Caput 12

Et signum magnum et cetera. Notandum quod quandoque aliquid unum et idem particulare videbat in diversis visionibus, quia faciebat ad diversa, in aliis tamen erat differentia visionum. Primum ergo praeambulum tactum fuit supra secundam partem 4 capite in visione secunda. Secundum vero supra 8, ut tangit Glossa. In hac igitur quarta visione, agitur de pugna mulieris et draconis, et victoria et profectu mulieris, idest Ecclesiae in persecutione. Sic autem proceditur. Primo agitur de profectu Ecclesiae in persecutione. Secundo de finali retributione, scilicet bonorum sustinentium et malorum inferentium persequutionem, infra 14, et vidi et ecce nubem. Persecutionem autem sustinet Ecclesia a Diabolo, sustinebit et ab Antichristo. Unde primo agitur de profectu Ecclesiae in persecutione Diaboli. Secundo de profectu ejus in persecutione Antichristi, 13 capite. Et vidi de mari bestiam. Rursus circa primum primo agitur de profectu Ecclesiae sub persecutione Diaboli occulta. Secundo de ejus profectu sub manifestatione, secundum Glossam, hic et inferius. De manifesta persequutione habetur ibi: et post quam vidit draco. In prima parte primo describuntur pugnantes, scilicet mulier et draco. Secundo ostenditur aviditas hostis repugnatoris. Et draco stetit. Tertio auxilium impugnatae mulieris, et peperit masculum. Quarto dejectio ipsius draconis et projectus est draco. Quinto sanctorum jubilus de triumpho dejectionis, sive adjutoris, scilicet Dei, et audivi vocem. Circa primum primo describitur mulier bellum sustinens. Secundo draco bellum inferens, et visum est aliud. Mulier autem describitur quantum ad quatuor quae decent eam quae regi desponsatur. Primo autem describitur implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali: mulier amicta: ubi describitur quantum ad figuras designantes Ecclesiae laudem. Primo quantum ad ornatum speciositatis. Secundo quantum ad dominationem potestatis, et luna. Tertio quantum ad indicium sive insigne dignitatis, in capite. Quarto quantum ad virtutem fecunditatis, et in utero. Dicit igitur: et signum: quasi dicat: ita vidi praemissa et praeter illa vidi aliud, scilicet magnum: scilicet quaedam mulier apparuit amicta sole, et sic de aliis; et hoc est quod dicit: et signum magnum, scilicet figura quiddam magnum signans, apparuit in caelo, idest in Ecclesia militante: quasi dicat: vidi per visionem quasi in caelo quamdam figuram magnam, significantem aliquid. Hoc signum sive haec figura, fuit illud quod sequitur, scilicet de muliere amicta sole et habente lunam sub pedibus, et sic ulterius. Apparuit autem hoc signum in caelo, quia illud signum sive haec figura est de Ecclesia significata per caelum. Signum autem dicit apparuisse, quia haec et alia videbat sub figuris sive signis, sicut supra in prologo dicetur, ut ea sub congruis similitudinibus scriberet et traderet nobis. Hoc autem signum magnum dicitur, quia magna signat de Ecclesia: scilicet amabilem speciositatem, dominativam potestatem, regiam dignitatem, sobolis fecunditatem. Haec autem quatuor magni ponderis sunt apud Deum et magnae utilitatis in Ecclesia ipsa, et haec per hujusmodi signa signantur. Augustinus, 2 de doctrina Christiana: nemo ambigit per similitudinem libentius quaelibet cognosci. Sed cum haec signa obscuram significationem habeant, nec sit certum quis intellectus sit accipiendus, videtur fuisse utilius, si aperte signis nobis veritas exprimeretur. Item unus intelligit uno modo, alius alio: et videtur quod saltem unus deviet ab intellectu recto. Respondeo. Dicendum, quod hae visiones sub figuris obscuris scriptae sunt convenientissima ratione; et est ad hoc ut alias plurimas Scripturae obscuritates ratio multiplex. Tum ex parte legentium, ex parte quorum est quadruplex ratio, ut dictum est supra 7. Tum ex parte Scripturae, ut scilicet fecundius veritas per ipsa signa detur intelligi: quod fit dupliciter: scilicet quantum ad ipsam rem in se, quia ipsa res plenius ostenditur per ipsa signa, quia signa non plus important quam vocabulum nudum, sicut plus importatur cum dicitur, mulier amicta sole et luna sub pedibus ejus, quam si diceretur: Ecclesia decora spiritualiter et contemnens temporalia; sicut plus sonat ignis quam amor. Luc. 12, ignem veni mittere in terram. Item quantum ad intellectuum multiplicitatem; quia ipsa obscuritas dat viam ad multiplicem intellectum, et sic majus documentum elicitur. Unde Augustinus, 11 Lib. de civitate Dei: divini sermonis obscuritas, ad hoc utilis est, quod plures sententias veritatis parit, et lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intelligit. Ad primum objectum dicendum, quod sicut dicit Augustinus 11 Lib. confessionum: non frustra voluit Deus scribi tot paginarum opaca secreta: unde dominus sanctis doctoribus revelavit intellectum Scripturae quantum judicavit esse necessarium nobis. Per ipsos autem datur via ad intelligentiam Scripturarum, ut patet de beatis Gregorio, Augustino, Hieronymo, Chrysostomo et aliis sanctis expositoribus. Item quotidie aliis studiosis qui sunt ad docendum ceteros idonei revelat quantum placet suae sapientiae, omnia congrue dispensante. Dat etiam quandoque intellectum indignis, propter commodum aliorum. Maxime autem dat dominus intellectum humilibus et orationi instantibus. De humilibus Matth. 11, abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. De orantibus Damascenus 4 Lib. cap. 10, pulsemus avide sic enim aperietur. Licet igitur homini certum non sit de se et per se quis intellectus in Scriptura habendus sit, tamen per documenta sanctorum cognoscitur, et etiam per donum illuminationis internae. Ad aliud dicendum, secundum Augustinum, quod non est deviatio propter hoc a recto intellectu, licet unus intelligat alio modo quam alter, vel licet unus intelligat pluribus modis. Scriptura enim, secundum Augustinum, fons est educens rivulos multos. Et non est dubitandum quin beatus Joannes perfectius et clarius intellexerit ea quae scripsit quam doctor exponens: et probabile est, quod omnes convenientes expositiones quae ponuntur in eis, ipse in ipsis verbis intellexit, cum per ipsum haec ad nos manaverint et prius ipse receperit. Item etiam si non omnes intellectus qui habentur in his, non novit ille per quem liber aliquis Scripturae est editus, non propter hoc latuit spiritum sanctum aliquis utilis et congruus intellectus. Unde Augustinus loquens de Moyse, et de illis verbis, in principio creavit Deus etc. dicit 12 Lib. confessionum: si quid homo minus videt, numquid spiritum tuum bonum in terram deducentem latere potuit, quicquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus? Mulier. Hic in speciali describitur mulier: et hoc quantum ad quatuor praemissa: quia signum apparuit, scilicet, mulier amicta sole, idest Ecclesia induta sive ornata Christo illuminante et decorante. Ecclesia dicitur mulier, quia scientia verbi divini generat filios sponso suo et nutrit cum diligentia et labore. Haec est Esther quam rex amat super omnes mulieres, sicut dicitur Esther 2, quia Christus plus diligit Ecclesiam quam congregationes fidelium ante legem et legem. Hujus est indumentum et ornamentum Christus, Rom. 13, sed induimini Jesum Christum, quia regit, calefacit, protegit, decorat et honorificat eam, sicut vestis nobilis hominem indutum. Christus autem dicitur sol, propter claritatem quam habet in se, et quam efficit in Ecclesia sive in justis. Pulcher talis ornatus et delectabilis aspectu. Malachiae ultimo. Orietur vobis timentibus sol justitiae, Eccles. 10, dulce lumen et desiderabile est oculis videre solem. Et lunam, idest rerum temporalitas sive temporalia quae subjacent multiplici mutationi, sicut luna multipliciter mutatur. Eccles. 1, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Sub pedibus ejus, idest sub affectionibus, quia non subjicitur temporalibus Ecclesia, quantum ad justos, per amorem et cupiditatem, sed eis dominatur. Affectus autem sunt pedes, quia eis tota anima et omnia merita innituntur et sustentantur. Item per eos inceditur, proficiendo in meritis. Item cum eis quasi cum pedibus calcanda sunt vana: unde dicitur hic, luna sub pedibus ejus. Gregorius super hunc locum: quia Ecclesia cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibus premit. Nota quod Ecclesia despicit sive calcat pedibus lunam, propter amorem solis. Philipp. 2, omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucrifaciam. De hoc Hieronymus: humanas terrenasque opes contemne, ut illi placeas pauper cui difficile opulentus placere potest. Et in capite. Hic ostenditur insigne regiae dignitatis; quia in capite suo habet coronam duodecim stellarum. Ornatus enim capitis coronat et decorat ac nobilitat eam. Dicit igitur: et in capite ejus, scilicet in Christo, qui est caput Ecclesiae ipsam regens et providens, in ea influens sensum fidei et motum dilectionis et operationis. Coloss. 1, ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam. Corona stellarum duodecim, idest nobilis victoria duodecim apostolorum, hoc est duodecim apostoli in se lucidi, et aliorum illuminativi; in oculis terrenorum minimi, coram Deo magni: contra vitia et contra Diabolum, et contra hostes fidei victoriosi. Quae victoria per coronam signatur, quia victoribus dari solet. Et dicitur haec corona esse in Christo, quia hoc cedit ad honorem ipsius et ad ostensionem regiae dignitatis in eo, cujus milites fuerunt apostoli, et cujus virtute et ad cujus gloriam vicerunt omne vitium et Diabolum et fidei impugnatores quos vicerat efficacia doctrinae operatione, potestate et miraculis et virtute constantiae, quia propter adversa non cesserunt. 2 Corinth. 2: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu. Comparantur autem stellis, quia in se luminosi aliis praebent lucem in nocte adversitatis et infidelitatis: Baruch 3, stellae dederunt lumen in custodiis suis: sicut Thomas in India majore, ipse Joannes in Asia, Andreas in Achaia, similiter de aliis. Dicitur autem hoc ad laudem Ecclesiae, quia per hoc ostenditur ipsa habere dignitatem regiam, quod caput suum est coronatum, quia corona capitis cedit in honorem totius corporis. Vel corona duodecim stellarum est gloria duodecim particularium praemiorum quae sunt in Christo. Etiam Ecclesia habet hanc coronam in suo capite, idest Christo, et ab eo eamdem recipiet in se ipsa. Hae duodecim stellae sunt septem dotes: tres animae, scilicet visio aperta, 1 Joan. 3, videbimus eum sicuti est. Dilectio plena. Isa. 31, dixit dominus cujus ignis in Sion et caminus ejus in Jerusalem. Item tentio sive comprehensio aeterna. Philipp. 3, sequor autem si quo modo comprehendam et cetera. Sunt autem quatuor corporis: scilicet claritas. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Impassibilitas, 1 Corinth. 15, oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Agilitas, Sap. 3, tamquam scintillae in arundineto discurrent. Subtilitas, Joan. 20, stetit Jesus januis clausis. Item cum his septem dotibus erunt alia quinque: scilicet gaudium de evasione totius mali. Psalm. laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Item filiatio Dei in perceptione haereditatis, Rom. 8, quod si filii, et haeredes. Item societas jubilosa. Ephes. 3, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis et cetera. Pax perpetua. Psalm. in pace in idipsum, dormiam et requiescam. Securitas firma. Zachar. 13, sedebit Jerusalem secura. In his consistit abundantia totius boni; et in his intelliguntur omnia bona patriae. Vel in capite ejus, idest in ejus primordio; quia in primitivo statu habuit apostolos Ecclesia, ex quibus fuit quasi coronata, quia magnam auctoritatem obtinebat per eos et victoriam. Vel in capite, idest in mente. Corona duodecim stellarum, idest duodecim fructus ipsam reddentes victoriosam et claram. De quibus Galat. 5, fructus autem spiritus, caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, mansuetudo, bonitas, longanimitas, fides, modestia, continentia, castitas. Quilibet Ecclesiae verus filius, hos duodecim fructus habet, vel in mente sua habet duodecim articulos quae sunt Ecclesiae in coronam, idest dignitatem et victoriam, cum per eos cum annexa caritate Christo conjungitur et vitia debellantur. 1 Joan. ult. haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Allegorice de beata virgine. Signum, scilicet illud quod sequitur, scilicet de beata virgine, quod fuit amicta sole, et habuit lunam sub pedibus et coronam duodecim stellarum in capite. Hoc enim fuit signum divinae bonitatis et sapientiae, signum castitatis et pietatis ad genus humanum. Isa. 7, propter hoc dabit dominus ipse vobis signum et cetera. Magnum, quia valde magnum judicium bonitatis suae et caritatis ad homines ostendit in ipsa. In caelo, idest in Ecclesia, de qua fuit virgo beatissima perfecte. Quod autem fuit hoc signum ostendit mulier, scilicet virgo beata benedicta super omnes mulieres, quae salutis auctorem peperit, viris ac mulieribus. Prov. 11, mulier gratiosa inveniet gloriam. Amicta, idest ornata, sole, idest Christo qui de seipso ipsam ornavit, decoravit et fecit totam luminosam, non suis radiis solum, sed et seipso; unde virginis claritas in alios redundabat. Unde beatus Bernardus in quodam sermone: Mariae praesentia totus illustrabatur orbis adeo, ut et ipsa jam caelestis patria, clarius rutilet virgineae lampadis illustrata fulgore. Sed contra. Jerem. 31, femina circumdabit virum; ergo potius ipsa circumdedit Christo non fuit eo circumdata vel amicta. Respondeo. Utrumque verum est, nec sunt contraria, sed unum potius est alterius causa. Fuit enim circumdatus Christus in quantum ejus filius, dum ipsum de se genitum virgo in utero circumdedit. Circumdedit etiam eam inquantum ejus ornatus, dum eam seipso spiritualiter decoravit. Et luna, idest temporalia, mutabilia et defectibilia ut luna. Sub pedibus, idest affectibus, ejus, idest omnia temporalia calcavit per eorum contemptum, ne quoquomodo fuscarent ejus dilectionem ad filium. Ideo de ipsa dicitur Ecclesiastici 24, ego mater pulchrae dilectionis. Amor enim commutabilis boni, aliquo modo semper derogat amori boni incommutabilis. Unde Augustinus, 10 Lib. confessionum: minus te amat, qui tecum aliquid amat. Et in capite etc. idest ipsam sublimavit sive honorificavit dignitas privilegiorum; sicut corona in capite, caput et ipsum hominem honorificum facit. Hae duodecim stellae sunt, secundum Bernardum, duodecim praerogativae beatae virginis. Quatuor de caelo, quia super eam erant. Quatuor ex parte animae. Quatuor ex parte corporis. Primae quatuor praerogativae sunt sanctificatio ipsius virginis, salutatio Angeli, obumbratio spiritus sancti, inenarrabilis conceptio filii Dei. Aliae quatuor fuerunt, donum humilitatis, magnanimitas fidei, mansuetudo pudoris, sive zelus humanae salutis; quia sacro pudore salubriter pudorata fuit. Item salutem humanam multum zelavit. Quartum fuit martyrium cordis. Lucae 2, et tuam ipsius animam, pertransibit gladius. Alia quatuor sunt, quia fuit virginitate purissima, sine corruptione fecunda, sine gravamine gravida, sine dolore puerpera. Et bene dicuntur stellae, quia eam claram et sublimem reddebant. Extollitur ergo his verbis universalis regina, quantum ad amabilem speciositatem, immutabilem sanctitatem, et admirabilem dignitatem. Et in utero. Hic agitur de fecunditate Ecclesiae. Novos enim filios, Christo sponso parit. Ad hoc autem concurrit semen divini verbi, quod suscepit Ecclesia a sponso Christo. Item doctrina praedicationis, quae homines disponit ut fiant filii Dei per adoptionem. Item quandoque praedicatores et pastores se affligunt per mortificationem carnis, ut homines convertant. Primo ergo ostenditur verbum in corde. Secundo, doctrina in ore, et clamabat. Tertio, afflictio in corpore, et cruciatur. Dicit igitur, et in utero, Glossa, in jugi memoria, habens, Glossa, verbum Dei. Iste est foetus quem Ecclesia suscepit a suo sponso, de quo satagit formare filios pulchros et novos. Unde Anselmus in libro de concordia gratiae et liberi arbitrii: est autem semen verbum Dei. Matth. 13, semen est verbum Dei. Et clamat, idest Ecclesia in praedicatoribus et pastoribus bonis. Clamat Ecclesia in majoribus, praedicando cum affectu, qui in clamore intelligitur, Isaiae 58, clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Parturiens, idest cum labore satagens ad pariendum filios spirituales. Parturitio, est praeparatio partus, quae fit cum frequenti cruciatu et dolore; et per hoc signatur diligentia et laboris frequentia in officio praedicandi et adjuvandi animas. Galat. 4, filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. Clamori autem praedicationis, debet adjungi clamor orationis, quae prorsus est necessaria. Psal., clamavit ad me et exaudiam eum. Augustinus, 4 libro de doctrina Christiana: priusquam exerat proferentem linguam, ad Deum levet animam sitientem. Et cruciatur, interiori desiderio, et exteriori carnis maceratione, ut pariat, scilicet spirituales filios Deo. Partus enim est quando proles nascitur: unde praecedit parturitio, idest praeparatio ad partum, et sequitur partus. Sancti enim praedicatores, quandoque se affligunt corporaliter, ut efficaciter animas convertant et Deo pariant. 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo et cetera. 2 Corinth. 11, in fame et siti et cetera. Haec verba non conveniunt beatissimae orbis reginae, quantum ad partum filii; quia sine dolore peperit; sed quantum ad compassionem dominicae passionis. Et habens in utero, idest in intimis cordis, per plenum amorem. Et clamabat, per compassionem instante filii passione. Parturiens, idest ad modum parturientis afflictionem sustinens quando per acutum doloris gladium martyr effecta est, ut praedixerat Simeon. Lucae 2, tuam ipsius animam pertransibit gladius. Unde beatus Bernardus: vere tuam ergo animam pertransivit vis doloris, ut plus quam martyrem non immerito praedicemus; in qua nimirum corporeae sensum passionis excessit compassionis affectus. Et cruciatur ut pariat, ut intelligatur pro tempore passionis, idest flagrat afflictivo desiderio, ut parturitionis ejus finis veniat. Parturitionis ejus finis fuit, cessatio doloris filii, et redemptio generis humani: unde sibi convenit illud Isaiae 66, antequam parturiret peperit, antequam veniret partus ejus peperit masculum. Antequam parturiret, idest ad modum parturientis doleret, compatiendo filio patienti. Peperit: verum est quia in ipsa partus praecessit parturitionem; quia peperit sine dolore, et antequam veniret partus, idest finis parturitionis, scilicet redemptio humana, peperit masculum. Et visum. Hic describitur draco bellum inferens. Et primo implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali, ecce. Dicit igitur, et visum est, idest apparuit, aliud signum, aliud dico a primo; quia primum fuit signum bonitatis et dignitatis Ecclesiae quae impugnatur: hoc autem est signum perversitatis Diaboli, a quo impugnatur. In caelo: tangit igitur tenorem visionis: quia scilicet vidit aliud quoddam signum in caelum, scilicet draconem magnum Rufum, et sic de aliis quae sequuntur. Hoc signum signat malitiam Diaboli in Ecclesia, idest contra Ecclesiam, quae caelum est, propter splendorem meritorum in justis. Unde super hunc locum dicit Gregorius: caelum est Ecclesia, quae in nocte vitae praesentis, dum innumeras in se sanctorum virtutes continet, radiantibus de super sideribus fulget. Et ecce. Hic describitur draco impugnator in speciali. Et primo describitur quantum ad potestatem in habitu. Secundo quantum ad malignitatem in actu, et cauda. Circa primum primo agitur de ejus potentia quam habet in se. Secundo de ejus praesidentia super principes habens septem capita. Ejus autem potentia quam habet in se, habet annexam astutiam, et utraque magna est; habet et annexam saevitiam. Unde circa primum primo ostenditur potestas cum astutia. Secundo, utriusque vehementia, magnus. Tertio, malitiosa saevitia, rufus. Dicit igitur, et ecce. Specificat hic quod est illud signum. Per hoc quod dicit ecce, notatur praesentia visionis: quasi dicat: ante oculos vidi draconem talem. Per hoc etiam potest intelligi, quod Diabolus semper praesto est ad nocendum, quia ecce adverbium est demonstrandi, draco, scilicet Diabolus fortis astutus. Nomen enim draconis, dicit fortitudinem; quia draco cum astutia fortitudinem habet: unde dicitur draco, hoc est Diabolus, pugnare cum Michaele. Job 41, non est potestas super terram et cetera. Item draco dicit astutiam. Unde Augustinus in quodam sermone: leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur. Magnus, propter magnitudinem utriusque. Ezechiel. 29, ecce ego ad te draco magne, qui cubas in medio fluminum. Vel, magnus, propter elationem. Job 41, ipse est rex super filios superbiae, rufus, idest saevissimus. Color enim rufus, signat crudelitatem in effusione sanguinis, idest in interfectione spirituali. Joan. 8, ille homicida erat ab initio, habens septem capita, idest universos pravos principes possidet, et per ipsos nititur subvertere multos. Et quia per illos et per alios principibus subjectos facit Decalogum violari, recte sequitur, et cornua decem, idest omnes perversos homines, legis Decalogum impugnantes. Numerus enim denarius, quia numerus est completus, signat universitatem perversorum, qui Decalogum praeceptorum salutis et in se et in aliis impugnant. Cornu enim impugnationem signat. Et sic principes dicuntur capita in quantum aliis praesident. Ipsi etiam et eorum subditi, dicuntur cornu, inquantum Decalogum impugnant. Vel, cornu possunt intelligi secundum Glossam alii eis subditi, per quos faciunt legem frangi ab hominibus. Unde Glossa, reges et cetera. Quia vero principes plusquam alii nocent, multos fideles dejiciunt in infidelitatem, vel aliud commissum, et sic videntur victores, subditur, et in capitibus suis, idest in principibus suis habet, diademata septem, idest universas victorias, de subversis, secundum Glossam. Universas inquam, quia de universis vitiis. Item secundum omnem modum tentandi; quia perversi principes, maxime infideles, multipliciter seducunt homines; scilicet per astutiam, per potentiam, per documenta, per blandimenta, per minas, per dona, per flagella. Hoc etiam nunc fit, maxime autem fiet sub Antichristo. Talis autem victoria apparens est, non vera; quia qui videtur in hujusmodi vincere, post ipse a Diabolo vincitur. Unde supra 9, additur tamquam, et super capita earum tamquam similes auro. Et cauda. Hic ostenditur malignitas in actu: quia multos qui lucere per vitam videbantur seducit: unde dicitur, et cauda ejus, idest deceptio fraudulenta, qua celant vitia, et vitiorum incommoda, sicut cauda celantur turpia, trahebat, idest trahit de fide ad infidelitatem, per suggestionem et blandimenta et astutiam multiplicem. Tertiam partem stellarum, idest illos qui lucem vitae habere videbantur et alios illuminare. Eorum enim qui videntur lucere per doctrinam et vitam, quidam habent lucem vitae activae, quidam contemplativae, et hoc stabiliter et finaliter; quidam neutram, sed solum phantasticam, licet fidem informem habeant; et hi sunt tertia pars: supra 9. Tertia pars hominum occisa. Et misit in terram, scilicet tractos allexit terrenorum amore. Primo enim draco ille homines seducit trahendo a fide vel a statu gratiae, et sic eos aliquo tempore per blandas tentationes seducit; postmodum ut magis eos involvat, allicit terrenorum amore, et facit aperte peccare, ad pervertendum ulterius alios. Unde Gregorius super hunc locum: stellas de caelo in terram cadere est, relicta spe caelestium illo duce ad ambitum gloriae saecularis inhiare. Secundum aliquos exponuntur haec verba praeter modum praemissum de reprobis Angelis. Cauda ejus, idest naturalium excellentiam, qua alios traxit, sicut aliquid trahitur cauda. Trahebat, idest traxit dejiciendo per superbiam. Ipse enim Diabolus, cum primo esset omnibus excellentior, videns suam naturalem excellentiam, superbuit. Multi autem ex aliis videntes eum tam excellentem, consenserunt ejus superbiae, et ei adhaeserunt. Tertiam partem stellarum, idest omnes Angelos reprobos, qui stellae erant per claritatem ac volubilitatem naturae. Una pars Angelorum est multitudo eorum qui assistunt, ita, quod si mittuntur, raro mittuntur. Alia est eorum qui ita assistunt, quod frequenter mittuntur. Tertia pars sunt illi, qui nec sunt de illis nec de istis. Hos traxit Diabolus de primis et secundis. Danielis, 7, millia millium et decies centena millia et cetera. Per hoc autem quod dicitur, trahebat, intelligitur motus violentior; quia motus quo declinaverunt aliqui post ipsum, fuit contra naturam. Potius enim naturale est converti ad suum factorem. Unde Augustinus de homine loquens in 2 Lib. contra Faustum dicit: sed nec ipse homo contra naturam facit quicquam, nisi cum peccat. Et misit eos in terram, quia propter excellentiam naturalium ejus, adhaeserunt ei et ceciderunt in hunc aerem inferiorem propinquum terrae, ut seducerent homines. Vel, in terram, idest in Infernum, qui est sub terra, et etiam terra vocatur, propter firmitatem, quia semper durabit. Job 10, terram misit et cetera. Et draco. Hic ostenditur aviditas hostis impugnatoris, qua sitit devorare fideles. Et draco: quasi dicat: ita fortis est draco, et jam multos seduxit, et sua potestate confisus, et experientia edoctus; adhuc sitit bonos pervertere. Et hoc est, et draco, idest Diabolus, cum fortitudine et veneno malitiae, habens insidiosam astutiam, stetit. Per hoc notatur mora et aviditas nocendi. Unde Augustinus, 2 libro de civitate Dei: Daemones semper sunt ad decipiendum vigilantissimi. Ante mulierem, idest contra Ecclesiam Deo filios parientem; quia semper Ecclesiae insidiatur ut fidelibus noceat. 1 Petri 5, adversarius vester Diabolus, tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret. Quae paritura erat, idest quae quantum ad aliquos convertendos, propinqua erat partui; quia quantum ad aliquos longe est a partu, quantum ad aliquos prope, quantum ad aliquos est in pariendo; cum scilicet eos cum effectu convertit; quantum ad aliquos post partum, cum scilicet aliqui jam sunt fideles et justi, et eos educat Ecclesia lacte documenti et exempli. Isaiae ultimo: parturivit et peperit Sion filios suos. Quod autem dicit, paritura, potest intelligi pro tempore praeterito, quia olim jam diu incepit filios Deo procreare. Intelligendum etiam pro praesenti: hoc enim habet quotidie locum. Quid autem intendit draco, ostenditur cum subditur, ut cum peperisset, idest aliquem in fide vel mores bonos generasset, filium ejus, scilicet spiritualem, devoraret, idest ad peccatum traheret; tenet similitudinem draconis, qui devorat. Per hoc patet quod in principio, cum quis inchoat bene agere, Diabolus sitit eum devorare. Jeremiae 51, replevit ventrem suum teneritudine mea. Sed quid est quod dicit, stetit? Aut enim dicitur, stetit, secundum locum, aut secundum affectum. Si secundum locum, contra, 1 Petri 5, tamquam leo rugiens circuit et cetera. Si secundum affectum: sed stare affectu est habere rectum affectum. Unde supra 8, vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei. Respondeo. Stare est dupliciter. Aut secundum locum; et sic non accipitur hic secundum sensum mysticum, quia non semper stat eodem loco: aut secundum affectum, et tunc aut accipitur in bono, et sic dicit affectum rectum et promptum ad bonum, ut supra 8: aut in malo, et sic dicit affectum intentum et sitibundum ad malum, et sic accipitur hic. Et peperit. Hic agitur de auxilio in pugna mulieris. Et primo ostenditur auxilium ei praestitum a filio per se. Secundo a ministris filii, et factus est. Circa primum primo ostenditur partus filii auxiliantis. Secundo potestas ad auxiliandum, masculum. Tertio ipsum auxilium praestitum, et mulier. Potestas autem ostenditur quantum ad quatuor. Primo quantum ad gratiae validitatem, cum dicitur masculum. Secundo quantum ad praesidentiae dignitatem, qui recturus. Tertio quantum ad divinitatis majestatem, et raptus est. Quarto quantum ad judiciariam auctoritatem, et ad thronum ejus. Nam secundum haec quatuor habet Christus magnam potestatem ad auxiliandum Ecclesiae. In ipso enim secundum humanitatem fuit et est plenitudo gratiae, per quam habet robur ad resistendum Diabolo, ne Ecclesiae noceat. In ipso enim est sublimitas praesidentiae, quia etiam secundum quod homo, dux est et princeps Ecclesiae: unde eam defendere potest. Item in eo est majestas divinae naturae, quia aequalis est patri, et per hoc omnia potest. Item in eo est dominium autoritatis judiciariae, per quam poterit de Diabolo vindictam accipere, de his quae contra Ecclesiam machinatur. Dicit igitur: et peperit filium, quasi dicat: ita Ecclesia paritura erat et quotidie parit, inter multos autem filios quos peperit, genuit unum, aliis digniorem. Et hoc est quod dicit, et peperit, scilicet mulier Ecclesia, filium, idest Christum per virginem matrem, quae fuit membrum et pars Ecclesiae: unde hoc attribuitur toti, quod est partis; corpori quod est membri. Dum enim virgo beata filium peperit, ipsa Ecclesia per virginem ipsum peperit, scilicet inter multos quos genuit. Dupliciter enim parit Ecclesia filium: scilicet vel spiritualiter, et sic peperit et quotidie parit fideles per virtutem doctrinae et exemplum vitae: vel corporaliter, et sic peperit Christum per virginem, quae erat pars ipsius Ecclesiae; et hoc fuit per virtutem ipsi virgini datam mirabiliter: unde de virgine dicitur Matth. 1, et peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen ejus Jesum: quasi dicat: paratus erat draco ad devorandos filios Ecclesiae, sed natus est ei filius qui draconem arceret. Masculum, idest nihil infirmitatis contrariae virtuti habentem nihilque femineum in operibus suis; quia in ipsa sua infantia, ab ipsa incarnatione plenam gratiam habuit, et in aetate sequente fortia opera fecit: unde per fortitudinem gratiae plenae in se, et secundo in meritis potens est resistere Diabolo, impugnanti Ecclesiam. Isa. ult., antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Partus, idest potestas pariendi secundum cursum naturae. Qui recturus erat, in actu et via recte vivendi. Gentes, idest electos ex gentibus. Ex quo patet latitudo suae praesidentiae, quia supra gentiles et Judaeos dominabatur etiam inquantum homo. Rom. 15, qui exurget regere gentes et cetera. In virga ferrea, idest potentia infrangibili et invincibili: unde cum sit potens rector suorum, certum est quod eos defendere potest. Vel, virga, idest justitia, propter rectitudinem. Ferrea, idest inflectibili; et quia suos regit juste, non declinabit ab eorum defensione. Psalm., reges eos in virga ferrea. Et raptus est filius ejus, scilicet Christus qui est filius Ecclesiae, per hoc quod est filius virginis beatissimae quae membrum est et nobilis pars Ecclesiae. Ad Deum, idest ad aequalitatem Dei patris: quasi dicat: ascendit in caelum et sic manifestavit se patri esse aequalem inquantum Deus: licet ad carnem suscipiendam se humiliaverit, Philipp. 2, non rapinam est arbitratus esse aequalem Deo. Per hoc autem quod dicitur, raptus, potest intelligi nobilitatio naturae humanae, quae supra propriam conditionem facta est nobilis dum filius in ipsa natura humana existens cognoscitur patri aequalis, quia per hoc magis manifestatur dignitas humanitatis. Raptus enim dicit virtutem quae quasi quamdam violentiam conditioni naturae facit, dum ipsam naturam tam nobiliter extollit. Sed quomodo dicitur raptus ad aequalitatem patris, cum inquantum Deus semper eam habuerit, secundum humanitatem autem nunquam? Respondeo. Raptus iste ad aequalitatem patris est secundum manifestationem, quia post ascensionem magis apparuit ejus divinitas inquantum est patri aequalis, quam ante: et intelligitur de ipso secundum divinitatem humanitati unitam, propter quam unionem nihil amisit. Sed ejus divinitas ante ascensionem a paucis cognoscebatur: postmodum autem manifestata fuit, cum spiritum sanctum effudit et discipulos per mundum praedicare fecit. Et ad thronum ejus, scilicet patris, est raptus, idest potestatem judiciariam se habere ostendit. Totum hoc post ascensionem patuit magis quam ante. Et potest intelligi tam de potestate judicandi inquantum Deus, quam habet eamdem cum patre, vel de potestate judicandi quam habet a patre inquantum homo: et secundum hoc dicitur esse raptus, propter altitudinem hujus dignitatis quae est supra naturam humanam, secundum se acceptam. Dicitur autem raptus ad thronum patris, quia etiam inquantum homo participat judiciariam potestatem patris, Joan. 5, pater omne judicium dedit filio. Hoc autem magis claruit per ascensionem, quia tunc fides dilatata est. Et mulier. Hic ostenditur ipsum auxilium praestitum; et hoc in tribus. Primo quantum ad confugium, quia dedit Christus Ecclesiae gratiam confugiendi ad secretum mentis et declinandi a tumultu mundano. Secundo quantum ad locum, quia facit Ecclesiam manere in loco spirituali sibi congruo, et ipsum locum praeparat. Ubi habet. Tertio quantum ad pastum, ut ibi pascat. Dicit igitur: et mulier: quasi dicat: talem filium peperit mulier, cui draco insidiabatur: et per auxilium hujus filii, mulier, idest Ecclesia, virtutibus et filiis spiritualibus fecunda. Fugit, volens cavere insidias et nocumenta draconis. In solitudinem, idest secretum mentis: ibi sola est per exclusionem tumultus mundanorum desideriorum. Hoc autem confugium est per auxilium Christi, quia ex Dei dono est. Job 39, cui dedi in solitudine donum. Gregorius, bene conversantibus solitudo mentis tribuitur, ut exurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premant, et quoddam sibi cum domino intra se secretum quaerant. Ubi habet locum, idest in qua solitudine interni secreti habet Ecclesia, quantum ad viros justos, mansionem spiritualem, qua tamquam loco quietatur. Paratum a Deo: quia non potest haberi locum interni secreti, in quo anima quiescit, nisi ex magno Dei dono: qui hunc locum suis paravit, quia per exemplum vitae et passionis omnia contemnere docuit, et sibi ac Deo interius vacare. Paravit etiam per meritum et efficaciam ipsius passionis, per quam suis gratiam tribuit. Parat etiam amplius quando gratiam ad hoc tribuit; et sic animam in hoc loco manere facit, et ibi cum ea familiariter loquitur. Oseae 2, adducam eam in solitudine et loquar ad cor ejus. Et per hoc quod dicitur, habet locum, ostenditur quod non est egrediendum unquam exterius per amorem vanitatis mundanae: sed interius morari debet. In solitudine enim est anima, quando non inhiat exterioribus, sed interius aeternis, licet corporaliter, sit homo inter homines. Unde Gregorius, si prematur aliquis corporaliter popularibus turbis et cum nullos curarum saecularium tumultus in corde patiatur, non est in urbe. Ut ibi: quasi dicat: Deus paravit vel parat locum Ecclesiae ut ibi pascat illam, scilicet partu doctrinae; quia qui apud se in interno secreto habitat, efficacius pascitur verbo Scripturae vel praedicationis; quietius enim et sapidius et plenius capit. Et bene dicitur, pascat, quia ipsa doctrina Scripturae a Deo est; et quod anima inde reficiatur, ex dono ejus est. Psalm., in loco pascuae ejus ibi me collocabit. Item pascit Deus Ecclesiam quantum ad justos interna consolatione, ut cum dat delicias spiritus. Isa. 51, ponet desertum quasi delicias et solitudinem quasi ortum domini et cetera. Item caelesti pane, idest seipso spiritualiter et sacramentaliter. Sap. 16, Angelorum esca nutrivisti populum tuum et cetera. Diebus mille ducentis sexaginta, idest toto tempore quo subsistet Ecclesia, per virtutem dominicae praedicationis, tribus annis et dimidio. Ipse Christus enim tanto tempore praedicavit, ex cujus praedicatione ortum habet praedicatio Scripturae, ex qua praedicatione pascitur Ecclesia. Totum ergo tempus Ecclesiae a passione domini usque ad finem mundi signatur per dies mille ducentos sexaginta; quia scilicet in omni tempore suae praedicationis sustentatur Ecclesia doctrina dominicae praedicationis, quam Christus tribus annis et dimidio fecit. Vel potest referri specialiter ad tempus Antichristi, quando Ecclesia pascetur praedicatione Eliae et Enoch, et etiam interna refectione, maxime quantum ad perfectos qui tunc erunt. Hoc autem erit per dies mille ducentos sexaginta, idest per tres annos et dimidium quibus regnabit Antichristus. Supra 11, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta. Potest aliter intelligi haec solitudo de qua dicitur: fugit in solitudinem, de solitudine poenitentiae: quae bene dicitur solitudo, quia deserit homo per eam omnia peccata, in quibus est mala societas; et quia ipsa poenitentia deseritur a multis, quia pauci incolunt poenitentiae desertum. Ad hoc desertum confugit Ecclesia, quando videt draconis insidias; quia justi quando vident se tentari, ad poenitentiam recurrunt augentes ejus austeritatem. Psalm., ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Iste locus datur eis a Deo, et pabulo verbi Dei in eo pascuntur, sicut sequitur, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascat eam etc. expone ut prius. Ex praemissis colligitur documentum, quod cum quis tentatur a dracone, debet fugere ad solitudinem quietis internae, idest in secretum mentis, ubi in oratione meditatione et contemplatione loquatur solus cum domino sine societate mundanorum cogitatuum et desideriorum: hanc solitudinem Deus dat et ibi animam secum loquentem pascit. Gregorius, bene conversantibus solitudo mentis tribuitur: ubi cum domino exteriore cessante strepitu, per interna desideria silenter loquatur. Job 3, qui aedificat sibi solitudines. Debet etiam confugere ad solitudinem poenitentiae, quam debet augere. Iste enim est locus quem Deus animae parat, ut in latitudine cordis habitet ibi. Psalm. statuisti in loco spatioso pedes meos. Maxime autem expedit confugere ad solitudinem claustri: ibi enim dominus animam pascit quousque perveniat in fortitudinem cibi ad montem Dei Horeb, 3 Reg. 19. Sed objicitur, quia dicitur Eccl. 4, vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem. Respondeo: praeter solitudinem corporalem sive localem, est triplex solitudo sive desertum: scilicet solitudo status culpae, in quo est homo solus, quia sine Deo est et sine societate justorum: non enim est de numero justorum, qui sunt sub una societate secundum animum, licet divisi sunt secundum locum. De hac solitudine dicitur Eccles. 4, vae soli. Bernardus in epistola ad Carthusienses: vere solus est, cum quo Deus non est. Item est solitudo status gratiae in qua homo solus est quantum ad strepitum mundanae vanitatis. Vana homo nec cogitet nec affectet, nec proferat, nec audiat, nec agat; et in hac solitudine cum Deo loquatur. De hac solitudine dicitur hic. Gregorius: nihil prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis. Est etiam solitudo sive desertum status gloriae; qui dicitur desertum, quia a multis deseritur, et quia nil vanum est ibi: unde recte dicitur desertum vel solitudo a vanis. Luc. 15, nonne reliquit nonagintanovem in deserto? Idest in caelo. Et factum est. Hic ostenditur auxilium Ecclesiae praestitum a ministris filii, scilicet Christi, scilicet ab Angelis: et agitur de bello quod est inter bonos Angelos et malos circa salutem hominum. Et primo describitur bellum. Secundo ostenditur impotentia bellantium adversariorum, et non valuerunt. Circa primum primo tangitur praemium in generali. Secundo in speciali, Michael. Ubi primo describitur praelium ex parte Angelorum bonorum qui student ad adjuvandum. Secundo ex parte reproborum qui satagunt ad nocendum, et draco. Dicit igitur: et factum est, postquam filius ad caelum est raptus. Post passionem enim, videns se Diabolus ab electis foras ejectum, studuit nocere homini: maxime autem post ascensionem quando vidit fidem praedicari. Praelium, scilicet illud de quo sequitur; quia Michael et ejus Angeli pugnant cum Diabolo et Daemonibus ad protegendum homines: Daemones autem contra sanctos Angelos ad damnificandum homines. Magnum: quia sancti Angeli student nos juvare, mali autem nocere. Vel, magnum, propter diuturnitatem, quia durat a passione domini usque ad finem mundi. In caelo, secundum aliquos intelligitur de praelio quodam quod factum est in caelo, quando in principio mundi, Angeli boni et mali, diversis affectibus et consensibus movebantur, quando Lucifer dixit: ascendam in caelum et cetera. Alii autem steterunt in affectu contrario. Tamen alius intellectus magis consonat literae, scilicet de Angelis bonis juvantibus Ecclesiam contra malos. Unde notandum quod beatus Joannes in hac visione vidit Michaelem, cum Angelis sibi subjectis pugnare in caelo cum dracone, idest Diabolo et aliis Daemonibus. Et Michael et Angeli ejus vicerunt. Hoc autem praelium signat bellum quod est inter sanctos Angelos et reprobos Angelos. Angeli enim boni pugnant pro homine, reprobi ad nocumentum hominis, et tamdem reprobi succumbunt. Hoc autem praelium fit in caelo, idest in Ecclesia, quae claritate, sublimitate et stabilitate est caelum. Michael. Hic exponitur in speciali quod est illud praelium. Nota igitur quod praelium, quod vidit beatus Joannes, signat bellum quoddam inter sanctos Angelos et malignos circa humanam salutem, quod durat a passione domini usque ad finem mundi. Dicit igitur, Michael: huic adscribitur pugna, quia ipse est princeps Ecclesiae Daniel. 10, nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester, et Angeli ejus, scilicet minores qui Ecclesiam tuentur et custodiunt, praeliabantur, idest praeliantur cum dracone, idest cum Diabolo per malitiam venenato, et ad venenandum astuto. Michael Archangelus est princeps ac praepositus Ecclesiae: et ipse et Angeli qui sunt sub eo, Ecclesiam protegunt ab Angelis malis. Hebr. 1, omnes administratorii spiritus sunt. Maxime autem hoc erit tempore Antichristi secundum Gregorium. Daniel. 12, in tempore illo consurget Michael et cetera. Et draco, idest Diabolus, pugnabat, idest pugnat. Quod enim Joannes tunc vidit, signat illud, quod a passione Christi fit, usque ad finem mundi. Et Angeli ejus, idest alii Angeli apostatae ei subjecti, quia non cessant nocere Ecclesiae. Habacuc 2, semper interficere gentes non cessat. Praeliantur boni Angeli contra malos Angelos suadentes bona hominibus, ac revelantes utilia, et roborantes contra vitia, et orando pro ipsis, et Daemones arcendo ab eis. Praeliantur mali Angeli contra bonos Angelos, immittendo hominibus occasionaliter, licet non causaliter, cogitationes malas, et persuadendo mala, et debiles reddendo contra vitia, et nocendo eis quantum possunt. De his dicit Haymo, pugnant ad invicem; quia sicut Daemones parati sunt ad impugnandum, ita sancti Angeli ad resistendum. Erigamus ergo arma securi, quia fortissimos nostrae patriae concives, et invictos adjutores habemus. Aliter secundum Glossam potest intelligi de majoribus qui sunt in Ecclesia et minoribus. Per Michaelem ergo, cujus nomen interpretatur, quis ut Deus? Intelliguntur majores in Ecclesia qui debent magna opera facere, per quae ostendatur magnitudo Dei; et quod Deo nullus est similis; per ipsum enim fiunt omnia opera magna suorum. Angeli sunt minores, sub majoribus in minori officio pastorali, animas tamen zelantes: vel etiam simplices subditi, tamen vita magni. Omnes tales Ecclesiam juvant contra Diabolum et Daemones, documentis, exemplis, meritis, et orationum suffragiis. Non debent igitur pacem habere cum dracone praelati, sed pugnare cum eo, sed pacem cum eo habent. Lucae 22, facti sunt amici Herodes et Pilatus. Et non dicunt, quis ut Deus, sed, quis ut mundus? Quem scilicet omnino sequuntur. Auctor pacis est, Genes. 14, da mihi animas, cetera tolle tibi. Sed objicitur, quod non tantum Michael et ejus Angeli nos juvant, sed et omnes Angeli, supra 7, et omnes Angeli vincunt, mali vincuntur. Quoniam igitur mali Angeli stabant in circuitu throni, idest in protectione, secundum Glossam. Respondeo. Dicendum quod omnes Angeli nos adjuvant vel orando vel bona suadendo, vel Daemones arcendo. Unde Augustinus, 10 de civitate Dei: nos pro suis viribus juvant Angeli quique, virtutesque superiores. Potius tamen hoc dicitur de Michaele, quia ipse est praepositus specialiter, et princeps Ecclesiae militantis, sicut fuit princeps synagogae. Daniel. 12, in tempore illo consurget Michael et cetera. Et non valuerunt. Hic agitur de impotentia adversariorum; quia mali Angeli impotentes sunt contra bonos Angelos, et contra homines electos. Ideo primo ostenditur impotentia adversariorum contra Angelos bonos. Secundo contra homines electos. Neque locus: quasi dicat: ita pugnant, et non valuerunt, idest invalidi sunt contra adjutoria bonorum Angelorum, idest resistere eis non possunt. Item nec electos dejicere: unde sequitur, neque locus eorum inventus est amplius in caelo, idest in Ecclesia quantum ad electos: quasi dicat: Diabolus non potest invenire amplius locum, idest dominium et mansionem in electis, qui per vitae claritatem, altitudinem, et firmitatem sunt caelum. Et dicit, amplius, quia aliquando multos possederat in peccatis, sed per Dei donum et angelicum auxilium, expellitur, nec potest eis prevalere; quia Deo adhaerentes fulciuntur per Angelos. Licet enim Diabolus quandoque transeat per membra Ecclesiae cruciando vel tentando; tamen non habet locum vel mansionem in eis, quia firmamentum est dominus timentibus eum, et per Angelos juvat. Et si aliquando permissione divina contingat electos cadere, adhuc non habet locum in eis: quia non potest detinere quantum vult, sed Dei gratia fortiores resurgunt. 2 Petri 2, novit Deus pios de tentatione eripere, et projectus est. Hic ostenditur draconis et suorum dejectio, quae plus dicit quam impotentia. Ostendit enim ab Angelis bonis dejectos. Primo autem ostenditur dejectio Diaboli. Secundo, famulantium sibi, et Angeli ejus. Dicit igitur, et projectus est, idest procul ejectus est ab hominibus, per adjutorium Angelorum, ut eis non praevaleat; quia sancti Angeli eos efficaciter arcent, quantum est ex parte sua, nisi culpa hominis hoc impediat. Draco ille, scilicet Diabolus. Draco, per violentiam, magnus, propter malitiae vehementiam, serpens, propter astutiam. 2 Corinth. 11, timeo ne sicut serpens seduxit Evam et cetera. Antiquus, propter experientiam: et ideo cavendum est ab eo, qui expertus est, et exercitatus in malitia. Joan. 8, ille homicida erat ab initio. Qui vocatur Diabolus, propter superbiam, cujus merito cecidit. Diabolus enim interpretatur deorsum fluens: fluit etiam a malis ad malos, et eos fluere facit, et Satanas, per invidiam sive nequitiam, per quam adversatur humanae saluti. Satanas enim interpretatur adversarius. 1 Petri 5, adversarius vester Diabolus et cetera. Deinde exponit qualiter adversatur, qui seducit, idest decipit, seorsum ducens, idest separans a Deo et statu salutis, universum orbem, quantum ad reprobos, qui sunt major pars orbis. Ecclesiastes 1, et stultorum infinitus est numerus, projectus est. Hic agitur de dejectione aliorum Daemonum. Replicat autem de Diabolo, ut ostendat in quid projectus est: unde dicit, projectus est, scilicet draco, idest procul ab electis per Angelos ejicitur, et sic vincitur et dejicitur, in terram, idest in homines terrenos; quia terrenorum amatores gravius impugnant, quando vident se ab electis expelli, et non habere locum in eis. Dictum enim est serpenti, Genes. 3, terram comedes. Non autem est intelligendum, quod sancti Angeli immittant Diabolum in homines terrenos; sed non permittunt eos habere locum in justis, et ideo dicuntur eos projicere. Daemones autem sic projecti, immittunt se in terrenos, ut tangit Glossa. Vel, projectus est, idest projicitur, in terram, idest terrenos, quia Angeli hoc non prohibent, et Angeli ejus, idest alii Daemones, cum eo missi sunt, permissione divina, vel angelica, scilicet in terram; quia permittuntur possidere reprobos, qui Deo non adhaerent: quia porci sunt. Matth. 8, si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Potest et haec projectio intelligi de damnatione. Projectus est, idest projicietur, scilicet in Infernum in die judicii, ne de cetero aliquem possit tentare. Tunc in perpetuum detrudetur cum Daemonibus in profundo Inferni. Unde Gregorius: immanissima bellua, ante justorum oculos, aeternis Gehennae ignibus mancipabitur. Draco etc., ut prius. Deinde ostenditur, in quid projicietur. Projectus est, idest projicietur, scilicet in fine; tunc enim sancti Angeli et homines electi devincent Diabolum operante divina justitia, quando in judicio demergetur in Infernum. Unde sequitur, in terram, idest in Infernum, qui intra terram est secundum Gregorium: et ipse etiam Infernus quandoque terra dicitur, ratione firmitatis. Job. 10, terram miseriae et cetera. Et Angeli ejus cum illo missi sunt, quia Daemones cum suo principe mittentur in Gehennam, ut de cetero non evagentur per mundum, ad decipiendum homines. Matth. 25, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Prima expositio videtur principalis in litera, per ea quae sequuntur. Secunda autem superabundans; tamen vera. Sed objicitur, quia super illud, draco, dicit Glossa, pro violentia. Contra. Damascenus, 2: ubi violentiam alicui inferre non praevalent. Item non seducit universum orbem; quia multi sunt quos dominus ab eo custodit. Respondeo. Ad primum dicendum quod violentia dupliciter dicitur: scilicet stricte, ut cum quis ad quid cogitur, ita quod nullo modo voluntas est ad illud; ut si quis moveat manum ad thurificandum idolo violenter; et sic Daemones non possunt facere violentiam, ut dicit Damascenus. Alio modo potest dici large et minus proprie; ut cum per terrores et importunas ac longas tentationes et hujusmodi tentant hominem; et sic est quaedam violentia, et sic loquitur Glossa. Juxta hoc dicit Gregorius: prius leviter subrepit, postmodum vero etiam violenter rapit. Ad aliud dicendum, quod aliter judicantur vocabula quantum ad locutionis significationem, aliter quantum ad loquentis acceptionem. Quod ergo dicitur, universum orbem, intelligitur quantum ad reprobos qui sunt major pars orbis, ut dicit Glossa. Non tamen sine causa sic dicitur. Per hoc enim ostenditur nequitia Diaboli, qui fere totum mundum decipit. Et audivi. Quinta pars est, in qua ostenditur sanctorum exultatio de triumpho dejectoris, scilicet Dei. Et primo ponitur exultatio de dejectione hostium. Secundo subditur invitatio aliorum ad gaudium, propterea laetamini. Tertio invectio contra malos dejicientes in vitium, vae terrae. Circa primum primo tangitur sanctorum exultatio sive congratulatio. Secundo materia exaltationis, dicentem, nunc facta est. Dicit igitur, et audivi: quasi dicat: ita projectus est draco, et ex hoc sancti in patria exultant; et hoc est quod dicit: et audivi auditu interno, vocem magnam, idest exultationem magnam. Psal. vox exultationis et salutis, in tabernaculis justorum, quia dextera domini fecit virtutem. Secundum Haymonem, haec vox est desiderium magnum sanctorum de nostra victoria. In caelo, idest in Angelis sanctis et animabus beatis. Nota Glossam: cum ostendisset. De quo sit haec exultatio, ostenditur cum dicitur, dicentem. Primo autem ostenditur exultationis materia in generali. Secundo in speciali, quia projectus. Materia exultationis est in generali de dominatione et victoria Dei et Christi hominis. Unde circa primum primo ostenditur dominatio Dei in sua divinitate. Secundo dominatio Christi in assumpta humanitate, et potestas. Dicit igitur, dicentem. Haec dictio est intrinseca et mentalis in Angelis et animabus beatis. Nunc, scilicet tempore gratiae, facta est salus, idest dominatio et honor, in salvando a malo per remissionem peccatorum, et conservationem in lucta tentationum. Isaiae 12, ecce dominus salvator meus. Et virtus, idest dominatio secundum quam suos juvat in bono, ad operationem bonorum. Isaiae 40, qui dat lasso virtutem. Et regnum, idest dominatio secundum quam regit suos in profectu meritorum. Non enim sufficit operatio bona, nisi proficiat ulterius. Supra 5, fecisti nos Deo nostro regnum et cetera. Dei nostri: quasi dicat: non draco, sed Deus noster obtinet dominatum. Et intelligitur hoc de patre, cui per appropriationem attribuitur potentia, licet aeque conveniat tribus personis. Potest etiam intelligi de tota Trinitate. Et dicit, Dei nostri, ratione devotae dilectionis, et reverentis subjectionis. Supra 5, salus Deo nostro. Item dicit, facta est, quia ante adventum non erat victus Diabolus; sed post per passionem Christi et merita justorum et adjutoria Angelorum. Haec autem tria praedicta facit Deus dominans in justis. Liberat a malo, adjuvat in bono, promovet in merito. Vel, salus quantum ad incipientes qui a malo liberantur. Virtus, quantum ad proficientes, qui in bono fortiter progrediuntur. Regnum, quantum ad perfectos, qui ei devote subjiciuntur; in eis enim completur illud Matth. 6, adveniat regnum tuum. Et potestas, idest potestativa dominatio, Christi ejus, idest filii incarnati; qui est Christus patris, quia ab eo secundum humanitatem unctus. Psal. unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae. Vel quia ab eo singulariter dilectus. Matth. 4, hic est filius meus dilectus. Quasi dicat: Christus expulso dracone dominatur in justis pro quibus est humanatus et passus. Daniel. 7, potestas ejus potestas aeterna, quia projectus. Hic in speciali ostenditur materia exultationis: et exponitur quomodo praedicta Deo conveniunt, quia videlicet justi divino auxilio devicerunt draconem, et sic regnat Deus in eis. Et primo ostenditur dejectio Diaboli. Secundo ostenditur a quibus est dejectus seu victus, et ipsi. Tertio per quid, propter sanguinem. Unde ostenduntur justi vincere Diabolum per fidei fervorem, in considerando et diligendo passionem. Propter sanguinem. Item per fidei confessionem. Et propter verbum. Item per fidei operationem, quia fides facit justos mortem subire vel paratos esse, et non dilexerunt. Dicit igitur, quia: quasi dicat: vere Deus injustis dominatur, quia projectus est, idest procul ab electis ejectus divina virtute, accusator fratrum nostrorum, idest justorum, qui per cognationem caritatis, sunt fratres Angelorum. Diabolus dicitur accusator justorum; quia laborat facere eos accusabiles apud Deum; et ideo se homo accusare debet, ne coram Deo sit accusabilis. Proverb. 18, justus prior accusator est sui. Qui accusabat eos. Hic ostenditur quod officium accusandi exercet in actum quando potest: quasi dicat: tentando, instigando, faciebat eos accusabiles, cum ipsos aliquo tempore decipiebat, sed jam eis liberatis projectus est. Vel, accusabat, idest accusabat, idest accusabiles facere laborabat. Ante conspectum Dei nostri, cui omnia nuda sunt. Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Quasi dicat: ad hoc accusabat, ut Deus offensas aspiceret et puniret. Die ac nocte, idest in prosperis et adversis, secundum Gregorium, quia satagit per prosperitatem mollire, per adversa frangere. Vel, die ac nocte. Glossa, continue. Nam nocte et die invigilat nocere hominibus. Job 30, qui me comedunt non dormiunt. Et ipsi: quasi dicat: ita accusabat pugnando tentationibus, et ipsi e contrario. Vicerunt illum, peccata abjiciendo, et deinceps tentationibus resistendo, et in meritis proficiendo. Notatur autem in hoc, industria liberi arbitrii. Roman. 12, noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Propter sanguinem, idest propter fidem et considerationem et amorem sanguinis Christi. Passio enim Christi devote considerata et amata, roborat animam contra Diabolum. 1 Petri 4: Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Agni, idest Christi piissimi, innocentissimi pro hominibus immolati. Unde praecepit dominus ut postes domus linirentur sanguine agni paschalis, ut sic liberarentur ab exterminatore. Exod. 12, postes sunt intellectus et affectus. Et propter verbum testimonii sui, idest propter verbum quo testificati sunt fidem et veritatem Catholicam; vel praedicando vel in tormentis persistendo. Glossa: quia non tacent ubi necesse est. Act. 4, virtute magna reddebant et cetera. Roman. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et non dilexerunt animas suas, idest vitas animales, hoc est corporales. Usque ad mortem, exclusive, idest, non ita dilexerunt vitam corporis, ut mortem renuerent pati pro Christo. Joan. 12, qui amat animam suam et cetera. Act. 20, non facio animam meam pretiosiorem me. Vel non foverunt carnem, ita quod animae perirent, ut dicit Glossa. Matth. 10, qui autem perdiderit. Propterea quia Diabolus devictus est, et a justis expulsus. Laetamini, pro honore Dei et salute hominis. Caeli, idest majores justi, per vitam altam caelestes. Et qui habitatis in eis, scilicet minores justi. Minores enim ut activi, habitant in viris perfectis, ut in contemplativis; quia eis innituntur, et ab eis doctrinam, exemplum, et suffragium suscipiunt. Vel, caeli, sunt Angeli per gloriam clari et alti. Omnes autem justi habitant in eis, quia Angeli omnes justos tuentur et juvant. Magna utique laetitia agenda est de dejectione Diaboli, et salute humana. Isaiae ultimo: laetamini cum Jerusalem, et exultate cum ea omnes qui diligitis eam. Nota quod Joannes audivit vocem quamdam magnam dicentem: nunc facta est: et videtur vox illa dixisse omnia quae sequuntur, usque ibi, et postea vidi. Per hoc autem intelligitur quod Angeli gaudent de Daemonum ejectione, quia scilicet justis non praevalent, et se invicem invitant ad gaudium et omnes justos, qui debent in ipsis Angelis habitare, per desiderium et fulcimentum. Vel invitant justos perfectos et imperfectos. Per hoc etiam quod vox illa subdit, vae terrae, et cetera, intelligitur quod Angeli zelo justitiae indignantur contra malos, qui Deo, justorum protectori, non adhaerent, et Diabolo subjiciuntur. Ex hoc etiam intelligitur, quod Diabolus circa finem mundi, gravius malis nocebit. Vae terrae. Hic ponitur invectio contra malos, qui per Diabolum sunt demergendi in vitium. Sancti enim Angeli non acceptant, quod reprobi a Deo suo recedunt. Vae terrae: quasi dicat: vos boni laetari potestis, sed vae, id est magnum malum accidet terrae et mari, idest universis reprobis. Terra dicuntur falsi Christiani, qui terram amant, licet fidem informem retineant. Mare, sunt infideles, qui sunt in profunditate et amaritudine errorum. Vel, terra, sunt obstinati in vitiis, etsi non multa genera vitiorum multiplicent, ut alii multi. Mare, fluentes de vitiis in vitia, ut qui multa genera peccatorum accumulant. Unde autem erit vae, ostenditur cum sequitur: quia descendit, jam de praeterito, cum vident se a justis expelli. Descendit, inquam a justis, in quibus fuerat per suggestionem, ad vos, ut in vobis faciat mansionem. Matth. 12, cum immundus spiritus exierit ab homine et cetera. Quid autem ex hoc vae accidat, ostenditur cum subditur: habens iram magnam: quia videt sibi multos subtrahi, et ideo nititur alios occupare, ne solus damnetur, ut dicit Gregorius. Ex hoc autem augetur irae malitia; quia videt modicum tempus restare usque ad finem mundi. Unde sequitur: sciens, per hoc quod antiquum est a principio, et videt mundum jam diu durasse. Item videt plurima quae in Scriptura praedicta vel praefigurata fuerant, jam impleta esse, et forsan aliis modis. Quod modicum tempus habet, scilicet ad seducendum homines. Modicum inquam, usque ad consummationem saeculi; quia a passione domini usque ad diem judicii, modicum tempus est, respectu temporis quod praecessit. Multae enim aetates mundi praecesserant. 1 Joan. 2, filioli, novissima hora est. 1 Cor. 10, nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Tanto autem gravius tentat, si permittatur, quanto propinquius finis mundi instat, ut tangit Glossa. Potest autem aliter hoc intelligi pro tempore ultimo, scilicet pro tempore Antichristi; quia tunc gravius tentabit, videns modicum tempus restare usque ad judicium: et secundum hoc dirigitur sermo ad eos, qui in ultimis temporibus erunt. Vae terrae et cetera. Gregorius super hunc locum dicit: antiquus hostis extrema mundi atrocius aggredietur; considerat quippe quod juxta sit, ut licentiam amittat nequissimae libertatis. Tunc in magnae irae fervorem se dilatat; ne qui in beatitudine stare non potuit, in damnationis suae foveam cum paucis ruat. Objicitur primo de hoc quod dicitur, projectus est; quia nondum est a justis devictus; quandoque enim praevalet eis, et quidam ruunt. Respondeo. Dicendum quod duplex est dejectio Diaboli. Semiplena. Et hoc modo est in statu viae: quia licet justos tentet, et quibusdam quandoque praevaleat, tamen plurimi justi omnino ipsum devicerunt; ita quod post justificationem a peccatis, nunquam postea mortaliter peccant: et in statu Ecclesiae uno die multa millia justorum, martyrium sustinebant. Et ideo dicitur, nunc facta est salus et cetera. De hoc valde laetandum est. Si autem aliqui cadunt ex electis, non praevalet eis finaliter, quia resurgunt. Item est plena; et hoc erit in fine mundi. De prima principaliter videtur littera loqui. Secundo objicitur de hoc quod dicit, accusator. Numquid enim vocat vel adducit coram judice? Respondeo. Diabolus dicitur accusare potius facto et desiderio quam verbo accusatorio: scilicet quia homines accusabiles facit, per tentationes dejiciendo, vel accusabiles facere laborat. Unde Haymo, accusatio Diaboli nil aliud est, quam ad malum praecipitatio: tunc accusat, quando dignos accusatione reddit, non loquendo exterius, sed interius odiendo. Hoc etiam modo exponit Glossa. Verumtamen si opportunum sibi videret, accusaret coram sanctis Angelis vel Dei homines, vel verbo interiori vel verbo exteriori, in corpore assumpto. Tertio objicitur de Glossa, quae dicit, officium Diaboli est accusare. Contra. Nullus habet officium peccandi, cum omnibus peccatum interdicatur. Item a quo habet illud officium? Respondeo. Officium potest dupliciter dici: scilicet stricte vel large. Proprie vel stricte dicitur deputationem alicujus rationalis creaturae a superiori factam ad actum licitum vel salubrem; sicut hominis et Angeli officium est servire Deo, et praelati officium est vigilare pro subditis. Large, dicit deputationem alicujus creaturae ad aliquem actum licitum vel illicitum; sive deputatio sit a superiori, vel ab alio vel a seipso facta; sicut officium latronum est furari. Non ergo primo modo, sed secundo officium Diaboli est accusare; quia scilicet ipse per suam malitiam, se ad nocendum hominibus deputavit. Ad aliud dicendum, quod a sua malitia illud officium habet, et a permissione divina, quantum ad potestatem nocendi; quia nihil potest, nisi permissus. Quarto objicitur de hoc quod dicunt: fratrum nostrorum: quia nomen fratris importat unitatem naturae, sicut omnes homines dicuntur fratres, quantum ad unitatem naturae humanae, dominus et omnes homines dicuntur proximi. Respondeo. Est fraternitas naturae, et haec importat naturae unitatem sicut objicitur. Item gratiae, sicut justi sunt fratres etiam non habito respectu ad communitatem naturae humanae: et sic justi sunt fratres Angelorum, scilicet fraternitate gratiae et caritatis et participationis ejusdem haereditatis. De prima objicitur. Quinto objicitur de hoc quod dicitur, non dilexerunt animas suas: quia qui Deo servit, animam suam diligit: unde de injusto dicitur in Psalm. qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Respondeo. Nomen animae dupliciter accipitur: quandoque pro substantia spirituali. Deuteronom. 4, custodite sollicite animas vestras, et sic justi animas suas diligunt, et sic objicitur. Quandoque pro vita corporali. Levit. 17, anima omnis carnis in sanguine est, quia scilicet sanguis operatur ad vitam naturalem corporis; et sic justi odio habent animam, quantum ad hoc ut propter eam non peccent. Joan. 12, qui odit animam suam et cetera. Et sic accipitur hic. Et postquam vidit draco. Hic agitur de profectu Ecclesiae in persequutione aperta, secundum Glossam. Primo autem de persecutione Ecclesiae quantum ad majores. Secundo quantum ad minores. Et iratus est. Circa primum primo agitur de persecutione Diaboli. Secundo de importunitate persecutionis, et misit serpens. Utrobique autem proficit Ecclesia ad vitam per gratiam: unde circa primum. Primo agitur de persecutione Diaboli contra Ecclesiam. Secundo de profectu Ecclesiae per gratiam, et data sunt. Dicit igitur: et postquam, ita succubuit draco in persecutione occulta. Et postquam vidit quod projectus est, idest divina virtute et auxilio Angelorum a justis procul expulsus, in terra, idest terrenos. Persecutus est mulierem, aperta persecutione. Nota Glossam: cum videt Diabolus et cetera. Quae peperit masculum, ut supra. Ab hoc filio habet Ecclesia adjutorium contra persecutionem apertam, sicut contra occultam, sicut dicit Glossa, Prov. 3, dominus erit in latere tuo et cetera. Et datae. Hic ostenditur profectus Ecclesiae in ipsa persecutione. Et primo tangitur gratia data Ecclesiae. Secundo effectus ipsius gratiae, ut volaret. Hujus autem effectus est, quia gratia mentem elevat in contemplationem, et per hoc facit in persecutione proficere: unde tangitur duplex effectus. Primus elevatio mentis. Secundus profectus in meritis, ubi alitur. Dicit igitur: et datae sunt, in remedium contra persecutionem. Per hoc patet quod si quis non succumbit in adversis, hoc donum Dei est. Psalm. salus justorum a domino, et protector eorum in tempore tribulationis. Mulieri, scilicet Ecclesiae. Alae duae, scilicet contemptus mundi et desiderium praemii, quae animum elevant quasi alae. Vel duo testamenta, vel dilectio Dei, propter quem sustinet, et dilectio proximi etiam a quo persecutiones sustinet. Justi etiam suos persecutores diligunt Matth. 5, diligite inimicos vestros et cetera. Vel vita activa et contemplativa quae signantur per Magdalenam et Martham, Joan. 11. Specialiter autem et maxime duae alae sunt, meditatio intima et affectio calida. Haec enim duo valde elevant ad contemplationem. Propter haec duo dicitur Job 39, in arduis ponet nidum suum. Aquilae magnae. Per has alas magnam elevationem sui facit Ecclesia ad divina, sicut aquila magnas alas habet et per donum sibi datum fixum habet intuitum in Deum. Isa. 40, assument pennas ut aquilae. Ut volaret, idest celeriter et expedite virtuose in altum se per contemplationem elevaret. Psalm. quis dabit mihi pennas, sicut columbae, et volabo et requiescam? In desertum, idest in caelum, quod desertum est ab Angelis apostatis et desertum ab hominibus injustis. Quando enim justi tribulantur, elevant mentem ad considerationem praemii ut levius ferant. Gregorius, consideratio praemii minuit vim flagelli. In locum suum: quasi dicat: volans in desertum volat in locum suum, quia in caelo sicut in loco suo debet anima quiescere, quia propter caelum facta est. Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Ostenditur autem hic manifeste profectus Ecclesiae. Superius enim dictum est quod mulier fugit in solitudinem: hic autem dicitur quod volavit in desertum alis sibi datis: per quod notatur augmentum gratiae et major profectus Ecclesiae, quia volare plus dicit quam fugere, quia avis volans celeriter et expedite transit nec terram pedibus tangit. Ubi alitur, idest in quo loco sive deserto existens per contemplationem. Nutritur autem a suo nutritio patre ac sponso, alimento Scripturae, cibo internae doctrinae caelitus infusae, et pastu intimae consolationis et manna sacramentalis refectionis. Nam contemplativi magnam spiritus refectionem suscipiunt ex ipsius dominici corporis refectione. Hoc est manna quo pascit dominus filios Israel in deserto. Sap. 16, per tempus, idest per annum. Et tempora, idest duos annos. Et dimidium temporis, idest dimidium annum. Hoc est, dominus pascit Ecclesiam, toto tempore quo subsistit Ecclesia fundata per Christi praedicationem tribus annis et dimidio factam: et sic intelligitur tota duratio Ecclesiae in statu viae a passione domini usque ad finem mundi. Vel potest intelligi de tempore Antichristi, quia tunc apertissime draco Ecclesiam persequetur, et tunc perfecti volabunt per contemplationem in caelum, ubi nutrientur quam diu durabit Antichristus, scilicet tribus annis et dimidio. Utroque modo expositum est supra eodem, diebus mille ducentis sexaginta. A facie: quasi dicat: ita alitur Ecclesia a facie serpentis, idest ut per hoc protegatur a praesentia impugnationis quae fit per Diabolum, qui dicitur serpens, propter astutiam et venenum malitiae, quo intoxicat per errorem et peccata. Vel ut volaret a facie serpentis. Psalm. propter nomen tuum deduces me et enutries me. Aliter ab illo loco, ut volaret in desertum, idest in quietem sive internum secretum mentis, ubi non est tumultus vanitatis mundanae sive in cogitatu importuno, sive in affectionibus et desideriis. Ideo recte dicitur desertum. In hoc deserto inveniunt consolationem justi in pressuris: ibi enim cognoscuntur omnia esse vana quae sunt mundi. Haymon, solet hoc esse sanctorum proprium, ut quo magis pressuris angustiantur in terra, eo magis penna contemplationis eleventur ad summa. In locum suum; quia internum secretum sive quies mentis est animae locus, ubi quiescere debet; de quo supra eodem, ubi habet locum et cetera. Ubi, idest in quo interno secreto, alitur etc. ut prius. Et misit. Hic agitur de importunitate persecutionis, quia non semel tantum persequitur, sed pluries: et semel victus non desistit. Postquam enim in occulta pugna devictus est, pugnat persequutione aperta. Et cum in illa solus devictus est, ut jam praemissum est, datae sunt mulieri etc. adhuc persequitur, ut hic dicitur: et misit. Primo autem ostenditur importunitas persequutionis diabolicae. Secundo auxilium praestitum Ecclesiae, et audivit. Quasi dicat: ita mulier volavit ad evadendum persequutionem Diaboli; et tamen, misit, idest emisit serpens, idest Diabolus astutus et malitia venenosus. Ex ore suo, idest ex inspiratione, qua inspirat impiis ut persequatur justos. Vel, ex ore suo, idest ex persuasione malorum qui suadent aliis persequi justos. Mali enim sunt quasi os Diaboli, quia per eos loquitur et suadet mala. Post mulierem. Bene dicitur post; quia tribulatio eam non attingit, quia non dejicit. Emisit inquam, aquam tamquam flumen, idest tribulationem inundantem et magnam ad modum fluminis. Thren. 3, inundaverunt aquae super caput meum. Ut eam, scilicet mulierem, idest Ecclesiam. Faceret trahi, ad peccatum. A flumine, idest a vehementia tribulationis: quasi dicat; licet Ecclesia habeat adjutorium contra persequutionem Diaboli et ipsum vincat, tamen inspirat et suggerit impiis, ut Ecclesiam per tribulationes persequantur, ut scilicet Ecclesia cadat in aliquod peccatum; sed dominus conservat Ecclesiam. Cant. ult. aquae multae non potuerunt extinguere. Et adjuvit. Hic ostenditur auxilium praestitum Ecclesiae. Et primo ostenditur in generali. Secundo in speciali, et aperuit. Dicit igitur: et adjuvit terra, idest Christus factus particeps nostrae terrenitatis, idest mortalitatis. Mulierem, idest Ecclesiam, dando ei vires patiendi adversa merito et exemplo suae passionis, et virtute suae resurrectionis, et refectione intimae consolationis. Psalm. dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. Deinde in speciali subditur: et aperuit terra os suum, idest Christus omnia sibi inflicta in passione, sustinuit gratanter, omnia libenter bibens ad modum hominis aperientis os suum: et per hoc, tum merito, tum exemplo, dedit Ecclesiae virtutem finaliter sustinendi. Unde sequitur, et absorbuit, idest fecit absorberi, idest laetanter sustineri. Flumen, idest inundationem tribulationum. Quod misit draco ex ore suo, idest Diabolus de sua inspiratione sive suggestione, qua suggerit malis ut persequantur Ecclesiam. Et sic de ore suo mittit flumen contra eam: quasi dicat: Ecclesia persecutionem sustinet a Diabolo per impios; sed a passione Christi habet adjutorium ad bibendum gratanter omnia, 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Vel, absorbuit, idest per gloriam suae resurrectionis omnes tribulationes Ecclesiae consumpsit, quia per resurrectionem omnia sustinere docuit cum ipsum praemium ostendit. Augustinus in Lib. de patientia: vis desideriorum facit tolerantiam laborum et dolorum. Vel, aperuit etc. idest Christus aperit latitudinem misericordiae suae ministrans electis intimam consolationem. Vel per hoc absorbuit, idest annullat tribulationem immissam contra Ecclesiam, hoc est facit eam libenter ferre. Potest et aliter terra intelligi: scilicet perfectiores in Ecclesia, qui stabiles sunt et portant Ecclesiam, ut terra quae supra sunt. Terra, idest perfectiores. Adjuvit, idest adjuvant; quia quod tunc vidit, signabat illud quod in Ecclesia fit. Mulierem, idest Ecclesiam. Et aperuit terra os suum, idest justi perfecti se paratos exhibent ad sustinendum adversa, sicut qui os aperit in siti se parat ad bibendum. Et absorbuit flumen, idest gratanter tribulationes magnas sustinet: et sic Ecclesia juvatur, et per hoc stat Ecclesia et dejicitur draco. Hoc autem fiet maxime tempore Antichristi, et fit nunc quantum ad aliquos et factum fuit tempore martyrum. Act. 31, ego autem non solum alligari et cetera. Sed quomodo agit de passione et resurrectione Christi, cum post eam contingant hujusmodi tribulationes? Respondeo. Quia in passione et resurrectione data fuit carnaliter virtus ad sustinendum. Item etsi passio et resurrectio transierunt tempore, manent tamen effectu et virtute. De his ergo agitur consequenter ex eis contra adversa. Et iratus. Hic agitur de persecutione, quantum ad minores contra quos pugnat Diabolus, maxime cum non potest majores dejicere. Et primo ostenditur motivum ad praeliandum. Secundo ipsum praelium, et abiit. Tertio ostenditur quibus praevalet in praeliando, et sedit. Motivum autem est ira, quia non praevalet majoribus. Et iratus: quasi dicat: ira juvatur Ecclesia. Et draco, idest Diabolus violentus fortis et astutus. Iratus est, idest ira contra motus. In mulierem, idest contra Ecclesiam, scilicet: quia majora membra non potest dejicere. Genes. 3, inimicitias ponam inter te et mulierem et incitatus ira. Abiit, ab istis recedens cum eos vincere non potest. Facere, idest parat facere. Praelium, immittendo tribulationes corporales vel impias persuasiones per haereticos vel alios. Cum reliquis, scilicet cum minoribus. De semine ejus, idest de ejus progenie spiritualis, quos scilicet procreavit semine verbi Dei, 1 Petr. 1, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et cetera. Acrius autem persequitur bonos quam malos: unde dicit: qui custodiunt mandata Dei, per operationem; et ideo vult eos ad frangendum pervertere, sicut in primis parentibus. Cur praecepit vobis Deus? et cetera. Genes. 3. Et habent testimonium Jesu, per audacem confessionem: quasi dicat; illos minores specialius impugnat qui sunt obedientes in mandatorum impletione et sunt constantes in fidei confessione. Primum pertinet ad mores. Secundum ad fidei expressionem, cum necesse est inter tormenta. Rom. 10, corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Et sedit. Hic ostenditur quibus praevalet: scilicet quibusdam qui sunt infructuosi et reprobi: unde dicitur: et sedit: quasi dicat: ita pugnat cum minoribus. Et hoc est quod dicit: et sedit, idest sedet, scilicet moram faciens et dominans, super arenam, idest super homines malos, infructuosos, viles, fluidos sive labiles et retinentes vestigia vitiorum, sicut arena sterilis est, vilis fluida, et retinens impressa vestigia. Maris, idest mundi. Mali enim sunt arena maris, quia ad mare, idest ad mundum pertinent quem diligunt, cujus amaritudinem quasi dulcedinem bibunt. Psalm. hoc mare magnum et spatiosum et cetera. Non dicit, supra petram, quia non dominantur nec praevalent solidis; et ideo convertuntur se ad arenam. Sed quid est quod dicitur, abiit? Scilicet a majoribus. Unde Glossa, istos jam deserens. Non enim videtur dare quietem justis, cum sit nequitia plenus. Respondeo. Dicendum, quod licet semper desideret nocumentum justorum, tamen quandoque quosdam ad tempus saltem modicum deserit, duplici ratione. Una est, ut cum eos videt constantes alios dejicere laboret, sicut haec litera dicit. Alia est ut justos securiores reddat et post facilius decipiat. Gregorius, ad tempus recedit, non ut malitiae potestatem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente facilius evertat. Tertia ratio, quia dominus non permittit ut semper tentet, eosdem justos maxime. Gregorius, formidari non debet, qui nihil nisi permissus valet. Item objicitur de ordine: quia fides est ante opera. Quare ergo prius de operibus loquitur? Respondeo. Etsi fides prius sit, tamen opera cum fide sunt digniora et utiliora quam fidei confessio in ore. Item caritas, per quam fit observantia mandatorum, major est, ut dicit Haymon, quam aliae virtutes. Item ipsa opera faciunt hominem constantem ad confitendum nomen et fidem Christi.