|
Et quintus Angelus et cetera. Habito quodam praeambulo ad cantum
trium Angelorum: hic agitur de cantu ipsorum. Dividitur autem pars
ista in tres, secundum triplicem cantum trium Angelorum. In prima
agitur de praecursoribus Antichristi. In secunda de Antichristo et
ministris suis, infra eodem, et sextus. In tertia de judicio et fine
mundi, ante finem 11 capitis. Et septimus. In prima parte ponitur
determinatio propositi principalis. Secundo subditur conclusio hujus
partis, vae unum. Circa primum primo ostenditur sanctorum
praedicatio. Secundo damnatio praeparantium viam Antichristo. Et
vidi. Dicit igitur, et quintus, quia ita cecinerunt quatuor
Angeli. Et post eorum cantum, quintus Angelus, idest quintus ordo
praedicatorum, qui scilicet erunt in quinto statu Ecclesiae, scilicet
tempore praecursorum Antichristi. Dicitur autem quintus ordine
narrationis et rei. Nota Glossam: tuba cecinit. Idest praedicavit
contra eos qui viam Antichristo venturo praeparabunt, quorum damnatio
hic ostenditur. Et vidi. Hic ostenditur damnatio praecursorum
Antichristi, per hoc quod ostenditur causa damnationis eorum,
scilicet ipsorum nequitia multiplex et magna quae eos in damnatione
immerget. Quoniam autem Diabolus caput omnis malitiae ex sua nequitia
perversos excitat et perversiores facit; ideo agitur de malitia ipsius
Diaboli. Primo ergo agitur de nequitia Diaboli. Secundo de
nequitia praecursorum Antichristi et data est illis potestas, quia
vero Diabolus, ex hoc quod se videt de caelo dejectum, motus
invidia, studet ad dejectionem hominum, quod non potest nisi ex divino
permissu: nec ejus studium caret effectu in quibusdam: ideo primo
agitur de ejus lapsu. Secundo de potestatis permissu, et data.
Tertio de permissae potestatis usu. Et aperuit. Quarto de
potestatis et usus effectu. Et ascendit fumus. Dicit igitur: et
vidi, cum vidissem Angelum canentem. Stellam de caelo cecidisse:
sic vidit in visione. Per hoc signatus est casus Diaboli sive
Luciferi, qui dicitur stella ratione naturae pulcherrimae in qua
conditus est, quae tamen natura per peccatum est obfuscata. Dicitur
etiam stella principaliter ratione scientiae sive notitiae quae magna
est in eo; non autem eam prorsus perdidit: sed tamen non habet tantam
claritatem scientiae ut ante lapsum: qui in illo primordio mundi
cecidit de caelo propter superbiam. Isa. 14, quomodo cecidisti
Lucifer qui mane oriebaris? Cecidit in terram, idest in inferiora
haec, quia in hoc aere inferiori est juxta terram, sicut in carcere,
aut in Inferno, qui est infra terram. Vel in terram, idest in
animam, terrenorum amore terrenam; talibus enim dominatur, Genes.
3, terram comedes et cetera. Sed ad quid hic agitur de casu
Diaboli, cum in principio mundi acciderit? Respondeo. Dicendum
videtur quod ideo, quia casus suus excitat in eo invidiam et malitiam
ad tentandum homines, ne scilicet possent illuc ascendere, unde ipse
irrevocabiliter cecidit. Unde Glossa, Diabolum videt. Et data est
illi clavis, idest potestas. Putei abyssi, idest potestas tentandi
de profunditate iniquitatis, contra fidem et mores. Puteus profundus
est, unde signat profunditatem. Abyssus, cum profunditate habet
obscuritatem, unde dicitur ab a, quod est sine, et bysso, idest
candore, quasi sine candore: unde abyssus signat iniquitatem,
obscuritatem, per peccatum infidelitatis et vitiorum quae sunt contra
mores. Data est igitur Diabolo clavis putei abyssi, idest permissa
est illi potestas tentandi de profunditate iniquitatis involventis et
obscurantis animam ac sepelientis: infra 16, bestia ascensura est de
abysso. Potestas autem Diaboli ad tentandum, dicitur clavis, quia
aperit ingressum ad malum, et per hoc claudit ad bonum; aperit
ingressum ad Gehennam et claudit ad gloriam. Vel clavis dicitur
potestas dominandi super eos qui sunt putei abyssi, idest qui sunt in
profunditate peccatorum obtenebrantium et alios in ipsa profunditate
immergunt et absorbent. Tales sunt maxime haeretici, ut dicit
Glossa, quia talibus permittitur dominari, maxime in ultimis
temporibus. De hujusmodi abysso mystice dicitur Genes. 1, et
tenebrae erant super faciem abyssi. Sed quomodo dicitur post casum
data ei potestas tentandi, cum ab initio suae creationis eam habuerit?
Potestas enim male agendi vel bene est ipsum liberum arbitrium.
Respondeo: de potestate tentandi est loqui dupliciter. Aut quantum
ad primam potentiam tentandi quae est liberum arbitrium, et sic
potestas tentandi fuit data omnibus Angelis in ipsa creatione,
scilicet liberum arbitrium. Aut quantum ad usum potentiae; et sic
quantum ad usum malum dicitur esse ei data potestas, idest permissa
post lapsum; tunc enim potestatem prius sibi datam ad bonum, convertit
ad malum usum, quod non potuit nisi permissus. Et sic loquitur hic,
scilicet quantum ad usum. De hoc magis dictum est supra 5, et
aperuit puteum abyssi, idest profunditatem tenebrosae nequitiae
haereticorum fecit manifestam, quia haereses prius latentes fecit
proferri ad decipiendum alios, vel ipsos haereticos qui sunt puteus
abyssi fecit prodire ad decipiendum. Iste puteus plenus est aquis
mortis et mortem ministrantibus, sed Ecclesia est puteus aquis vivis
redundans. Cant. 4, fons hortorum, puteus aquarum viventium. Et
ascendit. Hic ostenditur effectus qui tangitur triplex. Primus est
emanatio erroneorum documentorum. Secundus est excaecatio multorum
Catholicorum, et obscuratus. Tertius est multiplicatio nefandorum
haereticorum. Et de fumo. Dicit igitur: et ascendit, idest
surrexit per eminentiam superbiae quae prius in corde quasi latebat,
vel per profectum in malo. Fumus, idest doctrina prava, in se
obscura et alios excoecans quasi fumus, Job 11, de naribus ejus
procedit fumus et cetera. Sicut fumus, fornacis magnae, idest sicut
doctrina Antichristi, quae est sicut fumus obtenebrans se huc et
illuc, quia diffundens. Fornax magna dicitur Antichristus, quia
consumet malos et purgabit bonos. Hic est fornax Nabuchodonosor,
quae quosdam consumpsit, tres autem pueros non laesit, Daniel. 3.
Magna autem recte dicitur, quia per ejus doctrinam et persecutionem
magna fit consumptio reproborum et probatio electorum. Posset etiam
intelligi et fieri comparatio ad fumum fornacis magnae de qua magnus
fumus procedit, sic de haereticorum doctrina, multum excoecans et se
diffundens. Sed quomodo dicitur: sicut fumus fornacis magnae,
secundum primum modum cum Antichristus alios excedat in malitia?
Respondeo. Non notatur aequalitas, sed magna similitudo, sicut
dicitur Matth. 5, estote perfecti sicut et cetera. Et obscuratus
est sol, idest quidam qui prius alios illuminabant, sunt obscurati per
fumum, idest tenebras illius doctrinae haereticorum, et aer, idest
quidam qui prius per alios illuminabantur. Sol enim illuminat, aer
illuminatur. De fumo putei, idest de obscura et excoecativa doctrina
haereticorum, qui sunt puteus per profunditatem errorum demersi, et
demergentes. Dicitur autem, obscuratus; quia non omnino homines
obtenebrantur, quin aliquid videant, licet ad insipientiam sibi; quia
lumen dextri oculi perdunt non sinistri: quia non amittunt calliditatem
et astutiam mundi. 1 regum 11. In hoc feriam vobiscum foedus, ut
omnium et cetera. Et de fumo putei, idest de obscura doctrina
haereticorum profundorum in erroribus, exierunt, idest exibunt, hoc
est praedicabunt, locustae, idest alii haeretici pseudopraedicatores,
discipuli praecedentium haereticorum, parantes cum eis viam
Antichristo. Matth. 24, surgent pseudochristi etc., quia nec
volant per contemplationem, vel salubrem cogitationem; et non stant in
uno loco propter instabilitatem, et in pejus recidunt per pejorem
errorem; quia de malo cadunt in pejus. Item non diu volabunt, sed
cito corruent, quia eorum doctrina per praedicationem Enoch et Eliae
destruetur. Exod. 7, virga Moysi devoravit virgas magorum. Item
quia bonos et bona aliorum spiritualia corrodent detrahendo et
impediendo. De his Exod. 10, mane facto ventus urens levavit
locustas, in terram, idest in orbem terrarum. Vel, in terram,
idest in eos qui terram amant, ut talpa, quia talibus nocebit doctrina
haereticorum: unde de locustis dicitur Exod. 10, ascenderunt super
universam terram Aegypti. Et data est. Hic agitur de nequitia
praecursorum Antichristi, de quibus jam aliqua tetigit. Nota tamen
quod praemissa possunt aliter accipi sic. Vidi stellam, idest coetum
haereticorum, qui prius erant vel videbantur lucentes doctrina vel
vita, vel utroque. De caelo, idest de Ecclesia, quae caelum est
per fidei et vitae sublimitatem. Cecidit, per errorem, in terram,
idest in terrenorum amorem, ut est rerum copia, honorum et carnis
voluptas: supra 8, et cecidit de caelo stella et cetera. Et data
est illi, idest permissa est, clavis, idest potestas, putei abyssi,
idest doctrinae quae demergit in profundum peccatorum animam
obtenebrantium ad modum abyssi: vel in profundum Inferni. Utroque
modo doctrina haereticorum recte dicitur puteus abyssi. Et aperuit
puteum abyssi, idest manifestavit doctrinam suam, quae est puteus;
quia in profundum demergit, et est puteus abyssi quia demergit in
caliginem peccati vel Inferni. Praedicant enim haeretici aliis suos
errores. Et ascendit, idest inde surrexit, idest surget, fumus,
idest obscuritas erroris sicut fumus. Ad literam ponitur similitudo,
vel sicut obscuritas doctrinae errorum Antichristi magna erit, et
obscuratus est sol, idest illuminans doctrina veritatis, et per hoc
multi homines fideles pervertuntur: unde sequitur, et aer, idest
Ecclesia quantum ad quaedam membra. Comparatur autem aeri: quia
illuminatur per sacram Scripturam sicut aer per solem. Item sicut aer
est inter caelum et terram, sic Ecclesia mente est in caelo, corpore
in terram. Et de fumo, idest de fumoso et obscurante ac excoecante
errore doctrinae. Exierunt locustae, idest alii haeretici procreati
sunt etc., ut supra, quia haeretici student ad haereticorum
multiplicationem. Job 8, haec est enim laetitia viae ejus et
cetera. Et data est. Hic agitur de nequitia haereticorum
praecursorum Antichristi. Et sequitur recte post praemissa, secundum
duplicem modum exponendi: et quia non possunt nocere nisi permissi;
quorum tamen est maxima malitia, et juvantur in malum a suo capite,
scilicet Diabolo. Ideo primo ostenditur permissio divina. Secundo
eorumdem malitia, et similitudines locustarum. Tertio persecutionis
mora, et potestas earum. Quarto, capitis potentia, et habebant
super se. Circa primum primo ostenditur dispensatio permissionis.
Secundo restrictio potestatis, et praeceptum. Tertio gravitas
adversitatis, et cruciatus. Dicit igitur, data est illis, scilicet
haereticis per alios haereticos ex prava doctrina generatis,
praeparantes viam Antichristo, quos jam locustas vocavit. Et hoc
extendit se usque ad principes quosdam qui erunt membra Antichristi,
etiam antequam veniat. Data est inquam, idest permissa quantum ad
usum malum. Joan. 19, non haberes in me potestatem ullam, nisi
tibi datum esset, sicut habent scorpiones terrae, qui habitant in
terra. Scorpio habet blandam et mitem faciem, ita ut facile habeas
animum tangendi; sed cauda latenter pungit acerrime appropinquantes:
sicut haeretici mollibus verbis et signis alliciunt; sed latenter
inficiunt et interficiunt erroribus, et etiam quandoque morte
corporali. Ezech. 2, subversores sunt tecum, et cum scorpionibus
ambulas. Item quando scorpio tangit non sentitur, sed post quando
diffunditur venenum: sic etiam de doctrina haereticorum. Oseae 7,
comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit, terrae, quia in
terrenis habitat per affectionem. Et praeceptum. Hic ostenditur
restrictio potestatis. Et primo ostenditur restrictio quantum ad
personas, quibus scilicet nocere vellent haeretici. Secundo quantum
ad effectum in ipsas, et dictum est. Quantum autem ad personas fit
restrictio: quia electis non permittuntur nocere finaliter laedendo,
sed reprobis. Primo ergo fit restrictio, quantum ad electos.
Secundo permissio quantum ad reprobos, nisi tantum. Electos autem
tangit, quantum ad statum incipientium, proficientium, et
perfectorum. Dicit igitur, et praeceptum, quia ita permissum est ut
noceant, sed tamen permissione non larga: unde dicitur, et praeceptum
est illis, idest divina cohibitione refrenati sunt. Glossa, dolos
istorum refrenat Deus et cetera. Ne laederent, interficiendo
spiritualiter, per doctrinam et exemplum. Nec dicit, ne
percuterent. Justi enim licet corpore flagellentur, tamen dominus
custodit eos, quantum ad animas. Psal. custodit dominus omnes
diligentes se. Foenum, idest incipientes, qui rudes sunt in bono,
ac imperfecti et simplices et faciles decipi, sicut foenum rude
quodammodo est, et non magni ac perfecti valoris, et facile destrui et
dissipari potest. 1 Corinth. 3, non potui vobis loqui quasi
spiritualibus et cetera. Terrae, quia tales temporalia quae ad terram
pertinent, non omnino abjiciunt, sed sub Deo diligunt. Neque omne
viride, idest neque aliquos proficientes, qui jam virent virore
virtutum, unde placent oculi Dei: Ecclesiastici 40, gratiam et
speciem desiderabit oculus, et super hoc virides sationes. Neque
omnem arborem, idest neque alios perfectos, qui in altum elevantur per
meritum perfectionis, et jam ad soliditatem ligni pervenerunt, et
copiose fructificant. Ecclesiastici 39, obaudite me divini
fructus. Vel per haec tria possunt intelligi tres ordines salvandorum
in Ecclesia; Noe, Daniel et Job Ezechielis 14, per foenum,
quod praecisum ultra non pullulat, signatur Daniel qui non pullulavit
per generationem; quia continens fuit; per quem signatur ordo
continentium. Per viride Job qui prolem produxit, per quem signatur
ordo conjugatorum bonorum. Per arborem, sub cujus ramis recipitur
refrigerium et consolatio, Noe qui fuit rector in arca, per quem boni
praelati; quia dominus omnes justos sibi adhaerentes custodit a
tentatione haereticorum finaliter, sive sint continentes, sive
conjugati, sive praelati. Ecclesiast. 34, oculi domini super
timentes eum, protector potentiae et cetera. Nisi tantum, supple
literam sic. Praeceptum est inquam, eis, ut nullum penitus
laederent, nisi tantum homines, non sapientes divina, qui non habent
signum Dei vivi, qui non habent per constantiam mentis et audaciam
signum crucis vel fidei, nolentes exterius aperte confiteri nomen
Christi. Per frontem enim, quae est sedes verecundiae vel audaciae,
signatur constantia in mente, ad confitendum exterius nomen Christi;
Glossa: qui non audent et cetera. Supra 7, nolite nocere terrae et
mari neque arboribus, quoadusque signemus et cetera. Ezechiel. 9,
omnem super quem videritis tau ne occidatis. Reprobi enim qui non
portant signaculum Dei vivi finaliter in frontibus, idest qui non
habent fidem et gratiam cum constantia et audacia confitendi, laedentur
et extinguentur spiritualiter per errores haereticorum. Nota per hoc
quod dicitur, nisi tantum homines, quod propter peccata hominum
permittuntur mali nocere spiritualiter ipsis hominibus. Danielis 8,
robur datum est ei contra juge sacrificium propter peccata. Sed
objicitur: quia supra 8 dicitur, quod omne foenum viride combustum
est, quomodo ergo dicitur, quod foenum et omne viride non laedetur?
Item Isaiae quadragesimo, omnis caro foenum; ergo per foenum
intelligitur omnis homo: ergo si foenum non permittitur laedi, nullus
prorsus laedetur. Respondeo. Dicendum quod idem vocabulum, non
semper eodem modo accipitur in Scriptura; sed secundum diversas
considerationes diversimode in diversis locis accipitur, ut mons
quandoque signat superbiam, quandoque perfectionis eminentiam. Unde
Augustinus, 3 libro de doctrina Christiana: non putemus esse
praescriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem
significaverit, hoc eam semper significare credamus. Foenum ergo
supra 8, signat homines vanos qui vana et quae cito deficiunt
sequuntur, sicut foenum viride cito siccatur et arescit: hic autem
simplices et rudes in fide signat, secundum Glossam, qui tamen boni
sunt. Item viride signat superius eos qui virorem mundi sectantur,
hic eos qui virorem virtutis. Ad aliud dicendum, justa hoc, quod
hominem est dicere foenum dupliciter. Aut quantum ad corpus; et sic
accipitur ratione figurantis corporis Isaiae 40, et sic omnis homo
est foenum in via: hoc autem modo hic non accipitur. Aut quantum ad
animam: et tunc aut accipitur in malo, et sic supra 8; aut in bono;
scilicet ut significet eos qui possunt esse cibus animalium, idest
praedicatorum, qui per animalia designantur supra 4, licet tales sunt
adhuc rudes et imperfecti: et sic accipitur hic. Et datum est. Hic
agitur de restrictione quantum ad effectum, scilicet ne occidant
spiritualiter, sed corporaliter affligant. Primo ergo ostenditur
quantum ad quid restrictio. Secundo quantum ad quid permissio sed ut
cruciarentur. Tertio ostenditur temporis duratio, mensibus quinque.
Dicit igitur, et dictum est. Haec referuntur ad illud quod supra
dictum est, et praeceptum est illis ne laederent. Ibi enim ostensa
est restrictio, quantum ad personas; quantum autem ad effectum, non
nisi semiplene. Unde ad exponendum, a qua laesione restringuntur, et
quantum ad quid permittuntur, dicit, et dictum est illis, idest
prohibitum, ne occidant eos, morte spirituali culpae finalis. Job
2, verumtamen animam illius serva. Sed permissum est ut cruciarentur
afflictione corporali, quia mali permittuntur bonos corporaliter
affligere. Job 10, terra data est in manibus impii. Mensibus
quinque, idest toto tempore vitae suae quamdiu in quinque sensibus
degunt. Non sine causa positum est nomen mensis, ad signandum vitam
hominis. Mensis enim ipso suo nomine defectum sonat, a mene quod est
defectus: quia luna semel in mense defectum patitur, similiter et vita
humana defectum multiplicem habet. Rursus mensis quatuor septimanas
continet et septimana septem dies: unde per mensem signatur vita
hominis quae multis defectibus subjacet, quam justi peragunt cum
observantia quatuor Evangeliorum et septiformi gratia spiritus sancti,
qua juvantur ad omnia. Per quinarium vero signatur quintuplex sensus
corporis. Quamdiu enim justi vivent in corpore mortali sub usu quinque
sensuum, permittentur praecursores Antichristi, sicut quidam
principes et alii perversi, corporaliter eos affligere: sed post hanc
vitam, quando non erit necessitas mortalium sensuum, quae modo est,
non poterit eis nocere. Infra 21, et mors ultra non erit, neque
clamor, neque luctus, neque dolor erit ultra; quia prima abierunt.
Alia litera habet, mensibus sex, propter sex aetates vitae hominis,
scilicet infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventutem, senectam,
aetatem decrepitam, quia perversi quandoque affligunt etiam infantes et
decrepitos, et sic permittentur praecursores Antichristi posse
facere. Et cruciatus. Hic ostenditur gravitas adversitatis sive
afflictionis ab eis inflictae. Et primo ostenditur gravitas ex
comparationis exemplo, quia scilicet similis erit illa afflictio
persecutioni scorpionis. Secundo ex mordendi desiderio, et in
diebus. Dicit igitur cruciatus, idest crucians afflictio, eorum,
idest quam ipsi infligent, est vel erit, ut cruciatus scorpii.
Scorpio scorpionis dicitur vel scorpius scorpii, cum percutit
hominem, pungendo occulte et graviter: et ideo vocatur percussio; sic
et isti graviter persequentur. Scorpio occulte percutit cauda, facie
blandiendo: sic haeretici blandiuntur quandoque in verbis, sed
latenter tunc suggerent principibus ut fideles torqueant. Haec est
autem gravissima persecutio; propter quod dicitur, Proverb. 27,
meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula.
Item percussus a scorpione, non statim moritur, sed languet; sic
isti quandoque non statim interficient, sed diu vexabunt, cum tamen
levius esset statim interfici. Et in diebus illis, quando tantae
afflictiones infligentur justis, quandoque occulte quandoque aperte a
praecursoribus Antichristi quaerent, affectu et planctu et oratione
homines justi quos permittentur perversi affligere corporaliter non
spiritualiter laedere. Mortem, scilicet corporalem, quia timebunt
lapsum propter tribulationis gravitatem in duris carceribus, flagellis
et aliis malis. Quandoque enim contingit in magnis adversis
praeeligere mortem, vel propter timorem offensae vel propter ipsam
gravitatem poenae. Tob. 3, praecipe in pace recipi spiritum meum.
Expedit enim mihi magis mori quam vivere. Et non inveniet eam.
Glossa, ut probatiores reddantur. Quomodo autem quaerent ostendit.
Et desiderabunt mori: quasi dicat: non qualitercumque quaerent, sed
cum desiderio magno. Et per hoc quod haec tribulatio praedicitur,
fidelis praemunitur. Gregorius, minus enim feriunt jacula quae
praevidentur et nos et cetera. Vel potest hoc referri ad praelatos,
illud praecedens ad subditos. Unde Glossa: hoc de praelatis. 3
Reg. 18, petivit animae suae ut moreretur, dicitur de Elia, quem
persequebatur Jezabel. Et fugiet mors ab illis, ut magis mereantur.
Job 3, expectant mortem et non veniet. Vel de praelatis ut gregi
proficiant, secundum Glossam. Philipp. 1, scio quia manebo et
permanebo cum omnibus vobis. Haymon, nolentes vivunt, sed dilatam
mortem propter aliorum salutem aequanimiter ferunt. Sed dubitatio est
de hoc quod dicitur: dictum est illis ne occiderent eos, quia
quandoque justi deficiunt in adversis et cadunt. Respondeo.
Dicendum, quod dominus quosdam electorum non permittit occidi
spiritualiter, quia custodit a mortali: quosdam autem etsi permittit
occidi, non tamen finaliter, quia vero corde resurgent et finaliter
persistent. Illud ergo accipitur vel simpliciter ne occidant quosdam
spiritualiter, vel ne occidant aliquem electorum finaliter. Item de
hoc quod dicitur: et cruciatus et cetera. Quare enim permitteret
dominus sic electos affligi, cum tam gravis tribulatio sit periculosa
propter periculum lapsus? Respondeo. Propter majus meritum et
exemplum. Unde Glossa: et non invenient ut probatiores reddantur.
2 Corinth. 1, sicut socii passionum et cetera. Ad objectum
dicendum, quod dominus tollit periculum ad minus quantum ad finalem
statum, quia protegit electos a periculo in adversis, vel si
labuntur, surgere facit. Psalm. salus autem justorum a domino, et
protector eorum in tempore tribulationis. Et similitudines. Hic
ostenditur malitia haereticorum qui erunt discipuli praecedentium
haereticorum, sicut supra habitum est, quorum utrique praeparabunt
viam Antichristo. Hujusmodi autem discipulos incepit supra describere
sub specie locustarum, sicut in visione vidit. Describit autem eos
sub specie locustarum habentium multiplicem dispositionem; unde
hujusmodi locustas describit. Primo quantum ad agilitatem ipsarum,
quia promptae ad currendum contra fideles, sicut equi sunt agiles ad
cursum. Secundo quantum ad ornatum capitum, et super capita. Tertio
quantum ad speciem facierum, et facies. Quarto quantum ad
condecorationem capillorum, et habebant capillos. Quinto quantum ad
qualitatem dentium, et dentes. Sexto quantum ad formam armorum, et
habebant loricas. Septimo quantum ad sonitum alarum, et vox. Octavo
quantum ad dispositionem caudarum, et habebant caudas. Haec omnia
habent mysterium, ut patebit. Dicit igitur: et similitudines
locustarum, idest locustae imaginativae. Non enim videbat corporales
locustas, sed similitudines locustarum, visione imaginaria, quia
revelationes ei fiebant sub quibusdam figuris, propter significationem
illarum specierum ad infirmationem fidelium propter quos scribendum
erat. Et patet ex hac litera, quod sensus mysticus est quaerendus
hic, non literalis. Similes, erant. Equis paratis in praelium.
Per hoc signatur, quod haeretici qui locustis comparantur, ut supra
habitum est, sunt prompti ac veloces ad faciendum impetum contra
fideles, et feroces ad persequendum, sicut equus velox est et ferox ad
praelium. Jerem. 8. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi
equus impetu vadens in praelium. Et super capita, idest super
doctores. Earum, scilicet haeresiarchas qui sunt capita aliorum, vel
super mentes quae regunt alia quae sunt in homine. Erant tamquam
coronae, idest victoriae acquisitae de fidelibus praecipitatis, quia
gloriantur se victoriam habuisse de quibusdam Catholicis in errorem
inductis. Haec tamen non est vera victoria, quia tunc ipsi haeretici
Diabolo amplius subduntur. Unde recte dicitur: tamquam. Item
dicunt se vincere per veram sapientiam quae tamen solum videtur et non
est, sed error. Unde sequitur. Similes auro, idest de non vero
auro, quia de non vera sapientia sunt illae victoriae. 1 Timoth.
3, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes.
Et facies, idest vultus. Earum, sicut facies hominum, quia
haeretici simulant et simulabunt se esse rationales et pios et
mansuetos, quia homo est animal rationale et natura mansuetum, et ipse
homo cognoscitur per faciem esse homo: sunt tamen intus crudeles, unde
sunt Syrenae quae habent vultum virgineum, et tamen sunt animalia
irrationalia. Isa. 13, et Syrenae in delubris voluptatis. Et
habebant capillos. Idest cogitationes quae sunt multiplices ut capilli
et a mente procedunt et menti adhaerent. Sicut capilli mulierum, quia
sunt fragiles ac fluxibiles ut capilli mulierum, et machinantur ipsae
eorum cogitationes deceptiones aliorum, ut mulier mala capillos parat
ad decipiendum alios. Vel per capillos mulierum, mores istorum
intelliguntur, quia exterius a mente procedunt et sunt molles et
fluxibiles et effeminati et in malitia multiplices et ad aliorum
deceptionem ab eis dependentes, Job 36, vita eorum inter
effeminatos. Vel capilli mulierum possunt intelligi minores eis
adhaerentes, qui multi erunt sicut capilli et ad decipiendum astuti et
malitiosi ut mulier, et erunt ad mala fluxibiles et ab eis sicut a
capite pendentes, quia eorum documenta sequuntur. Et dentes, idest
doctores et expositores eorum, qui panem mendacii et erroris eis
praeparant male exponendo et docendo. Job 33, vigilantes ad praedam
praeparant panem libidinis. Sed talis panis intoxicatus est, Job
20, panis ejus in utero vertatur in fel aspidum. Erant sicut dentes
leonum, quia foetor est in tali doctrina sicut dentes leonum in hiatu
habent foetorem, ut dicit Glossa. Vel dentes eorum ministri et ipsi
etiam principes, per quos, quasi per dentes, ipsi haeretici laniant
fideles corporaliter et spiritualiter, sicut dentes leonum fortiter et
crudeliter laniant praedam. Posset etiam intelligi de omnibus illis
praecursoribus Antichristi communiter. Dentes eorum, idest multiplex
malitia eorum parata ad discindendum et devorandum fideles, sicut
dentes leonum, quia haec malitia et foetorem habet in docendo et
crudelitatem in nocendo corporaliter et spiritualiter. Eccles. 21,
dentes leonis dentes ejus. Et habebant loricas, sicut loricas
ferreas. Glossa, idest corda obstinata quae sagitta veritatis non
penetrat: quasi dicat: corda dura habebunt, quae ita obstinata
erunt, ut veritas ea non penetret; unde comparabilia erunt loricis
ferreis. Job 41, corpus ejus ut scuta fusilia. Vel habebunt
loricas, idest sententias quibus se armant, sicut lorica ferrea est
forte munimentum. Multa autem ratione multipliciter involutae sunt
diversae maculae in his loricis. Isidorus 1 Lib. de summo bono,
loquens de haereticis: docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut
iniquum facerent laboraverunt. Sumit autem illud de Jerem. 9. Sed
videtur eis male attribui lorica, quia lorica est fides cum caritate.
1 Thess. ult. induti lorica fidei et caritatis. Item contra
secundum expositionem, quam Glossa ponit, objicitur, quia sententia
haereticorum non potest muniri etsi videatur. Respondeo. Ad primum
dicendum, secundum Augustinum, ut supra dictum est, quod non semper
sumuntur vocabula in eadem significatione. Nomen ergo loricae hic
accipitur in malo et signat perversam obstinationem. In verbo vero
apostoli sumitur in bono et signat salubrem munitionem. Ad aliud
dicendum, quod illa munitio non vere est, sed apparenter: et ideo
comparatur loricae ferreae, scilicet quia se dicunt rationibus
munitos, et quia sic videtur et vox, idest tumultus et clamor, quia
videntes se ratione vincere non posse, verborum tumultum faciunt, ut
sic saltem victores appareant. Alarum suarum, idest sententiarum
quibus se pertinaciter extollunt. Alae enim sunt eorum sententiae quas
ostentant esse magna ut alti videantur. Sicut vox curruum multorum
equorum currentium in bello; quia haeretici sunt multi et eorum
multitudo concorditer Ecclesiam impugnat. Et sicut diversi currus
diversis equis et diversis viis ad idem bellum raptim currunt, sic
isti, licet diversis haeresibus inter se divisi, unanimiter Ecclesiam
impugnant docendo errores, disputando. Ad ejus enim impugnationem
uniuntur. Job 41, dicitur de squamis, una alteri adhaerebit et
tenentes se nequaquam separabuntur. Isidorus 1 Lib. de summo bono:
sic invicem haeretici sese collidunt, ut contra Ecclesiam pari erroris
spiritu decertent. Et nota quod cum vox ab ore animalis proferatur,
dicit tamen, vox alarum, quia quantum ad mysterium, haec est vox
haereticorum. Et habebant caudas similes scorpionum, idest habebunt
faventes sibi principes, dure pungentes, vel afflictionibus, vel
deceptoriis erroribus, quibus eos seducunt ad modum caudarum
scorpionum, licet ipsi principes muneribus alliciant et promissionibus
blandiantur, sicut scorpio. Principes autem dicuntur caudae, quia
terrent minis et flagellis et blandiuntur donis et promissis, more
canis, qui iratos cauda terret, laetus blanditur; et quia pungunt,
peccare eos faciunt, quantum est de se: unde dicitur de Diabolo,
Job 11, caudam suam stringit quasi cedrum. Et aculei, idest
punctiones vel flagellorum, vel persuasionum mortiferarum, quibus
student pugnare ad pervertendum et interficiendum spiritualiter veneno
erroris, sicut aculeus caudae scorpionis venenum infert. In caudis
earum, in principibus qui multipliciter fidelis volunt pervertere.
Vel caudas similes habebunt scorpionum, idest dolosas sententias,
quibus latenter laedent animas, licet in facie blandiantur: et in his
caudis sunt aculei, idest punctio venenosa et mortifera nisi caveatur.
Et potestas. Hic agitur de persequutionis mora. Et potestas. A
Deo permissa. Earum. Idest locustarum, scilicet haereticorum est.
Nocere hominibus mensibus quinque, idest toto tempore vitae hominis,
in qua vivunt sub usu quinque sensuum; expone ut supra. Ultra vero
hujus vitae tempus nocere non poterunt. Sed ad quid hic repetitur de
mora temporis, cum supra eodem, de hoc dictum sit? Respondeo.
Potest dici quod supra dicitur de cruciatu bonorum: unde ibi dicitur:
sed ut cruciarent mensibus quinque: hic autem agitur de nocumento
malorum, idest qui nocet malos, quia bonis non nocetur licet
crucientur: malos autem vel per flagella, vel per blandimenta, vel
per documenta trahent ad interitum animae, et sic nocebunt; et ideo
praemuniuntur hic electi, ut sint fortes contra tentationes et
persequutiones haereticorum, ne eis possint nocere quamdiu hic vivunt.
Si tamen velimus intelligere etiam de nocumento bonis; possumus
intelligere illud nocumentum corporale esse. Et non inconvenienter
repetitur de mora temporis; quia per hoc est consolatio magna justis,
quod non possunt etiam corporibus nocere, nisi quamdiu vivunt, in
quinque sensibus corporis, et post mortalem hanc vitam praemium
suscipient. Et habebant. Hic ostenditur potentia per quam possunt
praemissa. Et habebant illae locustae praemissae regem, scilicet
Diabolum, per quem possunt praedicta, quia ejus potestas naturalis
magna est cum non prohibetur a Deo vel ejus Angelis. Job 41, non
est potestas super terram et cetera. Nec potest tamen violentiam
facere libero arbitrio, sicut dicit Damascenus. Ipse autem est rex
malorum, et specialiter eorum de quibus hic agitur erit rex et dux.
Job 41, ipse est rex super omnes filios superbiae. Angelum
abyssi, idest Angelum de Inferno, scilicet ipsum Diabolum, quia
ipse per majorem superbiam meruit majorem cruciatum infernalem quam
alii. Dicitur autem Infernus abyssus, quia caret candore et omni
gaudio, et quia caret fundamento, idest fine poenarum. Dicitur autem
abyssus ab a quod est sine et basis quod est fundamentum. Item quia
habet profunditatem. Ratione ergo tenebrositatis, ratione
infinitatis, ratione profunditatis poenarum dicitur Infernus abyssus.
Job 41, aestimabit abyssum quasi senescentem. Gregorius, abyssum
senescere aestimat qui terminari in supplicii supernam animadversionem
putat. Vel abyssus dicitur cor peccatoris, peccati caligine
tenebrosum, cujus Angelus est Diabolus, quia Angelus annuntiat
peccatori mala quae ei suadet, et dominatur ei. Job 28, abyssus
dicit, non est in me. Cui nomen Hebraice, idest lingua
Hebraeorum. Labadon, quod dicitur Graece, apollyon, et Latina
lingua, exterminans, ut sequitur. Debet autem dici Labadon non
Abadon, sicut dicit beatus Hieronymus in interpretationibus; sed
vitio scriptorum est corruptum et subtractum l. Interpretatur autem
exterminans, quia Diabolus exterminare nititur hominem a gratia in via
et a gloria in patria, idest extra terminum ponere. Psal.
exterminavit aper de sylva. Labadon autem Graecum est et
interpretatur indicans. Unde per interpretationem quae sequitur patet
quod non debet hic esse Abbadon. Tribus linguis solemnibus nominat
Diabolum ut omnes excitet ad cavendum ejus astutias; sicut titulus
domini scriptus fuit tribus linguis, ut signaretur illud Philipp.
2, et omnis lingua confiteatur et cetera. Joan. 19, et sicut
Evangelium scriptum in triplici lingua. Scripsit enim Matthaeus
Hebraice, Lucas et Joannes Graece, Marcus autem Latine, qui
scripsit Romanis: quasi dicat: vos Hebraei Graeci et Latini cavete
ab ejus seductione. In his autem linguis omnes aliae intelliguntur;
quia enim hae tres sunt principaliores, ideo eas ponit. Vae unum.
Hic ponitur conclusio praedictorum. Vae unum, idest damnatio
praecursorum Antichristi. Abiit, quantum ad narrationem libri,
idest jam determinata est, per hoc, scilicet, quod eorum nequitia
propter quam damnandi sunt descripta est, ita videtur. Vel lege
Glossam, superius in principio praemissae partis, ubi dicit quod ibi
agitur de damnatione praeparantium viam Antichristo. Et ecce veniunt
adhuc duo vae post haec: idest adhuc ostendetur duplex damnatio,
scilicet Antichristi et suorum cum agetur de cantu sexti Angeli:
etiam damnatio malorum in judicio, cum agetur de cantu septimi
Angeli. Vel istud vae potest intelligi tribulatio hominum, quae fiet
per praecursores Antichristi; non tantum corporalis, sed etiam
spiritualis; quia multi per eos pervertentur. Vae unum abiit, idest
completum est, scilicet tribulatio quae sub tuba quinti Angeli
continetur. Completum est dico, quantum ad visionem et narrationem,
et complebuntur in re tempore suo: quia per illa praemissa signantur
illa quae erant ventura, et postquam complebitur illa tribulatio ante
tempus Antichristi veniet alia sub tempore Antichristi, et iterum
alia in fine mundi. Unde sequitur, et ecce veniunt adhuc duo vae post
haec, idest duplex tribulatio. Una scilicet quam Antichristus et sui
inferent hominibus, non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter,
quia multos pervertet. Alia est tribulatio damnationis quae erit in
judicio. Haec duo vae dicit venire, quantum ad significationem, et
quantum ad rem, quae significabuntur inferius per ea quae vidit in
cantu sexti Angeli et septimi: et sic etiam accident in ultimis
temporibus judicii, et jam narravit: vidit et narravit illa vae quae
sequuntur infra, et corporaliter in re erit ordo ille. Vel posset
secundum Glossam, quod dicitur. Post haec, referri ad sequentem
litteram. Post haec et sextus et cetera. Et sextus Angelus. Hic
agitur de tubicinio sexti Angeli, et ostenditur damnatio perversorum
qui erunt tempore Antichristi, per hoc quod eorum nequitia
describitur. Primo autem ponitur determinatio propositi principalis,
scilicet de statu Ecclesiae sub tempore Antichristi. Secundo
subjungitur conclusio hujus partis ante finem 11 capitis. Vae
secundum. Circa primum notandum quod tunc erit persequutio, nec
deerit omnino divina consolatio. Ideo primo ostenditur ipsa
praedicatio. Secundo fidelium persequutio sub Antichristo. Et
soluti sunt. Tertio tribulatorum fidelium consolatio, decimo capite,
et vidi alium Angelum fortem. In prima parte primo ostenditur
sanctorum praedicatio. Secundo materia praedicationis, et audivi
vocem unam. Dicit igitur, et sextus quia ita cecinerant quinque, et
post eos, et sextus Angelus, idest ordo sextus praedicatorum, idest
in sexto statu praedicantium. Et dicitur sextus, et ordine
narrationis et ordine temporis. Nota Glossam. Tuba cecinit, idest
praedicabit: hoc erit tempore Antichristi. Sed quomodo hoc, cum non
audeant tunc praedicare fideles? Dicitur enim supra 6, super illud,
sicut saccus cilicinus et cetera. Lux in sacco posita, lucem
praedicationis nunquam effundens. Respondeo. Potest dici, quod in
principio cum natus erit Antichristus, antequam potestatem suam
dilataverit, praedicatio fiet: sed post cum erit in magna sua
dominatione, tunc praedicatio erit particularis non generalis ut modo,
nec ita solemnis ut modo: et pro illo tempore, quando erit gravissima
persecutio, loquitur illa Glossa. Et quod dicitur, numquam
effundens, intelligitur de solemni et multum publica praedicatione,
non sicut modo est, ut fiat vis in hoc vocabulo effundens. Erit enim
tunc aliqua praedicatio, ut infra 11, habetur de Elia et Enoch.
Et audivi. Hic ostenditur materia praedicationis, scilicet illud
quod tunc praedicari debebit. Non omne tamen quod tunc praedicabitur,
tangitur hic; sed quiddam, scilicet quod gravis tribulatio imminet:
quia potestas Daemonum laxabitur; et ad hoc praedicandum, sancti
praedicatores qui erunt circa illa tempora, et temporibus praeteritis
praedicaverunt, excitabunt alios, qui erunt tempore Antichristi, ut
fideles sint magis cauti: quod signatur per vocem dicentem Angelo
etc. id est praedica solvendos. Primo ergo ostenditur ipse
instruens. Secundo instructus dicentem sexto Angelo et cetera.
Tertio de quo est instructio, scilicet de eo quod est praedicandum
solve etc. dicit igitur, et audivi vocem unam, procedentem ex quatuor
cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei. De quo altari
habitum est supra 8, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam: solve
et cetera. Sic audiebat interno auditu in illa visione: per hoc
signatur, sicut Glossa velle videtur, quod praedicatores, qui ante
praeterito tempore praedicaverunt, alios praedicatores venientes qui
tempore Antichristi erunt, excitant et instruunt ut fideles contra
adversa sub Antichristo ventura praemuniant praedicando ea, et
roborando corda fidelium contra ipsa. Unde Glossa: praecones
praeteriti temporis praemonent illos, qui erunt tempore Antichristi,
quid sint facturi. Dicit itaque: audivi vocem unam, idest doctrinam
unam conformem consonam in veritate et in rectitudine et in fine: quia
praedicatores unam doctrinam habent per conformitatem, licet diversis
modis loquuntur. Omnes enim recti et boni praedicatores veritatem et
doctrinam sacrae Scripturae docent, et eodem fine, scilicet ad
honorem Dei et salutem hominum. Et illi praedicatores praeteriti
temporis docebunt alios, sive excitabunt sub doctrinae evangelicae
uniformitate, quae loquitur de adversitate, sub tempore Antichristi
futura, ut sint paratiores et magis experti, excitant et instruunt
alios. Ex quatuor cornibus altaris, supple procedentem. Hoc est de
praedicatoribus Christi. Altare enim Christus est, quia in ipso per
ipsum offerre debemus patri quicquid volumus esse acceptum: sive
sacrificium orationis, sive alia bona. Hebr. ultimo, habemus altare
de quo edere et cetera. Hoc altare est aureum, propter splendorem
sapientiae. Coloss. 2, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi. Propter eminentiam caritatis intimae, qua
scilicet nos dilexit. Aurum enim splendet et praeeminet aliis
metallis: similiter sapientia fulget; et caritas non tantum fulget,
sed etiam omni virtuti praeeminet. Ephes. 3, scire etiam
supereminentem scientiae caritatem Christi. Quod est ante oculos
Dei, idest quod est acceptabile patri. Per omnia tangit illud quod
dicitur supra 8, super altare aureum quod est ante thronum Dei.
Matth. 3, hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui.
Hujus altaris cornua sunt praedicatores sancti, per quos debet
Christus elevari et extolli, sicut per cornua. Exod. 30, facies
altare ad adolendum thymiama de lignis sethim, cornua ex ipso
procedant. Item quia debent esse pro Christo mori parati, et portare
in memoria et affectu, et imitationis affectu effundere sanguinem,
sicut in cornibus altaris in lege ponebatur sanguis. Levitici 4,
pones de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram domino.
Haec autem cornua dicuntur quatuor, propter quatuor quae debent
praedicare de Christo. Duo sunt assumptae infirmitatis, scilicet
nativitas et passio: duo sunt divinae potestatis, scilicet resurrectio
et ascensio. Vel quatuor propter quatuor modos expositionis
Scripturarum: scilicet modum historicum sive litteralem, et
allegoricum, moralem et anagogicum. Vel altare est Ecclesia, super
cujus unitate offerendum est Deo omne bonum. Aureum autem dicitur
propter caelestem sapientiam et caritatem quae est in ea. Hujus
altaris cornua sunt praedicatores; quia ipsam defendunt quasi ejus
cornua: et dicuntur quatuor propter praedicta. Quod est etc. quia
Ecclesia quantum ad justos acceptabilis est Deo. De quo autem sit
instructio ostenditur cum sequitur, dicentem sexto Angelo qui habebat
tubam, idest sexto ordini praedicatorum qui scilicet habebant officium
praedicandi in sexto statu, scilicet tempore Antichristi. Solve, id
praedica sive annuncia fidelibus, esse solvendos, idest laxandos
quantum ad potestatem. Quatuor Angelos, idest universos Daemones,
ut sibi fideles caveant ut sint constantes. Aliter posset haec vox
intelligi, scilicet doctrina Evangeliorum; quae per hoc ipsum quod
praedicit tribulationes futuras, sub tempore Antichristi, excitat
praedicatores, qui erunt illo tempore ad praemuniendum fideles. Et
audivi vocem unam, idest concordem doctrinam Evangelistarum, quia in
nullo dissentiunt, licet non eisdem verbis loquantur, et de
Antichristo concorditer docent, procedentem ex quatuor cornibus,
idest a quatuor Evangelistis, vel ipsis Evangeliis; quia omnes
Evangelistae loquuntur de Antichristo, et per hoc quasi invitant
praedicatores illius temporis ad annunciandum fidelibus persecutiones
Antichristi. Altaris aurei, idest Christi vel Ecclesiae, ut
supra. Evangelistae autem sunt cornua altaris, quod est Christus vel
Ecclesia, quia Christum elevaverunt sive extulerunt verbo, scripto,
et vitae exemplo, et intincti fuerunt sanguine Christi. Item fuerunt
Ecclesiae in defensionem. Quod est ante oculos Dei, ut prius
expone, dicentem, per hoc quod de Antichristo loquitur. Nam hoc
ipso debent praedicatores, qui tunc erunt, esse instructi ad
praemuniendum fideles. Sexto Angelo, ut prius, solve, idest
praedica solvendos. Quatuor Angelos, idest universos Daemones, ad
persequendum homines corporaliter et spiritualiter; exigentibus meritis
malorum, et propter purgationes electorum. Daemones autem dicuntur
Angeli: sive ratione naturae nobilis, quia naturam habent angelicam;
tum ratione missionis; quia mittuntur a principe imperante, et a Deo
permittente; quod tamen non dicitur proprie mitti, sed large.
Dicuntur autem quatuor, propter quatuor partes mundi, per quas
nocent, vel quod quatuor de Christo praedicta impugnant: supra 7,
vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulos terrae. Qui
alligati sunt in flumine magno Euphrate, idest in cordibus divitum et
principum mundanorum, in quibus latent et dominantur occulte,
restricti tamen interim quantum ad alios ne saeviant sicut poterunt sub
Antichristo saevire. Nota quod Euphrates est flumen Babylonis,
circumiens Babylonem ut dicit Glossa, quod diviserunt Persi et Medi
in multos rivos et sic ingressi sunt Babylonem. Est autem hoc flumen
vorax et profundum ac magnum: et interpretatur Euphrates,
pulverulentus vel humidus, vel crescens, vel fructifer: unde per
Euphratem flumen magnum figurantur illi principes mundani, et quidam
pravi divites, qui vivunt in pulvere elationis excaecantis, et in humo
delitiarum carnis, quae humus est, et sunt in abundantia rerum et in
ea crescunt, et in praemissis sunt profunde et immersi quasi vorati,
et ex his fluunt in alia ad modum fluminis; quia proficiunt in pejus.
Hoc flumen dicitur magnum propter magnitudinem et multitudinem
scelerum. In his habitant Daemones, quia eis dominantur; sed in eis
ligantur, quia ita in eis habitant quod nondum permittuntur aperte
desaevire in bonos; sed tunc solventur, quia per ipsos principes et
per alios perversos nocere permittentur hominibus, quando potestas
Diaboli laxabitur. Ideo dicitur: qui alligati sunt in flumine magno
Euphrate. Unde dicit beatus Gregorius: hostis antiqui virtus nunc a
bonorum cordibus religatur, et in reproborum mentibus reclusus
premitur: tempore vero Antichristi de iniquorum cordibus non occulte
saevientibus, eductus procedit, et tunc accepta potestate, contra
Ecclesiam in vim apertae persequutionis erumpet. Haec Gregorius.
Vel secundum Glossam: alligati, idest refrenati a nocumento
hominum, ne scilicet tantum noceant quantum possent et vellent. In
flumine magno Euphrate, idest in passione domini, qui habuit
abundantiam et impetum magnum angustiae, ideo comparatur magno
flumini. Psal. De torrente in via bibet. Item frugem salutis
attulit mundo, scilicet reconciliationem et dona: ergo et praemia
gloriae, quod signatur per Euphratem, quod interpretatur frugifer.
Rom. 5, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Et
sequitur: abundantiam gratiae et donationis et justitiae accipientes in
vita regnabunt per unum Jesum Christum. Vel solve, idest
perversos, qui scilicet per flumen magnum Euphratem signantur,
excommunica, et sic solventur. Et soluti sunt. Habito de
praedicatione, quae fit per praedicatores, agitur hic de
persequutione, quae fiet per Antichristum et suos complices: et
describuntur sub similitudine belli, sive congressus equitum equis et
armis pugnantium. Primo ergo ponitur descriptio equitum. Secundo
descriptio eorum quae erunt eis in adjutorium, et ita vidi equos.
Tertio congressus eorum, et de ore eorum. Quarto damnum ex congressu
illatum, et ab his. Circa primum primo describuntur equites,
scilicet Daemones, quantum ad laxatam potestatem. Secundo, quantum
ad nocendi sive pugnandi aviditatem, qui parati sunt. Tertio quantum
ad exercitus numerositatem, et numerus. Dicit igitur, et soluti sunt
etc., idest solventur tempore statuto et praefinito a Deo, idest
permittentur tribulare multum homines spiritualiter et etiam
corporaliter, propter nocumentum spirituale, infra 20, solvetur
Satanas de carcere suo. Qui parati. Hic notatur nocendi aviditas,
quae maxima erit, quia omni hora nocere appetent. Unde dicit, qui
parati erant, idest qui erunt prompti et avidi, scilicet ad nocendum,
sicut post subditur, ut occiderent et cetera. Inter horam et diem,
idest in omni parte horae et diei et mensis et anni sine
interpolatione: quasi dicat: non est inter partes horae vel diei, vel
mensis vel anni, aliquid temporis, in quo non sint parati ad nocendum
hominibus. Unde Glossa, continue et diu. Augustinus 2 libro de
civitate Dei: Daemones ad decipiendum vigilantissimi sunt. Vel per
hoc potest tota duratio persequutionis intelligi. Durabit enim
persequutio Antichristi tribus annis et dimidio: unde per horam
intelligitur dimidius annus, per diem annus unus, per mensem alius
tertius annus exprimitur. Item notatur etiam qualitas et processus
persecutionis in praemisso tempore. Persequutio enim quae videbitur
primo, non videbitur gravis, respectu ejus quae erit ultimo; ut quasi
hora videatur unius diei: sequens vero erit gravis supra hanc, sicut
dies excedit horam; subsequens autem erit gravior, sicut mensis major
est quam dies: ultima vero gravissima, sicut annus superexcedit horam
diem et mensem: unde illi tres anni et dimidius recte per haec quae
gradum important, significantur. Item talibus minutiis signatur illud
tempus, ut ostendatur illam persequutionem fore sine interpolatione.
Infra 12, per tempus et tempora et dimidium temporis, idest tribus
annis et dimidio. Daniel. 7, et tradentur in manu ejus usque ad
tempus et tempora et dimidium temporis. Ad quid autem erant parati
ostenditur, cum subditur, ut occiderent tertiam partem hominum, idest
reprobos, qui non sunt activi, nec contemplativi, vel non sunt justi
secundum statum perfectionis vel imperfectionis. Occiderent inquam,
morte culpae in praesenti, et morte Gehennae in futuro. Supra 8.
Et tertia pars terrae combusta est. Habacuc 1, semper interficere
gentes non cessat. Et numerus. Hic agitur de numero equitum
Diaboli: et ponitur iste numerus propter mysterium. Equites enim
hujus exercitus sunt Daemones, equi horum equitum sunt pravi homines,
princeps horum omnium est Diabolus qui dicitur Lucifer. Isti autem
equites, scilicet Daemones, ponuntur sub tali numero propter numerum
sacratum. Daemones enim faciunt haereticos quibus praesident,
simulare se perfectos in observantia divinorum praeceptorum, cum tamen
ipsi haeretici transgrediantur praecepta, et omittant ipsam
perfectionem de qua gloriantur, cum fidem non habeant, sine qua
praecepta servare non possunt. Per hoc ergo quod dicuntur dena
millia, ostenditur simulatio perfectionis in observantia Decalogi,
quae simulatio est in haereticis, procurantibus ipsis Daemonibus, qui
insident eis. Per millenarium enim perfectio. Per decem vero
Decalogus praeceptorum. Et dicuntur dena millia, non propter
perfectionem observantiae Decalogi quae sit in haereticis, sed quam
simulant secundum doctrinam Daemonum, sicut supra 6, dicitur: ecce
equus niger, et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua.
Ubi attribuitur Diabolo, quod per ejus suggestionem faciunt
haeretici, qui dicunt se habere rectum Scripturae intellectum, cum
non habeant. Per numerum vero additum, scilicet vicies millies,
ostenditur defectus perfectionis praedictae: quia vicenarius numerus eo
quod recedit a denario, sicut binarius ab unitate; signat
transgressionem Decalogi, et omissionem perfectionis significatae per
millies. Isidorus 1 libro de summo bono: haeretici quamvis legem et
prophetas operae implere contendant, a vultu Dei projiciuntur, et a
justorum coetibus separantur. Et audivi. Quia dixerat numerum
exercitus equestris, idest exercitus equitum esse tantum: nunc ut quod
dixit certius sit dicit se haec audisse. Saepe enim dicit se vidisse
vel audisse, ad certitudinem testimonii, et audivi, in visione,
auditu interno, numerum eorum, scilicet equitum, supple: esse illum
qui dictus est. Ponitur autem numerus ille, propter significationem,
ut dictum est. Vel aliter, secundum quod Glossa innuere videtur, ut
hic numerus equitum Diaboli et equitum Dei intelligatur; et equites
Diaboli intelligantur haeretici, qui equitant contra fideles: equites
Dei viri justi. Per dena millia signantur boni, qui vere habent
perfectionem observantiae decem praeceptorum, ad minus perfectionem
sufficientiae. Per vicies millies, mali: quia plures sunt mali quam
boni. Item quia vicenarius numerus sic se habet ad denarium sicut
binarius ad unitatem: unde sicut binarius ab unitate recedens signat
transgressionem, sic ille numerus a denario recedens signat
transgressores Decalogi, et omissores perfectionis, quae signatur per
mille. Dicit igitur secundum hunc modum, et numerus exercitus
equestris, idest equitum scilicet Dei et Diaboli, qui invicem
pugnant, est vel erat, vicies millies dena millia; ita quod vicies
millies referatur ad equites Diaboli, dena millia ad equites Dei, ut
dictum est. De hoc duplici exercitu, 1 Machab. 6: ubi dicitur,
quod exercitus Antiochi et Judae comparaverunt se in praelium. Et
audivi numerum eorum, idest intellexi quid per eorum numerum
signaretur: vel intellexi complures esse malos quam bonos, secundum
Glossam, quia numerus malorum ponitur major, licet uterque ponatur
ratione mysterii. Sed tunc quaeritur quare mali signantur per
adverbia, boni vero per nomina? Item quare duplicatur numerus malorum
quantum ad modum dicendi, supra numerum bonorum? Item quare sub tanta
obscuritate dicitur quod manifeste dici potuit? Respondeo. Ad primum
dici potest, quod malum per se non stat, sed coalescit in bono naturae
rationalis. Item adverbium est pars non principalis, nomen autem est
pars principalis; similiter mali quiddam vile sunt, boni autem aliquid
magnum. Ad aliud potest dici quod haec est ratio, quia malum est
multifarium et accidit superfluitate et diminutione: bonum autem est
indivisibile, et virtus in medietate consistit. Ad aliud dicendum,
quod cum ille sit liber revelationum, voluit divina sapientia, quae
omnia decenter ordinat, haec obscure tradere, propter perversos,
scilicet haereticos, ne haec perverterent si essent aperta. Item
propter fastidiosos, ut scilicet reverentius et gratantius
accipiantur. Item per talem modum magis manifestatur divina sapientia
quae sic convenienter sua mysteria celat. De his magis dictum est
supra 7, et ita vidi. Hic agitur de eis quae erunt Daemonibus in
adjutorium nocendi. Haec autem sunt equi, scilicet pravi homines; et
arma, scilicet sententiae erroris. Primo autem agitur de equis
equitum. Secundo de armis eorum, et qui sedebant. Tertio de
dispositione equorum, et capita. Dicit igitur, et ita vidi, quia
sic vidi equites sub illo numero: et ita sicut videram equites sub
numero illo, vidi equos in visione: quasi dicat: secundum numerum
equitum vidi numerum equorum; et intelligatur de numero signante, non
de numero numerante. Si aliquis quaereret quare potius agitur de
numero signante, quam de numero numerante? Et dicendum quod cum liber
iste sit de revelationibus factis ad aedificationem Ecclesiae, et
numerus numerans non sit ad aedificationem, sed numerus signans, ideo
etc., et qui sedebant. Hic agitur de armis equitum: vidit enim eos
loricatos loricis igneis, hyacinthinis et sulphureis; per quod
signantur mentes perversae et obstinatae, quibus Daemones roborant
haereticos contra fideles. Unde primo ostenditur, quomodo eos
possident per dominationem. Secundo quomodo eis utuntur ad aliorum
deceptionem, habebant loricas. Ubi primo tangitur obstinata
perversitas. Secundo accumulata iniquitas, igneas, quae triplex
ostenditur. Prima est fervor irae, quia ira et malitia ardent
haeretici contra fideles; unde dicitur igneas. Secunda simulatio
vitae hyacinthinas. Tertia foetor doctrinae, et sulphureas. Haec
enim tria sunt annexa obstinatae perversitati haereticorum, et per hoc
Daemones praeparant eos ad decipiendum fideles. Dicit igitur, et qui
sedebant super eos, scilicet Daemones, qui dominabuntur haereticis et
pravis hominibus, tempore Antichristi; et per quos sicut per equos
eis subjectos, portabuntur ad alios expugnandos, habebant loricas,
idest habebunt obstinatam perversitatem, sive mentes induratas, non
tantum in se, sed in haereticis: quia procurabunt quod haeretici sint
obstinati, ita quod se vinci a Catholicis non permittant, ut
perversitas obstinata, sit eis quasi lorica fortis. 1 Reg. 17,
dicitur de Golia, quod lorica squamata induebatur. Igneas, idest
igne irae sive malitiae; quia sicut ipsi Daemones sunt igne irae
accensi contra justos, ita accendent magis ac magis haereticos contra
ipsos. Hyacinthinas, idest coloratas simulatione vitae. Hyacinthus
enim est lapis pretiosus habens colorem caeli, per quem signatur
similitudo vitae sanctae sive caelestis. Et sulphureas, foetore
doctrinae, quia doctrina a mentibus haereticorum, procurantibus
Daemonibus procedens foetida est in conspectu Dei et hominum
fidelium. Foetida autem est ratione erroris. Sulphur enim foetet.
Haec tria sunt annexa mentibus eorum induratis. Vel loricae possunt
intelligi sententiae quibus Daemones muniunt haereticos. Quae
sententiae describuntur multipliciter; quia Daemones per hujus
sententias erroris reddunt haereticos munitos ad sui defensionem: unde
dicit: habebant loricas, idest sententias fortes secundum
apparentiam, quibus haereticos munient sub quibusdam rationibus. Item
acutas, ad aliorum deceptionem. Igneas, quia accendent haereticos ad
imbuendum alios, et etiam multos Catholicos inflammabunt ad consensum
erroris. Supra 8, cecidit de caelo stella magna ardens tamquam
facula. Item coecas apud se: hyacinthinas, idest excoecantes eos et
fumosos reddentes. Hyacinthus enim est lapis fumidi coloris. Alia
litera habet fumidas. Job 40, de naribus ejus procedit fumus.
Item foetidas apud Deum et etiam apud fideles per ipsam perfidiam,
per blasphemiam, per infamiam. Et sulphureas; et ideo dicitur infra
21, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Vel
expone de poena aeterna secundum Glossam. Et capita. Hic agitur de
dispositione equorum qui habebunt capita ad modum leonum: unde dicit:
et capita equorum, idest majores super haereticos, ut sunt
haeresiarchae et principes. Erant tamquam capita leonum, idest erunt
crudeles in actu persequendi et superbi et vitiis foetidi. Leo enim
est animal crudele et rugiens et foetorem habet in hiatu oris in
capite. Habacuc 2, suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam
eis. Multum enim repraesentabunt crudelitatem Diaboli regis sui. De
quo Jerem. 6, crudelis est et non miserebitur. Et de ore. Hic
agitur de congressu, secundum quod fit per doctrinam erroris.
Pugnabunt autem tam majores quam minores aliis modis: scilicet
blandiendo, comminando corporaliter, et temporaliter persequendo:
quod habetur per illud quod praemissum est de capitibus leonum. Et de
ore eorum, idest de eorum praedicatione, scilicet equorum, scilicet
haereticorum qui portant Daemones ad homines decipiendos: ut patet
infra eodem, potestas equorum in ore eorum. Procedit ignis.
Doctrina eorum ostenditur esse inflammativa: unde dicitur: ignis,
idest doctrina alios accendens, quia nova placebunt hominibus, unde
accendentur corda hominum. Item comburentur igne devorante per
errorem. Item excoecativa, et fumus, idest doctrina fumosa
excoecans. Item infectiva, et sulphureas, idest doctrina foetens,
et per hoc inficiens multos. Vel per hoc potest intelligi doctrina
quae est eis et aliis causa poenae aeternae, ubi sunt haec tria,
secundum Glossam: scilicet ignis excrucians. Isa. ult. ignis eorum
non extinguetur. Item caligo obtenebrans: unde dicitur: et fumus.
Isa. 34, ascendet fumus ejus in generatione et generationem. Item
foetor penetrans, et sulphur. Psalm. ignis sulphur et spiritus
procellarum. Et ab his. Hic ostenditur damnum ex congressu illatum:
et quia hoc damnum est de damnatione hominum, et multi alii
damnabuntur, praeter eos qui per Antichristum seducentur; ideo
incidenter agit de praedicatione aliorum. Primo ergo agit de perditis
hac persecutione. Secundo de perditis alia ratione, et ceteri
homines. Circa primum primo ostendit malorum perditionem. Secundo
replicat perditionis originem, et de igne. Tertio subdit ampliorem
originis descriptionem, potestas enim equorum. Dicit igitur: et ab
his tribus plagis, scilicet ab igne, fumo, sulphure, idest ab
inflammatione, excoecatione et foetore doctrinae haereticorum per quae
inferentur plagae animabus. Vel per ignem potest intelligi suggestio
haereticorum, ad avaritiam vel cupiditatem quae est ignis accendens.
Per fumum suggestio ad superbiam quae elevatur in altum et excoecat et
evanescit ut fumus. Per sulphur suggestio ad actionem pravam quae
habet foetorem in conspectu Dei, quia pravi homines in illo suggerent
facere multa mala occisa est, idest occidetur morte culpae, et tamdem
morte Gehennae. Supra 8, multi homines mortui sunt de aquis et
cetera. Tertia pars hominum, idest multitudo reproborum, quia boni
non illo modo occidentur, quia in adversis merebuntur. Rom. 8,
omnia cooperantur in bonum et cetera. Reprobi dicuntur tertia pars,
quia nec sunt in activa nec contemplativa: vel quia non sunt in statu
justorum perfectorum vel imperfectorum. Vel una pars est quae incoepit
poenitentiam et complevit, huic statim reddetur Paradisus. Alia quae
incoepit sed non complevit, huic debetur Purgatorius. Alia quae nec
incoepit finaliter nec complevit, cui debetur Infernus. Et de igne.
Hic replicat hujus perditionis originem sive causam ad expressionem
malitiae eorum et ad indicium rectitudinis, et ut magis caveatur. Et
ponitur et, pro idest de igne etc. et expone modo praemisso. Ex
ore, idest suggestione ipsorum dum praedicant, vel suggerunt errorem,
vel aliud peccatum. Genes. 41, quod autem vidisti secundo, ad
eamdem rem pertinens somnium, firmitatis judicium est. Potestas
enim. Hic describit plenius originem sive causam perditionis
praedictorum: hanc autem ostendit duplicem: scilicet per doctrinam et
astutiam: quia cum non poterunt primo per doctrinam pervertere, per
astutiam machinabuntur tandem decipere. Primo ergo ostenditur
perniciosa doctrina. Secundo machinationis astutia, et in caudis.
Tertio astutiae nequitia, nam caudae. Quarto nequitiae efficacia,
et in his nocent. Dicit igitur: potestas enim: quasi dicat: vere ex
ore eorum procedet malum unde alii damnentur. Nam potestas equorum,
idest haereticorum super quos sedent et dominantur Daemones, et per
quos alios impugnant, est, idest erit: sed loquitur ac si jam esset,
quia certum est esse futurum: vel quia jam de praesenti in parte hoc
impletur in quibusdam haereticis. In ore, idest in praedicatione seu
suggestione eorum, quia dolose et blandis verbis et allectivis
rationibus suggerent errores hominibus. Antichristus enim mittet suos
praedicatores ad decipiendum homines. Prov. 5, favus distillans
labia meretricis etc., et haec meretrix est haeresis. Gregorius
super hunc locum: nequissimi praedicatores, perversa suadendo
praedicabunt. Et in caudis eorum, idest in occultis deceptionibus qui
astute machinabunt decipere, vel promissis, vel astutis minis, vel
aliter. Erunt enim quidam, sive praedicatores Antichristi, sive
alii, qui videntes se non posse aperte quosdam fideles seducere,
astute per aliam viam procedent, sicut vult Glossa: et tales
comparantur caudis, quia cauda non sic apparet ut facies, et iterum
cooperit corporis turpitudinem; sic tales astutiam suam abscondunt et
turpitudinem erroris sui cooperiunt. Eccles. 11, attende tibi a
pestifero, fabricat enim mala. Nam caudae. Hic ostenditur astutiae
nequitia. Primo quia machinabuntur contra fideles per se decipiendo.
Secundo quia per potentiores affligendo, habentes capita. Dicit
igitur: nam, vere in caudis est eorum potestas. Nam caudae eorum,
idest illi qui inter eos sunt astuti deceptibiles aliorum. Et bene
dicuntur caudae eorum, quia omnes mali sunt quasi unum corpus: sed
secundum diversos actus comparantur diversis partibus corporis. Sunt
vel erunt similes serpentibus, quia scilicet venenum erroris latet in
eis et astute student ad immittendum. Et in sententiis varii sunt,
quia multiplices sententias habent perfidiae, sicut serpens varium
colorem. Item quia terrenis delectantur sicut serpens terram comedit.
Isa. 65, serpenti pulvis panis ejus. Alia litera habet,
draconibus, qui scilicet occulte insidiantur. Isa. 55, absorbuit
me quasi draco. Habentes capita, scilicet ad modum serpentum, idest
principes et divites qui sunt aliis priores et altiores per potentiam et
mordentes fideles per saevitiam, quia haeretici, cum non poterunt per
se decipere fideles, facient eos per alios majores affligi, sicut
insinuat Glossa. Unde Gregorius, multi potentum studebunt fideles
saeviendo et affligendo terrere. Et in his, scilicet capitibus,
nocent, idest nocebunt caudae cum non poterunt per se nocere, quia
multi per saevitiam principum seducentur. Gregorius, quicquid tunc
Antichristus callide machinabitur etiam cum virtute saecularis
potentiae exequetur. Vel aliter, ut per os equorum, idest
haereticorum, designetur praedicatio praedicatorum. Unde sensus est,
secundum beatum Gregorium, potestas equorum, idest haereticorum, ut
supra, est, idest erit in ore eorum, idest in suggestione doctorum,
et in caudis eorum, idest in potentibus, ut erunt principes: qui
erunt caudae eorum quia juvabunt eos ad seducendum homines. Unde
Gregorius super hunc locum: in ore doctorum scientia; in cauda vero
saecularium potestas signatur. Potentes autem per caudam signantur,
quia potestas saecularis retro est sicut cauda, idest inter vilia et
contemnenda computanda est. Unde beatus Gregorius super hunc locum:
retro est omne quod transit, ante vero omne quod veniens permanet.
Nam caudae eorum, idest principes haereticos juvantes per potentiam
contemnendam et vanam. Similes serpentibus, quantum ad venenum
perfidiae in deceptione animarum, quia intoxicati erunt haeresibus
principes multi. Obedient Antichristo et alios errore venenabuntur
quantum ad animas habentes capita per crudelitatem malitiae in
afflictione corporum. Dicit igitur: habentes capita, idest
multiplices ac crudeles malitias, per quas mordebunt et affligent
corpora fidelium. Notandum igitur quod, sicut dicit beatus
Gregorius, Antichristus dupliciter studebit fideles pervertere:
scilicet per doctrinam suorum praedicatorum et per potentiam principum.
Unde dicit beatus Gregorius super verba praemissa: duplici
calliditate contra fideles agetur: quia quod eis ab aliis verbis
blandientibus dicetur, hoc ab aliis gladiis ferientibus imperabitur.
Sed quare Diabolus temporibus ultimis magis saeviet per se et per suos
ministros, quam nunc, cum semper crudelissimae malitiae sit?
Respondeo. Dicendum, quod erit duplici ratione: scilicet propter
laxationem potestatis, quia tunc permittetur a Deo uti sua potestate,
cum nunc non permittatur: quae permissio fiet exigentibus meritis
impiorum et ad probationem electorum. Infra 20, post haec oportet
illum solvi modico tempore. Item propter brevitatem temporis, quia
cognoscet in ultimis temporibus quod breve tempus ei restat, ad
nocendum saluti hominum; et ideo tunc faciet quicquid poterit mali.
Infra 12, vae terrae et mari quia descendit ad vos Diabolus habens
iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Gregorius, antiquus
hostis atrocius extrema mundi tentaturus aggreditur, quia considerat
quod juxta sit ut licentiam amittat nequissimae libertatis. Et
ceteri. Hic agitur de eis qui damnabuntur sine persecutione
Antichristi, quae damnatio erit propter peccata, de quibus non
poenituerunt finaliter. Unde hic multiplex peccatum ostenditur; quia
omne peccatum vel contra fidem vel contra mores. Peccatum autem contra
fidem, tangitur duplex: scilicet adoratio Daemoniorum in seipsis,
vel in corporibus assumptis, procurant enim se adorari. Item adoratio
simulacrorum, et simulacra. Peccatum vero contra mores ostendit
multiplex: tangit autem specialiter peccata actus exterioris; et per
hoc magis ostendit eos inexcusabiles, quia etiam actu ipso
peccaverunt, nec tamen de actu poenituerunt. Ponit autem expresse
peccata quibus peccatur in proximum, sicut per infidelitatem, de qua
primo loquitur, peccant in Deum: et in his intelligitur peccatum in
seipsum. Item fornicatio de qua sequitur, non tantum est in
proximum, sed in semetipsum. Peccatum autem quo peccatur in
proximum, aut nocet proximo quantum ad personam, aut quantum ad rem.
Si quantum ad personam, aut quantum ad esse naturae, aut quantum ad
esse moris. Si quantum ad esse naturae, sic est occisio, quae fit
dupliciter: aut aperte, et sic vocatur hic homicidium; aut occulte,
et sic fit quandoque per veneficium. Si quantum ad esse moris, sic
est fornicatio, per quam destruitur esse moris, non tantum in se, sed
etiam in alio. Si quantum ad rem personae, sic est furtum. Dicit
igitur: et ceteri: quasi dicat: ita multi peribunt decepti per
Antichristum et suos. Et, similiter ceteri, homines, supple
secundum Glossam, peribunt. Qui non sunt occisi in his plagis,
contra quos scilicet non fuit conatus Diaboli in persecutione
Antichristi, ut qui erunt ei subditi per infidelitatem vel aliud
peccatum: quos quia de jure quieto possidebit, non persequetur. Vel
qui erunt vel fuerunt ante tempus Antichristi, neque poenitentiam
egerunt. De operibus manuum suarum, scilicet de malis actibus. Haec
est causa quare peribunt, scilicet peccata cum impoenitentia, Luc.
13, si poenitentiam non habueritis, omnes similiter peribitis.
Ostendit autem quae sunt illa mala opera, subdens. Ut non adorarent
Daemonia, quia non egerunt poenitentiam ut non adorarent Daemonia,
scilicet deinceps; quia si poenitentia salubris abjicitur, deinceps
actum malum. Et adoratio Daemoniorum vocatur opus manuum tum propter
annexum, quia manibus colunt Daemonia idolatrae sacrificando eis et
supplicando et aliis modis. Tum quia ita damnatur homo, per talem
adorationem, sicut per aliud grave opus manibus commissum,
Deuteronom. 22, immolaverunt et non Deo. Daemones enim multum
volunt et procurant adorari ab hominibus. Matth. 4, haec omnia tibi
dabo, si cadens adoraveris me. Et ut non adorarent simulacra, idest
idola a simulando, quia non est in eis veritas divinitatis, sed
simulatio est prorsus. Aurea et argentea etc. tangit multiplicem
materiam de qua fiunt idola: et hoc facit ad irrisionem, quia de
diversa materia corporea faciunt sibi deos ut volunt, scilicet de auro
vel argento, vel aere, vel lapide, vel ligno. Psalm. simulacra
gentium argentum et aurum. Quae neque videre. Removet ab idolis
triplicem actum quem non videntur posse habere propter organa corporea
quae habere adhuc videntur, scilicet visum, auditum et gressum.
Tactum autem et odoratum et gustum non exprimit, quia in exclusione
praecedentium intelliguntur excludi. Item in expressione materiae
idolorum excluduntur omnes actus sensuum: sed tamen quidam actus
exprimuntur qui sunt magis nobiles et evidentes in re sensibili.
Psal. oculos habent et non videbunt. Dupliciter ergo tangitur
peccatum idolatriae, quia Diabolus multos gentiles decepit. Sap.
13, infelices sunt et inter mortuos spes illorum et cetera. Dicit
ergo corporeitatem simulacrorum ex parte materiae; et ideo non possunt
esse dii, quia Deus est nobilis et invisibilis naturae. Item
vanitatem sive inefficaciam ex parte formae, quia in forma sua videntur
habere virtutem ad quosdam actus et non habent. Et non egerunt
poenitentiam ab homicidiis, quod peccatum est grave. Exod. 20,
non occides. Neque a veneficiis suis, scilicet per quae quandoque
procuratur occulte mors alterius, ut dando venenum, vel alio modo.
Est enim veneficium species maleficii, infra ultimo: foris canes et
venefici. Neque a fornicatione sua. Ecce quod fornicatio peccatum
mortale est. Hebr. ult. fornicatores et adulteros judicabit Deus.
Neque a furtis suis, idest a se factis quae sunt contra legem Dei.
Exod. 20 cap., ubi scriptum est: non furtum facies. Sed
dubitatur de hoc quod dicitur: neque poenitentiam egerunt ut non
adorarent Daemonia: quia velle videtur quod ad poenitentiam sufficiat
actum malum relinquere, cum tamen oporteat se per actum poenitentiae
punire. Unde Augustinus, poenitentia est quaedam dolentis vindicta,
puniens in se quod dolet commisisse. Item de hoc quod dicitur: ut non
adorarent Daemonia: et quaeritur, unde est quod Daemones volunt et
procurant adorari, cum sciant hoc soli Deo deberi, et inde sibi
poenam augeri? Item cum adulterium et incestus et hujusmodi sint
graviora quam fornicatio, quaeritur quare non loquatur de illis?
Respondeo, ad primum, quod non vult dicere, quod sufficiat ad
poenitentiam dimittere pravum actum, cum oporteat se pro peccatis
punire, ut dicit Augustinus. Et Joel. 2, convertimini ad me in
toto corde vestro, in jejunio et cetera. Sed per hoc ostendit quod ad
veram poenitentiam et salubrem, necesse est actum pravum dimittere,
aliter enim non esset salubris. Unde Gregorius, poenitere est acta
peccata deflere et flenda non committere. Unde patet quod etsi aliquis
bene peccata sua defleat, non tamen vere poenitet, nisi ipsum actum
malum relinquat. Unde Isidorus: irrisor est et non poenitens, qui
adhuc agit quod poenitet. Multi lacrymas indesinenter fundunt et
peccare non desinunt. Ad aliud dicendum, quod illud est propter
superbiam et propter malitiam: propter superbiam volunt tamquam dii
honorari. Psalm. superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Item Augustinus in 10 Lib. de civitate Dei: qui divinitatem sibi
arrogant spiritus, non cujuslibet corporis fumo, sed supplicantis
animo delectantur. Propter malitiam vero procurant homines per
hujusmodi grave peccatum damnari et sibi in Inferno sociari. Unde
Augustinus, 2 Lib. de civitate Dei: intelliguntur Daemones,
sicut nobis notum est in literis sacris, negotium suum agere ut pro
diis habeantur et colantur: ut hi qui exhibent unam pessimam causam cum
eis habeant in judicio Dei. Ad objecta dicendum, quod per superbiam
usurpat, quod scit soli Deo convenire: per malitiam vero dejicit
hominem, licet sciat, inde poenam sibi accrescere. Unde super illud
Job 41, qui factus est ut nullum timeret, dicit beatus Gregorius:
nec Deum timet, neque hoc quod passus est metuit. Ad ultimum
dicendum, quod ideo de illis gravioribus non loquitur, quia breviter
sub nomine fornicationis, illa majora includit: unde nomine
fornicationis, intelligitur et simplex fornicatio soluti cum soluta et
adulterium et alia majora. Unde notandum quod est duplex fornicatio,
scilicet spiritualis, et haec est in omni mortali, cum scilicet anima
recedit a suo sponso. Psalm. perdidisti omnem qui fornicatur abs te.
Item corporalis: et haec aliquando dicitur communiter, scilicet pro
actu illicito carnali. 1 Corinth. 6: qui autem fornicatur, in
corpus suum peccat. Similiter haec aliquando accipitur spiritualiter,
scilicet pro illicito actu cum soluta.
|
|