|
Et vidi de mari et cetera. Hic agitur de profectu Ecclesiae sub
tempore Antichristi. Quoniam autem non est perficere sine divino
adjutorio, ideo primo ad praemunitionem ostenditur tribulatio fienda
sub Antichristo. Secundo ad consolationem subditur auxilium
conferendum a Christo, quartodecimo capite, et vidi et ecce agnus.
Circa primum primo ostenditur persecutio facienda ab Antichristo
mediantibus principibus. Secundo mediantibus pseudopraedicatoribus,
et vidi aliam bestiam. Circa primum notatur quod persequutio fiet per
ipsum et per alios multos qui erunt subjugati Diabolo: unde de aliis
perversis et de ipso Antichristo, agitur sub similitudine bestiae
habentis multa capita et cornua. Haec bestia est corpus hominum multum
perversorum. Capita sunt principes qui eis praesidebunt; unum autem
illorum capitum principale erit Antichristus. Primo ergo describitur
ipsa bestia. Secundo potestas eidem exhibita, et dedit illi draco
virtutem. Tertio pugna bestiae cum Ecclesia. Et datum est illi
bellum facere, quarto poena bestiae debita, si quis habet aures.
Quinto profectus, sive meriti materia; hic est patientia. Bestia
vero describitur primo quantum ad originem, et vidi de mari. Secundo
quantum ad elevationem, ascendentem. Tertio quantum ad capitum
dispositionem, habentem capita septem. Quarto quantum ad coloris
varietatem, et bestia quam vidi. Quinto quantum ad pedum qualitatem,
et pedes. Sexto quantum ad oris voracitatem, et os ejus. Dicit
igitur: et vidi: quasi dicat: ita draco laborat ad dejicendos
homines, et ad hoc multitudinem perversorum sibi instituet, maxime
tempore Antichristi, per quos alios dejiciat. Et hoc est quod
dicit: et vidi, scilicet interno visu. Bestiam, idest corpus sive
numerositatem hominum perversorum bestialiter viventium et alios
crudeliter devorantium, scilicet vel nocumento spirituali vel
corporali. Videtur autem haec bestia intelligenda multitudo malorum,
non omnium, sed eorum qui sunt perversiores et per quos Diabolus
decipit alios, hoc enim significat nomen bestiae. In hac autem
intelliguntur et minores in dignitate saeculi, et etiam majores;
quorum capita quidam sunt aliorum, scilicet principes; et inter hos
unus maximus erit Antichristus, sicut infra sequitur: unde de hac
bestia videtur hic principaliter agi, ratione Antichristi qui est unum
principale caput ipsius bestiae. De bestia hac quantum ad corpus
perversorum, Isa. 35, mala bestia non ascendet per eam.
Ascendentem, idest se elevantem sive extollentem ad mala, vel ad
nocendum fidelibus, sed tolluntur in altum ut lapsu graviore ruant.
Luc. 13, qui se exaltat humiliabitur. De mari, idest de mundo
tempestuoso per tribulationes et tentationes et amaro per
transgressionem, quia ex diversis nationibus mundi colligetur haec
bestia. De hoc mari Psalm. hoc mare magnum et spatiosum. Vel de
mari, idest de consortio malorum; quia de toto consortio malorum,
erunt quidam pejores et perversiores, qui hic dicuntur bestia, et per
alios malos juvabuntur ad elevandum se contra fideles. Unde Glossa,
per alios malos se extollentem. Habentium capita. Hic tertio agitur
de bestia quantum ad capitum dispositionem, quia vidit bestiam habentem
septem capita cum decem cornibus et decem diadematibus. Sub
similitudine autem capitum et aliorum praedictorum describitur bestia,
quantum ad quatuor. Primo quantum ad principum multitudinem. Secundo
quantum ad principum multitudinem. Secundo quantum ad malitiae
perversitatem, et cornua decem. Tertio quantum ad jactantiae
fastuositatem, et super cornua. Quarto quantum ad blasphemiae
temeritatem, et super capita. Dicit igitur, habentem capita septem,
idest universos perversos principes, septem vitiis repletos, qui erunt
capita aliorum in hac bestia. Et sicut majores erunt dignitate, ita
et perversitate. Ita periculosa est dignitas. Amos 6, vae vobis
qui opulenti estis supra Sion, et confiditis in monte Samariae,
optimates capita populorum. Horum autem unum principale caput erit
Antichristus, sicut infra dicitur, et per hos principes multum
nocebit draco. Et cornua decem, idest omnes perversos, per quos ipsi
principes malitiose impugnabunt Decalogum. Principes enim per suos
ministros et alios adjutores, sive per regna sibi subjecta, compellent
vel minis vel damnis vel flagellis vel alio modo per malitiam fideles ad
transgrediendum praecepta divina, sicut animalia cornuta suis cornibus
impugnant alia. Ideo tales ministri et adjutores per decem cornua
signantur, secundum Glossam supra 12, ecce draco magnus rufus.
Vel per cornua intelliguntur ipsi principes, qui dicuntur capita
inquantum super homines sibi subditos regnant. Dicuntur etiam cornua,
inquantum divina praecepta impugnant, frangendo in se, et faciendo
frangi in aliis, sicut Glossa vult. Et super cornua ejus, idest
super adjutores et ministros principum, vel similiter ipsos principes,
decem diademata, idest victoriae de projectione fidelium per
transgressionem decem praeceptorum: quasi dicat: jactabunt se fastuose
de victoria, quam dicent se de fidelibus obtinuisse, facientes eos
Decalogum violare. Supra 9. Et super capita earum tamquam
coronae. Et super capita ejus, idest super principes, bestiae,
idest multitudinis perversorum, erunt nomina blasphemiae, quia
principes valde blasphemabunt Christum, et hoc manifeste: ideo
dicitur: super capita: quia illa blasphemia erit maxima, ideo
dicitur, nomina blasphemiae. Quod enim videt nomina blasphemiae in
illis capitibus, signat magnitudinem blasphemiae, quia expresse
dicitur, nomina. Per hoc enim ostenditur, quod magna et expressa et
aperta erit blasphemia. Maxime autem blasphemabit unum ex illis
capitibus, scilicet Antichristus, de quo infra eodem, et aperuit os
suum et cetera. Et bestia quam vidi, idest perversorum multitudo.
Similis erat, idest erit, pardo, in varietate sententiarum; quia
unus habebit unam, et alius aliam, et in eodem variabuntur errore,
sicut solet fieri in haereticis; in quibus tamen sententiis multi
convenient. Vel, similis, in varietate simulationum, quibus
celabunt quaedam vitia. Item in impatientia et crudelitate. Pardus
enim est bestia varietate discolor, impatiens et saevissima. Jeremiae
13, si mutare potest Aethiops pellem suam, et pardus varietates
suas et cetera. Et pedes ejus, idest illi, qui mittentur a
principibus deputati ad pergendum vel obsequendum sicut pedes. Qui,
inquam, erunt pedes bestiae, quia alios juvabunt ad malum, erunt
sicut pedes ursi, idest fortiter et ferociter conculcabunt fideles.
Ursus enim est animal, ferox et fortissimum in pedibus, quibus et
pedibus conculcat. Daniel. 7, et ecce bestia alia similis urso.
Et os ejus, idest malitia inhians ad devorandum fideles tormentis, et
errorum documentis, sicut os leonis, per crudelitatem devorantem.
Supra 9, dentes earum sicut dentes leonum erant. Vel, os ejus,
idest majores in peritia loquendi. Sicut os leonis, quia devorabunt
alios voragine doctrinae, foetebunt errore in doctrina, ut tangit
Glossa. Et dedit illi. Hic agitur de potestate bestiae quam dabit
ei draco, et cujus usum permittet: et tamen Antichristus simulabit se
habere majorem potestatem quam hanc: per hoc decipientur non pauci.
Primo ergo agitur de potestate data bestiae a Diabolo. Secundo de
potestate permissa a Deo. Et datum est ei os. Circa primum agitur
de potestatis collatione. Secundo de majoris simulatione, et vidi
unum. Tertio de hominum deceptione, et admirata est. Dicit igitur,
et dedit illi, idest dabit multitudini perversorum, draco, idest
Diabolus ferox, violentus, astutus ut draco, virtutem suam, ad
operationem miraculorum, et potestatem magnam, ad seductionem
hominum. Dabit inquam, juvando perversos ad actus perversitatis;
quia faciet eos operari adjutorio potentiae suae. Nam in miraculis
potest, quia novit naturas rerum, et quia magnam habet potentiam.
Item potest dare divitias et alia facere multa: tamen miracula quae
faciet, non proprie dicuntur miracula; quia non subito ea faciet, sed
repente. Item multa faciet falso non vere, sicut et falso simulabit
se resurrexisse, ut sequitur. De potestate autem Diaboli, quae
dabitur Antichristo, dicitur specialiter 2 Thessal. 2, cujus est
adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et cetera. Job
41, non est potestas super terram. Et vidi. Hic agitur de majoris
potestatis simulatione; quia Antichristus qui erit unum magnum caput
hujus bestiae, simulabit se habere majorem potestatem quam habeat; et
ideo simulabit se per tres dies mortuum, et tunc latebit; post vero
apparebit dicens se resurrexisse, sicut dicit Ambrosius, et habetur
in Glossa. Primo ergo tangitur simulatio mortis. Secundo simulatio
resurrectionis, et plaga. Dicit igitur, et vidi unum de capitibus
suis, Glossa, Antichristum. Quasi occisum, idest fingentem se
tamquam mortuum, ut per hoc possit postea credi resurrexisse: in
mortem: hoc additur ad ostendendum, quod fingeret se esse vere et
plene mortuum, ne credatur. Beatus Joannes loquitur communiter,
secundum quod dicitur aliquis quasi occisus, vel quasi mortuus, quando
est morti propinquus. Proverb. 3, abominatio est domino omnis
illusor. Et plaga mortis ejus, quia mors plaga est, quia naturam
laedit, curata est. Ly quasi, est repetendum, secundum Haymonem:
idest Antichristus qui prius per triduum credebatur mortuus, postea
credetur resuscitatus. Non tamen secundum veritatem erit curata plaga
mortis in eo, quia non prius habuerat veram mortem; sed potius eum
absorbebit; quia post occidet eum dominus spiritu oris sui, 2,
Thessal. 2, finget autem se ascendere in caelum, unde ascendet in
aera ferentibus eum Daemonibus, ut dicit Glossa. Sed postquam se
multum inter homines magnificaverit, interficietur vili morte divina
virtute, ut dictum est. Et admirata est. Hic agitur de hominum
deceptione. Multi enim ex phantastica Antichristi resurrectione
decipientur. Deceptio autem haec describitur primo, quantum ad
erroris considerationem. Secundo, quantum ad cultus exhibitionem, et
adoraverunt draconem. Ubi primo ostenditur cultus qui exhibetur
Diabolo. Secundo qui Antichristo, et adoraverunt bestiam: et hoc
tum quantum ad reverentiam adorationis, tum quantum ad verbum
magnificationis, dicentes: quis similis. Dicit igitur, et
admirata: quasi dicat: ita se resurrexisse finget Antichristus, et
admirata est universa terra, idest omnes terreni homines per hoc
decepti et illusi admirabuntur quod talem habeat Antichristus
potestatem. Admirata est inquam, post bestiam, Glossa post
Antichristum. Bestia hic videtur poni pro ipso Antichristo qui erit
principale caput praemissae bestiae multitudinis perversorum: et ipsam
multitudinem perversorum approbabunt, et imitando sequentur: quasi
dicat: postquam se resurrexisse finxerit, multi ex hoc mirabuntur et
ibunt post Antichristum ejus errores sequendo. Gregorius in
Gregoriano super Job, et habetur in moralibus: hostis antiquus
reprobum hominem tunc ingressurus, cunctos quos carnales invenerit,
sub suae jugo dominationis rapit. Sed numquid homines omnes, et
electi, ipsum sequentur? Constat quod non. Quomodo ergo dicitur:
admirata est universa terra et cetera? Respondeo. Dicendum quod
multi, sicut dicit Gregorius, ejus documenta, tormenta, et facta
contemnent. Quod vero hic dicitur universa terra, dicitur quantum ad
reprobos terram amantes. Unde Gregorius: cunctos quos carnales
invenerit. Et adoraverunt draconem, idest Diabolum qui sub specie
boni se adorari procurat, qui dedit potestatem bestiae, idest
Antichristo bestialiter viventi, et crudeliter fideles persequenti.
Nomen enim bestiae quod supra est positum pro perversorum multitudine,
hic appropriatur Antichristo qui est omnium impiorum caput, quia ejus
apparens potentia redundabit in exaltationem aliorum perversorum
potestatem, scilicet resurgendi, ut videbitur. Vult utique multum
Diabolus adorari. Unde Matth. 4, haec omnia tibi dabo, si cadens
adoraveris me. Non solum adorabunt Diabolum, sed etiam
Antichristum: unde sequitur, et adoraverunt bestiam, idest adorabunt
Antichristum se eidem humiliantes, quem credent resurrexisse, sicut
discipuli dominum post resurrectionem. Matth. ultimo: abierunt in
Galilaeam, et videntes eum adoraverunt. Dicentes. Hic ostenditur
cultus qui Antichristo exhibebitur quantum ad verbum magnificationis.
Et primo ponitur magnificatio quantum ad potestatem operandi, dicentes
quis similis bestiae? Idest Antichristo in potestate, ut tanta
possit agere, cum ex magna virtute resurrexerit: sed de Deo hoc
potius dicitur. Ecclesiastici 3, magna potentia Dei solius.
Secundo quantum ad potestatem vincendi, quia dicent nullum ei posse
resistere, et quis poterit pugnare cum ea? Quasi dicant: nulli,
sive ejus voluntati resistendo sive aliter. Sed licet potestatem
habeat magnam vincendi corporaliter, tamen non erit inde extollendus,
tum propter abusum, tum quia non habebit eam nisi procurante Diabolo,
et permittente Deo: unde infra eodem: et datum est illi bellum facere
et cetera. Et datum est. Habita de potestate quae dabitur
Antichristo a Diabolo, hic agitur de potestate permissa a Deo. Et
primo ostendit divinam permissionem. Secundo temporis durationem, et
data. Tertio permissi exequutionem, et aperuit os suum dicit igitur,
et datum est ei, idest dabitur ei, os loquens magna, ad
magnificationem sui. Psal. disperdat dominus universa labia dolosa.
Et blasphemias, idest injuriam Dei: blasphemabunt enim Deum, ut
ipse solus colatur ut Deus. Daniel. 7, et sermones contra excelsum
loquetur: quasi dicat: permittetur a Deo se arroganter magnificare,
et dicere se esse Deum excellentem prae omnibus diis qui coluntur ab
hominibus, et ipsum Deum verbis injuriosis blasphemare. Valde enim
superbus erit, et se etiam Deo praefert, et sicut Deus vel plus quam
Deus coli procurabit. 2 Thessal. 2, qui adversatur et extollitur
supra omne quod dicitur aut colitur Deus. Data est ei, idest a Deo
permissa, potestas, quam habebit procurante Diabolo, et per
subjectionem principum sub eo, facere menses quadraginta duos, idest
permittitur a Deo operari ea quae sunt nequitiae, blasphemare Deum
extollendo seipsum et persequendo Dei electores per tres annos et
dimidium. Ecce quantum durabit persequutio ejus. Supra 11, et
civitatem sanctam conculcabunt pedibus mensibus quadraginta duobus.
Quod autem dicitur facere, potest sic suppleri, facere, scilicet
opera nequitiae. Quadraginta duos menses idest per quadragintaduos
menses: quandoque enim ponitur accusativus loco ablativi, ut, ille
homo vixit centum annos. Vel sic, et magis proprie ut videtur.
Facere idest complere, menses quadragintaduos, idest tempus
quadragintaduorum mensium, scilicet, in nequitia sua. Et aperuit os
suum. Ecce permissi exequutio: hoc est, aperiet, juxta permissionem
praemissam. Os suum. Per apertionem oris sui, notatur magnitudo
blasphemiarum: sicut in apertione oris dominici notatur magnitudo
documentorum. Matth. 5, et aperiens os suum et cetera. In
blasphemias, idest ad dicendas blasphemias, ad Deum, idest contra
Deum. Aperiet inquam, os suum, blasphemare, idest ad
blasphemandum, nomen ejus, idest ad loquendum verba injuriae contra
nomen Dei, dicendo quod statuta Dei sive praecepta, non sunt
servanda, et quod non est alius Deus praeter se: et hoc dicet ad
deprimendum nomen Dei, et ad extollentiam sui. Daniel. 7,
adversus Deum deorum loquetur magnifica. Et aperiet os suum ad
blasphemandum, tabernaculum ejus, idest Ecclesiam militantem, quae
militat Deo. Tabernaculum enim dicitur habitaculum pugnantium in
bello. Psal. domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Vel,
tabernaculum, idest carnem Christi in qua Christus pro nobis
militavit. Psal. in sole posuit tabernaculum suum. Dicet enim
Christum hominem fuisse. Propter hoc et propter alia dicitur
Antichristus. Et tamen de Christo dicitur Joan. 1, et Deus erat
verbum. Roman. 9, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
Colossens. 2, in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter. Et eos qui in caelo, idest in caelesti conversatione
habitant: quasi dicat: blasphemabunt Deum et fidelium
congregationem, et maxime majores de Ecclesia. Vel eos qui in caelis
habitant, idest sanctos qui sunt in patria, quia dicent eos esse
damnatos, cum tamen dicatur Matth. 5, beati qui persequutionem
patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Item in eodem, gaudete et exultate et cetera. Philip. 1, cupio
dissolvi et esse cum Christo. 2 Corinth. 5, scimus quoniam si
terrestris et cetera. Contra tales dicitur Isaiae 5, vae qui
dicitis bonum malum et malum bonum; ponentes tenebras lucem et lucem
tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Vae qui
sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Vae qui fortes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam
ebrietatem; qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi
aufertis ab eo. Gregorius in Gregoriano: super sanctos quoscumque
homines, et super ipsius divinitatis potentiam extollet, ita ut homo
peccator; et tamen homo despiciens aestimari Deum se super homines
mentiatur. Et datum est. Hic agitur de pugna bestiae cum Ecclesia
ex parte Antichristi, quod erit maximum caput illius bestiae. Et
primo ostenditur pugna. Secundo victoria, sive efficacia, et
vincere. Tertio victoris potentia, et data. Dicit igitur, et datum
est illi, idest permittetur Antichristus a Deo, quia non poterit
nisi a Deo permissus, bellum facere cum sanctis, idest cum justis,
scilicet disputando, persuadendo, comminando, flagellando. Et
intelligitur quod juxta hanc permissionem pugnabit. Daniel. 7,
cornu illud faciebat bellum adversus sanctos. Et vincere illos,
scilicet corporaliter, ut dicit Glossa, quia affliget eos et
interficiet. Hanc tamen victoriam non timent servi Dei, et ideo
vincunt, non vincuntur spiritualiter. Matth. decimo: nolite timere
eos qui occidunt corpus. Ut autem ostendatur magnitudo potentiae ad
vincendum, subditur, et data. Et primo agitur de ejus potentia
communiter respectu bonorum et malorum; scilicet quantum ad victoriam
corporalem vel spiritualem. Secundo specialiter, scilicet respectu
malorum ad victoriam spiritualem, et adoraverunt. Dicit igitur, et
data est ei, idest a Deo permittitur, potestas, quam Diabolus
subministrabit ei, et per se, et per principes, quos ei subjiciet,
in omnem tribum et populum, idest in omnem populum Judaeorum de omni
tribu ipsorum, ut fiat endiadis, sicut cum dicitur, arma virumque
cano. Per populum enim et tribum intelliguntur hic Judaei; per
linguam vero et gentes intelliguntur diversae gentilium nationes. Unde
sequitur, et linguam et gentem, idest in omnes gentiles secundum
diversitatem omnium linguarum. Vel possunt haec distingui, secundum
quadruplicem hominum diversitatem, ut supra 10. Quasi dicat:
potestatem habebit vincendi tam Judaeos quam gentiles; scilicet vel
corporaliter solum quantum ad electos, vel corporaliter simul et
spiritualiter quantum ad reprobos, quos vincet spiritualiter per
afflictionem corporalem. Daniel. 7: et roborabitur fortitudo ejus,
sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit,
et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et cetera. Et
adoraverunt, idest adorabunt venerando et colendo, eam, scilicet
bestiam, idest Antichristum. Omnes qui inhabitant terram, idest
omnes terrenorum amatores. Unde dicit Gregorius in moralibus de
Diabolo operante per Antichristum: qui bonis praesentibus
delectantur, potestati illius se absque retractione subjicient. Ut
autem ostendat se loqui de reprobis, subdit, quorum non sunt nomina
scripta in libro vitae; idest qui in aeterna Dei dispositione non sunt
praedestinati ad vitam perpetuam. Liber enim vitae est aeterna
dispositio, in qua electi sunt quasi in libro scripti, quia ad vitam
praeordinati. Vitae inquam, agni, scilicet Christi, qui ad hanc
vitam ab aeterno praeordinavit et eam tamdem dabit. Vel libro,
inquam, agni, quia aeterna dispositio, licet toti Trinitati
conveniat, tamen filio attribuitur: quare in filio pater omnia
disposuit, sicut in sua sapientia, et per ipsum in tempore perficit.
Item quia disposuit per filii passionem dare vitam electis. Ipse ergo
liber secundum rem, est ipse agnus, sicut dicit Glossa; sicut
aeterna dispositio est ipse Deus. Reprobi autem non sunt scripti in
hoc libro vitae, sed in libro mortis. Jeremiae 17, recedentes a te
in terra scribentur. Per hoc autem quod dicit, nomina non sunt
inscripta etc. removet ab eis familiaritatem divinae dilectionis et
electionis, quam habet ad electos. Propter quod dicitur Lucae 10,
gaudete autem quoniam nomina vestra scripta sunt in libro vitae. Sed
objicitur, quia de nominibus reproborum fit quandoque mentio sub
affirmatione: supra 11, occisi sunt in terraemotu, nomina hominum
septem millia. Respondeo. Dicendum quod per illud intelligitur
reprobos non habere nisi solum nomen vitae, dum dicuntur Christiani
vel fideles quidam ipsorum, vel dum secundum diversas sectas, nominant
se justos et recte agentes. Supra 3, nomen habes quod vivas et
mortuus es. Non ergo illud dicitur propter divinam approbationem, sed
propter solam nuncupationem: hic autem nomen dicit approbationem et
familiaritatem divinam. Exod. 33, novi te ex nomine. Qui occisus
est, scilicet in suis, ut Abel Genesis 4, ab origine mundi, Abel
enim fuit occisus quasi in origine mundi; et sic quasi ab initio mundi
coepit persequutio, qua impii agnum in suis persequuntur. Simile,
Act. 9, Saule quid me persequeris? Vel, occisus etc. idest ab
origine mundi praevisus occidi; quia ab aeterno dispositum est hunc
agnum esse occidendum. Simile Ecclesiastici 24, ab initio et ante
saecula creata sum, idest praevisa creari secundum humanitatem. Per
hoc autem excitat beatus Joannes affectum fidelium ad amorem agni, a
cujus vita excluduntur reprobi, non ipsi. Sed quare dicit, ab
origine mundi, cum ab aeterno hoc dispositum sit? Respondeo. Hoc
quod dicitur, ab, accipitur inclusive, ita quod includat, ita
disponi hanc ipsam mundi originem: et dat intelligi dispositionis
aeternitatem: sed Scriptura quandoque exprimit id quod melius ab
homine mortali capitur. Magis autem capit homo id quod dicitur circa
mundum et mundi originem, quam quod dicitur de ipsa divina
aeternitate. Simile dicitur in Psalmis: a saeculo et usque in
saeculum tu es Deus. Utrumque autem tangitur Ecclesiastici 24, ab
initio et ante saecula creata sum. Item per hunc loquendi modum datur
via ad multiplicem intellectum, ut patet in Glossa. Si quis. Hic
agitur de poena bestiae debita; hic enim ostenditur impios esse
damnandos, qui fideles cruciabunt. Sed quia ad considerationem poenae
malorum sequitur timor per quem vitatur imitatio ipsorum, ideo primo
fit excitatio ad considerationem dicendorum. Secundo subditur ipsa
poena impiorum, qui in captivitatem. Poena autem hujus est aeternum
supplicium quod culpae debetur. Unde primo ostenditur poena debita
crudelitati affligenti citra mortem. Secundo crudelitati infligenti
ipsam mortem, qui in gladio. Dicit igitur, si quis: raritas
intelligitur per hoc quod dicit, si quis habet aures, internas,
scilicet intellectum et affectum; quia utrumque concurrit ad salubrem
auditum, audiat, idest efficaciter intelligat cum affectu, et etiam
cum effectu, quae poena debeatur impiis; et ideo eis non adhaereat,
nec eos imitetur ne poenam consimilem incurrat. Unde Glossa: quasi
dicat, cavete omnes. Supra 2, qui habet aures audiat, quid
spiritus dicat Ecclesiis. Quid autem sit audiendum, subditur, qui
in captivitatem, corporalem, quia impii tempore Antichristi
captivabunt fideles, vel etiam spiritualem, ut dicit Glossa,
duxerit, scilicet cultores Dei. Habacuc 1, congregabit quasi
arenam captivitatem, in captivitatem, aeternae poenae, vadet.
Isaiae 33, vae qui praedaris, nonne et praedaberis? Qui in
gladio, materiali vel spirituali, scilicet persuasionis, occiderit,
homines, oportet, necessitate justitiae, eum gladio, divini
judicii, vel aeterni supplicii, occidi: poena enim aeterna mors est.
Hoc dicitur propter Antichristum et suos, qui captivabunt et occident
fideles, et ideo ipsi captivabuntur et occidentur morte perpetua.
Captivatio Inferni, est intrusio Tartarea. Occisio autem afflictio
perpetua, quae excludet a vita suavissima quae Deus est. Matth.
26, omnes qui acceperint gladium gladio peribunt. Sed objicitur,
quia animae damnatae semper vivunt: quomodo ergo occidentur?
Respondeo. Dicendum quod damnati dicuntur occisi, non propter
amissionem naturalis vitae, sed propter acerbitatem angustiae
Tartarea; quae tanta est quod vivere in ea mors est. Unde
Augustinus, 7 Lib. de civitate Dei: nam etsi anima in poenis
vivit aeternis, mors est potius aeterna quam vita. Item propter
privationem vitae mellifluae quae Deus est. Unde Augustinus in
eodem: summa mors animae est, alienatio a vita Dei in aeternitate
supplicii. Hic est. Hic ostenditur materia profectus Ecclesiae,
quia tribulatio tunc erit materia profectus. Ad hunc autem profectum
concurrent duo: scilicet patientia in sustinendo, fides in
informando; quia fides cum dilectione informabit ipsam patientiam, et
faciet esse meritoriam. Item patientia in affectu, fides in
intellectu, scilicet practico. Hic, scilicet in praedicta
persequutione, est, hoc est erit, patientia, idest materia
patientiae; quia patientia excitatur in adversis. Roman. 5,
tribulatio patientiam operatur. Gregorius, sancti corporalem poenam,
lucra putant; quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Et fides
sanctorum, idest materia probandae fidei justorum. Fides enim
probatur adversis cum vincit, non a diversis; cum vincit non
vincitur, sicut aurum igne. 1 Petri 1, modicum nunc si oportet
contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo
pretiosior auro, quos per ignem probatur et cetera. Fides enim est
quae docet et juvat pati adversa, fugere vitia, agere bona: ostendit
praemium simul et supplicium, et alia motiva ad bonum, et sic vincit.
1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra.
Sancti sunt viri justi, qui sunt a faece vitiorum sinceri, et tam a
culpa omissi quam commissi sunt mundi, et per hoc mundo mortui. Unde
Isidorus: sancti viri ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere
delectentur. Vel, hic, idest in consideratione poenae et gloriae,
et patientia, idest causa patienter sustinendi. Et fides, idest
causa tenendi fidem. Sed quare non tangitur de caritate, sine qua nec
patientia valet, nec fides? Item fides praecedit patientiam; quia
prima virtus est secundum actum. Item quaerit Haymo cur Deus suos
sic permittit affligi? Respondeo. Ad primum: quod de caritate
tangit implicite in ipsa fide, quia de fide formata agit, ut patet ex
hoc quod addidit sanctorum: sed quandoque loquitur Scriptura
breviter: fides enim non est in sua plena ratione, nisi sit cum
caritate; quia cognitio divinorum de se ordinat ad affectum. Simili
modo accipitur Matthaei ultimo: qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit. Ad aliud potest dici, quod fides tripliciter
consideratur: aut inquantum movens, aut inquantum informans, aut
inquantum effulgens. Inquantum movet alias virtutes, quantum ad actum
praecedit: inquantum autem cum caritate informat actus aliarum
virtutum, et se habet in ratione ultimi completivi ordine naturae et
fine temporis; quia quod est completivum tenet rationem posterioris
ordine naturae, et sic ponitur hic. Item inquantum effulget, hoc est
manifestatur per actum patientiae, sed habet in ratione consequentis;
quia manifestans prius est manifestato, inquantum hujusmodi. Ad aliud
respondet Haymo, quia filii sunt et paterna haereditate donandi:
flagellat autem omnem filium quem recipit: Hebraeor. 12, reprobi
autem in bonis dies suos agunt, et bonos persequuntur, et sic ab
haereditate excluduntur. Haymo, ira quae nunc misericorditer a
sanctis incipit, in reprobis sine misericordia conquiescet. Et vidi
aliam. Hic agitur de persequutione facienda ab Antichristo,
mediantibus pseudo praedicatoribus: unde Glossa: descripta
tribulatione. Sic autem proceditur. Primo describit pseudo
praedicatorum persequutionem. Secundo excitat fideles ad
circumspectionem, hic sapientia est. Circa primum primo ponitur
descriptio persequutorum. Secundo subditur persecutio ipsorum, et
loquebatur. Describit autem persequutores quantum ad tria. Primo
quantum ad vitae perversitatem sub nomine bestiae. Secundo quantum ad
progressum perversitatis, ascendentem. Tertio quantum ad simulationem
sanctitatis, et habebat. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita
mihi ostensum est quo modo Antichristus persequetur Ecclesiam per
principes. Ostensum etiam mihi est, quomodo persequetur eam per suos
praedicatores. Et hoc est, et vidi bestiam, idest coetum pseudo
apostolorum, quos Antichristus per mundum mittet, ut dicit Glossa,
qui erant bestiales, per vitae brutalitatem quo ad se, et
crudelitatem, in Catholicos. Aliam, a praemissa et ea minorem.
Gregorius in Gregoriano: Antichristus praedicationem suam, in
sapientium carnalium sensibus ponens, praedicatores suos, in saeculo
per populos sparget. Ascendentem, per progressum de malo in malum;
quia in principio ascendent de malo in malum proficiendo, de terra,
idest de amore terrenorum: hoc enim facit eos proficere in
perversitate: scilicet amor divitiarum, delitiarum, et honorum.
Diabolus enim revelabit Antichristo thesauros absconditos auri et
argenti. Gregorius loquens de malis qui erunt sub Antichristo:
nonnulli fidem rerum caelestium ad vitae temporalis desiderium
inclinabunt. Vel, ascendentem, idest se per superbiam elevantem.
De terra, idest de terrena dignitate. Unde Gregorius super hunc
locum: de terra quippe ascendere, est de terrena gloria superbire.
Et habebat, idest habebit, duo cornua, scilicet sapientiam in
doctrina et perfectionem in vita, quibus cornibus impugnabit fideles
haec bestia: simulabunt enim se habere sapientiam et vitam. Similia
agni, idest similia cornibus agni. Vidit beatus Joannes bestiam
quamdam habentem cornua, quasi cornua agni: hoc autem vidit propter
mysterium, quia pseudo praedicatores dicent se habere sapientiam et
vitam quae vere in Christo fuerunt: in ipsis autem solum phantastice:
unde dicit similia. Gregorius super hunc locum: praedicatorum
Antichristi multitudo eam quam in se veraciter dominus habuerit sibi
singularem inesse sapientiam mentietur et vitam. Haec sunt cornua agni
nostri, scilicet sublimitas sapientiae et eminentia vitae, quibus
impugnavit et adhuc impugnat impios. Vel haec duo cornua sunt duo
testamenta quae sibi usurpabunt, quae tamen sunt agni vere; et per hoc
male exposita impugnabunt fideles quae non implebunt, licet hoc
simulent. Unde Gregorius super hunc locum. Praedicatores
Antichristi clari erunt per justitiae simulationem, sed obscuri per
nequitiae perpetrationem. Et loquebatur. Hic agitur de persequutione
impiorum. Et primo agitur de persecutione verbi. Secundo de
persequutione operis, et potestatem. Dicit igitur: et loquebatur,
idest loquetur. Sicut draco, idest perversa suadendo et blasphemando
Deum et sanctos. Erit haec bestia conformis Diabolo loquenti in
Antichristo. Loquentur tamen simulando se habere cornua agni, ut sic
decipiant. Unde Gregorius super hunc locum. Ista ergo bestia,
idest praedicantium multitudo, assumet agni speciem ut draconis
exerceat operationem. Item nomine draconis intelligitur venenum et
astutia infundendi. Loqui ergo sicut draco, est, loquendo perversa,
secundum conformitatem Diaboli sub simulatione veritatis venenum
infundere. Psalm. venenum aspidum sub labiis eorum. Et potestatem.
Hic agitur de persequutione operis: quia non tantum verbo, sed et
facto persequentur fideles. Haec autem persequutio principaliter erit
spiritualis. Licet enim corporaliter et temporaliter persequentur
Ecclesiam, totum tamen fiet ad Ecclesiae subversionem. Primo autem
fiet persequutio operis in generali. Secundo in speciali, et fecit
terram. Dicit igitur: et faciebat, idest coetus praedicatorum
Antichristi. Faciebat omnem potestatem prioris bestiae, idest
exercebit omnem operationem potestatis Antichristi. Omnes enim modo
decipiendi exercebunt quibus et Antichristus potestate diabolica: quae
erit principaliter in Antichristo, erit tamen et in aliis. In
conspectu ejus, idest secundum beneplacitum ejus. 2 Corinth. 2,
ex Deo coram Deo in Christo loquimur. In omnibus enim praeponent
caput suum, idest Antichristum, ut dicit Glossa. Ex hoc patet quod
eum suum dominum et caput vocabunt. Et fecit terram. Hic ostenditur
persequutio operis in speciali. Haec autem persequutio fiet hoc modo.
Praedicatores enim Antichristi facient homines Antichristum adorare.
Item facient miracula per quae inducent multos a fide recedere. Item
facient homines statuam Antichristi colere. Item compellent multos
characterem sive signum Antichristi portare. In his quatuor magna
erit persequutio animarum; et ad hanc adjungetur persequutio corporum.
Primo ergo ostenditur persequutio quantum ad Antichristi adorationem.
Secundo quantum ad miraculorum operationem, et fecit signa. Tertio
quantum ad statuae venerationem, dicens habitantibus. Quarto quantum
ad subjectorum consignationem, et faciet omnes. Dicit igitur: et
fecit, idest faciet promissis, vel donis, vel minis, vel flagellis,
vel aliis modis. Terram, idest terrae amatores, et inhabitantes in
ea, idest perseverantes in amore terrae, hoc est terrenae vanitatis.
Vel, terram, idest homines de terra secundum corpus conditos, et
ideo ad terram per affectum inclinabiles: unde sequitur: et
inhabitantes in ea, scilicet terra secundum animam, hoc est amatores
terrenorum. Adorare bestiam primam, idest de qua prius narratum est,
scilicet Antichristum. Cujus curata est, idest curata videbitur.
Plaga mortis, idest qui resurrexisse credetur. Nota Glossam: quia
hi simulata resurrectione et cetera. De hoc supra eodem, et plaga
mortis ejus curata est. Et sequitur: et adoraverunt bestiam et
cetera. Valde enim superbus erit Antichristus, et per suos
praedicatores procurabit se coli et nomen suum diffundi. Unde
Gregorius in Gregoriano: nomen suum longe lateque ante mortem suam
conabitur Antichristus diffundere; et in terrena gloria appetet, si
possibile esset, in perpetuum permanere. Et fecit signa. Hic agitur
de persequutione quantum ad miraculorum operationem: per hoc enim multi
pervertentur. Primo autem ostendit ipsam miraculorum operationem.
Secundo consequentem hominum subversionem, et seduxit. Miracula
autem tangit primo in generali. Secundo describit in speciali, ut
etiam. Dicit igitur: et fecit, idest faciet, scilicet coetus pseudo
praedicatorum Antichristi. Signa magna, idest magna miracula, quae
videbuntur signa magnae potestatis in Antichristo, ad cujus honorem
fient per operationem Daemonum ex permissione divina. Unde dicit
Gregorius in Gregoriano: illo tempore complebitur, quod veritatis
ore per Evangelium dicitur: surgent pseudo Christi et pseudo
prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem
inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ut etiam: quasi dicat:
multa signa faciet haec bestia ita. Ut etiam ignem, ad literam.
Faceret, idest faciat, de caelo descendere in terram, scilicet super
eos qui Antichristo obedient, quia confirmationem suae praedicationis
dabunt spiritum malignum in specie ignis, sicut dicit Glossa, sicut
apostolis datus est spiritus sanctus in specie ignis. Act. 2,
apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis. In conspectu
hominum: quasi dicat: hoc fiet aperte, ut per hoc inducant homines ad
credendum quod ipsi erunt sanctiores quam discipuli Christi qui
acceperunt in conclavi. Antichristus et sui facient secundum
simulationem facta Christi, ut fidem Christianorum pervertant et eos
Antichristianos faciant. Simulabit enim Antichristus mortem et
resurrectionem et ascensionem, ut habitum est supra, et finget
spiritus sancti missionem, ut hic habetur, et seduxit, scilicet
bestia, idest seducet, idest seorsum a virtute ducet. Per praesens
notatur studium et insistentia. Habitantes in terram, per amorem,
hoc est terrae amatores, propter signa, idest miracula quae data
sunt, idest permissa a Deo. Illi, scilicet bestiae, idest coetui
pseudo praedicatorum. Facere, idest quae permittetur facere. In
conspectu bestiae, idest secundum beneplacitum et justum Antichristi,
vel ad praesentiam nominis invocati, quia ad invocationem nominis
Antichristi facient hujusmodi miracula, ut vult Glossa: tamen totum
fiet operatione Diaboli sicut dicitur 2 Thessal. 2, cujus est
adventus secundum operationem Satanae in prodigiis et cetera. De
hujus seductione, Matth. 24, multi pseudo prophetae surgent et
seducent multos. Et sequitur: et dabunt signa magna et prodigia et
cetera. Dicens. Hic agitur de persequutione quantum ad statuae
reverentiam; quia compellent pseudo apostoli, homines facere statuam
Antichristi: et videbitur statua loqui et futura praedicere: et
compellentur homines eam adorare. Primo ergo tangit statuae
formationem. Secundo formatae loquutionem, et datum. Tertio humanam
venerationem, et faciet ut quicumque. Dicit igitur: dicens: quasi
dicat: seducet homines, dicens, idest praecipiens. Habitantibus in
terra, idest amatoribus terrenorum, quia tales erunt Antichristo
subjecti et per istos seducent alios. Ut facerent, idest faciant.
Imaginem, idest ad literam statuam aliquam, bestiae, idest
Antichristi. Quae, scilicet bestia. Habet plagam gladii, idest
cicatrices sive vestigia vulnerum quae sunt signa praeteritae mortis;
quae mors per gladium intelligitur, sicut legitur de Christo. Joan.
20, infer digitum tuum huc et cetera. Et vixit, idest simulate
resurrexit. Potest etiam aliter intelligi sic. Dicens, idest
praedicans. Ut facerent imaginem etc. idest ut faciant se conformes
Antichristo sequendo ejus documenta; qui resurrexisse videbitur;
sicut praedicatores Christi praedicant hominibus, ut ei se
conforment, 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis
relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et datum est illi,
idest dabitur pseudo praedicatoribus a Diabolo, divina permissione.
Ut daret, idest ut dent. Spiritum, scilicet malignum. Imagini
bestiae, idest statuae Antichristi; quia praedicatores Antichristi
facient spiritum malignum esse in illa statua, et per illum spiritum
loquetur statua phantastice. Unde sequitur: et datum est ei,
scilicet multitudini pseudo praedicatorum facere, ut loquatur imago
bestiae, idest statua Antichristi; quia, sicut dicit Glossa, arte
magica per virtutem Daemonis facient statuam loqui et futura
praedicere. Sed ex hoc quod dicitur, ut daret spiritum imagini,
videtur quod imago sive statua hujusmodi sit viva, si in se spiritum
habeat. Item si statua loquatur, ergo erit creatura rationalis, quia
loqui est creaturae rationalis. Respondeo. Ad primum dicendum, quod
statua non erit viva; quia licet habeat spiritum malignum
inhabitantem, non tamen naturaliter unitum. Habebit ut motorem, non
ut formam perficientem. Ad aliud dicendum, quod loqui non sumitur
proprie, sed secundum quod per spiritum praesidentem idolis.
Dicebantur olim idola loqui, cum Daemones in eis dabant responsa.
Loqui enim est cum intentione proferre per organum rationali animae
unitum naturaliter. Aliter potest intelligi sic, datum est, idest
dabitur illi coetui pseudo praedicatorum, ut prius. Ut daret, idest
ut det, scilicet spiritum, scilicet malignum. Imagini bestiae,
idest hominibus qui erunt conformes Antichristo, et per hoc erunt ejus
imago. Et dabitur ei facere ut loquatur imago bestiae variis signis:
quia sicut dicit Glossa, faciet Antichristus vel sui praedicatores
spiritum malignum super homines descendere et variis linguis loqui,
sicut de apostolis legitur, Act. 2, et de aliis fidelibus, Act.
10, audiebant illos loquentes linguis et cetera. Et heu multi hodie
portant imaginem bestiae, idest Antichristi vel Diaboli per
conformitatem. Matth. 22, cujus est imago haec et inscriptio?
Dicunt ei: Caesaris. Et faciet, haec bestia, scilicet multitudo
pseudo praedicatorum, per principes qui eis obedient. Ut quicumque
non adoraverint imaginem bestiae, idest statuam Antichristi ad
literam. Occidantur, morte corporis. Quos enim pseudo apostoli non
poterunt documentis vel miraculi pervertere, per principes trucidabunt
et occident. Unde Gregorius, quos praedicatores appetent loquendo
seducere, multi potentum studebunt et saeviendo et affligendo terrere.
Et faciet omnes. Hic agitur de persequutione, quantum ad
consignationem; quia compellent homines habere signum Antichristi.
Primo autem ostendit consignandorum numerositatem. Secundo ostendit
compulsionem ad consignationem, quod ne quis. Dicit igitur: et
faciet, praedicta bestia, per principes vel alio modo. Omnes
pusillos, idest parvos potestate, ut sunt minores. Et magnos,
potestate, ut sunt majores. Et divites et pauperes, in rebus, et
liberos et servos, secundum personalem conditionem. Et ita eos qui
signum Antichristi habebunt, describit quantum ad potentiam, quantum
ad fortunam, quantum ad personam sive conditionem personae, ut est
libertas et servitus. Quod autem dicitur: omnes pusillos etc. facit
distributionem non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum,
quia de pusillis et magnis multi pervertentur; similiter et de aliis,
non tamen omnes. Vel, pusillo, apud Deum, magnos apud homines.
Divites, rebus. Pauperes, virtutibus. Liberos a Deo. Servos
sub peccato vel Diabolo. Habere characterem, idest signum
Antichristi. In dextera manu, idest in aperta operatione, aut in
frontibus, idest in confessione oris, ita quod non erubescant
confiteri nomen et dominium Antichristi. Sicut enim veri Christiani
habent signum Christi per fidem formatam in corde et rectitudinem in
opere et expressionem fidei in ore: ita compellentur homines portare
signum Antichristi, quod signum erit iniquitas in opere; quod est
habere signum in manu. Vel audaciam confitendi nomen ejus ore, quod
est portare signum in fronte, per quam intelligitur audacia. Unde
Glossa, in manu. Per dexteram autem manum signatur opus malum
apertum, quia manus dextera magis est in promptu. Hoc est signum
contrarium signo electorum. De quo supra 7, quoadusque signemus et
cetera. Ad hujusmodi autem signum compellent per poenam: unde
sequitur: et faciet ne quis possit emere, ab aliis. Aut vendere,
aliis. Nisi habeat characterem, idest signum, scilicet in opere.
Signum enim Antichristi portabit, qui ei per opera se conformabit.
Aut nomen bestiae, scilicet Antichristi in denominatione vel
expressione; quia compellentur portare nomen Antichristi, ut scilicet
denominentur ab eo Antichristiani, ab Antichristo vel alio nomine,
sicut a Christo dicuntur Christiani. Item ut ejus nomen ore
confiteantur. Aut numerum nominis ejus, scilicet in corde
expectando, scilicet a Deo remunerationem minorem quae signatur per
sex, vel mediocrem quae per sexaginta, vel maximam quae per
sexcentos; et credendo ipsum posse sic suos remunerare. Iste enim est
numerus nominis Antichristi, sicut post sequitur. Nota Glossam,
qui expectant et cetera. Ad literam intelligitur, quod non
permittentur vendere vel emere nisi signum Antichristi portent in opere
aperto, quod est portare characterem vel ejus nomen in sua
denominatione, aut in oris confessione, quod est portare nomen
bestiae; aut se ostendat habere verbo vel alio modo fidem potestatis
ejus in corde, credendo, quod Antichristus potest remunerare suos
praemio minori vel mediocri vel maximo: quod etiam est portare numerum
nominis ejus, quia numerus nominis Antichristi est sexcenti sexaginta
sex, sicut post sequitur. Hunc enim numerum habet qui credit illud
quod per numerum signatur Antichristo convenire, cum tantum usurpative
ei conveniat non vere. Sed quare dicitur sub disjunctione habere
characterem in manu aut in frontibus? Nonne sicut Deus requirit actum
rectum et confessionem vere fidei, sic ille dolosus requiret malum
actum et malam expressionem oris? Respondeo. Dicendum, quod
utrumque requiret Antichristus ab hominibus per se et per suos
praedicatores: tamen per alterum solum poterunt multi evadere poenas
quae ab ipso et a suis infligentur: quia ipsi non semper opera
videbunt, nec semper verbum quo homines confiteantur Antichristum
audient, sed recipient alterum. Deus autem qui omnia videt et cujus
sunt omnia, et actum operis et confessionem oris et devotionem cordis
requirit. Bernardus in libro de diligendo Deo: si me totum debeo pro
me facto, quid addam pro me refecto? Hic sapientia est. Hic excitat
fideles ad circumspectionem; quia per investigationem numeri nominis
Antichristi potest cognosci, quod non erit nisi jactator pessimus et
deceptor dolosus, et per hoc potest caveri. Primo autem excitat
difficultatem, ostendendo, quia difficile est hujusmodi numerum
intelligere. Secundo ad investigationem exhortando, qui habet.
Tertio ipsam veritatem docendo, numerus enim. Dicit igitur: hic,
idest in hujus numeri investigatione, sapientia est, idest in
inquisitione hujus numeri manifestatur sapientia in inquisitore, quia
difficile est. Vel, sapientia est necessaria propter difficultatem ad
inveniendum numerum, et iterum numeri significationem. Sed quare non
ponit expresse significationem numeri, sicut et ipsum numerum ponit;
sicut etiam exponit de dracone, supra 12, projectus est draco ille
serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas et cetera.
Respondeo. Ne pro sua manifestatione apud superbos vilesceret, et ut
ad intelligentiam numeri magis excitet; quia res obscura (sicut dicit
Glossa), attentos facit. Illud autem de Diabolo non sic
contemnitur, quia ipsa nomina Diaboli generant horrorem. Item per
hoc quod sic obscure loquitur, et tamen dat intelligi quod hic numerus
ponitur propter significationem, docemur quod numerus in Scriptura
saepe ponitur non causa numeri, sed significationis. Deinde admonet
ad investigandum. Voluit autem beatus Joannes hic solicitare lectorem
ipsa monitione. Qui habet intellectum, idest sapientiam, per quam
obscura intelligat. Computet numerum bestiae: quasi dicat: qui per
nomen Antichristi importatur, computet, et numeri significationem
cognoscat. Ne autem per illum numerum credatur Antichristus esse
Deus cum sit tantum homo, ostendit quis sit numerus; et quod
Antichristus est purus homo, non Deus. Numerus: quasi dicat:
numerum bestiae, idest Antichristi computet, ut sic deceptionem
Antichristi percipiat qua se Deum dicet, cum sit tantum homo. Et
hoc est, numerus enim, scilicet nominis ejus Antichristi. Est
hominis, non Dei; quia ipse erit homo, non Deus: quasi dicat: non
Deus sed homo erit. Gregorius, Antichristus super ipsius
divinitatis potentiam extolletur, ita ut homo peccator; et tamen homo
despiciens aestimari Deum se super homines mentiatur. Deinde subdit
ipsum numerum. Et numerus ejus, scilicet Antichristi, qui numerus
in ejus nomine intelligitur. Est sexcenti sexaginta sex. Non ponit
significationem numeri, nec ostendit quomodo in ejus nomine sit iste
numerus; quia per hoc magis excitatur attentio, ut dicit Glossa: ne
fiat de substantivo quod respondeat huic adjectivo, sexcenti, et ille
numerus ponatur ratione significationis non numeri. Nota ergo quod cum
liber iste Graece scriptus sit, secundum Graecos est hic numerus
quaerendus, apud quos omnes literae numerum signant, sicut apud nos
quaedam. Nomen Antichristi Graece dicitur: antemos, quod
interpretatur contrarius, quia Christo contrarius erit et ejus
honori. Numerus hujus nominis est sexcenti sexaginta sex: hoc enim
nomen tantum numerum signat. Sicut enim apud nos V, signat quinque.
C, centum. X, decem, ita apud Graecos, a, signat unum, n,
quinquaginta, o, septuaginta, s, ducenta, t, signat trecenta, e,
quinque, m, quadraginta. Horum omnium summa est sexcenta sexaginta
sex. Item aliud nomen Antichristi Graecum est arnoyme, quod
interpretatur nego, quia Christum negabit esse Deum. Hoc nomen
importat praedictum numerum. A, signat unum. R, signat centum.
N, quinquaginta. O, septuaginta. Y, quadringenta. M,
quadraginta. E, quinque: haec omnia faciunt illum numerum qui
ponitur in litera. Item aliud nomen ejus est Teitan, quod
interpretatur sol, vel gigas, quia dicet se solem justitiae et
gigantem geminae substantiae, quia ea quae Christo, vere conveniunt,
sibi falso attribuet quia superbissimus erit. T, signat trecenta.
E, quinque. I, decem: item, t, trecenta. A, unum. N,
quinquaginta: et ita haec tria Graeca nomina Antichristi praedictum
numerum signant. Item nomen ejus quoddam in literis Latinis eumdem
numerum reddit, quod est dic lux; quia dicet se lucem, dicet enim se
esse Deum. D apud Latinos signat quingenta. I, unum. C,
centum. L, quinquaginta. V, quinque. X, decem. Sic ergo
habemus numerum nominis bestiae, scilicet Antichristi. Nunc videamus
quid signat: propter hoc enim agitur hic de ipso numero. Notandum
ergo secundum Glossam, quod senarius qui est primus numerus
perfectus, signat minus perfectos, qui licet sint in conjugio, tamen
cavent a mortali et divina praecepta servant, non tamen consilia
implent. Isti habent perfectionem sufficientiae, sine qua non est
salus; et dicuntur imperfecti respectu perfectorum. Per simplicem
ergo senarium, signatur minima perfectio. Sexagenarius autem numerus
signat mediocriter perfectos qui sunt in castitate et divina praecepta
servant cum perfectione consiliorum, non tamen secundum altiorem
perfectionis gradum. Denarius enim signat observantiam Decalogi.
Senarius vero denariorum, qui jam non est simplex, signat
perfectionem consiliorum. Sexcentenarius autem numerus signat
perfectissimos qui et praecepta et consilia perfectissime servant.
Centenarius enim magnam perfectionem signat, quia multos numeros
continet, et ad ipsum terminatur cursus praecedentium numerorum: unde
retro incipere oportet centenario terminato. Cum vero additur senarius
centenorum per quem multiplicatur centenarius, signatur perfectio
cumulata. Per sex ergo signantur minus perfecti, sive perfectio
minima in bonis quae est fructus trigesimus in statu viae. Matth.
13, per sexaginta perfectio mediocris quae est fructus sexagesimus.
Per sexcenta perfectio maxima, quae Matth. 13, dicitur fructus
centesimus. Per hunc ergo talem numerum qui in nomine bestiae
intelligitur, signatur quod Antichristus dicet se Deum cui servire
debeant homines in omni gradu vitae, tam minus perfecti quam
mediocriter perfecti, quam perfectissimi: ita ut qui ei altero modo
non servierit serviat modo alio: qui etiam possit secundum diversos
gradus vitae remunerare homines praemio minori vel mediocri vel maximo:
et ita per hunc numerum poterit aestimari Deus ab erroneis, cum tamen
tantum sit homo: unde dicitur hic: numerus enim hominis est. Nec
apud eos qui ei servient erit alius gradus bonae vitae, licet
videatur. Unde ipse Antichristus cum ipso corpore malorum vocatur
bestia, propter bestialem vitam: supra eodem in principio capitis, et
vidi de mari bestiam ascendentem. Aliter sic. In hoc numero est
triplex senarius: scilicet senarius unitatum, senarius denariorum,
senarius centenorum. Primus senarius signat perfectionem naturae quae
sex diebus creatae fuerunt et completae. Senarius vero denariorum,
signat perfectionem meritorum quae est in observantia Decalogi, cum
impletione consiliorum; quia denarius signat observantiam Decalogi,
senarius vero, per quem multiplicatur denarius, signat perfectionem
ejusdem observantiae cum additione consiliorum. Senarius vero
centenorum signat perfectionem praemiorum, quia consummata perfectio
est in praemio. Centenarius autem dicit perfectionem, cujus cumulus
signatur per senarium centenorum. Per hunc ergo totalem numerum,
signatur quod Antichristus dicet se esse Deum et principium omnis
perfectionis, scilicet perfectionis naturae omnium rerum et
perfectionem gloriae. Haec est computatio numeri nominis bestiae.
Numerum ergo nominis bestiae habebit qui ipsum Antichristum credet
esse Deum, cui sit ab omnibus secundum omnem gradum vitae serviendum,
et qui possit dare praemia secundum diversos gradus obsequiorum, et qui
sit principium sive auctor omnis perfectionis. Ut autem necessitate
compulsi cogantur adhaerere Antichristo, vel ejus opera agendo, vel
nomen ejus portando in ejus denominatione, aut oris expressione, vel
fidem ejus tenendo quod sit Deus, prohibeat vendere et emere, nisi
assentiant ei vel ejus praedicatoribus. Ipse tamen Deus non erit,
sed homo; et erit peccator impiissimus: unde apostolus vocat eum
filium perditionis, 2 Thessal. 2, et revelatus fuerit homo
peccati, filius perditionis qui adversatur et extollitur supra omne
quod dicitur aut quod colitur Deus, et in ipso omnis plenitudo
malitiae et omnis iniquitas abundabit, sicut dicit ibi Glossa. Et
quod pessimus peccator fuerit, patebit tamdem, quando viriliter
dejicietur et interficietur a domino, sive per se, sive per
Michaelem. Occidetur autem (ut doctores credunt) in monte oliveti
in papilione et in solio suo, in illo loco contra quem Christus in
caelo ascendit, sicut dicit Glossa super illud 2 Thessal. 2.
Quem dominus Jesus et cetera. Quaeritur hic, cum multi credant
juxta hunc numerum, Antichristum esse Deum, quomodo sapiens poterit
cognoscere ipsum esse falsum et impium deceptorem, cui non sit
adhaerendum, licet multi credant contrarium? Item videtur quod non
sint culpabiles qui ei adhaerebunt. Cum enim ex una parte sint
tormenta, ex alia parte sint miracula multa et magna, ut quod statuam
suam faciet loqui et futura praedicere et alia multa signa, cum tamen
fideles miracula faciant nulla vel pauca, ex alia parte magna
divitiarum et honorum munera, ex alia sanctitatis et perfectionis
indicia, non videtur mirum si multi decipiantur. Ergo cum fideles
tunc et in miraculis et in aliis videantur inferiores Antichristo, non
erit accusabilis qui Antichristum sequetur. Respondeo. Ad primum
dicendum, quod licet juxta hunc numerum qui falso Antichristo
conveniet, aliqui credant ipsum Deum esse: tamen sapiens homo poterit
cognoscere ipsum esse hominem purum, et hoc per ipsum numerum ad ejus
opera comparatum. Erit enim crudelissimus, quia crudeliter homines
trucidabit et interficiet. Item erit superbissimus. Dignitates enim
et honores saeculares exquiret. De Christo autem contrarium legitur,
fuit enim piissimus: unde mulierem quae secundum legem lapidanda erat,
prudentissime et piissime liberavit. Joan. 8: et Matth. 5, si
quis te percusserit in unam maxillam et cetera. Item fuit humillimus.
Matth. 11, discite a me quia mitis sum et humilis corde, item cum
vellent eum habere in regem, fugit. Joan. 6, item in passione
humanitatem incomparabilem exhibuit. Philipp. 2, humiliavit
semetipsum factus obediens usque ad mortem. Comparantes ergo numerum
ad ejus opera, poterunt cognoscere numerum non signare in Antichristo
divinitatem nisi falso. Item ipsum esse purum hominem poterunt
cognoscere per Scripturam, quae Antichristum ostendit esse peccatorem
hominem: quod non potest convenire Deo. 2 Thessal. 2, et
revelatus fuerit homo peccati filius perditionis et cetera. Item per
illuminationem internam; quia qui ad Deum toto corde clamabunt
recipient internam eruditionem. Psalm. clamavit ad me et exaudiam eum
et cetera. Ad secundum patet per hoc: licet enim multi caeci fiant ut
non intelligant, tamen sapiens poterit percipere ipsum esse pessimum
deceptorem ex operibus impiis. Licet enim in multis simulet se
sanctum, tamen opera crudelitati et elationis et alterius nequitiae
multiplicis, manifestabunt qualis ipse erit, si sit qui intelligat.
Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos. Item ex Scripturis
sanctis quae praedicant ejus nequitiam, ut patet in hoc libro et 2
Thessal. 2, et Daniel. 7 et 11, et in multis aliis locis. Et
hoc multum poterit proficere fidelibus. Unde Isidorus, 1 Lib. de
summo bono, exponens illud Matth. 24, ita ut in errorem inducantur
et cetera. Ibunt electi in errorem titubationis ad modicum pro
multitudine prodigiorum; sed cito resipiscentes cordis errorem
religione coercebunt, scientes praedictum a domino esse, ut dum hoc
fecerint adversarii non conturbentur sancti. Item ex illuminationibus
internis, quia Deus suos in adversis non deseret, si ad ipsum
confugiant; sed quid credere debeant docebit, scilicet fidem
Catholicam. Augustinus secundo libro de sermone domini in monte:
Deus semper paratus est dare suam lucem nobis intelligibilem et
spiritualem. Ad tertium jam patet quod non erunt excusabiles, si
Antichristo adhaereant; quia ex his tribus, et forsan ex aliis multis
poterit ejus nequitia deprehendi. Et ideo potius tormenta mortis erunt
sustinenda quam ei adhaerendum.
|
|