|
Vox domini praeparantis cervos et revelabit condensa. In his verbis
diligenter respectis datur via introducens in hunc librum qui dicitur
Apocalypsis. In ipsis enim verbis notari possunt quatuor causae quae
circa eundem librum habent attendi. Videlicet, causa efficiens,
finalis, formalis, materialis. Causa efficiens principalis est ipse
Deus. Beatus Joannes est causa efficiens ministerialis, cui dominus
ea quae hic continentur ostendit. Unde dicitur: vox domini, scilicet
et interna et spiritualis, qua in corde beati Joannis loquebatur,
faciens eum efficaciter intelligere, quae per Angelum dignabatur
ostendere. Vox enim domini virtuosa est ad docendum interius.
Psalm. Vox domini in virtute. Sic ergo ostenditur causa efficiens
principalis et insinuatur causa ministerialis, scilicet ille, ad quem
facta est vox domini. Causa finalis est, ut per rectitudinem fidei et
patientiam in adversis, fideles aptiores et agiliores reddantur ad
apprehendenda praemia vitae. Unde sequitur: praeparantis cervos, vox
domini est, idest praeparantis fideles ad agilitatem currendi ad
bravium. Cervus enim animal est velocissimum. Psal.: qui perficit
pedes meos tamquam cervorum. Hoc enim intendit beatus Joannes, sicut
ex prologo colligitur, ut per rectitudinem fidei et per patientiam in
adversitate multiplici praeparentur fideles ad meritum vitae: quae est
fructus sustinentiae tribulationum. Hebr. 10, patientia vobis
necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
Causa formalis est, quia liber iste est revelatus et per modum
revelationis hic proceditur. Unde dicitur: et revelabit. Hoc
completum est in hoc libro, unde et dicitur Apocalypsis, idest
revelatio. Daniel 2, est Deus in caelo revelans mysteria. Causa
materialis est multiplex. Tribulatio Ecclesiae cum multiplici
consolatione; unde dicitur: condensa, idest occulta et obscura
dominus enim beato Joanni revelavit multas tribulationes futuras quae
non praevidebantur, et multas consolationes quae a multis non
expectabantur: ut Ecclesia esset robustior ad sustinendum, quia minus
jacula feriunt quae praevidentur. Et iterum. Consideratio praemii
minuit vim flagelli. Licet autem hic ostendatur generaliter status
Ecclesiae quantum ad tribulationes et consolationes, tamen specialiter
et principaliter ostenditur status Ecclesiae quantum ad tribulationes
et consolationes finales. Et haec est specialiter hujus libri
materia, scilicet status Asianae et totius Ecclesiae, quantum ad
finales tribulationes et consolationes. Et per hoc distinguitur iste
liber ab aliis libris novi testamenti. Cum enim sacra pagina dividatur
in vetus et novum testamentum: rursus novum dividatur in evangelicam et
apostolicam doctrinam: intentio evangelicae doctrinae consistit in
contemplatione capitis, idest Christi: intentio apostolicae doctrinae
in contemplatione corporis, idest Ecclesiae: et hoc tripliciter
secundum triplicem statum in quo militat Ecclesia. Nam in actibus
ostenditur primitivus status Ecclesiae; in epistolis vero beati Pauli
et in canonicis informatur status medius, scilicet praesens. In hoc
vero libro revelatur status finalis. Hic possunt breviter duo quaeri.
Primum est de materia hujus libri, scilicet de tribulationibus;
videlicet utrum sit conveniens Deum permittere, quod sui cultores
sustineant tribulationes. Secundum est de fructu ipsarum
tribulationum, utrum, sustinere passiones sive tribulationes sit
meritorium vitae aeternae. Ad primum sic. Deus non delectatur in
poenis nostris, quia crudele est alieno cruciatu laetari; ergo cum
suos electos diligat, non congruit ut eos passionibus affligi
permittat. Item liberalitas Dei summa est: sed magis manifestaretur
ejus liberalitas si per bona opera, sine afflictionibus suos
coronaret; ergo et cetera. Contra. Conveniens est a Deo permitti
quicquid suos fideles perducit ad vitam: sed sustinentia tribulationum
perducit ad vitam, Jacob. 2, et cum probatus fuerit et cetera.
Item lex amoris est associare amicum in adversis; ergo de lege amoris
est ut veracissimi amici, scilicet domini Jesu, simus socii in
sustinendis adversis. Respondeo. Convenientissimum est Deum
permittere suos cultores tribulationibus affligi; tum propter amoris
insigne, quia Christus dominus pro nobis durissima sustinuit: unde
lex amoris exigit, ut ejus amore multa et magna sustineamus; ideo
dicebat apostolus, Galat. ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce
domini nostri Jesu Christi: et idem: ego stigmata domini Jesu in
corpore meo porto. Tum propter punitionem culpae praeteritae; quia
delectatio culpae, ad hoc ut deleatur, exigit amaritudinem poenae.
Jerem. 6, ecce ego conflabo et probabo eos. Glossa, vasa figuli
probat fornax; ut quicquid in nobis adulterinae materiae est
excoquatur. Tum propter cohibitionem futurae. Unde Isidorus in
tertio libro de summo bono: durius circa suos electos in hac vita Deus
agit; ut dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nulla eos
oblectata praesentis vitae delectent: sed caelestem patriam, ubi certa
quies expectatur, indesinenter desiderent. Tum propter meritum
coronae, sicut patet in Job 4. Isidorus in eodem: electus Dei
doloribus vitae hujus atteritur, ut perfectionem vitae futurae
mereatur. Ad primum dicendum, quod de tribulatione vel poena est
loquimur, aut inquantum mere afflictiva, aut inquantum amoris
declarativa ac promotiva, aut inquantum culpae praeteritae purgativa,
aut inquantum futurae cohibitiva, aut inquantum meriti accumulativa.
Primo modo non placet Deo tribulatio in justis vel aliis; nec sub hac
ratione eam permittit, sed sub aliqua ex quatuor rationibus
subsequentibus. Non ergo delectatur in poenis nostris, sed in
utilitate nostra consequente ex ipsis. Ad aliud dicendum quod
liberalitas non est commendabilis quae est sine comite sapientia, et
quae dissonat a justitia; siquidem justitia exigit ut pro Christo
damna sustineamus. Item ut culpa per poenam puniatur. Sapientia vero
divina manifestatur, dum per duras flagellas cohibet Deus fideles
oblectamentis. Item per acredinem adversorum, perducit Deus suos ad
dulcedinem praemiorum. Liberalitas divina, etsi magna manifestatur
illo modo quantum ad effectum, non tamen commendabilius quantum ad
modum; quia non manifestatur cum ordine justitiae et cum gravitate
sapientiae. Circa secundum sic. Secundum philosophum, passionibus
non laudamur nec vituperamur: ergo passionibus nec meremur nec
demeremur. Item meritum est ab intrinseco, quia ab actu liberi
arbitrii et efficacia gratiae informantis: sed passiones sunt ab
extrinseco; ergo et cetera. Contra: Matth. 5, beati qui
persecutionem patiuntur propter justitiam. Item quicumque vestigia
Christi sequitur pertingit per hoc ad vitam. Joan. 8. Qui
sequitur me non ambulat in tenebris. Sed quicumque propter Deum
patitur, vestigia Christi sequitur: 1 Petr. 2, Christus passus
est pro nobis vobis relinquens exemplum; ergo quicumque propter Deum
patitur, per hoc pertingit ad vitam. Respondeo. De sustinentia
tribulationum est loqui dupliciter: aut secundum se et absolute, aut
secundum quod est ex voluntate sive cum voluntate. Primo modo
sustinere tribulationes sive passiones non est meritorium vitae: quia
in solo pati non consistit meritum, sicut prima et secunda objectio
probant. Secundo modo distinguitur: quia illa voluntas aut est
formata charitate, sive gratia gratum faciente, aut non. Si sic,
sustinentia tribulationum propter talem voluntatem est meritoria: et
hoc notatur cum dicitur Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam; ubi ostenditur voluntas informata amore justitiae.
Similiter accipitur illud 2 Corinth. 1, sicut socii passionum
estis, sic eritis et consolationis. Si non; sic sustinentia non est
meritoria: quia qui non est in gratia sive in charitate non meretur
aliqua voluntate vel passione vitam aeternam. Nec ille etiam qui est
in charitate meretur vitam actione vel voluntate non informata
charitate. Qui autem non est in charitate, sed propter Deum patitur
devotione quadam informali adversa, licet non mereatur, tamen per hoc
disponitur ad meritum, quia disponitur ad statum gratiae in quo poterit
mereri. Per praedicta patet ad objecta. Gratia introducendi in
librum sequentem praemittit Magister Gallicus prooemium, in quo sic
procedit. Primo ponit dicendorum fundamentum. Secundo exequitur
principale: propterea videns. In duobus autem consistit materia
sequentis libri, in tribulatione et consolatione: unde ponit
fundamentum eorum quae dicturus est in prooemio circa librum. Primo
quantum ad electorum tribulationem, et ad hoc introducit triplicem
auctoritatem. Secundo quantum ad divinam consolationem, me autem: et
ad hoc duplicem auctoritatem inducit. Dicit ergo, omnes. Nullus
igitur qui vult Deum colere miretur si persecutionem sustinet. Qui
pie, idest colendo Deum. Volunt vivere, pietas enim est cultus
Dei, ad Titum 2, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo.
Vel pie, ad proximum. In Christo. Quia ipse est via exemplaris et
regula nostra, ipse enim venit pro omnibus pati. Persecutionem
patientur, et hoc patienter. Et sic patet quod necesse est famulos
Dei multa pati. Act. 14. Per multas tribulationes oportet nos
introire in regnum caelorum. Sed objicitur, quia multi justi sunt qui
nullam habent tribulationem sive persecutionem. Sed respondeatur
secundum Glossam, quod intelligitur mente vel corpore. Contra: quia
sunt aliqui qui corpore persecutionem sustinent, et in mente magnam
suavitatem habent. Respondeo secundum Glossam, quod intelligitur
mente vel corpore, qui non solum ab hominibus persecutionem patiuntur
in corpore, sed et a Daemonibus in mente: tamen nec mente nec corpore
semper patiuntur, sed ad tempus in magna quiete sunt spiritus, tamen
vel passi sunt aliqua vel passuri. Per hoc patet ad illud quod
objicitur. Apostolus 2 Timoth. 3, juxta illud Eccle. 2,
attendens, per conversionem et bonam voluntatem, sta, idest stabilis
sis, in justitia, ut facias bonum, et timore, ut caveas malum, et
praepara animam tuam, per orationem, praemeditationem et
praemunitionem: ut cum quis cogitat: si hostis meus aliquando in me
insiliat, viriliter eum repellam, ad tentationem, sustinendam et
superandam. Jacob. 1, beatus vir qui suffert tentationem, quoniam
et cetera. Tentatio namque. Job 8, alia litera est: nostra litera
est, militia est et cetera. Ne autem consolatur, ut sint alacres,
confirmat, ut sint stabiles dicens Matth. ult. vobiscum sum:
consolatio est de sui consortio. Et nolite. Luc. 12, confirmatio
est de non timendo adversario pusillus, quia licet sitis grex pusillus
et viribus et numero respectu perversorum, non timeatis: grex,
ratione unitatis in charitate, et obedientiae et simplicitatis in
conversatione. Propterea videns. Hic exequitur principale
propositum. Propositum autem ejus est ostendere multiplicem causam
hujus libri. Primo ergo agit de causa hujus libri in generali et
diffuse. Secundo in speciali et succincte. Est itaque magna. In
prima, primo ostendit causam efficientem. Secundo materialem. De
qua revelatione. Tertio formalem; ideo liber iste. Quarto finalem,
vidit autem Joannes. Causa autem efficiens ostenditur secundum
duplicem modum: scilicet disponens et agens de qua ibi: revelavit.
Dicit igitur propterea, quia Deus vult consolari et confirmare
fideles, disposuit, ab aeterno, fundata Matth. 7, revelavit
autem. Causa agens ostenditur quadruplex: scilicet principalis,
Trinitas. Secundaria Christus, inquantum homo. Mediata,
Angelus. Immediata sive proxima, Joannes. De qua revelatione,
idest de quibus revelatis. Quaestio tanta. Matth. 24, et nunc
praemia, scilicet dona gratiae et consolationes. Ideo liber iste.
Hic ostenditur causa formalis hujus libri, quia procedit per modum
prophetiae et revelationis. Revelationes hujus libri distribuit et
extollit tripliciter. Primo quantum ad excellentiae dignitatem. Unde
comparat has revelationes revelationibus veteris testamenti, secundum
excellentiam. Cujus excellentiae duplicem rationem ponit: una est,
quia est revelatio de veritate novi testamenti jam exhibita: altera
quia est revelatio lata, scilicet non tantum de futuro. Secundo
extollit quantum ad sui auctoritatem, ad cujus. Tertio quantum ad
revelationis modum sive qualitatem, cum autem Joanni: quia non sic
facta est revelatio Joanni, ut obscure intelligeret, vel figuras
spiritu videret; sed ut signata plene cognosceret. Et ideo triplex
genus visionis distinguit, ut ostendat qua visione vidit haec beatus
Joannes, cum autem Joanni. Dicit igitur, ideo liber iste, quia
est revelatus de his quae pertinent ad legem gratiae, prophetiae
novae, idest revelationis, censetur, idest nominatur, cum dicitur
Apocalypsis. Sicut enim novum testamentum praestat, idest
praevalet, veteri, haec possunt intelligi quantum ad omnia quae
continentur in novo testamento et veteri, Evangelium legi, idest
doctrina evangelica, doctrinae Mosaicae, quantum ad Pentateuchon,
sacramenta, idest sacra secreta quae per propheta praedicta fuerant,
ut de Christi passione et Ecclesiae reparatione. Adimpleta, ut in
libro infra habetur. Prophetae autem praedicebant implenda. Magna
jam ex parte, quia quaedam sunt implenda: ut de finali statu
Ecclesiae. Unifaria, idest quae est secundum unum modum fandi,
idest loquendi, scilicet de praeterito etc. quia de his quae Ecclesia
passa est patitur et passura est, quae ipse novit per spiritum
prophetiae. Cum autem Joanni et cetera. Corporalibus oculis, sicut
divino munere vidit Elisaeus currus igneos, 4 Reg. 6, et
Balthasar manum scribentem, Dan. 5. Alia spiritualis: spiritus
dicitur hic non pars superior rationis, sed virtus imaginativa.
Probatio. Genes. 41, Moyses. Exod. 3, sed objicitur de
ultimo exemplo, quia Moyses vidit oculis corporeis; ergo visio
corporalis non imaginaria. Item dicit Glossa super 2 Corinth.
12, quod visio spiritualis seu imaginaria est, quando aliquis in
extasi vel somno videt non corpora sed imagines rerum. Respondeo.
Referendo visionem illam ad id quod corporale erat et corporaliter
videbatur, erat visio corporalis; referendo autem ad signatum per id
quod sic videbatur, imaginaria dici potest. Unde super 2 Corinth.
12, dicit Augustinus quod visione corporali vidit Balthasar manum;
sed Daniel signatum intellexit et aperuit; et ideo potius dicendus est
propheta quam ille. Ex quo patet quod illud quod fuit Danieli visio
spiritualis, fuit Balthasar corporalis. Balthasar enim vidit manum
corporalem et motum corporalem et non intellexit signatum, Daniel
autem intellexit. Vel forte, ut quidam dicunt, videbatur ignis qui
revera non fuit ignis. Visio autem Petri quando positus in extasi,
vidit quadrupedia et serpentia, fuit visio imaginaria. Act. 10.
Ad aliud dicendum, quod non dicit Glossa, quod aliter non contingat
fieri visionem imaginariam: quia ut dictum est, existente visione
corporali, inquantum spiritus negotiatur circa significatum conceptum
ex visione illa, imaginaria vel spiritualis dici potest. Sicut
philosopho spicas, idest spicarum imagines, intellectu mentis, quae
est pars superior, mysteriorum, idest secretorum, quomodo? Scilicet
intellectuali visioni. Sed contra: quia ipse vidit imagines, sicut
in libro, infra habetur, de candelabris et aliis multis; ergo vidit
imagines. Respondeo. Vidit visione imaginaria et intellectuali
secundum diversos respectus: imaginaria inquantum vidit imaginem;
intellectuali, inquantum illuminato intellectu intellexit quae
videbat. Vidit autem; hic ostendit causam finalem. Et circa haec
multa tangit: ostendit ubi scripsit, locus enim facit ad
commendationem libri, quia locus extraneus et exilii. Item in quo
statu, quia quando erat relegatus. Item quo motivo, quia ut
extirparet vitia et haereses exortas. Duplicem autem ostendit
errorem: unus erat contra caput, alius contra Ecclesiam, hac eum.
Quarto quibus. Scribit autem Joannes, septem Ecclesiis, scilicet
minoris Asiae. Pullulaverunt, inchoatione. Inoleverunt,
consuetudine, vitia, quae sunt contra mores, haereses, contra
fidem. In principio, idest ante omnia, erat verbum. In hoc libro,
infra primo. Dicebant enim quidam, non considerantes illud Matthaei
ultimo, ego autem vobiscum sum. Et pro labore, non attendentes illud
Sapient. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Isa. 43.
Non desinere: hoc ostendit infra 12, ubi ostendit quod mulierem
amictam sole fidei Ecclesiam protegat Deus a dracone ne devoret eam,
et etiam pascit eam ut proficiat. Bravium, infra 2 et 3 et
penultimo. Sed proficere. Sap. 3, tamquam aurum in fornace
probavit illos. Bravium, 2 Timoth. 2, si sustinemus, et
conregnabimus. Asiae minoris, non majoris quae est tertia pars
mundi. Est itaque magna. Hic ostendit causas libri in speciali et
succincte. Et primo ostendit causam materialem. Secundo finalem.
In tertio vero. Tertio formalem, quantum ad ordinem et modum
procedendi, modus circa, causam efficientem non replicat, nisi de
ministeriali, scilicet Joanne. Patiatur, scilicet adversa.
Receptura, scilicet praemia. Brevis labor, premium magnum. 2
Corinth. 4, id enim quod in praesenti est 1 cap. prologum, cum
dicitur: Apocalypsis. Et salutationem cum dicitur infra 1,
Joannes septem Ecclesiis. Sed nonne salutatio est de prologo, cum
in prologo attenti et dociles et benevoli auditores fieri soleant et
aliquid horum fiat per salutationem? Respondeo. Aliquando salutatio
est de prologo in libris; hic autem distincte ponitur pro prologo, ubi
ostendit beatus Joannes materiam libri in generali, et commendat ea
quae in eo revelantur, et sic reddit attentos. Deinde salutat
Asianos ut reddat benevolos. Tamen large potest totum comprehendi sub
ratione prologi. Primo tamen modo videtur haec accipere.
|
|