Caput 11

Et datus est mihi calamus et cetera. Hic agitur de praedicantis discretione; quia discrete praedicandum est, juxta capacitatem audientium, et qualitatem vitae ipsorum. Et primo agitur de discretione, quantum ad ipsius discretionis donum, quod scilicet datur a Deo. Secundo quantum ad doni usum, et dictum est mihi. Dicit igitur, et datus est mihi: per hoc patet quod discretio praedicatoris, qua novit non solum quid sit praedicandum, sed etiam qualiter, et quibus, et quando, et quantum, donum Dei est. Job 38, quis dedit gallo intelligentiam? Super quem locum dicit beatus Gregorius: veritatis doctori, discretionis virtus, ut noverit quibus, quid, quando, vel quomodo inferat, divinitus ministratur. Calamus, idest discretio. Sicut enim mediante calamo apto et disposito bene scribitur; sic mediante discretione convenienter et salubriter scribitur verbum Dei in cordibus auditorum; quia non omnia omnibus conveniunt. Unde Gregorius. Non una eademque cunctis exhortatio convenit: quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Item sicut calamus, nisi interius incaustum habeat non scribit: sic et discretio praedicatoris in intellectu, nisi repleatur gratia, in affectu vacua remanet, nec affectum habet. Psal. lingua mea calamus Scribae, velociter scribentis. Item sicut calamo recte mensuratur res; sic recta discretione mensurat praedicator hominum capacitatem et vitae qualitatem: unde sequitur, metire, Ezechiel. 40, calamus mensurae in manu ejus. Similis virgae: quia si vera est discretio, recta est, et facit recte docere, secundum conditionem rei ac personae et temporis; et tunc ad modum virgae, recta est. Item virga est instrumentum regiminis: similiter per discretionem alii docendo bene reguntur. Psal. virga directionis, virga regni tui. Item facit reges eos, qui bene et discrete alios docent: unde haec est virga scriptum regale, ut Glossa tangit. Nota quod calamus discretionis, non est rectus ut virga, quando tam parva est discretionis regula, ut regulare praedicatores non possint. Item si utitur discretione, vel propter favorem saecularem, vel propter substantiam, vel gloriam temporalem; non est calamus rectus. 2 Corinth. 4, non enim nosmetipsos praedicamus, sed dominum Jesum. Valde autem necessaria est rectitudo hujus calami, idest discretionis: ut non solum quantum ad intentionem sit rectitudo, sed etiam quantum ad exequutionem; quia quandoque unus recipit quod alius contemnit. Saepe alicui obest, quod alteri prodest. Unde Gregorius: saepe aliis officiunt quae aliis prosunt; pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum. Et dictum est mihi. Hic agitur de discretione quantum ad usum. Debet enim praedicator, per normam discretionis, quibusdam sapienter doctrinam dare, aliis vero omnino subtrahere; qui scilicet contemnunt. Unde primo agitur de usu discretionis, quantum ad praedicationis convenientem distributionem. Secundo quantum ad ejusdem omnimodam subtractionem, atrium autem. Circa primum primo ostenditur quoddam praeambulum. Secundo ostenditur usus discretionis in informatione fidelium, et metire. Dicit igitur, et dictum est mihi. Audiebat vocem sibi dicentem, surge, idest erige te, vel praepara ad praedicandum; hoc enim praeambulum, exigitur ad actum discretum praedicandi. Per hoc namque quod Joanni dictum est, surge, signatur quod praedicator prius debet se erigere virtutibus, per vitae rectitudinem et proficiendi zelum, deposito mentis torpore, ut prius alios erigat per verbum. Ezechiel. 3, surge et egredere in campum. Et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Tria jubet: metiri scilicet templum, per quod intelligitur Ecclesia. Item altare, quod est Christus: rursus adorantes in templo, idest eos qui adorare debent in Ecclesia. Metiri templum est, per donum discretionis statum Ecclesiae prudenter considerare, secundum capacitatis diversitatem, ut praedicentur majora provectis, facilia vero simplicibus. 1 Corinth. 3, tamquam parvulis in Christo, lac vobis dedi potum non escam. Et 1 Corinth. 2, sapientiam loquimur inter perfectos. Item secundum vitae qualitatem, et sic juxta capacitatem intelligentiae et qualitatem, doctrinam ministrare; quia aliter est praedicandum justis, aliter eis qui non recte ambulare videntur, aliter saecularibus, aliter religiosis, aliter clericis, aliter laicis, aliter superbis, aliter voluptuosis, aliter cupidis, aliter fidelibus, aliter infidelibus. Unde Gregorius, sanctus quisque praedicator, prius in auditoribus suis qualitatem vitae considerat, et tunc demum ad erudiendum vocem praedicationis format. Metiri altare, est considerare quae sunt dicenda de Christo, et sic ea aliis proponere; quia non omnia quae sunt de Christo, sunt omnibus communiter praedicanda: quia vel non intelligerent vel male intelligerent, vel non inde proficerent. Magna enim est discretio necessaria circa praedicanda. Unde Gregorius, considerare debemus quid loquamur, ut sermo noster sale gratiae sit semper conditus. Metiri adorantes in templo, scilicet eos qui adoraturi sunt vel adorare deberent; est fidelium, qui sunt in Ecclesia, capacitatem et vitae qualitatem considerare; et sic eos instruere, qualiter Deum in unitatem Ecclesiae venerentur. Dicit igitur, metire templum, idest calamo discretionis mensurare, et considera Ecclesiam Catholicam, in qua Deus sicut in suo templo colitur, attendens singulorum capacitatem et vitae qualitatem; et sic praedica et per hoc Ecclesiam magis ac magis aedifica, ut sit amplius templum Dei. Gregorius, pensare debet doctor quid loquatur, cui loquatur, quando loquatur, et qualiter loquatur: si enim unum defuerit, locutio apta non erit. Et altare, idest Christum, super quo, in templo Ecclesiae, offerre debemus munera nostra ipsi inquantum est Deus, et patri, et spiritui sancto. De hoc altari, Exod. 20. Quasi dicat: mensura et considera quae sunt Ecclesiae praedicanda de Christo; et sic praedica, et praedicando fac: ut Christus sit Ecclesiae in altare. Et metire adorantes in eo, scilicet in templo; idest considera modum fidelium et praedicando doce qualiter in Ecclesia, quae est templum Dei adorent: idest Deum humiliter et devote venerentur. Et potest hoc intelligi de adoratione speciali, ut cum quis se devote humiliat coram majestate divina. Psal. venite adoremus et procidamus ante Deum. Vel de adoratione generali, secundum quod servire Deo humiliter et devote est ipsum adorare. Hoc autem habet fieri in templo, idest in Ecclesiae unitate. Unde Gregorius: sola est Ecclesia in qua bonum opus fructuose peragitur. Atrium autem. Hic agitur de discretionis usu, quantum ad praedicationis subtractionem, quia doctrina subtrahitur obstinatis. Primo, praecipitur praedicationis subtractio. Secundo dicitur ratio subtractionis, quoniam datum est. Circa primum, quia mali in malo obstinati merentur ab Ecclesia separari, et a doctrina salutis elongari: ideo primo injungitur Joanni subtrahere perversis ecclesiasticam communionem. Secundo subtrahere salutis praedicationem. Dicit igitur, atrium autem: quasi dicat, benevolos cum discretione informa. Atrium autem, idest falsos Christianos, qui ficti sunt in malo indurati, simulantes se esse de Ecclesia, cum non sint, hos comparat atrio, quia dicunt se adhaerere Ecclesiae, sicut atrium adhaeret templo; tamen non pertinent ad Ecclesiam secundum veritatem. Unde dicuntur esse foris templum. Item quia sicut atrium sanctum est, tamen in eo sepeliuntur cadavera: ita isti fuerunt aliquando sacramentaliter sanctificati per Baptismum, cum intus foetent foetore vitiorum. Quod est foris templum, idest extra Ecclesiam juncto: licet non numero, quantum ad speciem exteriorem. Ejice foras, idest excommunicando ostende esse foras secundum Glossam. Haec ejectio quae fit per excommunicationem signata fuit per ejectionem Adae de Paradiso, Genes. 3. Et in ejectione Agar ancillae Sarae, Genes. 21. Galat. 4, ejice ancillam. Vel ejice, idest praedica esse foras, et non esse de fidelium numero, secundum veritatem. Jeremiae 15, ejice illos a facie mea. Quasi dicat: illos qui sunt falsi Christiani, simulantes se esse veros filios Ecclesiae, cum non sint; quia vel fide carent, vel si fidem habent, in moribus pravis obstinati sunt, manifesta esse extra Ecclesiam, vel excommunicando vel praedicando. Sed quomodo dicitur atrium quod est foris templum, ejici foras? Quod enim extra est, quomodo ejici potest? Item quomodo dicitur, ejice, excommunicando secundum Glossam, cum excommunicatio non ita cito sit ferenda, cum vel non est certa contumacia, vel quando aliud remedium potest haberi? Item fit ne aliud per excommunicationem nisi quod ostenduntur esse extra Ecclesiam? Videtur quod non, per Glossam, quae dicit, excommunicando ostende esse foras. Item ejectio de Ecclesia fit per mortale. Eo enim ipso quo peccat quis mortaliter, ejicit se de unitate fidelium, quae est per gratiam et caritatem. Sed contra: quia excommunicare, est extra communionem ponere. Item 1 Cor. 5, quid enim mihi de his, qui foris sunt, judicare? Ergo non potest eos, qui foris sunt, excommunicare. Respondeo. Ad primum dicendum, quod atrium quod est foris secundum veritatem praecipitur ejici quantum ad manifestationem, idest manifestari esse foras, quod fit excommunicando, ut dicit Glossa, vel praedicando. Vel qui sunt extra Ecclesiam quantum ad communionem caritatis, quia non sunt sub unitate gratiae et caritatis cum fidelibus, praecipiuntur ejici, per exclusionem a communione Christianae societatis, quae est insimul loquendo, bibendo, comedendo, et simul sacramenta Ecclesiae participando; quae exclusio fit per excommunicationem. Ad aliud dicendum quod hic loquitur de obstinatis qui cessare nolunt, nec ad statum gratiae redire: et quorum crimen notorium vel legitimis testibus probatum vel confessione propria in judicio detectum, et non invenitur aliud efficax remedium. Licet enim brevi sermone dicatur, ejice, intelligendae sunt tamen, in praecepto divino vel angelico, circumstantiae debitae, quas debet attendere qui excommunicat. Hic enim ostenditur quod spirituali gladio Ecclesiae sunt feriendi, qui a magnis offensis contemnunt corrigi. Hoc tamen nihilominus ad personam beati Joannis pertinere videtur, qui multos perversos, post regressum de exilio in Ecclesiis Asianis invenit. Ad aliud dicendum quod triplex est communio fidelium in Ecclesia: scilicet unitivae caritatis. Item sacramentalis participationis, scilicet qua communicant in sacramentorum participatione. Item Christianae societatis, scilicet tam in sacramentorum participatione, quam in conversando per mutuam loquelam, cibum et potum, et sic in aliis. Et secundum hoc est triplex excommunicatio sive ejectio de Ecclesia. Una est per quodlibet mortale, quod tollit primam communionem; quantum ad hanc nihil facit excommunicatio primo et per se, nisi quod eam manifestat; et sic accipit Glossa. Alia est excommunicatio sive ejectio quae dicitur minor, et haec tollit secundam communionem, scilicet sacramentorum: sed de hac sola non est hic sermo. Hanc tamen ejectionem facit Ecclesia ferendo excommunicationem minorem. Tertia est, quae dicitur excommunicatio major, quae privat sacramentis et suffragiis Ecclesiae et societate fidelium in loquela, et in aliis hujusmodi, nisi in casibus a jure exceptis; et hanc ejectionem facit Ecclesia propter perversitatem malorum ut corrigantur propter confusionem et damni considerationem; vel ut alii, ne attentent similia, terreantur: et hanc ejectionem ostendit Glossa cum ponit ipsum vocabulum excommunicationis. Quantum ergo ad primam ejectionem, non fit aliud per excommunicationem, quam ostensio illius ejectionis factae per mortale; quae ejectio prius facta, declaratur magis per excommunicationem majorem. Non enim videtur aliquatenus ferenda, nisi pro mortali. Tamen simpliciter plus fit per excommunicationem, quam ostensio; scilicet exclusio a Christiana societate, ut dictum est. Ad Glossam patet: quia cum dicit Glossa, ostende esse foras, loquitur quantum ad primam ejectionem: tamen per hoc quod dicit, excommunicando, ostendit quod plus est ibi quam ostensio. Ad aliud patet; quia objicitur de prima ejectione, et illam non facit Ecclesia, sed declarat. Secundam autem et tertiam declarat et facit. Ad aliud dicendum quod hic loquitur de his qui aliquo modo sunt intus; scilicet quia susceperunt Ecclesiae sacramenta, saltem Baptismum; et ideo Ecclesia eos excommunicat cum magna causa hoc exigit: unde haeretici excommunicantur. Apostolus autem loquitur de eis qui omnino sunt foris, nec unquam intus fuerunt; quia Pagani sunt, et tales non judicat feriendo gladio spirituali. Et ne metiaris illud, id est nullam circa eos discretionem adhibeas ad praedicandum, sed omnino praedicationem subtrahe; quia non sunt dandae margaritae ante porcos. Matth. 7, aliter per calamum potest intelligi Scriptura secundum Glossam, quia calamo metitur quis longitudinem, latitudinem et altitudinem construendae domus: sic qui habet Scripturae intelligentiam, metitur cum ea singulorum capacitatem; ut majoribus majora, minoribus minora proponat. Exod. 21, si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam: reddet dominus cisternae pretium jumentorum. Cisterna est Scriptura, bos et asinus fidelis et infidelis; cadere in cisternam, est cadere in errorem; et qui stulte, quod non debuit, praedicavit, tenetur ad restitutionem animarum in multis casibus. Item quia Scriptura sacra, quasi calamo scribitur in anima, fides, caritas, et alia bona. Item sicut calamus non scribit, nisi habeat incaustum in se; sic nec Scriptura scribit virtutes in anima, nisi adjungatur ei gratia. Item de bona littera non laudatur calamus, sed manus: sic de bona praedicatione Scripturae non est laudandus praedicator sed spiritus sanctus. Unde beatus Bernardus, de bona litterae tornatura, laudatur manus non calamus: sic de bona sententia, non laudatur praedicator, sed spiritus. Et dicit, datus est, quia Scriptura sacra donum Dei est. Ecclesiastici 1, omnis sapientia a domino Deo est. Similis virgae, propter rectitudinem. Proverb. 8, recti sunt sermones mei et cetera. Item propter dignitatem; quia reges constituit, quia virga sceptralis, signum est dignitatis regalis. Proverb. 8, per me reges regnant. Propter flexibilitatem, in omnem expositionem convenientem. Daniel. 12, et multiplex erit scientia. Et dictum est et cetera. Metire, scilicet calamo Scripturae; quia Scriptura docet considerare capacitatem hominum et sic praedicare. Joan. 16, multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo. Templum etc., ut prius, quoniam datum est. Hic ponitur ratio quare non est eis praedicandum; quia conformes sunt in vita gentilibus; unde verbum non reciperent ad salutem, sed contemnerent. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: ideo non praedices falsis Christianis obstinatis. Quoniam datum est, scilicet atrium, gentibus, idest Deo eos deserente, facti sunt similes gentibus in vitiorum profunditate sepultis, et ideo conculcarent margaritas. Psal. commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Et civitatem. Hic ponitur consolatio ex futura fidei testificatione, quae fiet per Enoch et Eliam, qui tempore Antichristi fortiter testificabuntur, veritatem Catholicam praedicando; et hoc est in consolationem fidelibus etiam qui sunt ante tempus Antichristi, et erit in consolationem eis qui tunc erunt. Primo autem tangitur futura tribulatio Ecclesiae. Secundo ostenditur consolatio in tribulatione. Et dabo. Dicit igitur, et civitatem sanctam, scilicet Ecclesiam fidelium, quae est civium unitas, per fidei et caritatis uniformitatem. Psal. gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quae sancta est conjunctione ad sponsum, qui est sanctus sanctorum: sanctificata sanguine sponsi. Ephes. 5, Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret et cetera. Calcabunt, scilicet gentiles, idest persequentur, et suppeditabunt temporaliter et corporaliter. Et dicit calcabunt, non comminuent: sed sicut silex cum calcatur pedibus elimatur. Ezechielis 3, ut adamantem et silicem dedi te. Proficiunt enim justi ex persecutionibus. 1 Corinth. 12, cum autem infirmor, tunc fortior sum et potens. Mensibus quadraginta duobus, idest tribus annis et dimidio, secundum computationem anni solaris. Nam tribus annis et dimidio regnabit Antichristus, et per se et per suos Ecclesiam persequetur, sicut Christus tanto tempore praedicavit, ut dicit Glossa. Daniel. 7: tradentur in manu ejus usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. Praeterea, sicut populus Israel quadraginta duobus mansionibus pervenit ad terram promissionum, Numer. 33, et in illis mansionibus multa mala prius sustinuit ab hostibus: ita Ecclesia per persecutiones quas in istis quadraginta duobus mensibus sustinebit, perveniet ad terram viventium. Omnia enim in figuram contingebant illis. 1 Cor. 10. Et nota, quod post quam dictum est Joanni qualiter debet praedicare post reditum de exilio: redit ad describendum statum Ecclesiae sub tempore Antichristi, de quo principaliter in hac parte intendit, de quo et supra 9, coeperat loqui: et ostendit quantum illa persecutio durabit. Deinde subdit consolationem fidelium, cum subdit, et dabo. Agens autem de Elia et Enoch, qui erunt in magnam consolationem fidelibus, procedit sic. Primo agit de eorum praedicatione. Secundo de potestate, hi habent potestatem. Tertio de passione, et cum finierint. Quarto de retributione, et post tres dies et dimidium. Circa primum primo agit de ipsa eorum praedicatione. Secundo de adjunctis praedicationi, quae scilicet eorum praedicationem commendabilem reddent, amicti etc.: quia in praedicatione ad actum praedicationis reddendum commendabilem, multa concurrere debent. Circa praedicationem vero tria tanguntur. Primum est gratia ad praedicandum, dabo. Secundum ipse actus praedicandi, et prophetabunt. Tertio duratio praedicationis, diebus et cetera. Dicit igitur, et dabo: quasi dicat, ita calcabuntur fideles, et in illa tribulatione, dabo duobus testibus meis, scilicet Eliae et Enoch, ut dicit Glossa, qui nunc sunt in Paradiso terrestri, et tunc, scilicet tempore Antichristi, venient in publicum ad testificandum veritatem Catholicam, et cum suum testimonium finierint, interficiet eos Antichristus, ut infra eodem dicitur. Per hoc quod dicit duobus, ostendit sufficientiam testium. Matth. 18, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Vel duobus, quia de duobus testimonium perhibebunt in Christo; scilicet quod est Deus et homo. Vel de duobus, scilicet de magnificatione Christi, et reprobatione Antichristi. Testes autem Christi erunt hi duo, et in vita recte vivendo, et recte docendo: et in morte pro Christo patiendo: unde et secundum Haymonem duplex martyrium erit in eis: alterum in mente, multa enim erit angustia eorum pro his quae videbunt, et multa adversa sustinebunt. Alterum in carne. De Enoch dicitur Genes. 5, ambulavit Enoch cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. De Elia, 4 Reg. 2, ascendit Elias per turbinem in caelum. Quid autem est daturus dominus, non dicitur; sed intelligitur gratia ad praedicandum et idoneitas ad testificandum. Non autem dicitur, quod eis dabit, quia non est facile narrabile. Magna enim dabitur eis gratia ad testificandum convenienter de Christo; unde in hoc quod donum non exprimitur, intelligitur magnitudo doni. Similiter dicitur in Psal. ponam in salutari; non dicitur quid ponet. Et prophetabunt, idest praedicabunt, sicut accipitur 1 Corinth. 14, nam qui prophetat hominibus loquitur ad aedificationem. Per eorum autem praedicationem, convertentur Judaei qui tunc erunt, et intelligent se fuisse deceptos, expectando suum Messiam. Roborabuntur etiam per eos multi fideles in fide Ecclesiae. Unde beatus Gregorius: temporibus Antichristi, gentibus ad plenum susceptis, Elia et Enoch praedicantibus, quoquot ex plebe Judaica fuerint inventi convertentur, et fideles quique roborati, in soliditate sanctae Ecclesiae persistent. Hoc etiam dicitur, sicut dicit Gregorius, de Elia per Malachiam. Malach. 1, ecce ego mittam vobis Eliam prophetam et cetera. Diebus mille ducentis sexaginta, idest tribus annis et dimidio, sicut Christus praedicavit tanto tempore, ut dicit Glossa. Notandum tamen, quod iste numerus dierum non complet per integrum tres annos et dimidium, ut dicit alia Glossa; imo deficiunt viginti unus dies: sicut et Christus non complevit dimidium annum praedicationis post tres annos quibus praedicaverat, quia Christus post quam fuit baptizatus supervixit tribus annis et dimidio, non tamen integro; quia pro dimidio anno computatur tantum temporis quantum de Epiphania domini usque ad Pascha. Tamen Scriptura non facit vim saepe de minutiis; unde posito majori numero, non fit vis de minori: unde ponuntur tres anni et dimidius, licet ille dimidius non sit integre completus. Per istos duos, qui tunc praedicabunt, intelliguntur etiam alii qui praedicabunt similiter illo tempore, ut vult Glossa. Enoch enim interpretatur dedicatio; unde signat sanctos praedicatores illius temporis, qui erunt Deo sanctitate amoris dedicati, et alios dedicabunt. Elias interpretatur robustus dominator; et signat eosdem praedicatores, qui sibi ipsis, et omni vitio dominabuntur. Proverb. 12, manus fortium dominabuntur. Sed potest quaeri de Elia et Enoch ad quid translati sunt in Paradisum, cum alii homines non tam longo tempore vivant? Item quomodo ibi vivunt? Item si morituri sunt, ad quid tamdiu protenditur vita eorum, cum diu vivere quaedam afflictio sit? Item quare isti specialius mittentur ad praedicandum tempore Antichristi, quia de his specialius fit mentio, licet et alii sunt qui praedicent? Ut innuit Glossa. Respondeo. Ad primum videtur dicendum secundum beatum Gregorium, quod ideo ibi positi sunt ex divina voluntate, ut ibi serventur ad testificandum tempore Antichristi, nomen Christi et fidei Catholicae veritatem. Tunc enim procedent in medium, et ita fortiter et fideliter praedicabunt quod mortem propter hoc ab Antichristo sustinebunt. Unde Gregorius in Gregoriano, et habetur in Moral.: tam crudelia ac dura Antichristus facturus est, ut priores patres qui in ejus expugnatione servati sunt, carnalis mortis dolore transigat. Loquitur autem de Elia et Enoch: unde ibi dicit: Elias et Enoch in exprobrationem Antichristi reducentur ad medium: hoc etiam dicit Magister in historiis super Genesim. Ad aliud dicendum, quod creduntur in Paradiso vesci ligno vitae: vivunt autem in magna quiete carnis et spiritus, et dant operam delectationi, quae est ad Deum. Unde de Elia dicit beatus Gregorius in Gregoriano: in caelum aereum, quod terrae est proximum, Elias sublevatus legitur, ut in quamdam terrae secretam regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque in fine mundi redeat et mortis debitum solvat. Vult etiam Augustinus, 9 libro super Genesim, quod quasi in quodam medio statu sunt inter statum viae, quem habent alii mortales, et inter statum gloriae. Ad aliud patet jam, quod secundum Gregorium adhuc videntur ibi divina voluntate tam longo tempore vivere, ut tempore Antichristi testificentur efficaciter nomen Christi. Nec eorum vita longa est eis afflictio sicut est in aliis hominibus multis: quia secundum animam sunt in jucunditate quietis internae, sicut vult Gregorius, et etiam secundum corpus habent quietem; in fine tamen multa amarissima sustinebunt cum praedicabunt. Ad aliud videtur dicendum, quod ideo specialius isti mittentur quam alii, licet alii sint zelantes pro veritate Catholica tempore Antichristi; quia scilicet unus est de tempore ante legem, scilicet Enoch; alius de tempore sub lege; et per hoc erit eorum testimonium solidum, quod homines antiquorum temporum secundum diversos temporum status, de quibus in Scriptura legitur, quod translati fuerunt et quorum vita per Scripturam commendatur, de Christo cum magna soliditate animi testificabuntur: et ita homines cujuslibet temporis dabunt testimonium Christo, et contradicent Antichristo: Enoch qui pertinet ad tempus ante legem; Elias, qui est de tempore legis, et Christiani praedicatores, qui erunt de tempore gratiae. Amicti. Hic agitur de adjunctis praedicationi eorum, per quae eorum praedicatio commendabilis reddetur. Extolluntur autem hic quantum ad multa, quibus eorum praedicatio fulcietur. Primum est, humilitas austerae poenitentiae. Secundum est inunctio perfectae gratiae hi sunt duo olivae. Tertium diffusio caritatis publicae, et duo candelabra. Quartum fervor affectionis devotae, in conspectu. Quintum virtus invictae constantiae. Et si quis voluerit nocere. Sextum pondus divinae benivolentiae, et si quis velit eos laedere. Haec praedicta florebunt in eis: agent enim in corpore ingentem poenitentiam, habebunt in anima perfectam gratiam, dabunt aliis claritatem apertam, verbo scilicet et exemplo; habebunt ad Deum affectionem intimam, tenebunt ad persecutores immobilem constantiam, et in his omnibus obtinebunt acceptabilitatem divinam, quod patebit in poena persecutorum. Dicit igitur, amicti: quasi dicat: praedicabunt ipsi, dico, amicti, idest cooperti sive induti, saccis, idest vilibus pannis. In praeconibus enim secundi adventus, erit vilitas habitus exterioris indicium humilitatis et sanctitatis, sicut in praecone primi adventus. De quo Marci 1, erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus. Praedicabunt enim Elias et Enoch poenitentiam, et exemplo eam ostendent, sicut dicit Glossa. Item in hoc notatur quod ultimis temporibus Ecclesia revertetur ad humilitatem primi status. Item per saccum intelligitur humilitas et austeritas poenitentiae, quae erit in Elia et Enoch, et quae ulterius debent esse in viro poenitente. Gregorius: si abjectio vilis indumenti virtus non esset, Evangelista tam vigilanter non diceret de Joanne Baptista: erat indutus pilis cameli, hi sunt duae olivae, idest duae arbores spirituales unctionem gratiae perfectae in se habentes, et aliis ministerialiter dantes. Oliva est arbor in qua invenitur oleum. Per oleum quod supernatat aliis liquoribus signatur gratia et virtutes et dona; quia haec omnibus bonis temporalibus et corporalibus supereminent, et animam inungunt et pinguem faciunt. Psal. sicut adipe et pinguedine et cetera. Magna enim gratia erit in eis. Zachariae 4, quid sunt duae olivae istae? et cetera. Per hoc etiam ostenditur quod praedicator debet habere excellenter dona gratiae. Nota quod ad hoc quod aliquis sit idoneus testis, requiritur quod habeat veritatis notitiam. Item quod habeat fidelitatem et audaciam: quia si veritatem quam sciret dimidiaret vel celaret, et non fideliter et audacter diceret testimonium; bonus testis non esset. Item quod non posset replicari contra ejus vitam. Haec tria ostenduntur de his testibus, scilicet Elia et Enoch. Primum per hoc quod dicitur: dabo, scilicet gratiam praedicandi et ea quae ad actum praedicandi concurrunt. Item etiam quae est notitia mentis divinae. Secundum per hoc quod dicitur: testibus meis; quia testis non est, qui in dicendo testimonium fidelis non est. Tertium per hoc quod dicitur, amicti, et cetera quae sequuntur, et duo candelabra, idest dantes aliis lumen, quasi apertum et publicum, scilicet verbo et exemplo manifesto, sicut candelabrum manifeste lumen suum ostendit. Gregorius: Elias et Enoch, uterque per Zachariam duae olivae, et per Joannem duo candelabra nominantur. Per hoc autem notatur lumen apertum doctrinae et vitae, quod debet esse in praedicatoribus. Matth. 5, vos estis lux mundi. Item: luceat lux vestra coram hominibus. In conspectu Dei. Hic ostenditur fervor affectionis devotae: unde dicit, stantes, per rectitudinem et promptitudinem affectionis, et elevationem mentis. In conspectu domini terrae, idest in conspectu Dei qui est dominator totius orbis terrarum: quasi dicat: prompti erunt implere beneplacitum universalis dominatoris: nec in sua actione intendent, nisi ut placeant divino conspectu. Vel secundum Haymonem: sancti intimae contemplationi conditoris inhaerent. Propter haec omnia dicitur quod stabunt in conspectu Dei. Item per hoc quod dicitur, domini terrae, confutatur error haereticorum, qui dicunt quod corporalia non sint a Deo, sed a principe tenebrarum. Si hoc esset, non esset Deus dominus terrae. Item per hoc confutatur superbia Antichristi qui scilicet dominum terrae, cum solus Deus sit verus universorum dominus. Zachar. 4, isti sunt duo filii olei, qui assistunt dominatori universae terrae. Hic informatur praedicator, ut habeat rectam intentionem. 2 Corinth. 2, non sumus (sicut plurimi) adulterantes verbum Dei, ut sit promptus ad divinae voluntatis impletionem. Ephes. 6, facientes voluntatem Dei ex animo, ut sit etiam erectus in sursum per contemplationem. Philipp. 3, nostra autem conversatio in caelis est. Et si quis. Hic ostenditur eorum invicta constantia in confessione veritatis: quasi dicat: si qui velint eos pervertere per virtutem verbi divini, confutabunt ipsos, nec aliquatenus desistent a proposito. Unde dicit: et si quis, de numero malorum, voluerit nocere eis, scilicet spiritualiter, scilicet a proposito revocare: ignis, idest spiritualis virtus divini verbi, quae comparatur igni, quia bonos accendit et impios quasi consumit dum eos retundit et refellit: exiet de ore eorum, ad confutandum perversos. Et devorabit inimicos eorum, idest quasi devoratos reddet, dum eos refellet et impotentes ostendet ad resistendum. Luc. 22, dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri. Jerem. 5, dabo verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. Vel ignis, idest spiritualis sententia de aeterno ardore. Exiet de ore eorum, comminando vel praedicendo eis poenam aeternam constanter, sicut legitur de multis martyribus. Et devorabit eos, idest damnabit, idest damnandos esse ostendet: quasi dicat: persuasionibus pravitatis constanter comminabuntur vel praedicent poenam aeternam, nec aliquatenus acquiescent. In hoc datur praedicatoribus exemplum constantiae, ut propter metum non cedant. Unde de Elia dicitur Eccles. 48, verbum illius quasi facula ardebat: et sequitur: in diebus suis non pertimuit principem, nec superavit eum verbum aliquod. Sic etiam erit tempore Antichristi. Et si quis voluerit eos laedere, scilicet morte corporali, ut Antichristus, quando inveniet eos inflexibiles. Sic, idest sine sententia, scilicet sententia mortis: licet illa quam inferunt sit corporalis, illa quam sustinebunt sit spiritualis et aeterna. Oportet eum occidi, scilicet morte aeterna. Matth. 26, omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. Dominus enim interfectores electorum obstinatos damnabit: et hoc complebitur spiritualiter in Antichristo, 2 Thessal. 2, quem dominus Jesus interficiet et cetera. In hoc autem manifestatur benevolentia divini amoris ad electos, quia non sustinet eorum occisionem transire inultam. Hoc autem quod hic dicitur, differt ab eo quod dicitur ante immediate; quia ibi agitur de nocumento spirituali, hic vero de laesione corporali. Hi habent. Hic agitur de eorum potestate, quae ostenditur quantum ad tria. Primo quantum ad caeli clausionem. Secundo quantum ad aquarum mutationem. Et potestatem. Tertio quantum ad plagarum immissionem, ibi: et percutere terram. Dicit igitur, hi, scilicet Elias et Enoch. Habent, loquitur pro tempore Antichristi, idest habebunt. Potestatem claudendi caelum, idest aerem ad literam. Ne pluat, si ipsi noluerint. Diebus prophetiae ipsorum, idest tempore eis dato ad praedicandum, scilicet tribus annis et fere dimidio. Hoc videtur intelligendum ad literam, quia et hoc legitur fecisse Elias: unde legitur, 3 Reg. 17, quod ad preces Eliae clausum fuerit caelum, ne daret rorem vel pluviam tribus annis et sex mensibus. Jacob. 5, Elias erat homo similis nobis et cetera. Vel potest intelligi de clausione spirituali qua Scripturam abscondent pro tempore: unde dicitur: hi habent potestatem claudendi caelum, idest abscondendi Scripturam quae dicitur caelum a celando quia divina arcana celat. Ne pluat, idest ne fiat pluvia doctrinae. Diebus prophetiae, idest praedicationis, ipsorum: quasi dicat: in potestate eorum et voluntate erit praedicare, quando erit opportunum et congruum, et non praedicare quando non erit congruum. Haec autem gratia non ita datur aliis praedicatoribus, ut possint et sciant praedicare quando est congruum et tacere quando non congruit praedicare. Ipsi autem, ut dicit Glossa, non nisi congruo tempore praedicabunt. Eccles. 8, omni negotio tempus est et opportunitas. Et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem: hoc etiam videtur intelligendum ad literam, sicut factum est per Moysen, Exod. 7, vel spiritualiter. Habebunt potestatem super aquas doctrinae quae irrigat fideles et fecundat ad modum aquarum. Potestatem inquam, convertendi eas in sanguinem, idest habebunt potestatem praedicandi virtuose, constanter et efficaciter, ita ut aqua doctrinae convertatur malis in sanguinem, idest in peccatum; quia ex hoc quod ipsi audacter et confidenter praedicabunt, mali fient pejores et in eos erunt crudeliores: et sic ponitur consequens pro antecedente. De his aquis, Prov. 18, aqua profunda ex ore viri et cetera. Et percutere terram, idest habitatores terrae. Omni plaga, quotiescumque voluerint, forsitan ad literam intelligitur, sicut legitur de Moyse, Exod. 7, 8, 9, 10, 11. Spiritualiter autem potest hoc intelligi de potestate convincendi et confutandi impios, licet non propter hoc resipiscant. Dicit igitur: et potestatem habebunt percutere terram, idest impios terrenos. Omni plaga, idest omni genere confutationis sive convictionis, quod erit gravis plaga. Quotiescumque voluerint, scilicet quoties eis videbitur opportunum. Magna enim virtus doctrinae et praedicationis erit in eis. Vel, omni plaga, scilicet per comminationem gravem omnium poenarum Inferni. Unde propter virtutem praedicationis quae dabitur eis, dicitur supra eodem, et dabo duobus testibus meis. Et cum finierint. Hic agitur de morte sive passione ipsorum. Nam interficientur ab Antichristo. Primo autem describitur eorum mors, quantum ad temporis congruitatem: quia postquam finierint testimonium suum de Christo; non ante, quia Deus suaviter disponit omnia. Secundo quantum ad mortis sive passionis auctorem, bestia et cetera. Tertio quantum ad ordinem sive modum, faciet adversus. Quarto quantum ad humanum spectaculum sive opprobrium, et corpora eorum. Quinto quantum ad malitiam gaudentium, et inhabitantes. Dicit igitur: et cum finierint testimonium suum scilicet praedicationis, cujus finitio in eis erit post tres annos et dimidium, ut dicit Glossa, bestia, scilicet Antichristus, bestialiter vivens et crudeliter contra fideles saeviens. Daniel. 7, aspiciebam et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis et cetera. Quae ascendit, idest ascendet per superbiam ad regnum sive potestatem obtinendam. De abysso, idest de Judaeis in infidelitate profundis et tenebrosis, scilicet de tribu Dan. Genes. 49, fiat Dan coluber in via, cerastes in semita. Per hoc quod dicitur coluber, notatur dolus Antichristi. Per hoc quod dicitur cerastes, notatur potentia. Vel, de abysso, idest per abyssum, idest per homines tenebrosos et profundos erroribus et peccatis, secundum Glossam, quia tales ipsum juvabunt. Unde Gregorius, quicquid tunc Antichristus superbe extolletur, etiam cum virtute potentiae saecularis exequetur. Facit adversus. Hic ostenditur ordo et modus passionis eorum. Primo enim erit studium subversionis. Secundo erit ipse actus interfectionis. Et vincet. Dicit igitur: faciet adversus illos bellum, scilicet disputationibus, miraculorum operationibus, persuasionibus et promissionibus et corporalibus tormentis. Haymon. Adhibebit diversa genera tormentorum: et quos non poterit vincere, conabitur doctrina superare. Dabit dona, promet verba suavia, adhibebit falsa miracula. Et vincet illos, corporali violentia non spirituali victoria, quia non succumbent, nec per erroris consensum, nec per defectum rationum. Non enim deerit eis qui dicit: ego dabo vobis os et sapientiam et cetera. Luc. 22. Unde sequitur: et occidet eos, ad literam morte corporali, quam tamen libenter suscipient, juxta illud Matth. 10, nolite timere eos qui corpus occidunt. Gregorius in moralibus: Elias et Enoch ad medium revocabuntur, et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne patientur. Et corpora. Hic agitur de eorum morte, quantum ad subsequens spectaculum, sive humanum opprobrium. Primo ergo ostenditur spectaculi locus. Secundo tempus, scilicet per tres dies et dimidium. Et videbunt. Tertio modus, quia scilicet erunt corpora inhumata, et per hoc erunt hominibus in spectaculum sive opprobrium, et corpora. Dicit igitur: et corpora eorum, scilicet jam mortua. Jacebunt, inhumata. In plateis civitatis. Nomen platearum plurali, accipitur pro singulari propter magnitudinem plateae. Aut dicitur in plateis, quia in diversis locis interficientur. Aut ab una platea deportabuntur, ut plures videntes eos timeant imitari. Civitatis magnae, idest Jerusalem, quae dicitur magna propter abundantiam malitiae. Jerem. 6, haec est civitas visitationis, omnis calumnia et cetera. Ad ostendendum civitatis nequitiam subdit: quae vocatur spiritualiter Sodoma, quia muta, scilicet a laude Dei; vel propter abominationes quae fient in Jerusalem, per quas Sodomae in culpa assimilatur. Isa. 1, audite verbum domini principes Sodomorum et cetera. Et Aegyptus, quia tenebrosa in infidelitate. Psalm. nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Sodoma enim interpretatur muta. Aegyptus tenebrae. Ubi, idest in qua civitate, scilicet Jerusalem. Dominus eorum, scilicet Eliae et Enoch, scilicet Christus. Crucifixus est, corporali crucifixione, et ita erunt ei conformes, et morte et mortis loco. Et videbunt. Hic agitur de eorum morte quantum ad spectaculi tempus. Et videbunt de populis: quasi dicat: non omnes, sed quidam de populis et cetera. Videbunt inquam, quidam oculis, quidam fama. Haec autem quatuor quae ponit possunt distingui secundum quadruplicem diversitatem quae est in hominibus. Est enim in hominibus diversitas loci, et sic sunt diversi populi: unde dicit: de populis, idest quidam de diversis multitudinibus hominum, secundum loca diversa distinctis. Diversi enim populi sunt diversae multitudines secundum diversa loca, sive regionum, sive civitatum, vel particularum habitationum distinctae. Item est diversitas generis: unde dicit: et tribubus, idest diversis multitudinibus hominum, secundum diversas cognationes. Item est diversitas idiomatis: unde sequitur, et linguis, idest ex hominibus diversarum linguarum. Item est diversitas ritus sive actionis in cultu numinis, sive viri, sive effeminati, unde subdit: et gentibus, scilicet diversis, secundum diversitatem rituum. Gentes enim proprie gentiles; et diversae gentes sunt diversi gentiles, diversos ritus et cultus habentes. Diversi enim gentiles, diversas sectas habent. Per tres dies et dimidium: ad literam intelligitur et exponitur hoc de Elia et Enoch. Et corpora eorum non sinentur, idest non permittentur. Poni in monumentis, idest in sepulchris, ut scilicet hominibus sint spectaculum et opprobrium, et ne eorum memoria habeatur, quia monumenta sunt ad memoriam eorum qui in eis humati sunt: et ut alii terreantur, ne eos imitentur. Et est probabile, quod foetorem non dabunt, quia comedunt de fructibus Paradisi qui sunt virtutis conservativae. Sed quare dominus talia permittit de suis electis? Respondeo. Est enim ex parte impiorum: quia eorum perversitas exigit et meretur, ut permittantur implere suam malitiam, ut per consequens immergantur in majorem damnationis miseriam. Infra ultimo: qui in sordibus est sordescat adhuc. Item ex parte bonorum, quia Deus ampliori cumulo gloriae tam in corpore quam in anima suos praemiabit. Quia dum pro honore Dei patiuntur, vel viliter tractantur, dominum honorificant: 1 Reg. 2, qui me honorificaverit, glorificabo eum. Licet enim tunc anima in corpore non sit, et tamen anima existens in corpore similiter Deo adhaeret, quod propter hoc ipsum corpus ita viliter tractatum fuit. Et inhabitantes. Hic agitur de malitia gaudentium. Primo autem ostenditur gaudium in animo. Secundo in signo. Et jucundabuntur. Tertio in facto. Et munera. Quarto subditur hujus gaudii ratio. Quoniam hi. Dicit igitur: et inhabitantes terram, et corpore et animo. Gaudebunt, interius in mente, super illos, idest super morte et opprobrio eorum. In hoc ostenditur malitia eorum. Prov. 24, cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas. Et jucundabuntur, exterius in signo. Et munera mittent invicem, idest unus alii, propter gaudium. Tangit consuetudinem congaudentium. Sed extrema gaudii luctus occupat. Proverb. 14, quoniam hi duo prophetae, scilicet Elias et Enoch. Cruciaverunt eos, scilicet contradicendo, ac sine timore resistendo eis, et corripiendo et cruciando, praedicando audacter. Proverb. 15, non amat pestilens eum qui se corripit. Eos qui inhabitant. Vel inhabitabant, carne, super terram. Mente tamen sub terra. Ex hoc quod dicit, cruciaverunt, patet quod quasi cruciatus est malis doctrina sapientiae. Ecclesiastici 6, quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus. Et post dies tres. Hic agitur de eorum retributione. Retributio autem ipsorum erit quantum ad resurrectionem, qua corpora reformabuntur; et quantum ad gloriam, qua anima simul et corpus sublimabuntur. Primo ergo ostenditur eorum retributio quantum ad corporum resurrectionem. Secundo quantum ad gloriae sublimationem. Et audierunt. Resurrectio autem Eliae et Enoch describitur primo quantum ad tempus. Secundo quantum ad causam, spiritus vitae. Tertio quantum ad signum, et steterunt. Quarto quantum ad effectum, quia inde timor generabitur in aliis, qui videbunt, et timor. Dicit igitur, et post tres dies et dimidium. Quidam voluerunt hoc intelligi de generali resurrectione. Ergo et post tres dies et dimidium, idest post illos tres annos et dimidium. Et sumitur dies pro anno, juxta illud Ezechiel. 4, diem pro anno dedi tibi. Hoc autem erit in judicio. Daniel. 7, post tempus et tempora et dimidium temporis judicium sedit. Spiritus vitae, idest anima aeternaliter et essentialiter in se vivens et vivificans corpus. A Deo intravit in eos, idest operante divina virtute intravit in corpora ipsorum. Ezechiel. 37, ecce intromittam in vos spiritum et vivetis. Et steterunt super pedes suos, scilicet virtute sua, idest sibi a Deo data stabunt sancti incorruptibiles et immortales, non indigentes humano auxilio, sed in se firmi. Et in hoc ostenditur stabilitas resurrectionis. Augustinus in Lib. de vera religione: corpus stabilitatem habebit per animam stabilitam in Deo, quae non per se stabilitur, sed per Deum, quo firmatur. Et timor magnus cecidit, idest cadet. Super eos qui viderunt, idest videbunt. Eos, ita scilicet glorificatos. Sapient. 5, videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur et cetera. Vel expone ad litteram. Post tres dies et dimidium, ad litteram spiritus vitae etc. ut supra. Et steterunt et cetera. Et timor magnus, scilicet Dei vel aeterni supplicii, cecidit super eos, idest cadet ut pondus opprimens. Qui viderunt eos, prius mortuos et post glorificatos. Job 31, semper quasi timentes super me fluctus timui Deum. Sed quaeritur utrum Elias et Enoch resurgant glorificati in corpore, aut iterum morituri ut Lazarus? Quod non iterum morituri, videntur; quia cum martyrium sustinuerint prius, non videtur conveniens, quod iterum transeant per mortis afflictionem. Sed glorificati. Quomodo ergo videri poterunt oculo mortali? Item quaeritur, unde erit quod resurgent ante corpora aliorum? Respondeo. Dicunt quod resurgent non morituri, sed in corporibus glorificatis; quia propter speciale testimonium Christo exhibitum, privilegiati erunt. Ad objectum respondetur, quod licet corpus glorificatum a mortalibus videri non possit, quantum est ex parte mortalium: potestas tamen est ex parte corporis glorificati, quando vult et cui vult se manifestare, et visibile exhibere. Ad aliud respondetur, quod hoc erit, quia nobilitabit eos dominus hoc privilegio, ut ante alios resurgant propter praerogativam gratiae et meritorum in speciali testimonio, in vita, doctrina et martyrio, sub tempore tam acerbae persequutionis: sicut et privilegiati fuerant prius in longitudine vitae, et loco et modo vivendi. Et audierunt. Hic agitur de gloriae sublimatione, quae fit divina virtute et voluntate, et sequentur ad eam motus hominum. Unde primo ostenditur gloriae causa, quae est divina virtus, sive voluntas; quae in illa voce intelligitur. Secundo ipsa gloria sive corona, et ascenderunt. Tertio ejus sequela, et viderunt. Dicit igitur, et audivi, scilicet Elias et Enoch, id est audient. Vocem magnam, idest magnae potestatis. De caelo, idest de celsitudine divinae majestatis. Vel, de caelo, idest de Christo procedente vel Archangelo. Dicentem illis, scilicet Eliae et Enoch. Ascendite, vos qui fuistis in valle humilitatis, ascendite huc, scilicet ad consortium sanctorum. Lucae 13, qui se humiliat exaltabitur. Forsitan sicut quaedam vox, scilicet vel ipsius Christi vel alicujus Archangeli suscitari faciet corpora hominum generaliter, ita vocabit aliqua vox vel Christi vel Archangeli, Eliam et Enoch post suam resurrectionem specialem, ut ascendant in caelum ad gloriam sanctorum. Vel per hujus vocem signatur nutus vel reale imperium divinae voluntatis, cujus voluntatis efficacia sive nutu sublimabuntur ad gloriam. Quasi dicat: percipient sive cognoscent nutum divinae voluntatis, de sui sublimatione ad caelum, et sic fiet quia ascendent. Unde sequitur: et ascenderunt, idest ascendent. In caelum, scilicet Empyreum. In nube, potest de nube materiali intelligi. In hoc sunt conformes Christo: de quo Act. 1, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Vel, in nube, idest in corpore subtili et agili. Potest etiam secundum Glossam, per nubem intelligi refrigerium gloriae. Sic igitur ista vox, aut erit ad litteram, vox aliqua eos vocaliter vocans ad perceptionem gloriae: aut si non erit vox sensibilis et corporalis, erit vox realis, scilicet nutus divinae voluntatis. Et signatur per vocem quam audivit auditu interiori in sua visione beatus Joannes, dicentem quibusdam testibus Dei, ascendite huc. Simile est supra 7, clamavit quatuor Angelis quibus datum est nocere et cetera. Ubi dicit Glossa: clamare Dei, est facere. Et viderunt. Hic ostenditur sequela gloriae ipsorum: quia cognita gloria Eliae et Enoch, sequetur magnum malum in multis. Primo ergo ostenditur cognitionis aspectus. Secundo sequens effectus: scilicet magnum malum quod sequetur in reprobis; ex quo tamen malo proveniet fructus electis. Et in illa hora. Unde primo ostenditur effectus sequens in reprobo. Secundo ostenditur fructus ex illo effectu consequens in electis, et reliqui. Effectus autem sequuturus in reprobis ostenditur triplex: scilicet motus, casus et interitus. Motus est concitatio per malitiam. Casus est lapsus per culpam quae sequetur ex illa concitatione. Interitus autem obstinatio per impoenitentiam. Dicit igitur, et viderunt, idest videbunt. Eos, scilicet Eliam et Enoch ascendentes ad locum gloriae. Videbunt inquam, vel oculo corporali, vel aspectu interno per aliquod signum datum a Deo, ut miraculum vel aliquid aliud. Inimici eorum, scilicet infideles qui odio habent fideles. Proverb. 29, abominantur impii eos qui in recta sunt via. Propter hoc dolebunt de eorum gloria, et procedent ad persequendam Ecclesiam. Unde sequitur, et in illa hora, idest in illo tempore glorificationis istorum. Factus est terraemotus magnus. Utrum ad litteram ita fiet, non satis certum videtur; sed spiritualiter fiet, sicut dicit Glossa. Sensus ergo est, factus est terraemotus magnus, idest magna commotio terrenorum hominum; quia occisis magistris Ecclesiae, concitabuntur per malitiam ad persequendum et subvertendum ipsam: et ad hoc sequetur lapsus multorum. Unde sequitur, et decima pars civitatis. Haec civitas est tota numerositas, sive multitudo Angelorum et hominum. Decima pars hujus civitatis est multitudo hominum: homines enim supra numerum novem ordinum Angelorum sunt quasi decima pars civitatis. Unde homo per drachmam decimam signatur, Lucae 15. Sensus ergo est: decima pars civitatis, scilicet homo, qui est quasi decima pars civitatis, idest totius multitudinis Angelorum et hominum supra novem ordines Angelorum. Vel secundum Glossam, quia ad hoc constitutus est homo, ut decimus ordo qui ceciderat restauraretur. Cecidit, idest cadet. Glossa, de Ecclesia, idest de unitate Ecclesiae, vel quantum ad fidem, vel quantum ad gratiam lapsu culpae, vel erroris vel alterius peccati in illa praemissa persequutione; quia multi fundentur sicut plumbum in ignem. Lucae 8, ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Hoc autem intelligendum est de homine, non universaliter, sed quantum ad reprobos, qui finaliter cadent, sicut postea sequetur. Et occisi sunt, occisione spirituali et finali; quia scilicet non resipuerunt, sicut dicit Glossa. Unde occisio supra casum addit obstinationem, sive impoenitentiam finalem. In terraemotu, scilicet praemisso, idest in illa persecutione, scilicet per consensum erroris, vel ad peccatum mortiferum. Nomina hominum septem millia, idest universi in malitia perfecti; solum nomen non rem salutaris boni habentes. Septenarius signat universitatem. Millenarius perfectionem, sive in bono, et sic frequenter accipitur; sive in malo, secundum quod aliquis dicitur bonus vel perfectus latro. Unde per septem millia signatur hic multitudo malorum quae finaliter tunc interibit morte finalis impoenitentiae. Quandoque accipitur in bono iste numerus: 3 Reg. 19, reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua Baal. Dicit autem: occisi sunt nomina etc., quia mali nomen habent non rem nominis. Supra 3, nomen habes quod vivas, et mortuus es. Hoc autem adjectivum occisi, respicit substantivum nomina, non quantum ad consignificatum vocis sed quantum ad consignatum; quia sensus est, nomina, idest homines habentes nomina sola; ut cum dicitur Christianus, vel fidelis, vel cultor Dei, et hujusmodi denominatione. Simile de Dathan et Abyron quos terra absorbuit, Numer. 16: ubi dicitur quod per nomina vocabantur. Vel, ceciderunt, scilicet in poena Gehennae. Et occisi sunt, idest omnino in Inferno detrusi. Sed objicitur de hoc quod dicitur, decima pars civitatis cecidit. Decima enim intelligitur vel omnis homo vel electi ut habetur ex parabola Lucae 15, aut quae mulier habens drachmas decem et cetera. Sed nec omnis homo cadet spiritualiter et finaliter, nec electi. Item objicitur de hoc quod dicitur in Glossa, quod homo ad hoc constitutus est, ut decimus ordo qui ceciderat restitueretur: quia homo factus est ad fruendum Deo, ergo non propter suppletionem angelicae ruinae. Dicit enim Anselmus, 2 Lib. Cur Deus homo, cap. 4: fecit Deus rationalem naturam ad gaudendum de se. Item fieret homo etiam si non peccasset aliquis Angelus. Unde Anselmus primo Lib. Cur Deus homo: humana natura pro seipsa facta est: unde palam est, quod etiam si nullus Angelus periisset, homines tamen in civitate caelesti locum suum habuissent. Item objicitur de hoc quod dicit Glossa de decimo ordine Angelorum: quia etiam si nullus Angelus peccasset, non essent nisi novem ordines, ut dicit Magister in sententiis. Respondeo. Homo dicitur tertia pars civitatis, ut dictum est, quia post novem ordines Angelorum est quasi decimus: etiam quia Angeli sunt in nobiliori statu, scilicet gloriae: ideo distincti sunt, et secundum varios ordines dispositi: unde sunt quasi novem partes civitatis, idest numerositatis, quae est simul ex Angelis et hominibus. Homo autem, quia in statu viae est, non distinguitur ita certa distinctione: unde ponitur pro decima parte civitatis. Vel posset poni ratio quam ponit Glossa: quia scilicet homo factus est, ut numerus Angelorum lapsorum per eum restituatur: qui numerus tantus est, quod de ipso posset constitui decimus ordo. Tamen prima ratio principalior est; et colligitur ex Glossa super Lucam 15. Ad aliud autem quod objicitur, notandum quod cum homo sit decima pars civitatis, quia omnis homo, quantum est ex parte Dei, ordinatur ad beatitudinem: possumus loqui de hac decima, sive de homine, communiter quantum ad bonos et malos; et sic non est dicere, quod tota pars civitatis cadat: aut specialiter quantum ad electos, et sic proprie accipitur Lucae 15. Et si quis velit illam parabolam de drachma decima inventa, de omnibus hominibus accipere: intelligitur illa inventio secundum sufficientiam; quantum ad electos vero, secundum efficaciam. Aut specialiter quantum ad reprobos; et sic accipitur hic. Dicendum ergo, quod licet decima pars intelligatur homo, tamen non prorsus eodem modo per omnia accipitur hic et 15 Lucae: quia inquantum ad electos qui sunt inventi secundum efficaciam. Vel quantum ad omnes communiter: omnes enim invenit quantum ad sufficientiam, quia omnes reparavit quantum fuit in se. Hic autem accipitur quantum ad reprobos. Ad aliud dicendum, quod Deus est finis sive causa finalis hominis, scilicet finis per se sive principalis, scilicet divina fruitio, sive Deus inquantum fruibilis. Item finis per accidens sive secundarius, scilicet reparatio angelicae ruinae. Potest autem res una habere duplicem finem, dummodo unus sit principalis et per se: de secundo loquitur Glossa: non tamen excluditur primus, cum sit principalis. Et concedendum, sicut dicit Anselmus, quod etiam si nullus cecidisset Angelus, homo tamen conditus esset; et ex hoc non sequitur nisi quod homo non est factus propter angelicae ruinae reparationem principaliter, sed secundario per accidens; est enim illa causa nonnulla, quare factus est homo. Ad aliud dicendum, quod etiam si nullus Angelus cecidisset, non essent nisi novem ordines Angelorum; et hoc est propter expressiorem repraesentationem beatissimae Trinitatis per ternas hierarchias, quare quaelibet ternos ordines habet. Quod autem dicit Glossa, de decimo ordine per homines reparando et prius lapso, potest dici, sicut Magister dicit in sententiis, quod de hominibus restaurabitur decimus ordo qui cecidit, idest reparabitur illud quod de Angelis lapsum est, de quibus tot corruerunt, unde posset fieri decimus ordo, et reliqui. Hic ostenditur fructus ex praemisso effectu sequens in electis: qui erit duplex: scilicet metus pro se ipsis, et affectus in Deum qui manifestabitur in laude ejus et dederunt gloriam. Dicit igitur, et reliqui, a praemissis. Reliqui inquam, qui non ceciderunt; in timore sunt missi, idest timuerunt ne caderent viso casu malorum. Ex hoc patet, quod cum quis videt casum alterius, debet alii compati, et pro seipso timere. 1 Corinth. 9, qui se existimat stare, videat ne cadat. Item debet Deum glorificare, cujus gratia stat. Unde sequitur, et dederunt gloriam, idest glorificabunt, hoc est laudabunt, gratias agendo, quia eos non permittit cadere sicut alios: vel extollendo ejus justitiam, quae semper recte agit. Deuteron. 32, date gloriam Deo nostro. Deo caeli: et si caeli, multo magis terrae: sed caelum exprimitur quia dignius; et ideo dignius est omnino a cunctis extolli. Act. 17, Deus qui fecit caelum et terram, hic caeli et terrae cum sit dominus et cetera. Vae secundum. Hic ponitur conclusio hujus partis. Vae secundum, inter illa tria vae, de quibus supra 8, vae vae vae. Hoc autem vae, est damnatio Antichristi et suorum: quae descripta est per hoc quod ostensa est nequitia ipsorum, ratione cujus damnandi sunt. Abiit, scilicet quantum ad narrationem: quasi dicat: ostensum est secundum vae. Et ecce, nota est certitudinis, vae tertium, idest damnatio malorum communis in judicio, quae est tertium vae inter tria vae praemissa, veniet cito, et quantum ad narrationem et secundum rem: quia post mortem Antichristi, instabit judicium. Vel, vae secundum est tribulatio, quae hominibus infertur, non tantum corporalis, sed etiam spiritualis; quia et corporaliter affligentur multi, et spiritualiter multi subvertentur. Abiit, idest abibit, hoc est complebitur tempus Antichristi. Et ecce tertium vae, scilicet damnatio malorum communiter in judicio. Veniet cito; quia post tempus et mortem Antichristi instabit judicium et damnatio impiorum, ut dictum est. Et septimus. Hic agitur de cantu septimi Angeli, et similiter agitur hic de judicio et fine mundi. Notandum igitur quod post mortem Antichristi, praedicabunt sancti praedicatores, et fideles magnificabunt Deum; cujus potestas in destructione Antichristi jam manifestata erit, et amplius apparebit in judicio instanti. Primo ergo ostenditur praedicatio sanctorum, et septimus Angelus, idest septimus ordo praedicatorum existentium in septimo statu Ecclesiae, scilicet post mortem Antichristi, et dicitur septimus ordine narrationis et temporis, tuba cecinit, idest canet, hoc est praedicabit; quia interfecto Antichristo, praedicabunt fideles praedicatores. Secundo ostenditur divinae laudis praeconium. Et primo ostenditur laus divina in justis communiter. Secundo in majoribus specialiter et viginti quatuor. Circa primum tria tanguntur. Primo ostenditur laudantium affectus. Secundo laudis locus, in caelo. Tertio laudandi modus, dicentes, factum est. Dicit igitur, et factae sunt, idest fient, voces magnae, idest devotae laudes, scilicet de conservatione suorum et confusione impiorum, quos confundet cum Antichristum interficiet; vel de suorum salvatione, quae tunc instabit. Per hoc autem quod dicitur, magnae, ostenditur effectus magnae devotionis, et alti desiderii. Gregorius: tanto quis majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. In caelo, idest in Ecclesia per caelestem conversationem excelsa. Philip. 3, nostra conversatio in caelis est. Bene dicit, in caelo, quia in sola Ecclesia fidelium est laus Deo acceptabilis; quia sine fide impossibile est placere Deo. Hebr. 11. Unde Gregorius loquens de Ecclesia, dicit: hunc omnes sancti summo studio locum quaerunt, quaerentes inveniunt, invenientes tenent. Dicentes et cetera. Hic ostenditur forma sive modus laudandi. Est enim haec laus quantum ad duo: scilicet universalitatem, et quantum ad ejusdem aeternitatem, et regnabunt. Dicit igitur, dicentes, factum est regnum, idest dominatio et imperium, hujus mundi: factum est inquam, Dei nostri, scilicet patris, qui Deus justorum dicitur, per devotam dilectionem et humilem subjectionem, et Christi ejus, idest filii qui est Christus patris, quia Christus, inquantum homo, nihil habet vel habuit, nihil quod patris est; quia Diabolus nihil habet in eo, sed pater. Joan. 14, venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quicquam. Vel, Christus ejus dicitur, idest unctus ab eo, inquantum homo. Psal. unxit te Deus tuus oleo laetitiae: quasi dicat: jam manifestatur in dejectione Antichristi et suorum, et exaltatione electorum, quod ad patrem et filium pertinet dominatio universalis omnium. Ex hoc enim quod justi post mortem Antichristi videbunt Deum dejecisse impios, qui ante persequebantur Ecclesiam: quia interficiendo Antichristum, manifestabit eos vane in eos sperasse: videbunt etiam Deum suos de persecutione impiorum liberasse et pacem reddidisse: jam in parte ostensum erit, quod universalis dominatio ad ipsum pertinet. Rursus quia sperabunt judicium in brevi futurum, recte dicunt, factum est regnum et cetera. Haec autem dominatio universalis semper durabit. Unde sequitur: et regnabit, scilicet pater et filius, in saecula, consequutiva, saeculorum, hoc est in aeternum, amen, idest vere fiet quod dictum est. Vel, amen, hoc est, ita fiat. Psal. et dominatio tua in omni generatione et generatione. Et ideo sancti semper cum eo regnabunt. Danielis 7, suscipient regnum Dei altissimi et obtinebunt usque in saeculum. Sed quid est quod dicitur: factum est regnum etc., cum ab initio mundi regnaret Deus universaliter super omnia? Item quare hic non fit mentio de spiritu sancto? Respondeo. Ad primum dicendum, quod Deus secundum rem dominus fuit et rex universorum ab initio mundi: verumtamen quando impii dominari videbantur impediendo ejus cultum, et persequendo cultores, non manifestabatur plene plena dominatio Dei, sicut manifestabitur post destructionem Antichristi, quando etiam expectabitur major manifestatio in brevi per judicium futura, ut dictum est. Loquitur ergo hic quantum ad manifestationem. Ad aliud dicendum, quod ea quae dicuntur de patre et filio, quantum ad regnum dominationis, aeque conveniunt spiritui sancto; unde etiam de ipso sunt aequaliter intelligenda. Ubicumque enim nominatur una persona, in his quae sunt essentialia, non personalia vel vocationalia, intelliguntur aliae personae, sicut dicit Augustinus; quia est una trium essentia, virtus, dominatio et majestas. In patre ergo et filio intelligitur spiritus sanctus, sicut nexus et unitas et caritas amborum. Specialiter autem hic exprimitur pater, quia ei appropriatur potentia. Dominatio autem potentiam dicit. Item exprimitur filius et non spiritus sanctus, quia filius in passione visibiliter in carne sua fuit tractatus. Et tempore Antichristi specialiter ejus nomen et dominationem perimere intendebant impii; et ideo ejus dominatio exprimitur hic. Quando autem de bonitate agitur, quae attribuitur spiritui sancto; tunc nominatur specialiter spiritus sanctus, ut Rom. 8: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Et supra 1, et a spiritibus et cetera. Notandum quod mundus uno modo dicitur universitas creaturae, tam rationalis, sive sit in gratia sive non, quam irrationalis. Joan. 1, in mundo erat, et mundus per ipsum factus est. Quandoque dicitur mundus numerositas electorum. Joan. 3, sic Deus dilexit mundum. Licet posset accipi tam pro bonis quam pro malis; quia pro omnibus est Christus passus secundum sufficientiam, pro electis autem tantum secundum efficaciam. Quandoque numerositas malorum. Joan. 1, et mundus eum non cognovit. Idem 12, nunc princeps mundi hujus et cetera. Omnibus his modis est Deus dominus mundi, secundum veritatem; tamen hoc, ut dictum est, fit tunc magis manifestum. Primo modo potest hic accipi; maxime autem quantum ad omnes homines, sive boni sive mali sunt. Et vigintiquatuor. Hic describitur laus in majoribus specialiter, quorum est Deum magnificare reverenter et devote. Primo ergo describitur hic magnificatio quantum ad reverentiam humiliationis. Secundo quantum ad devotionem adorationis. Tertio quantum ad formam ipsius magnificationis, dicentes, agimus tibi. Dicit igitur, et viginti quatuor seniores. Per hos intelliguntur patres et rectores aliorum, qui auctoritate officii, maturitate vitae, et doctrina sapientiae alios regunt. Haec omnia in nomine seniorum intelliguntur. Possunt autem intelligi tam patres veteris testamenti quam novi, per hunc numerum, quantum est de ipso numero, ut habetur in Glossa supra 4: tamen hic videtur, propter illa quae sequuntur, intelligi tantum de patribus novi testamenti, qui tunc erunt in carne mortali, qui per hunc numerum signantur. Duodenario enim qui est numerus abundans, signatur perfectio. Sive perfectio in pastoribus: quae duplex est: scilicet vitae quantum ad actus supererogationis. Item pastoralis curae in diligentia perfecti regiminis. Unde recte duplicatur numerus, ut dicantur viginti quatuor, scilicet propter perfectionem vitae et pastoralis curae. Qui in conspectu Dei, idest considerantes quod placet Deo. In conspectu enim Dei stat, qui ejus voluntatem considerat, promptus ad implendum, attendendo Deum ubique praesentem. Haymon, in conspectu Dei sedent qui in cunctis quae agunt Deum sibi praesentem attendunt. Sedent, idest praesident vel judicant, quia sedere quandoque importat auctoritatem et judicium. Matth. 19, sedebitis et vos super sedes. In sedibus suis, idest in officiis seu gradibus dignitatum. Dignitas enim seu pastorale officium, quasi sedes est ejus qui praesidet: quia sedes quandoque dignitatem significat; sicut de Deo dicitur in Psalm. sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Vel, in sedibus suis, idest in suis subditis, in quibus sicut in sedibus sedent, quando eis recte praesident, et eos judicant, idest disponunt et regunt convenienter. Item in hoc quod dicitur sedent, nota quod boni pastores vigilanter incumbunt ovibus regendis; non propter terrena negotia propria vel aliena suum officium negligunt. Tales enim non sedent in sedibus suis, sed eas relinquunt. Act. 20, attendite vobis et universo gregi. Item nota quod sunt qui sedent in sedibus suis, idest dignitatibus vel subditis, quantum ad dominatum, non quantum ad curae pastoralis actum; et de ipsa sede non curant, nisi ut in eis sublimes appareant: tales non sedent in sedibus in conspectu Dei. De his dicit Gregorius. Plerumque qui praesunt in dominatu, sibi metum a subditis exigunt, intus se tumore cordis extollunt, cunctosque subditos in sui comparatione despiciunt. Ceciderunt, idest cadent. In facies suas, idest intus in corda sua: quasi dicat: boni pastores humiliabunt se in conspectu Dei. Hoc est enim cadere in faciem, idest in ipsum cor, quod dicitur facies, quia sicut homo per faciem cognoscitur, sic per voluntatem cognoscitur cordis, utrum sit homo de ovibus Dei. Item quia cor hominis debet respicere ea quae sunt ante se, non quae retro, sicut facies habet aspectum ad ea quae sunt ante. Nota Glossam, in facies et cetera. Eccles. 3, quanto magnus es, humilia te in omnibus. Et adoraverunt Deum, cui debetur sola adoratio latriae. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Dicentes gratias et cetera. Hic ostenditur forma sive modus magnificationis. Dupliciter autem habet magnificare creatura rationalis Deum: scilicet ei pro beneficiis regratiando, et ejus magnificentiam extollendo; ut qui est dominus omnium et Deus verus, et est omnipotens et bonus. Primo ergo ponitur forma magnificationis quantum ad gratiarum actionem pro beneficiis. Dicentes, gratias agimus tibi domine Deus noster omnipotens, quia nos aliis cadentibus servasti, quod inimicos fidei confudisti, et tuos exaltasti et pacem eis dedisti. Erunt enim in magna quiete post mortem Antichristi: supra 7, factum est silentium et cetera. Hic docemur gratias agere Deo de donis suis. 1 Thessal. ultimo, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite, haec est enim et cetera. Secundo quantum ad praeconium magnificentiae ipsius beneficii, ne sit nuda gratiarum actio. Primo autem ponitur magnificatio divinae magnificentiae succincte et quasi in generali. Secundo diffuse et in speciali, qui es. Circa primum tria tangit quae sunt unum omnino in Deo; scilicet praesidentiam, naturam, potentiam. Praesidentiam qua dominatur. Naturam qua est Deus. Potentiam qua potest operari quicquid vult, domine praesidentia, Esther 12, dominus omnium et cetera. Deus natura. Haec est laus soli Deo conveniens et nulli communicabilis, scilicet quod habeat divinitatis naturam. Isa. 45, non est Deus ultra absque me. Omnipotens infinita potentia. Exod. 15, omnipotens nomen ejus. Quia vero ex natura divinitatis praeest omnibus, et omnes et omnia ei subjici debent: dicitur Deus noster, quia tibi subjicimur, noster, quia te super omnia diligentes colimus. Haec tria valde sunt honoranda. Universalitas praesidentiae. Sublimitas naturae. Infinitas potentiae. Infra 19, et audivi quasi vocem et cetera. Qui es et qui eras. Hic diffuse et in speciali ponitur praeconium divinae magnificentiae. Et primo quantum ad naturam. Secundo quantum ad potentiam. Et accepisti. Tertio quantum ad praesidentiam, et regnasti. Quarto quantum ad justitiam, et advenit. Licet autem de justitia ante expresse dictum non sit, tamen infra exprimitur, quia tunc erit proprie justitiae tempus. Natura divinitatis magnificatur, tum quantum ad immutabilitatem in essendo. Qui es, immutabiliter. Jacob. 1, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Exod. 3. Ego sum qui sum. Tum quantum ad aeternitatem in durando, quia caret principio et, per consequens, fine. Et qui eras, quando adhuc mundus non erat. Joan. 1, in principio erat verbum. Aliqui libri habent: et qui venturus es: tamen multi non habent, quia sequitur: et advenit et cetera. Quia accepisti virtutem tuam, idest manifestasti potestatem tuam in dissipando hostes fidei qui prius fideles premebant. Multum enim manifestabitur potestas Christi, quando interficiet impium Antichristum, et fidelibus dabit magnam tranquillitatem, qui prius valde pressi fuerunt. Dicitur autem Deus accipere virtutem suam quando eam manifestat: quasi enim eam deposuisse videtur, quando cultum suum impediri et impios regnare permittit. Sap. 12, virtutem ostendis et cetera. Magnam, quia incomparabilem. Psalm. domine Deus virtutum quis similis tibi? Et regnasti, idest regnare, hoc est dominari ostendisti, supra impios, qui ante persequebantur fideles, et supra justos, quia per operationem divinae potentiae manifestatur dominatio ejus. 1 Paralip. ultimo: tuum, domine, regnum; tu es super omnes principes. Vel, accepisti virtutem a patre secundum humanitatem, scilicet resurgendo, quam nunc manifestasti: et per hoc regnasti, idest te regnare ostendisti, ut prius. De dominatione autem Christi dolebunt impii, videntes suum principem viliter interfectum et ejus dominatum, quem sequebantur, periisse. Unde sequitur et iratae sunt gentes, idest gentiliter viventes, scilicet de tuo regno, idest de tua dominatione, per quam amiserunt, qua quasi regnabant sub Antichristo. Psalm. dominus regnabit, irascantur populi. Et advenit. Hic magnificatur divina magnificentia, quantum ad justitiam in retributione meritorum. Et primo ostenditur specialiter in justitia quantum ad malos. Secundo communiter quantum ad malos et bonos, et tempus. Ubi primo agit indistincte et simul de retributione omnium. Secundo separatim et distincte, et reddere. Ubi primo agitur distincte de praemiatione bonorum. Secundo de damnatione malorum et exterminandi. Dicit igitur: et advenit ira tua, idest instat vindicta tua quae est signum irae, contra eos qui de tuo regno irati sunt, Eccles. 5, subito veniet ira illius etc.: quia autem tunc quasi praesens reputabitur judicium quia instabit; ideo dicitur: advenit, jam praesens factum est, idest cito veniet. Hoc dictum est quantum ad malos specialiter: quantum vero ad omnes communiter subditur: et tempus mortuorum, quia tunc erunt mortui tam boni quam mali, vel omnes vel major pars antequam fiat judicium. Tempus inquam, scilicet opportunitas: vel tempus a te praeordinatum. Advenit judicari, idest ut judicentur, judicio discretionis, scilicet ut separentur mali a bonis; et judicio retributionis, ut quilibet judicetur ad poenam vel gloriam secundum merita. Vel, judicium, alia litera, idest ut judices eos scilicet omnes. Psalm. judicabit orbem terrae in aequitate et cetera. Et reddere. Hic agitur distincte quantum ad bonos. Et advenit tempus reddere, idest ut reddas. Mercedem, scilicet aeternam et infinitam et ineffabilem. De qua Matth. 5, gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Per hoc autem quod dicitur reddere, nota meritum ex parte justorum et justitia retribuens ex parte Dei, 2 Timoth. 4, in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex. Servis tuis, idest eis qui tibi servierunt. Matth. 15, euge serve bone et fidelis. Deinde tangit quaedam in quibus servitur Deo: quae sunt Annuntiatio veritatis, unde dicitur. Prophetis, idest qui aliis veritatem annuntiaverunt. Et potest nomen prophetae hic accipi, tam pro eo qui praedicit futura, quam pro eo qui annuntiat ea quae sunt salutis praedicando: supra 10, oportet te iterum prophetare, quia nomen prophetae quandoque large accipitur. Item imitatio bonitatis. Et sanctis, in actibus vitae bonae et sanctae, Levit. 19, sancti estote, quia ego sanctus sum. Item reverentia potestatis. Et timentibus nomen tuum, quod est magnum et potestativum. Psalm. dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Primum, scilicet prophetia, est speciale, scilicet in praedicentibus futura et praedicantibus divina. Et quod dictum est servis tuis posset specialiter referri ad prophetas, vel generaliter ad omnes justos, ut supra tactum est. Sanctitas vero large dicta secundum quod ponit statum gratiae, et timor Dei, sunt communia ad omnes justos. Vel aliter. De justis est loqui tripliciter. Aut quantum ad doctrinam; et sic sunt prophetae, expone ut prius; et est intelligendum de eis qui Deo servierunt, sicut ante dicitur, servis tuis. Aut quantum ad vitam, sicut illi quibus non est datum officium praedicandi aliis vel praedicendi futura: et tales considerantur aut quantum ad specialem statum, scilicet perfectionis, et sic sunt prophetae sancti; aut secundum generalem, qui est in omnibus justis, scilicet statum gratiae, sive sunt perfecti sive non; et sic sunt timentes dominum. Ut autem intelligatur justos esse praemiandos sine acceptione personae, tam parvos quam magnos, subditur, pusillis, idest parvis quantum ad ea quae sunt mundi. Et magnis, idest qui in his quae mundi sunt videntur magni, ut in nobilitate vel dignitate, vel divitiis. Et explanatur hoc quod praecedit, timentibus et cetera. Sap. 6, pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter et cetera. Et exterminandi eos. Hic agitur de poena malorum. Et advenit, idest imminet tempus. Exterminandi, idest extra terminum ponendi, scilicet ejiciendo eos consortio sanctorum, ut in perpetuum gloria priventur, et a vanitate mundanorum quae dilexerunt, ut in aeternum crucientur. Matth. 3, omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Eos qui corruperunt terram, idest homines habitantes in terra. Corruperunt inquam, per documenta, per exempla, sicut illi qui per haereses corrumpebant alios tempore Antichristi. Jerem. 51, ecce ego ad te mons pestifer qui corrumpis universam terram. Sed quare non agitur de laude Dei in praedicatoribus qui signantur per quatuor animalia, supra 4, sicut in pastoribus qui signantur per viginti quatuor seniores? Respondeo. Secundum aliquos, non tantum pastores, sed etiam praedicatores intelliguntur hoc in loco per vigintiquatuor seniores. Vel potest dici, quod laus praedicatorum illius temporis intelliguntur in eorum praedicatione cum dicitur: et septimus Angelus. Secundo objicitur, quod exterminare est actus Diaboli, supra 9, cui nomen Hebraice etc.: ergo non pertinet ad Deum. Respondeo. Dicendum, quod exterminare eo modo quo est actus Diaboli, non est actus Dei. Diabolus enim exterminat, quantum est de se, justos et injustos; Deus solum injustos. Diabolus exterminat a gratia suggerendo peccatum, et a gloria ne obtineatur, per hoc quod in peccatum inducit. Deus autem nunquam exterminat a gratia, nec suadet malum, sed vocat ad gratiam, et dat ipsam gratiam et suadet bonum. Nec, quantum est de se, exterminaret ab ingressu gloriae: sed hanc exterminationem facit, non impediendo hominem a profectu meriti, cum omnino merita quaerat, sed ulciscendo et puniendo peccata hominis qui hoc meretur. Item Diabolus exterminat hominem sitibundus et ex invidia. Deus autem quasi coactus et ex justitia; quoniam justus dominus et justitias dilexit et cetera. Tertio objicitur de hoc quod dicit: qui corruperunt terram: quia non solum illi damnabuntur qui alios documento vel exemplo, aut corpora sua, quae terrea sunt, peccato carnali corruperunt; sed etiam alii qui occulte peccatis spiritualibus peccaverunt. Quomodo ergo fit solum sermo de ipsis? Respondeo. Dicendum videtur, quod de istis loquitur antonomastice qui alios corruperunt per exemplum vitae vel errorem doctrinae, sicut factum est ante adventum Christi, et fiet maxime sub Antichristo: unde et major eis poena debetur: non tamen propter hoc a damnatione excluduntur alii, cum dicatur etiam de eis qui bona omittunt, Matth. 3, omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur. Et apertum est. Hic describitur quarta visio quae est de pugna mulieris et draconis. Nota igitur de differentia septimae visionis; quod quatuor primae respiciunt universalem statum Ecclesiae, tres vero ultimae finalem. In primis iterum est differentia. Prima enim continet correptionem septem Ecclesiarum, et est correctoria, unde frequenter monet ad poenitentiam, et saepe dicitur: age poenitentiam, supra 2 et 3; et sic excitat ad affectum doloris. Secunda est consolatoria per revelationem mysteriorum, et sic allicit ad affectum amoris. Tertia est comminatoria per Angelos elongantes tubas, ostendens damnationem malorum, et sic trahit ad affectum timoris. Quarta quae hic describitur, est exhortatoria ad constantiam in pugna exemplo mulieris, idest Ecclesiae; et erigit ad affectum spei de adversario Dei; et sic quatuor visiones quatuor generant in nobis ordinatas et salubres affectiones. Prima, affectum doloris de peccatis. Secunda, affectum amoris vel gaudii, de divinis beneficiis. Tertia, affectum timoris, de suppliciis. Quarta, affectum spei, de tentationibus superandis. In hac igitur visione, agitur de pugna mulieris cum dracone, et ejus victoria, et profectu meriti: hoc est de pugna Ecclesiae contra hostes, et ejus victoria, et profectu. Materia ergo hujus visionis, est mulier bene ornata, bona auxilia habens in bello spirituali et vincens, et vincendo proficiens; et per hoc fideles armantur ad constantiam in tentationibus et adversis, et eriguntur ad fiduciam de auxilio Dei. Sic autem proceditur. Primo ponit quaedam praeambula ad principale visionis. Secundo describit ipsam visionem, videlicet quantum ad illud, quod principaliter intendit in ea. Licet enim a principio capituli totum sit de hac visione, tamen illud quod sequitur est principale in visione. Unde sequitur: et signum magnum. Praeambula autem ad principale visionis ponuntur duo. Primum, templi apertio. Secundum, multiplex mutatio. Et facta sunt. Primum signat occultorum reserationem. Secundum praedicationis diffusionem. Et ab his dependet visio, quae post describitur, ut dicit Glossa. Dicit igitur, et apertum: quasi dicat: ita vidi praemissa, et adhuc vidi amplius: et hoc est quod dicit, et apertum est, idest manifestatum et reseratum, cum prius esset clausum. Templum Dei, id est occultum sive mysterium Dei dignum et venerandum, in quo consistit virtus divini cultus. In caelo, idest in Ecclesia, quae caelum est per virtutum et vitae claritatem et meritorum sublimitatem. Supra 4, post haec vidi, et ecce ostium apertum in caelo. Templum dicitur illud, quod est secretum sive occultum de Deo, et sacramentum venerabile ac dignum, sicut templum clausum secreta continet. Sacramentum est venerabile quoque ac dignum. Unde, sicut Glossa innuit, templum Dei dicitur hic occultum, sive mysterium Dei dignum ac venerandum, quod ante adventum Christi clausum erat in Scriptura; quia nondum manifestatum. Tunc autem hoc templum Dei apertum fuit in caelo, quando secreta divinorum mysteriorum in Scriptura clausorum, manifestata fuerunt per Christum carnem assumentem; quia tunc coepit aperire templum, id est mysteria. Item per ipsum Christum praedicantem, patientem, ac morientem. Tunc enim apertum est quod primo in Scriptura erat occultum. Item per ipsum Christum post resurrectionem aperientem discipulis sensum ut intelligerent Scripturas. Item per ipsum dantem spiritum sanctum discipulis et aliis fidelibus, per quem intelliguntur quae prius clausa erant, ut tangit Glossa. Ezechielis 43, fili hominis ostende templum domui Israel, et confundantur ab iniquitatibus suis. Quid autem ex apertione templi visum fuerit, ostenditur, cum sequitur: et visa est, idest hominibus manifestata in carne visibili. Arca, idest Christus qui est arca, quae continet omnes thesauros sapientiae. Coloss. 2, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Item gratiae. Joan. 1, plenum gratiae et veritatis. Item fit hic mentio de arca testamenti, quae fuit sub lege. Hoc enim videtur tangere haec visio. Haec autem arca Christus est, ut dictum est; et continet urnam auream continentem manna, idest habet in se humanitatem purissimam, cui est unita divinitas, cujus est dulcedo super mel et favum. De urna, Exod. 16. Item continet virgam Aaron, plenariae potestatis, cujus est dominari in praesidendo. Psal. virgam virtutis tuae, emittet dominus ex Sion. Matth. ultimo: data est mihi omnis potestas et cetera. Item regere, in informando scilicet documentis et exemplis et deducendo donis. Psalm. Virga directionis, virga regni tui. Item corrigere flagellando. Psal. virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Hebr. 12, quis enim filius, quem non corripiat pater? Rursus, continet tabulas testamenti; quia ipse habet plenam notitiam veteris ac novi testamenti, et docet nos, sicut magister certissimus. Matth. 23, magister vester unus est Christus. Dicitur autem arca testamenti ejus, scilicet Dei; quia continet in se vetus testamentum et etiam novum, idest utriusque habet notitiam, quam etiam dat fidelibus, et vetus in se complevit, et novum instituit. Tangitur historia de arca testamenti, quae scilicet continebat testamentum vetus; quae erat in secundo tabernaculo, quod dicebatur sancta sanctorum, ut habetur Hebr. 9, post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum. Illud secundum tabernaculum, quod hic secundum Glossam videtur vocari templum, signat mysteria Dei de humana redemptione, sicut innuit Glossa: in quibus mysteriis, erat haec arca, idest Christus latens in eis: quia de ipso erant illa mysteria legis, quae erant sub figuris et prophetiis velata. Haec igitur arca visa est, quia Christus, qui prius erat in sua divinitate invisibilis, et in mysteriis Scripturae occultus, factus est visibilis et manifestus in carne assumpta, per hoc quod templum est apertum, idest mysteria, ut supra est expositum, reserata. Unde sequitur, in templo ejus, scilicet aperto, idest in mysteriis revelatis. Quasi dicat: aperto templo, idest revelatis mysteriis, quae in divina praeordinatione et in Scriptura latebant, visus est Christus, idest cognitus oculo fidei et amoris. Psal. Notum fecit dominus salutare suum: viderunt omnes fines terrae, salutare Dei nostri. Pulcherrima est arca haec et delectabilis ad videndum. Canticor. 1, et totus desiderabilis. Pulcher autem oculus est necessarius, scilicet oculus amoris. Bernardus, caritas est oculus, quo videtur Deus. Et facta sunt. Hic ponitur secundum praeambulum, scilicet multiplex immutatio, scilicet fulgura et cetera. Haec enim viderat in visione: per quae signatur diffusio praedicationis per apostolos et alios, postquam Christus templum aperuerat et se cognosci fecerat: sicut superius est expositum. Primo autem tangitur id quod fuit ex parte praedicatorum. Secundo, id quod fuit ex parte auditorum, et terraemotus. Ex parte praedicatorum fuerunt tria scilicet, operatio miraculorum. Unde dicitur, et facta sunt, per praedicatores, quos misit dominus post dationem spiritus sancti, cum templum jam apertum esset. Fulgura, idest miracula, quae in primitiva Ecclesia fuerunt necessaria. Et dicuntur fulgura; quia illuminabant ad fidem. Item terrebant inducendo Dei potentis timorem. Item urebant, accendendo ad amorem, scindebant ad contritionem, foetere faciebant peccata ad detestationem, confessionem, et satisfactionem. Psal. alluxerunt fulgura ejus et cetera. Item laevitas admonitionum. Unde sequitur. Et voces, idest exhortationes cum mansuetudine propositae. Canticorum 2, vox tua dulcis. Item terror comminationum. Unde subditur, tonitrua, idest comminationes deterrentes: supra 4, et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua. Et terrae motus. Hic tangitur illud quod fuit ex parte audientium. Et primo agitur de obstinatis et poenitentibus communiter, quia utrique moti sunt licet differenter, quia quidam ad bonum, quidam ad malum; unde dicitur, et terraemotus, supple factus est, idest terreni moti sunt, quidam ad fidem, quidam ad iram. De utrisque Act. 12, circa finem. Supra 8, facta sunt tonitrua et cetera. Secundo agitur de obstinatis specialiter. Unde dicitur: et grando, supple facta est. Hoc dicitur quantum ad obstinatos, haec enim praedicatio in se et bonis suavis, visa est quibusdam contundens et intolerabilis. Vel, grando, idest contumelia et gravitas verborum et persecutionum: supra 8, et facta est grando et ignis et cetera. De hoc Act. 8, facta est persecutio magna in Ecclesia. Aliqui codices non habent hic tonitrua: tamen secundum Haymonem ponuntur hic quinque praedicta, scilicet, fulgura, voces, tonitrua, terraemotus, et grando. Aperte tamen non videtur tangere illud nomen tonitrua. Ex his autem praeambulis duobus praemissis sequutum est illud, quod in visione infra describitur. Ex his enim quae dominus docuit, fecit, pertulit, et dedit, aperiens per hoc templum, nec non et ex documentis et miraculis apostolorum, facta est Ecclesia sponsa divina, facta est potens ad proficiendum et triumphandum; et ex his iisdem, incitatus est Diabolus ad persequendum, unde subditur visio.