, et ad Infernum ducit, ideo sequitur,
nomen stellae dicitur absynthium, quae est herba amarissima, et ideo
per eam recte significatur haereticorum doctrina, quae in se amara est
propter falsitatem quam continet, et ad amaritudinem Inferni trahit.
Et facta est tertia pars aquarum in absynthium, idest tertia pars
hominum infecta est doctrina haereticorum: ut prima pars dicatur, qui
nunquam fidem receperunt, ut Pagani et Judaei. Secunda qui fidem
receperunt, et servant eam, ut veri Christiani. Tertia qui fidem
receperunt, et ab ea recesserunt, ut haeretici. De quibus 1 Joan.
2, ex vobis prodierunt, sed ex vobis non erant. Nam si fuissent ex
nobis, utique nobiscum permansissent. Et multi homines mortui sunt,
utique de aquis, idest haereticorum doctrinis, quia amarae factae sunt
per illos haereticos male exponentes. Et revera multi mortui, non
tantum mortui morte animae, sed morte corporis. Quia multi sunt
combusti. Et quartus Angelus et cetera. Sicut dictum est in
principio hujus capituli, in hac visione ostenditur praedicatio
sanctorum, monstrans per comminationem reproborum damnationem: et
distinguit per septem status Ecclesiae, et septem clangores tubarum,
et septem Angelos. Primus Angelus fuit primus ordo praedicantium,
quo ad primum statum Ecclesiae, demonstrans damnationem Judaeorum:
et ostenditur in poena damni et transgressionis. Unde dictum est ibi,
quod primo Angelo clangente, idest coetu apostolico praedicante,
facta est grando, idest verborum contumelia, et ignis, idest animorum
iracundia, mixta sanguine, idest corporum interfectione, et combusta
est tertia pars terrae, arborum, et omne foenum viride, idest
cupidi, qui per terram: et elati, qui per arbores: et luxuriosi,
qui per foenum designantur. Et dicitur tertia pars comburi, quia duae
sunt partes electorum, scilicet innocentes et poenitentes: et tertia
est reproborum, ut dictum est. Secundus Angelus fuit secundus ordo
praedicantium: quo ad secundum statum Ecclesiae, demonstrans
damnationes reproborum, Romanorum principes, qui martyres
occiderunt: ut similiter ostenditur poena damnationis secundum
proportionem transgressionis. Unde Romani principes significantur per
mare, propter elationem superbiae, et amaritudinem iracundiae. Et
dicitur ibi, quod secundo Angelo clangente, idest secundo ordine
praedicante sanctorum, mons magnus, idest Diabolus, magnus per
potentiam. Unde Job 42, non est super terram potestas, quae
comparetur ei, qui factus est ut nullum timeat, omne sublime videt,
ipse est rex super omnes filios superbiae. Dicitur quoque igne
ardens, idest invidia furens contra hominem, qui locum ejus adepturus
est per humilitatem, quam ipse perdidit per elationem. Et dicitur
missus in mare, idest in Romanos, quos inflammavit contra sanctos,
et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars
creaturae, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium
interiit. Tres ponit differentias poenae, secundum differentias
culpae. Mare designat superbiam Romanorum, ut dictum est. Creatura
habens animas in mari, designat carnalitatem eorum. Navis vero
cupiditates eorum. Cupiditate enim sicut quaedam naves aguntur, de
provincia in provincia, de contrata in contrata ad augendas divitias.
Tamen quia his tribus involvuntur etiam aliquando electi, qui sunt
duae partes, scilicet perfecti et imperfecti, quorum comparatione,
tertia pars sunt reprobi: ideo dicitur, tertia pars sanguinis facta
est, et mortua est. Tertius Angelus fuit tertius ordo
praedicantium, quo ad tertium statum Ecclesiae, demonstrans
damnationem haereticorum, qui fidem Ecclesiae corrumpere voluerunt.
Videns enim Diabolus, quod nec per Judaeos, nec per Romanos potuit
extinguere Ecclesiam, suscitavit haereticos contra ipsam. Et dictum
est ibi, quod tunc tertio Angelo clangente, idest tertio ordine
praedicante, scilicet confessorum, cecidit de caelo stella magna,
ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in
fontes aquarum. Et dictum est, quod Diabolus dicitur stella propter
scientiam. Magna propter potentiam. Ardens propter invidiam. Quae
de caelo cecidit in tertiam partem fluminum, qui in tertiam partem
hominum, idest super haereticos majores, scilicet et minores, propter
quos multi postea mortui sunt illis adhaerentes. Quartus Angelus est
ordo quartus praedicatorum, quo ad quartum statum Ecclesiae
demonstrans damnationem hypocritarum. Et haec quatuor narrantur ut
praesentia, sicut dicit Glossa. Tria sequentia narrantur ut futura,
quo ad finalem statum Ecclesiae, idest in quibus introducuntur
clangores trium Angelorum, scilicet quinti, sexti, et septimi.
Quintus monstrat antecessores Antichristi. Sextus Antichristum.
Septimus finem mundi. Dicit ergo. Et quartus Angelus. Hic igitur
ostendit damnationem hypocritarum, secundum triplicem differentiam
ipsorum. Et primo ostenditur damnanda hypocrisis praelatorum, quae
signatur in tertia parte solis. Secundo ostenditur damnanda hypocrisis
clericorum, quae significatur in tertia parte lunae. Tertio
ostenditur damnanda hypocrisis religiosorum, quae significatur in
tertia parte stellarum. Quarto ostenditur damnanda hypocrisis
laicorum, quae signatur in tertia parte diei. Dicit ergo. Et
quartus Angelus, idest quartus ordo praedicantium, qui modo sunt tuba
cecinit, idest a parte praedicavit, et percussa est tertia pars
solis, jaculis praedicationis illorum. Per solem, ut dictum est,
significantur praelati Ecclesiae. Nam sicut sol totum mundum
illuminat, ita praelati totam Ecclesiam debent illuminare. Ut
dicitur Matth. vos estis lux mundi. Item sol non variatur per
augmenta et decrementa sed stat: ita praelati stabiles debent esse, ut
nec adversitate, nec prosperitate, nec destructione, nec adulatione
moveantur. Unde Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut
sol. 2 Reg. 14, sicut Angelus domini, sic dominus meus rex, ut
nec benedictione, idest adulatione, nec maledictione, idest
detractione moveatur. Item tertia pars percutitur, sed non
occiditur; quia fidem informem retinet, sed in moribus laeduntur.
Horum ergo tres sunt partes: nam sol corpus habet magnum, in quo
notatur potestas praelatorum, et haec est prima pars. Item sol habet
corpus calidum saltem in effectu, in quo notatur charitas praelatorum:
et haec est tertia pars, quae fere in omnibus praelatis percussa est.
Quia etsi potestatem et fidem retineant, fervorem charitatis
perdiderunt. Item praelatorum quidam ardent et lucent, hi sunt prima
pars. Alii ardent sed non lucent, hi sunt secunda pars. Tertii
lucent sed non ardent, hi sunt tertia pars solis: et haec percussa est
a serpente ignito, et ideo non inveniunt, vel recipiunt medicinam.
Juxta illud Eccles. 12, quis medebitur incantatoris a serpente
percussi? Quasi dicat: difficilis est ejus percussio. Caput enim
animalis difficile excoriatur. Haec est pars praelatorum, quae
percussa est, quae lucet exterius simulata sanctitate, sed non ardet
interius habita charitate: et hanc percussit dominus, Matth. 23,
ubi dicitur, vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes
estis sepulchris dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa,
intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic vos
quidem a foris apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis
hypocrisi, et iniquitate, et tertia pars lunae, percussa est
similiter gladio hypocrisis et simulationis, vel potius gladio
praedicationis propter hypocrisim et simulationem. Per lunam clerici
designantur. Nam sicut a sole luna recipit lumen, sic a praelatis
clerici informantur; et quales sunt praelati, tales sunt clerici.
Unde Eccles. 10, qualis rector civitatis, tales et habitantes in
ea. Horum autem tres sunt partes: nam alii scholares, qui
frequentant scholas. Alii sunt chorales, qui sequuntur chorum. Alii
curiales, qui sequuntur curias principum et praelatorum, et haec
tertia pars fere tota percussa est, et utinam non mortua: de his enim
dicitur Matth. 25. Stellarum tertia pars: hic agitur de hypocrisi
religiosorum, qui per stellas significantur: stellae enim parvae
videntur, et tamen magnae sunt: sic religiosi pauci debent videri
exterius mundo, et magni esse interius coram Deo. Item stellae
noctem illuminant, et religiosi Ecclesiam. Unde Phil. 2, inter
quos lucetis sicut luminaria in mundo. Item stellae stant fixae in
caelo, nisi paucae, quae moventur sub caelo; sic religiosi fixi stant
in claustro nisi pauci, qui sunt officiales, et procurant negotia
exteriora. Unde Judith 5, stellae manentes in cursu et ordine suo
contra Sisaram pugnaverunt. Horum tres sunt partes, juxta tria,
quae vovent omnes, scilicet obedientiam, continentiam, et
paupertatem. Prima et secunda pars non sunt adhuc ita aperte
percussae; sed tertia pars, scilicet paupertas, jam omnino et aperte
fere ubique percussa est. Ita ut dicat apostolus. Omnes, quae sua
sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Et hoc est signum quod
refriguit vel defecit charitas. Quia non quaerit quae sua sunt, sed
quae Jesu Christi. Contra hoc dicitur Phil. 2, non quae sua sunt
singuli considerantes, sed quae aliorum. Item tres partes stellarum,
idest religiosorum, sunt praelati, officiales, claustrales. Haec
tertia pars percussa est magna parte vulnere simulationis. Quia
simulant sanctitatem donec fiant officiales vel praelati, ita ut
obscuretur tertia pars eorum, idest amittant interiorem
illuminationem, et sui ac Dei cognitionem, et tertia pars diei non
luceret, et noctis. Similiter hic agitur de hypocrisi laicorum, qui
nomine diei et noctis intelliguntur. Nam sicut dies a sole, et nox a
luna et stellis recipit lumen, sic laici a praelatis et clericis et
religiosis doctrinam et informationem. Horum autem tres sunt partes.
Prima illi, qui aliis dominantur, et nulli serviunt, ut majores et
principes. Secunda illi, qui omnibus serviunt, et nulli dominantur,
ut rustici et laborantes. Tertia sunt medium statum habentes, qui
suis prioribus serviunt, quae universitati dominantur. Quaelibet
istarum potest dici tertia pars: et licet quaelibet istarum perversa
sit, tamen illa tertia quam secundo posuimus, maxime est percussa.
Quia omnes illam opprimunt et spoliant, et nullus eam defendit. Unde
conqueritur dominus, Isa. 3, quare atteritis populum meum, et
facies eorum emollitis? Vel duae partes laicorum sunt perfecti et
imperfecti de numero delectorum. Tertia pars sunt reprobi inter eos.
Vel certe prima pars sunt illi, qui sunt in statu virginali. Secunda
illi, qui sunt in statu viduali. Tertia illi, qui sunt in statu
conjugali. Et in quolibet statu istorum trium, quidam sunt boni et
perfecti, quidam reprobi; et hi sunt tertia pars percussi, et vidi.
Hic ostenditur differentia inter quatuor praedictas visiones, et tres
sequentes. Nam quatuor praecedentes narrantur ut praeteritae, tres
autem sequentes narrantur ut futurae. In quo potest intelligi quod
tres sequentes status Ecclesiae, graviores et periculosiores erunt,
quam fuerunt quatuor praecedentes. Ideo introducit vocem unius aquilae
volantis per quam designatur praedicatorum sublimium coetus, qui
nostras miserias peccatoribus denuntiat. Dicit ergo: et vidi, visu
interiori, et intellexi, et audivi, auditu exteriori vocem unius
aquilae, idest praedicatorum qui dicuntur aquila propter acutum visum
et altum volatum. Aquila siquidem ultra mare videt escam suam. Sic
praedicatores, non in hoc mundo, sed ultra in caelo conspiciunt et
quaerunt refectionem suam. Job 39, numquid ad praeceptum tuum
evacuabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? In petris manet,
et in ruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus: inde
contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. Dicuntur
autem una aquila licet multi sint, propter concordiae unitatem; quia
concorditer in unum sentiunt, unum quaerunt, unum praedicant. De quo
uno dicit Psal. unam petii a domino, hanc requiram. Luc. porro
unum est necessarium. Volantis per medium caelum, idest discurrentis
velociter, non propter terrena, sed propter celestia, per mediam
Ecclesiam, non dextram tantum, idest ad divites tantum, nec ad
sinistram idest non ad pauperes tantum, sed communiter ad omnes, sine
personarum acceptione, et dicentis, idest praedicantis, voce magna,
quia propter magna fiebat, vel quia in toto mundo resonabat, vel quia
ex magno affectu procedebat, vae, vae, vae, idest triplex miseria
imminet habitantibus in terram, mente et corpore, hoc est diligentibus
terrena. Non filiis Dei quorum habitatio in caelis est, juxta,
illud Philipp. 3, conversatio nostra in caelis est: ideo tales non
timent vae terrenorum. Unde Proverb. 1, frustra jacitur rete ante
oculos pennatorum. Ibi Glossa, facile evadit laqueos in terris, qui
semper oculos habet in caelis. Terrenae siquidem tribulationes
reprobis veniunt in dispendium, quae bonis cooperantur in bonum, ut
dicitur Rom. 8, qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Agios, idest sine terra: ideo non dicit simpliciter: vae
habitantibus; sed addidit, in terra. Et dicitur ter vae, vae,
vae, propter triplex periculum mundi, in quibus fere omnes
periclitantur, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia
oculorum, et superbia vitae, idest divitiae, delitiae et honores.
Ideo dicitur: in delitiis castitas, in divitiis charitas, in
honoribus humilitas. Isa. 24, formido, et fovea, et laqueus
super te, qui habitas in terram. Fovea luxuriosis, formido avaris,
laqueus ambitiosis. Et huic ternario misero, respondet alius
ternarius miserior, in Inferno. Ignis contra avaritiam, sulphur
contra luxuriam, spiritus procellarum pars calicis eorum. Vel vae
propter poenarum diversitatem, vae propter poenarum acerbitatem, vae
propter poenarum aeternitatem. Item vae animae, vae corpori, vae
conjuncto. Item vae gentili, vae Judaeo, vae malo Christiano.
Item vae conjugatis, vae viduis, vae virginibus fatuis. Item vae
clericis, vae laicis, vae religiosis. Item vae propter peccatum
cordis, vae propter peccatum oris, vae propter peccatum operis. Item
vae propter peccatum in Deum, vae propter peccatum in proximum, vae
propter peccatum in seipsum. Item vae propter peccatum in patrem, vae
propter peccatum in filium, vae propter peccatum in spiritum sanctum.
Item vae pro culpa originali, vae pro culpa actuali, vae pro
omissione praecepti. Item vae facientibus, vae consentientibus, vae
negligentibus. Item vae in mundo, vae in Purgatorio, vae in
Inferno. Item vae nascentibus, vae viventibus, vae morientibus.
Diabolus promisit homini tria: scilicet vitae perpetuitatem,
nequaquam moriemini. Potentiae libertatem, eritis sicut dii.
Scientiae universitatem, scientes bonum et malum, Gen. 3. Et
ipse miser cecidit in tria contraria: scilicet in moriendi
necessitatem, in servitutis vilitatem, in ignorantiae caecitatem.
Ergo dicitur vae, propter primum vae, propter secundum vae, propter
tertium vae. Propter omnes istas causas dicitur Zach. 2, o, o, o
fugite de terra Aquilonis. Jerem. 1, a, a, a domine. Ezech.
9, heu, heu, heu, domine Deus. Joel. a, a, a diei, qui prope
est dies domini. Secundum Glossam triplex vae, respondet tribus
Angelis sequentibus. Sed quomodo convenit vae tertio Angelo, qui
inter omnes prospera nunciat? Ut patebit in suo loco. Sed dicimus
quod gloria electorum, quam ille nunciat, erit occasio quaedam augens
poenam reproborum, sicut e converso poena reproborum erit occasio
augens gloriam electorum. Ad literam ergo triplex ponitur, propter
futurum triplicem statum Ecclesiae. Unde sequitur de ceteris
vocibus, trium Angelorum, qui erant tuba canituri, supple oritur hic
triplex vae. Tamen quidam dicunt, quod hoc non respicit
praecedentia, sed est quasi titulus sequentis capituli, in quo agitur
de tribus aliis Angelis. Tamen glossator isto modo exponit.
|
|