|
Et vidi alium Angelum et cetera. Habito de persecutione quae erit
sub tempore Antichristi, agitur hic de consolatione fidelium, quam
tunc habebunt et etiam nunc possunt habere. Dividitur autem haec pars
in quatuor. In prima ponitur consolatio ex dominici regiminis
ordinatione. Et haec consolatio est contra adversa illius temporis
generaliter; quia qui pro Ecclesia incarnatus et passus, et eam
semper regit nec dimittet suos in illis adversis. Specialiter tamen
est contra defectum sive subtractionem praedicationis. In secunda
parte ponitur consolatio, ex aeternae mercedis certitudine, sive
praeordinatione: et Angelus quem vidi. In tertia ex salubris
doctrinae praemunitione, et vox quam audivi. In quarta, ex futura
fidei testificatione. Infra 11, et dabo duobus testibus.
Consolatio autem ex dominici regiminis ordinatione est; quia scilicet
dominus sic rexit Ecclesiam, quod pro ea regenda et custodienda et
salvanda, incarnatus et passus est, et praedicatores per mundum
instituit, quando conveniens fuit: et praedicationem subtrahet,
quando non erit congruum praedicare; quia praedicatio, si ita solemnis
et multa esset tempore Antichristi ut modo est, contemneretur et
margaritae ante porcos ponerentur: et ideo sustinere debebunt fideles;
quia dominus per sapientiam sic ordinabit; et misericordia, qua pro
hominibus se humiliavit, et eis prius praedicatores dedit, suis
electis non deerit. Nota Glossam, infra eodem super illud, et
audivi vocem de caelo et cetera. Quia tempore Antichristi et cetera.
Sic autem proceditur in prima parte. Primo ostenditur dominicum
regimen, quantum ad statum Ecclesiae initialem vel medium; quia
aliqua pertinent ad primum statum, aliqua ad medium. Secundo quantum
ad finalem sive ultimum, et cum locuta fuissent. Circa primum
ostenditur primo quomodo dominus regit per se Ecclesiam. Secundo
quomodo per suos, et facies. Per se autem regit et rexit Ecclesiam;
quia per carnem assumptam se Ecclesiae conjunxit, et eam pie redemit;
et eadem pietate promovet et protegit: unde de incarnatione et passione
hic tangitur. Primo agitur de ejus regimine implicite et in generali.
Secundo explicite et in speciali, descendentem. In generali vero,
quantum ad duo. Tum quantum ad mediatoris pietatem, propter quam
dicitur Angelus, tum quantum ad liberationis potestatem, propter quam
dicitur fortis. In speciali vero ostendit dominicum regimen hoc modo;
quia cum ab incarnatione totum bonum proveniat, primo ostendit
incarnationis caritatem. Secundo emanantem utilitatem; et haec
ponitur duplex. Una est munimentum contra vitia, ex parte
humanitatis: unde dicitur: amictum nube. Secunda est benevolentia ad
salubria ex parte divinitatis, et iris. Ex his autem diligenter
consideratis, magna consolatio surgit in anima, quae vexatur
adversis. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi Angelus
malos paratos nocere tempore Antichristi, et e contra, vidi, interno
oculo, alium, idest bonum Angelum contrarium: qui sunt avidi ad
nocendum, iste vero ad adjuvandum: Angelum, scilicet Christum, qui
venit ut annunciaret hominibus quae sunt salutis, et sua caritate
impleret officium mediatoris: et ideo dicitur Angelus, quia quasi
nuncium patris se nobis in praedictis exhibuit. Christus autem dicitur
Angelus, inquantum homo, non inquantum Deus. Dicitur inquam,
Angelus, non natura, sed officio. Isaiae 9, secundum aliam
literam: et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Ex hoc
autem colligitur quod suis non deerit, qui tam dulciter eos dilexit.
Rom. 8, qui enim proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis
donavit? Fortem, cujus fortitudo apparuit, quomodo per infirmitatem
carnis, et passionis in carne Diabolum vicit, et hominem liberavit.
Lucae 11, cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea
quae possidet. Si autem fortior illo superveniens, vicerit eum:
universa arma ejus auferet in quibus confidebat, et spolia ejus
distribuet. Unde patet quod fortis est ad protegendum suos in
adversis, et tempore Antichristi, et alio quocumque. Job 9, si
fortitudo quaeritur, robustissimus est. Sed contra. Habacuc 3,
ibi abscondita est fortitudo ejus; ergo non in cruce apparuit ejus
fortitudo, cujus contrarium vult Glossa. Respondeo. De Christo
patiente in cruce est loqui tripliciter: scilicet quantum ad
suppliciorum perpessionem, quantum ad mortis consummationem: et
quantum ad haec duo abscondita est et non apparuit ejus fortitudo, sed
caritatis magnitudo. Item quantum ad humanam redemptionem: et sic
ejus fortitudo multum in cruce apparuit, si tunc esset qui eam
cognosceret; quia magna fortitudo fuit, per infirmitatem carnis
patiens vincere fortem Diabolum et hominem liberare. Psal. dominus
fortis et potens. Dominus potens in praelio, descendentem de caelo,
scilicet se per carnis assumptionem humiliantem de sublimitate suae
majestatis. Psal. inclinavit caelos et descendit. Item dicitur
descendisse de caelo, quia se hominibus in terra fecit cognoscibilem,
qui ante fere a solis Angelis cognoscebatur in caelo. Non enim
dicitur descendisse de caelo localiter, cum ubique sit. Jeremiae
23, caelum et terram ego impleo. Unde Glossa, a cognitione
Angelorum etc. amictum, idest coopertum, nube, idest humanitate
assumpta, quae nobis est refrigerium contra vitia, sicut nubes
protegit ab aestu. Isaiae 19, ascendet dominus super nubem levem.
Haec enim nubes effundit pluviam doctorum in Evangelio. Matth.
23, magister vester unus est Christus. Item facit interpositionem
exemplorum: sicut nubes interponitur inter nos et aestum solis. Dat
igitur nobis refrigerium contra vitia et adversa, per exemplum
innocentiae a malis. 1 Petri 2, qui peccatum non fecit, nec dolus
inventus est in ore ejus. Item per exemplum justitiae in bonis.
Joan. 8, quae placita sunt ei facio semper. Item per exemplum
patientiae in adversis. 1 Petri 4, Christo in carne passo, et vos
eadem cogitatione armamini. Denique offert efficaciam meritorum; quia
per merita sua offert suis remedium contra vitia: unde Psal. sub
umbra alarum tuarum protege me. Et iris, idest divina propitiatio et
benevolentia; cujus signum est redemptio per passionem, et purificatio
per regenerationem: quae duo signantur per colorem rubeum et caeruleum
sive aquaticum, qui sunt in iride, ut dictum est supra 4, et iris
erat in circuitu sedis. Item iris fuit signum pacis inter Deum et
homines. Similiter assumptio humanitatis, fuit signum benevolentiae
Dei ad homines. Genes. 9, ponam arcum meum etc., in capite
ejus, idest divinitate, quae est caput Christi inquantum homo. 1
Cor. 9, caput autem Christi Deus. Haec autem benevolentia
divinitatis dedit efficaciam redemptioni; quia non esset sufficiens
pretium, nisi esset simul homo et Deus, ut ostendit Anselmus. 2
Corinth. 5, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ipsa
etiam divinitas benevolentia est hominibus in eis quae sunt salutis,
ratione incarnationis et merito passionis. Unde beatus Bernardus in
sermone: an ad Jesum trepidas accedere? Frater tuus est, et caro
tua: hunc tibi fratrem Maria dedit. Facies ejus. Hic ostenditur,
quomodo regit Ecclesiam per suos. Specialiter autem loquitur de
majoribus membris. Primo ergo ostendit quomodo Christus regit
Ecclesiam per exemplum contemplativorum. Secundo quomodo per
doctrinam praedicatorum, et pedes. Ubi primo agit de ipsis
praedicatoribus. Secundo de materia praedicationis, et habebat.
Tertio de missione ad praedicandum, et posuit. Quarto de ipsa
doctrina praedicantium. Et clamavit. Dicit igitur, et facies ejus,
idest illi in quibus relucet ipse per imitationem, qui sunt ei
conformes per configurationem: et per hoc sunt quasi facies Dei, quia
ipsum ostendunt et repraesentant in se sicut facies manifestat hominem.
Sicut sol; quia tales qui sunt perfecti imitatores Christi, sicut
sunt contemplativi, in se sunt illuminosi, et alios claro suo exemplo
illuminantes, sicut sol inferiora; propter perfectionem
contemplationis, et opera sanctae rogationis. Talibus maxime dicitur
Matth. 5, vos estis lux mundi. Vel, facies ejus, idest
praesentia in carne, per quam se hominibus praesentem reddidit. Sicut
sol, idest illustrat mundum, documentis, exemplis et donis. Joan.
8, ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris.
Supra 1, et facies ejus sicut sol lucet in virtute. Et pedes ejus.
Hic agitur de regimine per doctrinam praedicatorum. Et primo de ipsis
praedicatoribus: quos describit primo quantum ad praeconium nominis
dominici. Secundo quantum ad fructus sui praeconii, qui fructus est
triplex: scilicet roborationis ad firmandum irascibilem, quod signatur
per columnam. Item illuminationis, ad clarificandum rationalem.
Item inflammationis, ad accendendum concupiscibilem. Et haec duo
nomine ignis designantur, cujus est illuminare et accendere. Dicit
igitur, et pedes ejus, idest praedicatores, ipsum per mundum suo
praeconio portantes. Act. 9, vas electionis mihi est iste, ut
portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel. Vel
quia corpus Christi mysticum sustentant vi doctrinae. Rom. 15,
debemus nos firmiores imbecillitatem aliorum sustinere. Tamquam
columna ignis, idest illuminant alios inflammant et roborant: quod
signatur per ignem formam columnae habentem. Columna enim solet dare
firmitatem. De illuminatione et inflammatione, Joan. 5, ille erat
lucerna ardens et lucens. De roboratione supra 3, qui vicerit,
faciam illum columnam meam et cetera. Et habebat in manu sua, quia
opere complevit quod docuit. Item per efficaciam passionis implevit
Scripturam quantum ad praenunciationem humanae redemptionis. Librum
apertum, idest Scriptura quae est liber in quo legitur quidquid est
salutis: et est liber apertus; quia ipse dominus praedicando populis
manifestavit secreta mysteria Scripturae. Item in patibulo crucis
implevit ea quae de humana redemptione fuerant praefigurata et
praedicta. Item suis documentis aperuit discipulis Scripturam, et
per eos aliis. Propter haec tria dicitur liber apertus, secundum
Glossam. Dicitur ergo Christus habere librum apertum in manu; quia
scilicet habet Scripturam ad opus fidelium informandorum et
praedicatorum de Scriptura haurientium. Dicitur autem Scripturam
habere, quia ipse est dux et princeps totius Scripturae, quia et ipse
eam dedit, et ipse ejus intellectum ostendit: quam Scripturam dicitur
habere in manu, quia quod docet in Scriptura, et quod praedicavit,
sicut legitur in Scriptura, opere complevit. Vel, in manu, idest
in dominatione et potestate; quia ejus est dare Scripturam et ejus
intelligentiam, vel omnino subtrahere, si velit. Scriptura autem
dicitur liber apertus praedicto modo: scilicet ipso actu
praedicationis: ipsa etiam efficacia passionis, verbo etiam suae
informationis, quando aperuit apostolis et discipulis sensum ut
intelligerent Scripturas. Lucae ultimo. Supra 5, vicit leo de
tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem et
cetera. De hoc autem libro dat praedicatoribus materiam
praedicationis. Sed quare dicit libellum et non librum? Respondeo.
Potest dici quod ideo, quia ea quae sunt in Scriptura, pro magna
parte sui ad Christi humilitatem referuntur. Vel propter statum
Ecclesiae, qui per hunc librum informatur; quia scilicet praesens
status Ecclesiae modicus est, respectu status futuri in gloria.
Matth. 11, qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.
Et posuit pedem dextrum, idest firmiores praedicatores, secundum
Glossam: quia in dextera parte hominis magis viget virtus.
Praedicator autem dicitur per Christi, quia ipsum portat per mundum,
praedicando ejus nomen; vel quia sustentat, ut praedictum est, corpus
ejus mysticum, super mare, idest super maximos peccatores, qui sunt
in majori amaritudine et profunditate et fluxibilitate vitiorum, sicut
Petrus et Paulus positi sunt Romae, ubi erat populus crudelis et
durus. Sinistrum autem, idest praedicatores minores et
imperfectiores, quia sinistra non ita nobilis et fortis est ut dextra
pars. Super terram, idest super peccatores, terrenorum amatores:
licet non in gravissimo gradu criminum. Terra enim licet peccatores
significet; tamen mare peccatorem signat sub majori gravitate
scelerum, propter amaritudinem, profunditatem, fluxum; quas dicat,
majores. Sapient. 8, et disponit omnia suaviter. Et clamavit.
Hic agitur de ipsa doctrina praedicantium. Et primo de doctrina
praecedentium, scilicet apostolorum et discipulorum, et aliorum qui
praedicaverunt in principio Ecclesiae primitivae. Secundo de doctrina
subsequentium, et cum clamasset. Dicit igitur, et clamavit.
Glossa: per eos scilicet praedicatores, quos per mundum misit et
instituit, idest ipsi ejus virtute clamaverunt. Praedicatio autem
dicitur clamor; quia vehementer debet animam excitare, et terrendo per
comminationem, et alliciendo per promissionem, et divinae bonitatis
manifestationem. Isaiae 56, clama, ne cesses: quasi tuba exalta
vocem tuam. Unde sequitur, voce magna, idest de magnis agente, cum
de praemiis loquitur, et supplicia comminatur. Unde quantum ad
comminationem, ponitur exemplum, quemadmodum cum leo rugit: quasi
dicat: dominus per suos praedicatores terret peccatores comminatione
suppliciorum, sicut leo suo rugitu animalia terret, ut tangit
Glossa. Timor enim poenae primo terret peccatorum. Deinde
subtrahitur ad amorem. Amos 3, leo rugiet, quis non timebit? Et
cum clamasset, idest cum clamore praedicationis homines comminando et
attrahendo vocasset per suos praedicatores, septem tonitrua, idest
universi praedicatores, aliis praecedentibus succedentes: sicut illi
qui post apostolos et discipulos et alios, qui in primitiva Ecclesia
praedicaverant, venerunt: ut innuit Glossa. Et dicuntur tonitrua,
ratione terroris quem inferunt comminando supplicia. Psal. vox
tonitrui tui in rota, locuta sunt, praedicando, voces suas, idest
suo tempori congruas. Vel, suas, idest quae conveniunt ratione
officii praedicationis, idest vocis salutis, non fabularum et
vanitatis. Praecedentibus enim praedicatoribus conformant se
praedicatores qui post eos veniunt; quia primi fuerunt sancti a Deo
missi. Canticor. ultimo, fac me audire vocem tuam. Sed quare vocat
tonitrua praedicatores, cum non tantum terrere sed etiam allicere
debeant ad amorem? Respondeo: non ideo vocantur praedicatores
tonitrua, quia solum debeant comminari malis, cum sit etiam vocare,
praemia annunciare, et multiplex allicere: sed quia non pauci sunt qui
plus inducuntur ad bonum timore poenae quando praedicatores minantur,
quam amore gloriae: et ideo sic loquitur. Et ideo locuta. Habito de
regimine dominico in Ecclesia quantum ad statum Ecclesiae initialem
vel medium; hic agitur de eodem quantum ad statum finalem sive
ultimum; quia licet praedicatores illius temporis, scilicet sub
tempore Antichristi, ex zelo praedicare velint: tamen dominus sic
reget statum illum Ecclesiae, quod subtrahet praedicationem, quia
inde infideles in pejus proficerent. Primo ergo ostenditur
praedicatorum affectio ad praedicationem. Secundo praedicationis
subtractio per divinam ordinationem. Et audivi. Dicit igitur. Et
cum locuta fuissent et cetera. Nota tenorem visionis. Audiebat enim
tonitrua tonantia, et ipse voluit scribere illud quod sonabant: et
dictum est ei per vocem de caelo, ne scriberet, sed occulta teneret ea
quae clamaverant illa septem tonitrua. Per hoc, sicut dicit Glossa,
signatur quod praedicatores, qui erunt tempore Antichristi, quorum
typum gerit in hoc loco Joannes, volent praedicare ex zelo, sed
dominus oppositum ordinabit. Sensus igitur est secundum Glossam. Et
audivi: quasi dicat: ita universi praedicatores praedicare ante tempus
Antichristi. Cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, idest,
cum universi praedicatores ante tempus Antichristi praedicassent sicut
suo tempori vel suo officio congruebat. Et, idest etiam, ego
scripturus eram, scilicet voces tonitruorum, id est praedicatorum
temporis Antichristi, quorum personam gero, volent praedicare, sicut
alii ante eos praedicaverunt. Scribere enim in hoc loco est
manifestare praedicando: qui enim scribit praeparat viam ad notitiam
rei quae scribitur. Similiter qui praedicat, praeparat viam hominibus
ad intelligenda divina quae praedicat. Hoc autem erit ex zelo.
Glossa. Tempore Antichristi praedicare volent ex praecedentium
imitatione. Psalm. zelus domus tuae comedit me. Et audivi, idest
intellexi. Hoc est, praedicatores intelligent illo tempore. Vocem,
idest inspirationem. De caelo, idest facta a Deo, qui habitat in
sublimitate suae majestatis. Vel de caelo, idest de Ecclesia: quia
Deus in Ecclesia habitat, et habitans in Ecclesia, tamquam in suo
caelo, inspirabit praedicatoribus, quod non praedicent, ut Glossa
vult. Tamen, secundum quod accipitur de ipsa visione Joannis, vox
illa intelligitur locutio angelica quae ad Joannem fiebat. Dicentem
mihi: signa. Haec sigilla, id est claude, sicut illud quod sub
sigillo absconditur. Quae locuta sunt septem tonitrua, idest quae
praedicaverunt universi praedicatores, scilicet ea quae dirigunt ad
salutem, ut de vitiis cavendis, de bonis agendis, de suppliciis, de
praemiis, de bonitate et beneficiis Dei, et de aliis multis.
Glossa. Sigilla ut amicis pateat et inimicos lateat. Isaiae 8,
liga testimonium, signa legem, in discipulis meis. Et noli ea
scribere, idest manifestare infidelibus: quia inde in pejus
proficerent: et ut dicit apostolus 2 Timoth. 4, sanam doctrinam
non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus. Et ex hoc datur consolatio; quia scilicet
Christus, qui ante, cum expediebat, dedit doctrinam in ore
praedicatorum, tunc eam subtrahet, quando non erit tempus congruum
praedicationi publicae, sicut nunc sit: quasi dicat: tunc intelligent
divina virtute quod praedicare non debeant, quia doctrina eorum non
admitteretur, sed conculcaretur. Matth. 7, nolite sanctum dare
canibus. Sed contra: quia tunc praedicabunt Enoch et Elias ut
habetur infra 11. Respondeo dicendum quod praedicatio dicitur tunc
esse subtrahenda, non quia omnino non praedicetur, sed quia non erit
praedicatio generalis ut nunc, sed particularis. Item quia non sic
erit solemnis ut nunc. Et Angelus quem vidi. Hic ponitur secunda
consolatio, quae est ex aeternae mercedis praeordinatione, quae
praeordinatio ostenditur in prophetarum pronunciatione, et suo tempore
complebitur. Unde primo ostenditur stabilitas divinae
praeordinationis. Secundo tempus complendae retributionis sed in
diebus. Tertio testimonium propheticae pronunciationis, sicut
Evangelium. Sed primo et tertio est duplex certitudo dandae
mercedis; ex secundo autem ostenditur, quando erit completio
exhibitionis dicit igitur, et Angelus: quasi dicat: ita subtrahetur
praedicatio tempore Antichristi sed non ad detrimentum salutis
electorum: qui enim patienter sustinebunt, et coronabuntur. Et hoc
est, et Angelus, scilicet Christus. Quem vidi stantem, scilicet
suis pedibus, scilicet per suos praedicatores, supra mare et supra
terram, tangit illud quod supra eodem dictum est, posuit pedem suum
dextrum etc., idest paratum juvare peccatores, tam illos qui sunt in
mari gravitate scelerum, quam illos qui sunt in terra per suos
praedicatores, ut supra expositum est. Levavit manum suam ad caelum.
Sic vidit de Angelo qui sibi hoc ostendebat. Et exprimitur in hoc
modus jurandi. Per hoc signatur, sicut dicit Glossa, quod Christus
levavit, hoc est exaltavit humanitatem suam, ad sublimitatem gloriae
ad dexteram patris, per quam humanitatem operatus est quasi per manum
salutem humanam: et per hoc paravit nobis ingressum ad gloriam, de qua
post subdetur. Hebr. 6, praecursor introivit pro nobis Jesus.
Vel levavit manum suam ad caelum, idest Christus levavit et offert
auxilium suum per gratiam Ecclesiae militantis, quae caelum est, per
fidei et caritatis ac vitae sublimitatem et claritatem, ut perveniat ad
statum triumphantis, de quo sequitur infra, et juravit per viventem in
saecula saeculorum, idest per patrem et per se Deum: quasi dicat:
virtute suae divinitatis, per quam suam carnem resuscitavit, faciens
eam vivere in aeternum, firmiter statuit sive praeordinavit illud quod
sequitur, scilicet praemium immutabile esse dandum electis, quia
jurare Dei, est firmiter statuere, sicut vult Glossa. Et per hoc
quod dicitur, viventem in saecula saeculorum; innuitur quod sicut ipse
non solum ex parte divinitatis, sed etiam humanitatis, vivit in
aeternum, sic vivent et sui. Qui creavit caelum, scilicet
Empyreum. Et ea quae in eo sunt, scilicet Angelos et animas
beatas. Vel caelum, scilicet sidereum, et ea quae in eo sunt,
scilicet sidera omnia. Et terram, ad litteram. Et omnia quae in ea
sunt. Ut gressibilia et reptilia. Ex hoc autem eliditur error
quorumdam haereticorum, qui dixerunt creaturas corporales, maxime
viles, non esse factas a Deo bono. Joan. primo, omnia per ipsum
facta sunt. Act. 17, Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo
sunt. Et mare, ad literam, et ea quae in eo sunt, ut pisces: quasi
dicat: qui omnia creavit, de nobis firmiter statuit et potenter
implevit. Genes. 1, in principio creavit Deus caelum et terram.
Psalm. qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.
Quid autem Angelus, quem Joannes videbat, juravit, hoc est, quid
Christus de electis stabiliter praeordinavit, ostenditur cum
subditur, quia, idest quod, tempus, id est varietas sive
mutabilitas, quae in tempore fieri solet. Amplius non erit: scilicet
postquam justi pro meritis bonorum actuum, et sustinentiae adversorum,
receperint mercedem: quasi dicat: merces immutabilis, sine status et
rerum varietate, sine aliquorum adversorum immissione dabitur justis,
qui in tentationibus et adversis fortes fuerunt: quia immortales et
impassibiles fient, et status eorum invariabilis erit, qui tamen nunc
mutabilitati subjacent. Rom. 8, vanitati subjecta est creatura et
cetera. Et sequitur, ipsa creatura liberabitur a servitute
corruptionis in libertate gloriae filiorum Dei. Ecce qualis merces
dabitur sanctis; scilicet plenitudo totius boni cum omnimoda
invariabilitate in perpetuum. Psal. in pace in idipsum, dormiam et
requiescam, hoc est immutabiliter. Sed in diebus vocis septimi
Angeli, id est ultimorum praedicatorum, quorum vox, id est
praedicatio, erit ultimo tempore, sicut infra 11, patet, tunc enim
praedicabit septimus ordo praedicatorum. Cum coeperit, scilicet
septimus Angelus, id est septimus ordo praedicatorum. Tuba canere,
idest praedicare, hoc est, quando ultimi praedicatores ultimo tempore
praedicabunt. Et dicit, coeperit, quia parum durabit illa
praedicatio, quae erit post mortem Antichristi: quia non diu post
durabit mundus. Consummabitur mysterium Dei, id est, complebitur
secreta Dei praeordinatio de praemiatione justorum. Illa autem
praeordinatio dicitur mysterium, id est, secretum, quia ineffabile
est. Item quia ipsum praemium praeordinatum est inenarrabile: 1
Corinth. 2, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascenderunt quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.
Isa. 64, oculus non vidit et cetera. Postquam enim erit conversus
populus Judaeorum qui sunt electi, (quia reliquiae convertentur) et
gentes ad fidem intraverint virtute praedicationis, tunc erit judicium
et retributio universorum. Sicut evangelizavit, idest annuntiavit
sive praedixit. Evangelizatio enim est bona Annuntiatio.
Propriissime autem Christi doctrina dicitur Evangelium sive
evangelizatio: tamen etiam doctrina apostolorum et etiam prophetarum
potest dici evangelizatio, secundum quod nomen accipitur in communi
significatione. Per servos suos prophetas, fore scilicet
consummandum. Daniel. 12, evigilabunt, alii in vitam aeternam,
alii in opprobrium ut videant semper. Zachar. 13, et erit dies una
quae nota est domino, non dies neque nox. Psalm. beati qui habitant
in domo tua domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Isa. 35,
gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus. Ex hoc
igitur praemio perseverantibus exhibendo, surgit consolatio in
adversis. Augustinus in Lib. de bono patientiae: vis desideriorum,
facit tolerantiam laborum et dolorum. Sed objicitur: ad quid agitur
de ascensione Christi cum agitur de ejus juramento, cum nihil videatur
facere ad propositum? Nam secundum Glossam: levatio manus est
exaltatio dominicae humanitatis. Respondeo. Dici potest quod ideo de
ejus ascensione hic agitur, quia in ejus ascensione quam fecit propter
nos, apparuit praeordinatio qua disposuerat praemiare suos electos:
propter eos enim ascendit. Item quia praeordinavit suos electos
introducere in locum incommutabilis mercedis, de qua post loquitur, et
per ipsam ascensionem complebitur ut praeordinatum est. Joan. 14,
si abiero et praeparavero vobis locum. Haec autem praeordinatio
intelligitur per juramentum, quia juratio Dei est firma dispositio,
ut vult Glossa. Secundo quaeritur de hoc quod dicitur: qui creavit
caelum etc. quare non loquitur de aere et igne, sicut de aliis duobus
elementis et de caelo, cum Deus omnia fecerit? Respondeo. Videtur
dicendum quod cum loquatur hic de creatione rerum ad manifestationem
divinae potentiae, quatenus potest implere quod disposuit de homine,
agit specialiter et expresse de illis creaturis quae habent sensibilem
magnitudinem, ut est terra et mare et caelum: aer autem non est
visibilis ita aperte, ut terra vel mare vel sidereum caelum; quod
videtur saltem per hoc quod ejus corpora, scilicet stellae, videntur.
Si autem intelligitur de Empyreo, illud est corpus nobilissimum,
unde merito de eo fit sermo. Ignis autem, ut est in sua sphaera, non
est manifestus hic inferius oculo corporali. Ignis autem qui est apud
nos intelligitur in eis quae sunt in terra. Licet autem de aere non
loquatur, tamen nominatis caelo et terra, datur intelligi illud quod
est in medio, scilicet aer. Vel cum dicitur caelum datur intelligi
aer, quia nomine caeli quandoque signatur. Item objicitur de hoc quod
dicitur: tempus amplius non erit, quia dicitur in Psalm. et erit
tempus eorum in saecula. Respondeo. Tempus dupliciter potest dici:
uno modo dicitur tempus mensura motus primi mobilis: et sic tempus non
erit post judicium, quia motus firmamenti cessabit. Habacuc 3, sol
et luna steterunt in habitaculo suo, idest stabunt in caelo. Alio
modo dicitur tempus mensura motus rerum mutabilium: et sic fuit tempus
cum primum mobile esset conditum, quia fuit motus sive mutabilitas in
rebus, quia mutatio sive variatio aliqua in rebus est causa temporis.
Unde Augustinus, 12 Lib. confessionum, rerum mutationibus
feriunt tempora dum variantur. Hoc modo non erit tempus in electis
post judicium, quia non erit in eis variatio nec mutabilitas, quia
erunt incorporales et immortales, nec status eorum vel praemium
variabitur, sed semper immutatum manebit. Nunc autem multiplex fit
variatio. Modo enim bonum crescit, modo decrescit, modo malum culpae
vel poenae succedit, modo timor, modo quasi securitas, modo est
tepor, modo fervor, et sic in aliis multis. Et ideo dicitur, tempus
non erit amplius, scilicet nec motus primi mobilis, cujus mensura est
tempus, nec motus vel mutabilitas in electis, qui nunc subjacent
multiplici varietati temporum et poenarum: et de hoc intelligitur
principaliter. Ponitur enim hic tempus pro mutatione seu varietate
quam tempus comitatur. In reprobis autem in Inferno erit per tempus,
quia variatio et mutatio erit in eis, quia transibunt ab aquis nivium
ad calorem nimium, Job 24: et sic accipitur illud Psalmistae, et
erit tempus eorum in saecula, ut tempus dicat variationem quae erit in
eis, quantum ad poenas. Quod autem hic dicitur, tantum de electis
intelligitur. Et vocem quam audivi. Hic ponitur consolatio ex
salubris doctrinae praemunitione. Ipse enim Joannes tenens typum
praedicatorum praecipitur interim praedicare, ut fideles magis sint
cauti cum venerit Antichristus, quia minus feriunt jacula quae
praevidentur. Et licet hoc intelligatur de persona ipsa Joannis,
tamen in hoc ipso intelligitur quod dominus vult Ecclesiam suam per
alios praedicatores similiter instrui et praemuniri: et est hoc ad
consolationem fidelium qui sunt ante tempus Antichristi, et etiam
eorum qui tunc erunt, quia facilius, vincent et resistent, quia
scient illud tempus esse praenunciatum per praedicatores et per
Scripturam sacram. Nota Glossam, ostensa et cetera. Sic autem
proceditur. Primo agitur de Scripturae informatione, quia necessaria
est ad praedicandum. Secundo de praedicationis testificatione, et
dixit mihi, oportet te iterum. Tertio de praedicatoris discretione,
infra 11, et datus est mihi. Circa primum, quia ad informationem
praedicatoris necessaria est notitia quantum ad intellectum et devotio
quantum ad affectum, primo agitur de informatione quantum ad notitiam
ex parte intellectus. Secundo quantum ad aviditatem ex parte
affectus, et dixit mihi: accipe. Circa primum primo ostenditur
praeceptum datum Joanni. Secundo subditur impletio praecepti, et
abii. Dicit igitur: et vox, supple fuit illa quae sequitur cum
subditur, vade et cetera. Quam scilicet audivi de caelo, idest de
sublimitate divinae bonitatis. Iterum loquentem. Quia prius
audiverat vocem angelicam; ideo dicit, iterum. Dictum est enim ante
audivi vocem. Haec autem vox est vox Angeli qui Joannem instruebat,
ut librum acciperet de manu cujusdam Angeli, quem prius viderat
descendentem. Et videbatur de caelo venire vox illa: unde dicitur.
Audivi de caelo. Vel vox ista est divina admonitio quae loquitur de
caelo, idest de celsitudine suae bonitatis, quia humanae necessitati
condescendit. Et dicentem, vade, aliqui libri habent, et vocem.
Et secundum hoc potest sic ordinari. Et vocem: quasi dicat: vox
quam audivi fuit illa quae sequitur: audivi inquam, iterum loquentem
etc. ut prius. Per hoc signatur quod multiplex allocutio interna,
sive Angeli, sive Dei, fit praedicatori zelanti animas et sancte
viventi. Psalm. vox domini praeparantis cervos. Vade, idest accede
magis ad Christum et promerere gratiam intelligentiae elongando a
mundo. Matth. 13, abiit et vendidit omnia quae habuit et cetera.
Et accipe librum apertum, idest Scripturam per Christum impletam
fidelibus intimatam: idest pete et accipe intelligentiam Scripturae,
quam Christus aperuit et praenuntiata implendo et suis declarando, de
manu Angeli, idest de potestate Christi, idest a Christo, qui eam
habet in potestate sua. Ipse enim Christus dat suis sapientiam et
intelligentiam Scripturae. Prov. 2, ex ore ejus prudentia et
scientia, stantis super mare et super terram, idest parati juvare
omnes peccatores, si ad ipsum accedant; sive sint in majori gradu
vitiorum, sive in minori. Psalm. prope est dominus omnibus
invocantibus eum. Sed objicitur de hoc quod dicitur, vade. Glossa,
promerere Dei gratiam. Nam beatus Joannes habebat abundantiam
gratiae. Item objicitur de hoc quod dicitur: accipe librum,
Glossa, Scripturam. Habebat enim intelligentiam Scripturae, cum
suscepisset abunde cum aliis spiritum sanctum illuminantem et
accendentem. Respondeo. Ad primum dicendum, quod de gratia est
loqui dupliciter. Aut quantum ad gratiae primae donum, quod scilicet
primo datur homini cum a peccatis justificatur; et sic non accipitur
quod hic dicitur: aut quantum ad gratiae augmentum, et sic
intelligitur: licet enim abundantem gratiam suscepisset in missione
spiritus sancti, tamen poterat augeri tam gratia gratificans quam
gratia illuminans, ad majorem intellectum Scripturae. Item hoc
dicitur ad signandum quod quilibet praedicator debet abundare gratia et
magis ac magis promereri eam. Ad aliud dicendum, quod licet haberet
beatus Joannes, sublimis aquila, sublimem intelligentiam
Scripturarum, tamen augeri poterat, et quantum ad hoc potest
intelligi. Item hoc dicitur, non tantum propter beatum Joannem, sed
etiam propter alios praedicatores: necessaria enim est intelligentia
Scripturae; et ideo eam et ejus augmentum quaerere debent a Deo.
Unde Damascenus 4 Lib. 10 cap.: et qui petit accipit, et qui
quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Pulsemus igitur in optimum
Paradisum Scripturarum, quae odorifera et dulcissima et
speciosissima. Et abii, sicut mihi visum fuerat. Ad Angelum,
refert tenorem visionis. Per hoc signatur quod praedicator debet ad
Christum accedere magis ac magis per terrenorum contemptum et majorem
amoris affectum et meritorum profectum, petens ab eo orando et bene
operando, librum idest intellectum Scripturae, sicut fecit beatus
Joannes. Unde dicit: et abii et cetera. Jacob. 1, si quis
indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter. Et
dixit mihi. Hic agitur de aviditate affectus. Et primo ostenditur
praeceptum injunctum Joanni. Secundo completio praecepti. Et
accepi. Dicit igitur: et dixit mihi: accipe. Nota tenorem
visionis. Per hoc significatum est, quod Deus exigat a
praedicatore, ut ab ipso accipiat donum intelligentiae, quod Deus
paratus est dare, et ut cum aviditate imprimat cordi et meditetur ac
inquirat et opere observet quod, aliis praedicat. Dicit igitur: et
dixit mihi, scilicet Angelus, idest Christus. Accipe, scilicet
librum, ut post sequitur cum subditur librum, hoc est accipe
intelligentiam Scripturae, ut quid alios docere debes, hoc dominus
dicit praedicari; et si non verbo, tamen ipso facto, quando dat vel
offert ei gratiam intelligentiae. Luc. 21, ego enim dabo vobis os
et sapientiam et cetera. Item cum exigit praecepto vel naturali, vel
in Scriptura expresso, ut praedicator se praeparet ad accipiendum
intellectum Scripturae, ut Scripturam ferventer sibi imprimat. Unde
de ignorantibus et tepidis dicitur Isa. 56, speculatores ejus caeci
omnes, nescierunt universi. Et devora illum, idest in memoria
firmiter, profunde et avide imprime, ut ibi mediteris salubriter et
actu impleas efficaciter. Nota quod tria sunt proposita: scilicet
vade, accipe et devora. Vade per desiderii et vitae profectum.
Accipe Scripturae intellectum. Devora per sitientem affectum.
Devorare enim librum est in mente avide amplexari ad considerandum
devote et implendum in re: unde Ambrosius, devorare librum est
Scripturarum intelligentiam secretis visceribus recondere. Ezechiel.
2, comede volumen istud. Vel devora, idest cum effectu pertracta,
masticando per inquisitionem, et sic transglutiendo ut nutriaris, quia
illud quod devoratur comeditur. Comestio autem signat masticationem
difficilium in Scriptura et devoratio aviditatem addit. Unde
Gregorius exponens illud verbum devora: pertracta et intellige, idest
prius mande et tunc degluti. Et nota quod, sicut dicit beatus
Gregorius, Scriptura cibus et potus est. In locis obscuris est
cibus, quia mandendo et ruminando sumitur, ut hic tangitur, devora
illum. In locis autem apertis, potus est, quia facile intelligitur,
sicut potum sine masticatione sumimus. Prov. 5, bibe aquam de
cisterna tua. Sed quare hic potius dicit devora quam bibe?
Respondeo. Dicendum, secundum beatum Gregorium, quod loquitur hic
de difficilibus, non de facilibus. Difficilia autem beatus Joannes
diligenter et affectuose pertractabat ad exponendum aliis, et sic debet
quilibet praedicator. Et faciet amaricari, idest amare dolere.
Ventrem suum, idest sensualitatem sive carnem infirmam. Sensualitas
enim mollis est et infirma, sicut est mollior pars corporis.
Sensualitas ergo per librum devoratum amaricatur, quia cum
consideratur verbum Dei ad implendum in se, generatur horror in
sensualitate, seu carne, propter afflictionem quae intelligitur esse
in observantia verborum. Item quando verbum Dei impletur (tunc enim
devoratur et comeditur ad nutrimentum) sensualitas affligitur. Item
cum investigatur verbum, ut aliis praedicetur, cum cogitatur
tribulatio sustinenda, sensualitas amaricatur. Jerem. 4, ventrem
meum doleo, ventrem meum doleo. Consideratio tamen verbi Dei et ejus
impletio, dulcis est rationi: unde sequitur: sed in ore tuo, idest
in mente sive ratione, quae dicitur os, quia per eam dum masticat
verbum Dei, venit nutrimentum ad animam. Erit dulce tamquam mel,
quia verbum Dei, dum devote consideratur et ferventer praedicatur
dulcedinem parit in mente, licet faciat amaritudinem in carne.
Ezechiel. 3, comedi illud et factum est in ore meo quasi mel dulce.
Et accepi librum, idest intelligentiam Scripturarum de manu Angeli,
idest de potestate Christi sive bonitate; quia Christus sua virtute
et bonitate facit intelligere Scripturam. Accepit autem quia
petierat, ut supra dixit. Matth. 7, omnis qui petit accipit.
Vel, de manu Angeli, idest de operatione Christi; quia ipsa
Christi operatio, qua Scripturam quam praedicavit, opere complevit,
juvat ad intellectum Scripturae; dum quis ipsum imitando operatur.
De quo dicitur Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Et
devoravi eum, idest in memoria avide recondidi; quia illud quod
comedendo devoratur, cum aviditate trajicitur. Tunc enim devorat homo
librum, quando verbo Dei se satiat et nutrit per impletionem verbi,
sicut innuit Glossa. Vel, devoravi eum, idest operando complevi
avide ad spiritus nutrimentum. Illud enim quod devoratur comedendo,
avide incorporatur ad corporis nutrimentum. Vel, devoravi, secundum
Gregorium, idest avide inquirendo, quasi masticando pertractavi, ut
sic glutirem ad reficiendum. Et erat in ore meo etc., idest dum ore
cordis comederem considerando et pertractando avide, erat mihi dulce
sive suave; quia dulcis est sermo Dei animae bene dispositae dum
devote consideratur. Psal. quam dulcia faucibus meis eloquia tua.
Vel dum opere implerem, quod est devorare, secundum unum modum, erat
sermo Dei dum opere implebatur, dulcis in ore cordis, ubi sentitur
sapor boni operis et divini sermonis. Psal. judicia domini vera,
justificata in semetipsa, et dulciora super mel et favum. Tamen licet
verbum Dei dum intra consideratur, et exterius impletur, dulce sit
rationi propter fervidam caritatem ad Deum: tamen grave est
sensualitati propter sensualitatem: unde sequitur, et cum devorassem
eum, idest mente avide recondidissem, vel inquirendo ruminassem, vel
operando complessem ad nutrimentum animae, amaricatus, idest amara
afflictione cruciatus, venter meus, idest sensualitas, quae debilis
est et infirma; quia dum verbum Dei consideratur, vel implendum in
mortificatione carnis, vel denunciandum aliis, unde quandoque timetur
tribulatio, fit in carne horror amarus. Item quando verbum impletur
opere, licet dulce sit menti quantum ad rationem: amaritudinem tamen
gignit in carne, propter gravitatem poenitentiae, quae est in verborum
impletione; quia spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Matth. 26, morale. Notandum circa illud, accipe librum, et
devora illum: hoc dicitur cuilibet Christiano. Iste enim liber est
ipse Christus vel ejus vita. Job 31, librum scribat ipse qui
judicat. Iste liber de manu Angeli, idest de gratia et misericordia
Christi accipitur. Ipse enim est qui dat seipsum ad possidendum, ad
diligendum, ad meditandum, ad imitandum. Facile autem potest legi in
hoc libro; quia scriptus est liber iste literis grossis et
legibilibus; scilicet humilitate, patientia, paupertate, vilitate,
innocentia, benignitate, constantia, caritate, sapientia, livore
vulnerum, et grossis guttis ac rivis sanguinis immaculati, et aliis
literis multis. Habacuc 2, scribe librum, explana eum super
tabulas, ut percurrat qui legerit. Tabulae istae sunt lignum crucis.
In hoc libro scriptum fuit stylo clavorum perforantium manus pedes ac
latus, et stylo flagellorum pertrahentium sanguinem in corpore ejus.
Hic liber devoratur, quando magna amoris aviditate, meditando ad
interiora trajicitur ut anima nutriatur. Debet autem devorari; quia
dulcissimus est interno affectui ad meditandum et revolvendum, et ad
servandum per imitationem. Galat. 6, mihi autem absit gloriari,
nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, licet inde gravetur
sensualitas. Galat. 6, stigmata domini Jesu et cetera. Item
secundum quod de libro Scripturae intelligitur, licet praedicatori
principaliter dicatur, accipe librum et devora illum, scilicet propter
aliorum instructionem; tamen cuilibet fideli dicitur, ut librum
Scripturae devoret, propter propriam salutem; vel per se meditando,
si novit, vel ab aliis audiendo. Tunc autem devorat, quando avide
considerat. Unde super hunc locum dicit beatus Gregorius: librum
devoramus cum verba vitae cum aviditate sumimus. Sunt autem qui librum
accipiunt, dum apud se meditantur, vel ab alio audiunt; sed non
devorant, quia avidi vel affectuosi non sunt et implere negligunt; et
ideo jejuni multi legunt, et ab ipsa lectione jejuni sunt. Multi
audiunt, et post vocem vacui et jejuni recedunt. Qui autem librum
devorat, licet sensualitas abhorreat, et eam impletio verborum
affligat: tamen liber devoratus, idest verbum avide in mente
impressum, dulcedinem facit in ore affectionis interius, ut dictum est
supra. Unde Gregorius super hunc locum: veritatis pabulum dulciter
intrinsecus ruminant. Item etiam dulcedinem introducit in ore
exterius, dum dulci affectu salubria proponit aliis. Unde super hunc
locum Gregorius: de eorum ore praedicatio tanto audientibus dulcis
est, quanto eorum actio suis praedicationibus nota est. Nam sermo
dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet.
Et dixit mihi: oportet te. Hic agitur de restitutione
praedicationis; et intelligitur hic de ipsa persona beati Joannis.
Dicit ergo, et dixit mihi, scilicet Angelus, oportet te, quia Dei
voluntas, quam te ejus servum oportet implere: oportet etiam quia
hominibus necessarium, prophetare, idest praedicare. Prophetare enim
quandoque accipitur pro praedicare, ut 1 Corinth. 14, nam qui
prophetat, hominibus loquitur ad edificationem: iterum, prius enim
ante relegationem praedicaverat: et ab exilio in quo haec vidit et
scripsit liberandus erat. Non erat autem paucis praedicaturus: unde
subditur, populis et gentibus. Praedicavit enim tam minoribus quam
majoribus. Majores inquam, secundum gradum altissimum, qui vocantur
hic reges. Minores sunt omnes qui eis subsunt. Isti autem sunt de
Judaeis, et nomine populorum, quia nomen populi eis appropriatur
quandoque, sicut gentibus nomen gentis, aut de gentilibus. Et sic
sunt gentes et linguae. Sed per hoc quod dicitur, gentes, ostenditur
diversitas nationum et regionum: per hoc vero quod dicitur, et
linguis, subdidit quod dixerat gentibus; ut in uno regno est una
gens, et tamen diversa idiomata; et ita sub una gente, sunt
diversarum linguarum homines. Beatus igitur Joannes, postquam rediit
ab exilio in Asiam, praedicavit multum; quia et Judaeis et
gentilibus, tam regibus quam subjectis; et hoc vel verbo vel scripto.
Cum enim rediit de Pathmos in Asiam, invenit Asiam corruptam per
haereses in multis; unde instanter praedicavit, et Evangelium
scripsit, in quo errores destruxit, et omnes in veritate instruxit.
In ipso Joanne intelliguntur alii praedicatores, quos dominus ante
tempus Antichristi, vult instanter praedicare majoribus et minoribus,
etiam postquam diu laboraverunt vel adversa sustinuerunt. Unde
dicitur: per Angelum, per quem Christus signatur: oportet te iterum
prophetare etc.: quia Christus praecipit praedicatoribus annunciare
verbum Dei. Unde dicit per apostolum 2 Timoth. 4, praedica
verbum, insta opportune importune.
|
|