Caput 14

Et vidi, et ecce et cetera. Habito de tribulatione immittenda ab Antichristo, hic agitur de auxilio dando a Christo. Nam sine ejus auxilio impossibile est stare in gratia inter adversa, vel in adversis merendo proficere. Agnus autem adjutor justorum est amabilis et ratione sui, et ratione familiae, quae est dignissima et valde nobilis; quae etiam familia adjuvat hominem in adversis. Unde agitur de agno adjutore et de ejus familia. Quoniam autem agnus est tantus et talem habet familiam, ideo sibi famulandum est ab omnibus; ex quo famulatu provenit merces immensa. Unde primo ostenditur auxilium mulieris. Secundo subditur monitio ad famulatum adjutoris, et vidi alterum. Tertio subjungitur ratio ex parte remunerationis, et audivi. Circa primum primo describitur agnus dator adjutorii. Secundo describitur familia agni, et cum eo. Agnus autem describitur quantum ad tria. Primo quantum ad misericordiam in redimendo, sub nomine agni. Secundo quantum ad benevolentiam in adjuvando, stabat. Tertio quantum ad excellentiam in praesidendo, super montem. Describitur ergo quantum ad redemptionem, defensionem, et dominationem; et haec omnia faciunt ad propositum. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi tribulationem quae justis infertur; vidi etiam consolationem adjutorii quod dabitur. Et hoc est et vidi, aspectu interno. Quid autem viderit subdit. Et ecce, notat praesentiam et certitudinem visionis; quia vidit sub oculis, quae sequuntur. Item per hoc potest intelligi promptitudo ejus ad adjuvandum. Isa. 58, clamabunt, et dicet, ecce adsum. Agnus, idest Christus ad modum agni pro nobis immolatus; et ideo suis non deerit, quos tam care redemit. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Stabat, idest stat Glossa ut adjuvans. Stare enim juvantis est. Act. 7, vidit gloriam Dei et Jesum stantem. Et ideo fortiter standum est in adversis. Psal. dominus mihi adjutor, non timebo et cetera. Super montem Sion, idest supra Ecclesiam quae mons est, propter virtutis sublimitatem; mons autem Sion, propter contemplationis speculationem. Sion enim interpretatur specula vel speculum; quia Ecclesia quantum ad justos speculatur Deum oculo fidei et amoris et contemplationis. Psal. psallite Deo nostro qui habitat in Sion. Dicitur autem dominus stare supra Ecclesiam. Tum quia superior est et dignior tota Ecclesia. Joan. 3, qui de caelo venit, super omnes est. Tum quia praesidet et dominatur Ecclesiae. Ipse enim Christus rex noster est, etiam inquantum homo; et ideo sicut bonus rex conservat servos. Psal. ego autem constitutus sum rex ab eo super montem Sion, et cum eo. Hic agitur de familia agni. Dignitas enim familiae ostendit quantus sit adjutor iste; et item ipsa familia est in adjutorium: et ideo debet stare homo fortiter in adversis. Describitur autem familia, primo quantum ad vitae sanctitatem sub figura illius numeri. Secundo quantum ad excellentiae dignitatem, habentes nomen. Tertio quantum ad adjunctam jucunditatem, quae sequitur ex praedictis, et audivi. Dicit igitur, et cum eo, scilicet cum agno, erant, idest cum Christo sunt per conformitatem imitationis, et per adhaerentiam dilectionis. Non enim dicit cum eo, quasi sint supra Ecclesiam, cum ipsae virgines sint de Ecclesia: sed cum eo sunt per unionis societatem. Vel, cum eo, scilicet supra montem Sion, scilicet supra Ecclesiam, quantum ad aliquos, qui non habent meritum virginitatis. Centum quadragintaquatuor millia; idest virgines in integritate plena desudantes; in poenitentia, ferventes ad documenta evangelica, perfecti in perseverantia. Hic enim agitur de familia agni, quantum ad quaedam nobilissima membra Ecclesiae, scilicet virgines, quae cum virginitate habent fervorem ad Deum. Beatus enim Joannes virgo fuit, unde recte ei ostensus fuit virginum status. Nota ergo quod per centum signatur integritas perfectae virginitatis; quia fructus centesimus est perfectio status virginum. Numerus enim centenarius, quia terminat numeros et est numerus completus, signat perfectionem: hic autem specialiter perfectionem status virginitatis, sicut et Matth. 13. Numerus autem quadragenarius, significat fervidam poenitentiam; hic est enim numerus poenitentium; partes enim aliquotae quadragenarii surgunt in quinquagenarium, qui est numerus remissionis, quae habetur per poenitentiam. Licet autem virgines sanctam virginitatem servent: tamen propter aliqua venialia poenitentiam agunt. Per quaternarium signatur evangelica doctrina, quam attente observant. Per millenarium autem, qui est numerus completissimus, signatur perfectio perseverantiae, quae omnia praedicta perficit. Vel, per centenarium perfectio intemeratae virginitatis, per quadragenarium labor poenitentialis austeritatis. Per quaternarium, fervor evangelicae sanctitatis, ut in dispergendis rebus propriis, et calcandis divitiis, et relinquendis, saltem affectu, carnalibus propinquis, et hujusmodi, haec tria non mutantur. Per millenarium vero, perfectio intimae charitatis, qua scilicet calent in Deo, quae informat omnia praedicta; qua etiam diligunt proximum. Isidorus, 2 libro de summo bono: sine amore caritatis, quamvis quisque credat, ad beatitudinem pervenire non potest. Notandum autem quod licet supra 7, numerus iste significet omnes fideles sub tempore gratiae, sicut vult ibi Glossa, tamen hic signat sanctos virgines in utroque sexu, ut patet ex Glossa et etiam ex litera sequenti. Hoc etiam dicit Gregorius super hunc locum. Habentes. Hic describitur familia quantum ad excellentiae dignitatem; quia scilicet portant nomen sui regis, scilicet agni, et patris ejusdem agni. A Christo enim dicuntur Christiani, et a Deo patre sunt dii per adoptionem. Habentes nomen ejus. Scilicet agni, quia a Christo dicuntur Christiani, hoc est nomen honoris et gratiae, amoris et novitatis, supra 2, et in calculo nomen novum scriptum et cetera. Et nomen patris ejus, scilicet nomen Dei patris, quod est Deus, quia a Deo dici possunt dii. Magna enim vis amoris, quae nomen ipsius Dei facit amantibus communicari. Psal. ego dixi, dii estis. Vel, habentes nomen ejus, idest fidem humanitatis. Nomen enim importat notitiam. Et nomen patris ejus, idest notitiam sive fidem divinitatis. Quocumque autem modo dicatur nomen, recte sequitur, scriptum, idest firmiter impressum, in frontibus suis, idest in audaci constantia confitendi, quia in publico constanter confitentur. Per frontem enim audacia sive constantia signatur. Non enim sufficit credere corde, nisi et ore exprimatur, cum necesse fuerit. Roman. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde etiam dicit nomen ejus et patris, non proprium, sicut quidam de quibus Psal. vocaverunt nomina sua in terris suis. Genes. 11, faciamus civitatem et cetera. Machab. 5, faciamus et ipsi nobis nomen et cetera. Sequitur: et facta est plaga magna in populo. Sic ergo ostenditur dignitas virginum; quia sunt insigniti nomine venerandae Christianitatis; nomine etiam praecelsae divinitatis, cum constantia confitendi. Sed objicitur, quia hoc convenit omnibus justis; ergo non est laus specialis virginum. Item aeque est filius Deus, similiter et spiritus sanctus ut pater; quia tres personae sunt unus Deus. Augustinus, 11 libro de civitate Dei: et haec Trinitas est unus Deus: quomodo ergo nomen deitatis hic attribuitur soli patri? Respondeo. Ad primum dicendum, quod in omnibus justis magna est dignitas denominari a nomine regis aeterni; specialiter autem in sacris virginibus secundum utrumque sexum est haec dignitas excellentior; quia in eis est perfectius res nominis; quia Christo, a quo dicuntur Christiani, perfectius conformantur in incorruptione integritatis; et Deo, a quo possunt dici dii, adhaerent altius glutino caritatis: cujus vis facit, ut nihil quaerant nisi Deum: cujus etiam caritatis virtus facit ut nomen divinitatis participent; quia caritas est transformare amantem in amatum. Unde Augustinus, talis est quisque, qualis sua dilectio: si terram diligis, terra eris: si Deum diligis, quid dicam? Deus eris? Non audeo hoc dicere ex me, sed Scripturas audiamus: ego dixi, dii estis. Ad aliud dicendum videtur, quod licet aequaliter conveniat tribus personis, nomen divinitatis, et omnia essentialia; tamen quandoque id quod est commune omnibus personis appropriatur alteri ex speciali aliqua ratione. Nomen ergo divinitatis hic attribuitur patri; quia pater est aliarum personarum origo, et habent ab ipso divinitatem et omnia. Et audivi. Hic describitur status virginum quantum ad jucunditatem adjunctam virginitati et dignitati. Haec autem jucunditas signatur sub cantico canticorum 2. Quoddam internum est tripudium jucunditatis. Sic autem proceditur. Primo describitur tripudium internae jucunditatis. Secundo ostenditur convenire solis inviolatis, et nemo poterat. Circa primum sic proceditur. Cum enim isti cantatores sint in statu sublimi, et sint ex diversis populis collecti; sit etiam eorum status jucundus, impiis in utilem terrorem; vigilent etiam circa carnis mortificationem, et habeant jucunditatem veram et novam, et hoc ante Deum et majores Ecclesiae: ideo primo describitur canticum internae jucunditatis quantum ad status sublimitatem. Secundo, quantum ad cantantium multiplicitatem, tamquam vocem. Tertio, quantum ad consequentem utilitatem, et tamquam vocem. Quarto quantum ad profectus sedulitatem, et vox. Quinto, quantum ad ipsius jucunditatis qualitatem. Et cantabant. Sexto, quantum ad loci congruitatem, ante sedem. Haec enim omnia ad easdem personas, scilicet ad virgines videntur referri, et de voce cantici interni, scilicet gaudii intelligi. Cum enim primo de voce tangat, nullam aliam subjungit, nisi vocem cantici cum subdit. Et cantabant. Dicit igitur, et audivi: quasi dicat: ita vidi familiam agni cum agno: audivi etiam vocem interni gaudii. Et hoc est quod dicit, et audivi, auditu interno, vocem, scilicet interni cantici cum desiderio adjuncto: de qua voce sequitur infra, et cantabant et cetera. Gaudium enim internum vox est quaedam cantici spiritualis, maxime quando est cum desiderio intimo, Ephes. 5. Cantantes et psallentes in cordibus vestris domino. De caelo, idest ab illis virginibus egredientem. Glossa: ab illis qui cum eo erant. Dicuntur autem virgines caelum propter status sublimitatem et meritorum claritatem. Unde Isidorus 2 libro de summo bono: non dubium quod qui casti perseverant et virgines, Angelis Dei similes efficiantur aequales. Tamquam vocem aquarum multarum, idest quasi vocem populorum multorum; quia sancti virgines de multis populis divina gratia colliguntur. Aquae autem multae signant populos multos; quia homines per se labiles sunt et defectibiles; quos tamen dominus solidat, cum ei adhaerent. Et per hoc manifestatur divina bonitas quae tantam societatem virginum congregat et solidat, licet tales pauci sint respectu aliorum. De hujusmodi aquis, infra 17, aquae, quas vidisti, populi sunt. Et tamquam vocem tonitrui magni. Attende tenorem visionis, audiebat enim quamdam vocem quasi tonitruum: per hoc signatur quod jucunditas quae est in virginibus et etiam in aliis justis, generat terrorem utilem in impiis, qui statum suum videntes, et cordis amaritudinem sentientes; et e contrario veram jucunditatem justorum quae exterius per signa, verba, et opera manifestatur, considerantes; utiliter terreri possunt. Gregorius in Gregoriano: in via Dei a timore incipitur, ut ad fortitudinem veniatur. Nam sicut in via saeculi timor debilitatem, ita in via Dei timor fortitudinem gignit, et vocem. Hic describitur vox internae jucunditatis, quantum ad profectus sedulitatem. Sacrae enim virgines, qui agno ferventer cohaerent, carnem suam aspere mortificant, ut thesaurum non perdant, et ut semper in merito proficiant. Unde dicit, et vox, quam vocem audivi. Modus loquendi est saepe in Scriptura, erat, sicut citharoedorum: idest vox interni gaudii virginum, in via, est sicut melodia citharoedorum, idest hominum, qui cum cithara dulciter sonant, cytharizantium in citharis suis. Nota quod in cythara est lignum et chordae convenienter et apte supra lignum extensae. Per lignum crux Christi, per chordas singula membra corporis, vel ipsa chorda. Hae chordae super lignum extenduntur, quando ad imitationem dominicae crucis, per devotam mediationem jacent extensae cogitationes, et affectiones mentis. Matth. 10, qui non accipit crucem suam et cetera. Qui ergo carnem suam mortificant sunt optimi citharoedi; quia canticum jucunditatis internae, cum qua se mortificant, et laus qua Deum magnificant, quia fiunt cum cithara, idest carnis mortificatione devota, dulciter resonant, quasi dulcis melodiae cytharae in auribus. Dei citharoedus ergo est qui per internam jucunditatem, vel per divinam laudem, cum carnis mortificatione Deo cantat. Tales citharizant in citharis suis, idest suavem Deo melodiam reddunt, dum intimo gaudio jucundantur in mortificationibus propriis. Dicit autem, in citharis suis, idest in mortificationibus ejus austeritatibus propriis, non alienis; contra illos, qui semper petunt communicationem meritorum, et suffragia orationum: et ipsi cytharizare nolunt, idest per jucunditatem mentis cum carnis mortificatione. Galat. 2, Christo confixus sum cruci. Hoc autem valde est necessarium virginibus: scilicet mortificatio carnis; quia virginitas facile amittitur. 2 Corinth. 4, habemus thesaurum istum. Gregorius etc. in Gregoriano: peccata carnis ignorantes, tanto solicitius debent praecipitem metuere ruinam, quanto altius stant. Et cantabant. Hic ostenditur qualitas jucunditatis virginum; quia est jucunditas vera et innovans et quae non veterascit. Ostendit autem quae est illa vox de qua praemisit: unde dicit: et cantabant, idest sacri et sacrae virgines cantant, quasi canticum novum, idest de integritate corporis et animae exultant: quae exultatio est comparabilis cantico exteriori novo; quia jucunditas est quoddam canticum interius quod aequivalet vel praefertur cantico exteriori. Unde dicit, quasi canticum novum. Vel dicit, quasi canticum novum; quia jucunditas gratiae in via imperfecta est, similiter et novitas. In patria vero jucunditas erit canticum mentis perfectum, et novitas plena, quando nulla omnino erit vetustas. Dicitur autem novum, quia gaudium non veterascet, sicut dicit Glossa, sed semper erit novum. In futuro enim conservabitur et illa erit aureola virginum; quia specialem gloriam honoris et gaudii in patria obtinebunt prae aliis. Unde Isidorus, 2 libro de summo bono: virgines in vita aeterna feliciores erunt. Et probat hoc per illud quod legitur Isaiae 56: haec dicit dominus eunuchis, dabo eis melius nomen a filiis et filiabus, nomen sempiternum dedi eis, quod non peribit. Ante sedem. Hic ostenditur congruus locus hujus cantici, quia scilicet jucundantur ante sedem, idest ante Angelos in quibus Deus sedet, quibus se per virginitatem conformant, et quorum societatem expectant. Item ante majores de Ecclesia quorum auxilio stant: quasi dicat: cantant virgines per jucunditatem mentis; et hoc ante sedem, idest in praesentia Angelorum. In quibus Deus sedet. Hoc potest intelligi tum quia Angeli assistunt maxime sanctis virginibus, et eos custodiunt; unde cum virgines gaudent de flore virgineo, et quod tam nobiliter adhaerent Christo; sic gaudere est ante Angelos, qui eos custodiunt, cantare. Hieronymus: Angelis semper est cognata virginitas: tum quia gaudentes de tam nobili statu, cogitant se Angelis sociandos; et sic in interna jucundatione et consideratione, quasi ante Angelos cantant. Et ante quatuor animalia; idest ante praedicatores; qui dicuntur animalia, quia animati sunt, idest vivi, vita gratiae et sapientiae divinae, et alios animant, idest vivificant. Item quia sub figura animalium describuntur quatuor; quia per quatuor partes orbis praedicant. De hoc plenius dictum est supra 4. Et seniores, idest ante pastores, qui maturitate vitae et virtute doctrinae et auctoritate officii, alios regunt. De his supra 4, quasi dicat: ante de proprio statu jucundantes se per doctrinam praedicatorum et regimen pastorum et merita utrorumque juvari considerant; et de hoc simul gaudent, et quasi patronos sui meriti, amplexantur mente. 2 Corinth. 1, gloria vestra sumus, sicut et vox nostra. Aliter possent praedicta intelligi ut referrentur ad diversas personas, sicut aliqui exponunt; et Glossa videtur aliquid tangere, licet parum et obscure. Et audivi vocem, idest admonitionem sive praedicationem, exeuntem de caelo, idest de praedicatoribus vita et doctrina claris et altis. Tamquam vocem aquarum multarum; quia vox praedicationis sumitur de aquis multis sacrae Scripturae, mundativis et fecundativis. Canticorum 4, fons hortorum, puteus aquarum viventium. Potest autem haec vox intelligi praedicatio, quae fit virginibus, ut humiliter vivant et perseverent in proposito sancto. Augustinus in libro de sancta virginitate: hoc agite virgines Dei, humiliter ad humilem venite, si amatis; et ne discedatis ab illo ne cadatis. Vel praedicatio quae fit et fiet tempore Antichristi fidelibus, ut in adversis persistant. Ecclesiastici 2, sustine sustentationes Dei, conjungere Deo et sustine et cetera. Et tamquam vocem tonitrui magni; quia praedicatores terrent eos qui virginitatem vovent, nec servant. Ecclesiastes 4, displicet ei stulta et infidelis promissio; sed quaecumque voveris redde. Vel quia terrent eos qui in adversis succumbunt, vel eos qui ad talis familiae consortium venire negligunt. Supra 4, et de throno procedunt fulgura, et voces et tonitrua. Et vox quam audivi, erat sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis; quia vox praedicatorum, per hoc est acceptabilis et efficax, quod scilicet carnem suam mortificant sicut alios docent: expone ut supra, quantum pertinet ad propositum. 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo et cetera. Et cantabant: hoc refertur ad virgines de quibus praemiserat, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, et expone de virginibus ut prius. Notandum quod triplex est status excellens secundum meritum in Ecclesia, scilicet praedicatorum martyrum et virginum: quibus redditur in patria triplex aureola propter triplicem incorruptionem: scilicet propter incorruptionem virginitatis, quo ad rationalem; propter incorruptionem magnanimitatis, quo ad irascibilem; propter incorruptionem carnis, quantum ad concupiscibilem. Primum est praedicatorum, secundum est martyrum, tertium virginum: hunc triplicem statum signant quaedam in verbis praemissis. De praedicatoribus agitur cum dicitur: et audivi vocem etc.: de martyribus cum sequitur, et vocem quam audivi. Tamen si hoc intelligitur de martyribus, oportet referri ad praedicatores, qui fiunt martyres; quia cum dicit, et vocem quam audivi, de illa voce loquitur de qua dixerat, et audivi vocem de caelo et cetera. De virginibus agitur cum subditur, et cantabant. Praemissa igitur verba ab illo loco, et audivi vocem etc., possunt intelligi de virginibus totaliter, sicut series in contextu literae innuere videtur ut primo dictum: vel possunt secundo modo intelligi, partim de praedicatoribus, quorum vox est doctrina praedicationis, qui sunt citharoedi inquantum mortificant se ipsos, vel inquantum martyrium sustinent: partim de virginibus, quae cantant in cordibus suis domino, dum in Deo jucundantur et ei gratias agunt, et ejus magnitudinem et bonitatem mirantur. Canticum autem praemissum, secundum Glossam, est exultatio cordis: tamen quandoque est canticum oris; quia quandoque in laude vocali vel verbo exteriori manifestant gaudium mentis. Et nemo. Descripto cantico internae jucunditatis, hic ostenditur convenire solis inviolatis: et haec est ipsorum praerogativa, quam habent ex virtute passionis dominicae, et ex merito perfectionis propriae. Primo ergo ostenditur virginum praerogativa. Secundo praerogativae causa, qui empti. Haec autem causa ostenditur duplex: scilicet virtus dominicae passionis, et meritum suae perfectionis: de qua dicitur, hi sunt qui. Dicit igitur, et nemo, idest nullus homo in utroque sexu, poterat, idest potest, dicere canticum, idest illam mentis jucunditatem habere. Gaudere enim in domino cantare est. Coloss. 3, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, idest virgines perfecti pudicitia, desudantes in poenitentia, ferventes in sanctitate evangelica, stabiles perseverantia; sive perfecti caritate intima, ut supra expositum est: quasi dicat: soli virgines, qui cum virginitate habent vitae perfectionem, habent praerogativam hujus gaudii praecellentis de integritate corporis et mentis. Gloria autem hujus gaudii inchoatur hic; in futuro autem perficietur, quando virginitatis aureolam obtinebunt. Pro praesenti autem videtur hic loqui principaliter; licet hoc perfectius in patria compleatur. Augustinus in libro de sancta virginitate: gaudia propria virginum Christi, non sunt eadem non virginum Christi: nam sunt aliis alia, sed nullis talia. Ex his patet, quod in via et maxime in patria habent virgines specialem gaudii praerogativam. Sed objicitur, quia secundum Augustinum, coelibatus Joannis non praefertur conjugio Abrahae: ergo si quis recte vivat in conjugio, non praefertur ei alter virginitatem servans. Item per conjugium multiplicatur numerus electorum, non per virginitatem; ergo conjugium praevalet. Item multi qui non sunt virgines, ardentiores sunt in Deo, quam multi virgines; ergo majus praemium habebunt, cum charitati respondeat praemium. Respondeo. Ad primum dicendum quod his temporibus, quando jam ex omnibus gentibus colligi possunt homines qui salventur, virginitas longe melior est conjugio, etiam si quis recte in conjugio vivat, sicut dicit Augustinus in libro de sancta virginitate. Ratio est, quia conjugii non est nunc ulla necessitas quae olim fuit; et magna est sinceritas virginitatis ac dignitas quae valde Deo placet. Unde Augustinus in eodem libro dicit: jure divino contingit connubio et nuptiis, quod pia virginitas anteponitur. Ad objectum dicendum, quod hoc dicit Augustinus ratione temporis et personae; quia tempore Abrahae erant pauci cultores Dei, unde tunc conjugium fidelium necessarium fuit. Item ipse Abraham temperate utebatur conjugio, et propter amplificationem cultus divini. Nunc autem magna est copia fidelium; unde plus placet Deo jam fructus mentis quam ventris. Ad aliud jam patet: quia etsi per virginitatem non fit procreatio hominum carnalis, fit tamen spiritualis; et per eam multiplicatur spiritualiter numerus electorum; quam Deus nunc plus diligit quam aliam. Augustinus in libro de sancta virginitate: virginalis integritas angelica portio est: cedat huic omnis foecunditas carnis, omnis pudicitia conjugalis. Ad aliud dicendum quod, sicut in patria est duplex praemium, scilicet aurea, quod est praemium substantiale, et aureola quod est praemium excellens accidentale; ita in via potest esse duplex meritum, scilicet meritum aureae et aureolae. Meritum aureae consistit in charitate et actu charitatis; meritum aureolae in aliquo bono voluntario, conjuncto charitati, ut in virginitate, praedicatione et martyrio, quando adest charitas sine qua nullo omnino est meritum. Dicit igitur quod multi qui non sunt virgines habebunt majus gaudium sive praemium aureae, scilicet in visione et fruitione divina, sicut habent hic majus meritum quam multi virgines, ratione majoris charitatis in qua vivunt; tamen virgines, sive sint majoris charitatis sive minoris, habebunt praemium aureolae pro virginitate quod alii non habebunt, cujus aureolae meritum jam habent, qui: hoc refertur ad substantivum subintellectum in eo quod dicitur centum quadragintaquatuor millia, scilicet homines, empti sunt, pretio sanguinis Christi, de terra, idest de vanitate terrena: quasi dicat: ad statum virginitatis sunt elevati de vilitate status mundani per virtutem sanguinis Christi. Primae Corinthiorum sexto: empti enim estis pretio magno. Sed nonne empti fuerunt omnes quando dominus passus est? Hic autem dicuntur emi, quando de statu mundano assumuntur. Respondeo. Dicendum videtur quod in passione fuerunt carnaliter sive secundum sufficientiam; sed non statim ad omnes transiit emptio per efficaciam; quia nec dispositi erant, nec multi adhuc jam nati, per Baptismum autem et alia sacramenta transiit haec emptio ad homines secundum efficaciam, quia tunc passio efficaciam habet in eis. Amplius autem transiit per efficaciam praedicta emptio ad homines, quando quibusdam merito dominicae passionis datur cum efficacia gratia ad servandam virginitatem. Quia igitur emptio facta in passione secundum causam sive secundum sufficientiam in assumptione hominis ad virginitatem servandam habet excellentem efficaciam; ideo dicuntur virgines empti quando sunt de terrenis vanitatibus elevati. Item objicitur, quia cum omnes electos dominus redemerit secundum sufficientiam et etiam secundum efficaciam, suo tempore dandam; si ex virtute passionis est assumptio ad observantiam virginitatis ergo qua ratione datur quibusdam observantia virginitatis, et aliis non? Respondeo, dicendum quod omnibus electis datur efficacia emptionis quantum ad praemium aureae, quia hoc est praemium necessitatis: et similiter haec efficacia est necessitatis: non tamen omnibus datur efficacia illius emptionis factae per sanguinem dominicum, quantum ad praemium aureolae, quia hoc est praemium excellentiae seu dignitatis, non necessitatis; similiter et ipsa efficacia. Meritum ergo et praemium aureolae, dat omnibus electis, sed quibus vult et quando et quomodo vult, secundum convenientissimam distributionem, quam ordinatissime facit sua sapientia. Quare autem potius dat hanc gratiam isti quam illi, ipse novit, qui suaviter omnia disponit. Hi sunt. Hic ostenditur secunda causa praemissae praerogativae; scilicet meritum perfectionis. Perfectio autem virginum describitur. Primo quantum ad incorruptionem ex parte corporis vel operis. Secundo quanto ad incorruptionem ex parte oris, et in ore. Tertio quantum ad incorruptionem ex parte cordis, sine macula. Circa primum primo ostendit integritatis sinceritatem. Secundo adjunctam dignitatem. Hi sequuntur. Dicit igitur, volens ostendere quod recte eis solis dabitur praerogativa praemii specialis, quod jam est in eis inchoatum, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Ad literam, per hoc patet, quod actus carnalis inquinat. Item ex hoc innuitur, quare Deo placet virginitas; scilicet propter pulchritudinem sinceritatis. Isidorus 2 libro de summo bono: castitas est inviolata pulchritudo sanctorum, castitas sinceritas mentis, sanitas corporis: luxuriosa namque vita carnem cito debilitat, fractamque celeriter ad senectutem ducit. Quod autem dixit, subdens manifestat: virgines enim sunt, et ita incoinquinati. Augustinus in libro de sancta virginitate: virginalis integritas est in carne corruptibili, perpetuae incorruptionis meditatio. Felix qui virginitatem amplectitur, quia Deo est accepta. Unde supra dictum est, quod virgines etiam in statu viae sunt cum agno, quia per gratiam ei conjuncti sunt et per conformitatem uniti. Item in se pulchra. Item homini oblectativa. Unde Isidorus 2 libro de summo bono: amanda est pulchritudo castitatis, cujus delectatio pulchrior invenitur quam carnis. Item excellenter honorata. Repraesentat enim quodammodo statum gloriae. Unde beatus Bernardus in epistola ad Erricum: sola est castitas, quae hoc mortalitatis tempore, statum quemdam immortalitatis et gloriae repraesentat, in qua non nubent neque nubentur. Item eminenter fructificat, quia acquirit divinam familiaritatem in statu viae: unde beatum Joannem familiarius diligebat Jesus, sicut saepe dicitur de Joanne in cujus sinu recubuit in coena. Joan. 13. Item meretur praecipuam familiaritatem; unde jam dictum est quod soli virgines cantabunt illud canticum. Unde Augustinus in libro de sancta virginitate: pergite sancti Dei pueri ac puellae, pergite perseveranter; in fine vos afferetis ad nuptias agni canticum quale nemo poterit dicere nisi vos. Sed objicitur de hoc quod virgines ita hic extolluntur, quantum ad meritum, cum tamen multi et multae virgines non tantum corpore sed etiam mente sunt steriles. Unde Isidorus in 2 libro de summo bono: multi sunt reproborum qui carnalis copulae contagium nesciunt; qui sicut infecundi corpore, ita steriles manent mente. Item quae sunt quae concurrunt ad meritum virginitatis? Respondeo. Notandum quod virginitas, ad hoc quod sit digna illo praemio, debet esse recta intentione, ut scilicet non appetatur gloria mundana. Virgines enim fatuae non habentes oleum, idest laetitiam rectae intentionis, excluduntur a regno. Isidorus, virgines apud homines de suis meritis gloriantes hypocritis comparantur. Item foecunda operatione. Unde Gregorius in quadam homilia: nec castitas ergo magna est sine bono opere, nec bonum est opus sine castitate. Item lata integritate, ut scilicet sit in mente et carne. Unde Isidorus in eodem: nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est incorruptio mentis. Et de tali virginitate dicitur hic. Item fervida vel informata caritate: unde beatus Bernardus ad Erricum: castitas sine caritate, nec pretium habet nec meritum. Castitas sine caritate, lampas est sine oleo; subtrahe oleum, lampas non lucet; tolle caritatem, castitas non placet. Item subnixa humilitate; ut scilicet apud se non superbiat de tanta excellentia. Augustinus de sancta virginitate: non solum praedicanda est virginitas ut ametur, verum etiam monenda ne infletur. Item in eodem: pergite virgines viam sublimitatis, pede humilitatis. Ad primum patet; quia non loquitur de omnibus virginibus, sed de his in quibus virginitas habet debitas conditiones. Patet etiam ad aliud. Hi sequuntur. Hic ponitur dignitas adjuncta integritati, quae est duplex. Una dignitas consistit in Christi conformitate. Secunda in excellentiae sublimitate; quia prae aliis excellentiam habent. Prima dignitas est in comparatione ad Christum. Secunda in comparatione ad aliorum statum: unde sequitur, hi empti sunt. Dicit igitur: hi, scilicet virgines. Sequuntur, per imitationem. Agnum, idest Christum pium innocentem et pro hominibus victimatum. Quocumque ierit, idest quocumque ambulaverit per virtutem exempli. Licet enim nunc agnus non ambulet in actibus quos egit in carne mortali, tamen ambulat quantum ad virtutem exempli. Exempla enim quae olim exhibuit ipso actu, nunc ostendit fidelibus per fidem, per Scripturam, per gratiam, per affectum imitandi, quem eis praebet; et sic quasi ambulat ante fideles ut ipsum sequantur per imitationem. Ipsum autem, quocumque ambulet, per virtutem exempli sequuntur virgines. Imitantur enim ipsum in actibus omnium virtutum, ut in caritate ad Deum et proximum in pietate, prudentia, fortitudine, justitia, in contemptu mundanorum quae relinquunt, vel secundum rem ut viri religiosi, vel secundum affectum. Item in carnis mortificatione; et sic quasi quamdam mortem sive martyrium sustinent. Item sequuntur eum itinere virginali per quod ambulavit Christus. In aliis etiam ipsum sequuntur, secundum quod congruit humanae infirmitati. Et notandum quod in aliis possunt eum sequi alii etiam conjugati, praeter excellentiam virginalem in qua soli virgines eum sequuntur; et ideo ipsi soli eum sequuntur quocumque ierit: unde Augustinus in Lib. de sancta virginitate: ecce ille agnus graditur in itinere virginali; vos ergo vos ite post eum virgines ejus, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum. Ad quolibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur hortari possumus conjugatos. Sed objicitur de hoc quod dicitur: sequuntur agnum quocumque ierit. Quia autem actu redimendi genus humanum non imitatur eum, cum hoc ad solum mediatorem pertineat. Item non omnes virgines sustinent mortem pro Deo: item non omnes virgines praedicant, sicut Christus praedicavit. Item in virginitate Christi non fuit inordinatio aliqua carnis vel mentis. Item objicitur de hoc quod dicitur: quocumque ierit: quia Christum ire est operari actum virtutis in exemplum imitationis fidelibus. Sed hoc fuit ante passionem et in ipsa passione; nunc autem non sic, quia nunc non sustinet aspera, non fatigatur, non esurit, non sitit, non flagellatur, et sic de aliis multis; ergo tunc ivit, non nunc; quid ergo est quod dicitur: quocumque ierit? Respondeo. Ad primum dicendum, quod homo dicitur Christum sequi in quibus Christus dominus ante eos ivit in ducatum exempli, ut sunt actus virtutum. Non autem fecit redemptionem, ut redemptionem, in exemplum humanae redemptionis, sed in efficaciam liberationis. Ipsa tamen passio per quam facta est redemptio datur homini in exemplum mortificationis vel sustinentiae passionis cum est necessitas. Ad secundum dicendum, quod haec imitatio intelligenda est secundum quod congruit homini: unde non est per aequalitatem; et ideo non oportet omnes virgines mortem subire pro Christo, nisi in casu necessitatis. Sequuntur eum in passione quantum ad carnis mortificationem, quae est quasi quaedam mors et martyrium. 2 Corinth. 4, mortificationem Jesu Christi semper in corpore vestro portantes. Item haec imitatio videtur intelligenda quantum ad actus virtutum, ut supra expositum est, non necessario quantum ad actus dogmatum sive officiorum ecclesiasticorum, qualis est actus docendi sive praedicandi. Item videtur haec imitatio intelligenda de actibus quae respiciunt hominem pro sua persona, non necessario de eis quae sunt principaliter respectu alterius, ut est docere et hujusmodi. Item etsi multi virgines non praedicant verbo, docent tamen exemplo. Ad aliud patet quod non est haec imitatio secundum aequalitatem, sed secundum quod homini congruit juxta possibilitatem humanae infirmitatis. Licet autem aliqua inordinatio venialis contingat in mente vel carne virginum, tamen in eis qui veri virgines sunt, remanet integritas virginitatis. Ad aliud dicendum, quod dupliciter dicitur ambulatio Christi spiritualis de qua est sermo: scilicet vel actualiter vel virtualiter. Actualiter ivit per viam justitiae sive per actum virtutis dum esset in carne mortali. Virtualiter autem nunc usque ad finem ambulat ante fideles, ut supra expositum est: scilicet quia per virtutem Christi, quam in carne mortali exhibuit: et hunc per fidem et Scripturam et gratiam et affectum imitandi ostendit, quasi dux praecedit et homines excitat ad sequendum: supra 2, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Primo modo objicitur. Secundo autem modo videtur hic accipi. Hi empti sunt. Ostenditur hic alia dignitas, quia scilicet alios justos excellunt. Hi empti sunt, idest per virtutem emptionis factae sanguine Christi et ejus passione, per quam sumus empti in servos ipsius Dei. Ex omnibus, scilicet nationibus vel populis, tam ex Judaeis quam gentibus: quia ex diversis nationibus assumuntur sacri et sacrae virgines: unde vox eorum dicitur vox aquarum multarum. Supra eodem. Empti inquam, sunt primitiae, idest ut sunt primi et excellentes alios. Deo, scilicet patri, et agno, scilicet Christo; idest ad honorem Dei patris et ad honorem Christi hominis quem sequuntur virgines virginem. Ex hoc ostenditur quod virgines sunt magis jucundi et grati Deo quam alii, sicut primitiae sanctorum, ut primitiae fructum gratantius accipiuntur, ut tangit Glossa. Augustinus in Lib. de doctrina Christiana: nunc vobis o virgines sermo est, ecclesiastici generis decus et ornamentum gratiae spiritalis, honoris opus integrum atque incorruptum, imago Dei, illustrior portio gregis Christi. Per hoc autem quod dicitur, empti, ostenditur quanta vigilantia servari debeat donum Dei quod nobis emit agnus sanguine suo. Augustinus: ex quo me Christus emit, non me vendam; ne qui sanguine Christi sum redemptus, venalis fiam. Sed quomodo dicuntur virgines primitiae quasi habentes praecellentiam supra alios, cum secundum majorem caritatem sit major excellentia et acceptabilitas apud Deum? Cum secundum apostolum caritas sit major virtus et excellentior via? 1 Corinth. 13. Multi autem qui virgines non sunt, habent ad Deum caritatem majorem quam virgines multi. Item cum status praedicatorum et martyrum sit altus, quare non dicuntur primitiae? Item objicitur quia dicitur 1 Corinth. 15, primitiae Christus: hoc autem dicitur in laudem Christi; ergo nulli alii convenit. Respondeo. Ad primum dicendum: qui habent majorem caritatem sunt Deo gratiores, quantum ad meritum aureae: virgines autem quantum ad meritum aureolae, quod consistit in integritate virginitatis quae valde placet Deo. Ad aliud dicendum, quod homo non est ad praedicationem vel meritum idoneus, nisi in adulta aetate; virginitas autem servatur ab infantia, aut non est virginitas; et ideo petit universalitatem temporis; et ideo quantum ad hoc habet virginitas excellentiam. Item virginitas de sua ratione importat quamdam acceptabilitatem potius quam praedicatio vel martyrium: unde recte potius virgines dicuntur primitiae justorum. Non tamen dico virginitatem supraexcellere martyrium, sed quantum ad aliquid. Augustinus in libro de sancta virginitate: nemo, quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre martyrio. Ad aliud dicendum, quod Christus simpliciter est primitiae, et quantum ad omnem conditionem laudabilem et respectu omnium hominum: virginesque sunt primitiae, quantum ad gratiam virginitatis et respectu emptorum. Item Christus in verbis apostoli dicitur primitiae quantum ad prioritatem resurrectionis: virgines autem dicuntur hic primitiae quantum ad integritatem incorruptionis. Et in ore ipsorum non est inventum mendacium, per violationem ejus quod in verbo promiserunt, per se vel per alios; quia pactum Baptismi servaverunt quantum ad corporis integritatem et ultra promissum: et si in aliis fuit mendacium in ore ipsorum, non tamen mansit. Vel mendacium erroris qui frangit integritatem mentis, vel aliquod aliud, non est inventum jam dudum ex quo Deo adhaeserunt, quia scilicet sic deletum est; et ideo non est inventum. Glossa, in illis invenitur in quibus manet. Prov. 10, universa delicta operit caritas. Ecce quantum placeat Deo labium verax. Psalm. ecce enim veritatem dilexisti. Sine macula, scilicet mentis et per consequens operationis. Sunt, ut ex omni parte sunt mundi. Cantic. 4, tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Ante thronum Dei, idest ante Deum judicem, secundum Glossam, quia thronus sedes est judicis. Exhibent enim se immaculatos in praesentia Dei qui ubique est et omnia videt et omnia merita judicabit. Vel hoc dicitur quia Deus qui omnia judicat et disponit, acceptat eorum sinceritatem quae in corde est et operatione. Psalm. beati immaculati in via: et intelligatur hoc de malitia peccati mortalis intus et extra. Loquitur autem de virginibus qui multum in via meriti processerunt. Psalm. et ero immaculatus coram eo. Magna igitur est consolatio de agno qui stat promptus ad juvandum et qui talem et tam nobilem habet familiam; et ideo propter aliqua adversa vel tentamenta non est ab agno recedendum. Item ipsa familia suis meritis et suffragiis juvat eos qui vexantur adversis. Et vidi alterum. Ostenso auxilio mulieris, hic subditur admonitio ad famulatum auxiliatoris. Sed quia sunt quaedam quae hunc famulatum impediunt; ideo primo fit admonitio ad exhibendum famulatum. Secundo ponitur motivum ad tollendum impedimentum, et alius Angelus. Circa primum. Primo ponitur descriptio monitoris, sive praedicatoris. Secundo subditur forma sive modus monitionis, timete. Admonitor autem describitur. Primo quantum ad officii auctoritatem sub nomine Angeli. Secundo quantum ad vitae sublimitatem, volantem. Tertio quantum ad informationis communitatem, per medium. Quarto quantum ad doctrinae dignitatem, habentem Evangelium. Quinto quantum ad intentionis sinceritatem, ut evangelizaret. Sexto quantum ad zeli vivacitatem, dicens voce magna. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: talis est agnus et talem habet familiam: unde agno famulandum est et ejus familiae adhaerendum: et hoc per revelationem mihi factam intellexi debere fieri et debere per praedicatores annunciari. Et hoc est, et vidi alterum Angelum, idest ordinem praedicatorum: unus enim ordo praedicatorum, qui scilicet praedicant glorificare Deum et famulari, signantur nomine Angeli ratione auctoritatis. Angelus enim interpretatur nuntius. Non enim debet praedicare qui non est institutus ad annuntiandum, quemadmodum indicat apostolus, Rom. 10: quomodo praedicabunt nisi mittantur? Quando autem est jam factus Angelus per auctoritatem et vitae rectitudinem, debet currere et nuntiare. Isa. 18, ite Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem et cetera. Iste autem Angelus est alter ab Angelo praemisso, scilicet Christo, quia inferior est eo et ejus est nuntius. Ipse enim Christus Angelus est magni consilii, supra 10, vidi alium Angelum fortem descendentem de caelo et cetera. Volantem, idest elevantem se a terrenis, alis virtutum, et sic in meritis velociter progredientem ad modum avis volantis. Hoc enim nomen ad praedicatores pertinet. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Per medium caelum, idest communiter per omnem Ecclesiam, quae caelum debet esse per altitudinem et claritatem meritorum. Medium enim communitatem notat. Omnibus debet praedicator lucere per exemplum; et sic omnes informare debet per verbum; quia communitas aedificationis per exemplum, parat viam ad communitatem informationis per verbum. Hoc est contra eos qui non curant de exemplo nisi ad quosdam, ut ad divites vel nobiles; nec praedicare dignantur, nisi multitudini magnae. Eccles. 15, in medio Ecclesiae aperiet os ejus et cetera. Vel, per medium caelum, idest per mediam Scripturam, scilicet non declinando ad extrema, scilicet vel ad dexteram adulationis, vel ad sinistram objurgationis. Item non ascendendo nimis per curiositatem, nec descendendo nimis per ignotorum inutilem manifestationem. Ezech. 1, unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Duae alae sunt duae conditiones quae debent praedicatorem dirigere, scilicet circumspectio contra praecipites, et mansuetudo contra fulminantes et cum iracundia docentes. Scriptura autem recte dicitur caelum, quia celat in se divina secreta. Item clara est per continentiam claritatis caelestis. Item alta et solida, quia cassari non oportet veritas Catholica. Supra 7, et caelum recessit et cetera. Aliqui libri habent, per medium caeli: idem sensus est, idest per medium Ecclesiae vel Scripturae, ut scilicet communiter Ecclesia exemplo praedicatorum aedificetur et verbo informetur, et in Scriptura medium rectitudinis teneatur: ut dictum est supra 8, audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum et cetera. Habentem Evangelium, idest evangelicam doctrinam bona salubria annuntiantem. Evangelium enim dicitur bonus nuntius, sive bona Annuntiatio, scilicet eorum quae sunt salubria; ideo praedicatio salutis dicitur Evangelium. Aeternum, per effectum, idest aeterna promittentem et suos observatores ad aeterna ducentem, ut dicit Glossa. Lex autem vetus promittebat temporalia. Isa. 1, si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Hoc Evangelium habet praedicator, quando scientiam eorum quae debet annuntiare simul cum vita consona doctrinae tenet. Alioquin habet et portat literas Uriae, quando scilicet doctrinam salutis, quae hic dicitur Evangelium, habet in cognitione et sermone, non in opere. 2 Reg. 11, habetur de literis Uriae. De scientia Isidorus, 3 Lib. de summo bono: desinat locum docendi suscipere qui nescit docere. De vita, idem in eodem: indigne vivens aliis quidem utilis est docendo, se autem interficit prave vivendo. Sed quaeritur quid est Evangelium secundum rem? Videtur quod tantum doctrina Christi quam ipse praedicavit, quae in Evangelio scripta est, sit Evangelium, per Augustinum dicentem de nomine Evangelii sic in 1 Lib. contra Faustum: proprie hoc vocabulum obtinuit Annuntiatio salutaris. Sed quod largius dicatur, videtur Rom. ult. ei autem qui potens est confirmare vos juxta Evangelium nostrum; ergo Evangelium est etiam doctrina praedicatorum novi testamenti. Quod autem in plus se habeat, videtur supra 10, sicut evangelizavit per servos suos prophetas. Ergo etiam doctrina prophetarum sit Evangelium. Item objicitur de hoc quod dicitur: aeternum; quia post judicium non erit opus Evangelio; ergo non est aeternum. Respondeo. Ad primum dicendum, quod Evangelium est salubrium Annuntiatio: unde Augustinus 1 Lib. contra Faustum: Evangelium quidem cum aliquid boni annuntiatur semper dici potest. Ulterius annotandum quod Evangelium potest dici tripliciter: scilicet proprie sive appropriate, communiter et concessive. Proprie sive appropriate dicitur Evangelium doctrina sive nuntiatio salvatoris, sicut dicit Augustinus. Communiter autem tam doctrina Christi quam praedicatorum novi testamenti, qui expressius et plenius annuntiaverunt ea quae sunt salutis, dicitur Evangelium; et sic accipitur Rom. ult., et sic accipitur hic: unde Evangelium dicitur in litera doctrina sive praedicatio salubrium facta a praedicatoribus novi testamenti. Posset etiam hic accipi primo modo; quia sancti praedicatores habent doctrinam quam dominus annuntiavit, quae in volumine Evangeliorum continetur, quia noverunt eam et vivunt juxta eam. Concessive autem dicitur Evangelium doctrina quorumcumque salubria annuntiantium, sive in veteri testamento, sive in novo, ut supra 10, sicut evangelizavit et cetera. Nullo tamen horum modorum videtur dici improprie; quia secundum omnem modum praedictum est Annuntiatio bona sive salubrium. Per hoc patet ad objecta. Ad aliud dicendum, quod aeternum dicitur aliquid materialiter, scilicet, et formaliter, scilicet quod non habet finem. Joan. 10, et ego vitam aeternam do eis. Item materialiter, quia scilicet est de aeternis, sicut in forma calicis in Missa dicitur novi et aeterni testamenti, idest quo confirmatur nova et aeterna promissio, secundum Innocentium III, idest promissio de aeternis. Similiter Evangelium dicitur aeternum, quia promittit aeterna, ut dicit Glossa. Item similitudinarie; quia scilicet nihil succedit per quod evacuetur, quod sit dignius et maneat, sicut dicitur in Psalm. tu es sacerdos in aeternum, quia scilicet non successit aliud sacerdotium. Similiter Evangelium dicitur aeternum quod non succedit ei nova lex aut dignior quae praedicatorum doctrinam evacuet, sicut lex nova successit veteri. Item effective, sicut fides dicitur aeterna. Eccles. 40, fides in saeculum stabit. Hoc dicitur ratione effectus sive praemii. Similiter dicitur Evangelium aeternum, quia ad aeternitatem ducit, ut dicit Glossa; non formaliter, quia sit aeternum, idest semper duret et sine fine annuntietur: in judicio enim terminabitur praedicatio. Unde Gregorius in Gregoriano: tunc erit novi testamenti finis cum ea quae promisit impleta fuerint. Idem in eodem: in illa suscepti contemplatione gaudiorum jam nullatenus indigebimus audire verba docentium. Non igitur primo modo, sed aliis tribus modis Evangelium dicitur aeternum. Ut evangelizaret. Hic ostenditur intentio sancta: quasi dicat: ad hoc habebat Evangelium Angelus, ut evangelizaret, idest salubria annuntiaret: quasi dicat: ad hoc debet habere praedicator scientiam cum auctoritate et vita, ut praedicet hominibus ea quae sunt salutis. Luc. 4, spiritus domini super me, eo quod unxerit me; evangelizare pauperibus misit me. 2 Corinth. 4, non nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum dominum nostrum. Item in hoc ostenditur, quod non debet talentum per ignaviam abscondere in terram. Matth. 25, servum inutilem ejicite in tenebras exteriores. Sedentibus super terram, idest bonis terram contemnentibus, et per hoc quieta mente requiescentibus. Non enim est quies in vanis, sed in Deo cum contemptu vanorum. Augustinus 6 confessionum: dura sunt omnia, et tu solus requies. Et super omnem gentem, idest ut evangelizaret omni generi hominum secundum diversitatem ritus et generis et idiomatis et loci: quantum enim ad hanc quadruplicem diversitatem distinguit malos: expone ut supra 11. Et videbunt. Dicit autem, super omnem gentem, quia praedicatio ex divina gratia mittitur hominibus. Jacob. 1, omne datum optimum et cetera. Item ex hoc patet quod bonis et malis praedicandum est. Rom. 1, sapientibus et insipientibus debitor sum. Dicens voce magna, idest magna persuasione et magno desiderio ac fervore. Magna enim vox est quae persuasionem habet valde motivam. Magnum etiam desiderium ac fervorem, in quo notatur vivax zelus Joan. 7, stabat Jesus et clamabat. Timete. Hic ponitur forma sive modus admonitionis: fit enim hoc modo. Nam cum ad famulandum Deo sive adhaerendum, sit vitandum malum et agendum bonum; primo fit admonitio ad declinationem mali. Secundo ad operationem boni. Et date. Ubi primo fit monitio ad bonum in generali. Secundo in speciali, et adorate. Ad bonum autem in generali fit monitio sic. Primo ponitur monitio. Secundo subditur obediendi ratio, quia venit. Similiter in altera parte. Primo ponitur monitio. Secundo subditur ratio, qui fecit. Dicit igitur: timete dominum, ut declinetis a malo. Prov. 15, per timorem Dei declinat omnis a malo. Per hoc autem quod dicitur, dominum ostenditur, ratio timendi. Malach. 1, si ego dominus, ubi est timor meus? Pondere accipiendum est: quasi dicat: timete dominum qui dominus universalis est, non illas bestias. Matth. 10, nolite timere eos qui corpus occidunt. Sed contra: beatus Joannes Chrysostomos dicit in quadam homilia, super illud: diliges dominum Deum tuum etc.: non vult Deus ut timeatur ab hominibus quasi dominus, sed ut diligatur quasi pater. Item ibidem: donec homo timet Deum, non eum diligit. Item quare non dicitur, diligite, cum majus sit diligere quam timere? Respondeo. Timor Dei triplex est: scilicet servilis, qui habet oculum tantum ad poenam: in hoc timore est voluntas peccandi, licet actus cohibeatur, qui tamen sequeretur, sicut dicit Augustinus, si speraretur impunitas. Item initialis, qui habet oculum partim ad poenam, partim ad offensam divinam, sed principaliter ad offensam. Item filialis qui habet oculum ad offensam simul et reverentiam, principaliter tamen ad reverentiam. De primo loquitur Joannes Chrysostomus: unde dicit idem: timere servorum est, diligere filiorum. Timor sub necessitate est dilectio in libertate. De timore autem secundo vel tertio agitur hic. Primus vitat poenam, sed non meretur gloriam, ut dicit ipse Chrysostomus; et ideo dicitur quod non vult timeri ut dominus, quia talem timorem non acceptat ad meritum; non quia iste timor non sit bonus, inquantum facit cavere ab actu peccati. Ad aliud dicendum, quod per timorem, sicut dicit Augustinus, veniunt ad amorem; nec potest Deus bene diligi, nisi timeatur. Psalm. initium sapientiae timor domini. Iste etiam timor dicit amorem et plus. Et date illi honorem, scilicet verbo et obsequio, secundum Glossam. Hoc enim est debitum creaturae rationalis ad Deum. Psalm. afferte domino gloriam et honorem. Honorans honorabitur. 1 Reg. 3, qui me honorificaverit glorificabo eum et cetera. Quia venit: quasi dicat: timete et honorate Deum, et non deficiatis per adversa vel tentamenta. Quia venit, idest instat in brevi. Omne enim tempus breve est, respectu aeternitatis. Hora judicii ejus, quo judicabit omnes, quo timentes et honorantes praemiabuntur et contemnentes damnabuntur. Isa. 3, stat ad judicandum dominus et cetera. Et adorate eum. Hic in speciali fit monitio ad speciale bonum, scilicet ad adorandum, et adorate eum, adoratione latriae. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Non Diabolum vel Antichristum, sicut quidam supra 13, et adoraverunt draconem et cetera. Quod autem sit adorandus ipse solus, ostenditur. Qui fecit caelum et terram. Ratio est, quia ipse totum mundum condidit: et expressius tangit creaturas corporales, quia sunt subjectae sensui tam fidelium quam infidelium; omnia tamen dat intellectui. Creatura igitur vel est continens vel contenta: si continens, aut est superior, sicut caelum, aut inferior; et talis aut est naturae solidae, sicut terra, aut fluidae sicut mare, quod continet multa genera piscium et hujusmodi. Supra 10, qui creavit caelum et ea quae in eo sunt, et terram et ea quae in ea sunt, et mare et ea quae in eo sunt. Si contenta: hoc potest signari aut in generali: unde subditur, et omnia quae in eis sunt, scilicet caelo terra et mari: et potest intelligi de caelo sidereo et Empyreo. Psal. qui fecit caelum et terram et cetera. Aut in speciali: unde sequitur, et fontes aquarum, in quibus manifestatur meritum divinae potentiae. Daniel. 3, benedicite fontes domino et cetera. Sed cum omnes aquae et fontes aquarum sint ex mari, ut dicit Damascenus, videretur sufficere quod dixit, qui fecit mare. Respondeo. Licet omnes aquae et fontes ortum a mari habeant, tamen aquae diffusae per meatus subterraneos depurantur et dulcorantur, et sic fontes efficiuntur, unde cadunt. Quantum ad hoc, sub aqua, dicitur, unde recte exprimitur nomen fontis. Praeterea ex hoc quod aquae sic per meatus subterraneos excolatae et dulcoratae emanant decenter et pulchre a profundo terrae ad superficiem ipsius terrae in usus hominum: manifestatur divina sapientia, bonitas et potentia. Unde Daniel. 3, benedicite fontes domino. Et ideo ad divinae magnificentiae manifestationem recte ponitur specialiter nomen fontium. Et alius. Hic ponitur motivum ad tollendum impedimentum quo multi retrahuntur a divino famulatu; quod debet homo tollere. Duo autem sunt impedimenta: scilicet amor male accendens, et timor male humilians. Propter hoc introducuntur hic duo Angeli: quorum unus denunciat casum Babylonis, per quem excitatur homo ad tollendum amorem male accendentem, scilicet amorem mundi, et hoc primo. Alius vero denunciat poenam reproborum, qui scilicet adhaerebunt Antichristo; et per hoc excitat ad amovendum timorem male humiliantem, ne scilicet propter timorem adversariorum fideles adhaereant Antichristo; et hoc secundo, ibi, et tertius. Primo ergo fit excitatio ad abjectionem amoris male accendentis. Secundo timoris male humiliantis. Circa primum ergo. Primo tangitur ordo praedicatorum. Secundo poena mundanorum dicens: cecidit. Tertio culpa ipsorum, Babylon. Dicit igitur, et alius: quasi dicat: ita quidam praedicatores movent homines ad divinum famulatum specialiter. Persuadent alii specialiter tollere impedimentum: et hoc per visionem intellexi. Et hoc est, et alius Angelus: idest alius ordo praedicatorum. Et potest intelligi alius secundum diversitatem personarum, vel alius secundum diversitatem materiae praedicationis: unus enim et idem praedicator potest praedicare praemissa, et ea quae ibi dicuntur, ut Glossa innuit. Sequutus est, quia praedicatores sibi invicem succedunt secundum tempora. Vel, sequutus, secundum ordinem docendi; quia unus et idem primo docet unum, postmodum aliud, dicens: cecidit, idest cadet anima a mundano gaudio in Infernum. Cecidit, idest cadet corpore. Vel geminatio ostendit certitudinem et perfectionem casus, quia irreparabiliter. Isaiae 21, cecidit cecidit Babylon et cetera. Babylon. Hic ostenditur culpa mundanorum propter quam cadent: et describitur eorum culpa sive nequitia ut multa, cum dicitur, Babylon illa: ut magna magna ut contagiosa sive corruptiva, quae a vino. Dicit igitur, Babylon. Ecce quid cadet et quare: scilicet multitudo mundanorum mundum sequentium, ideo, quia confusi et involuti sunt in vitiis. Babylon ergo est multitudo mundanorum, qui vanitatem mundi amplexantur, et alios ad peccatum trahunt, vel exemplo vel verbo, vel aliter. Unde per Babylonem videntur signari illi, qui magis infixi sunt vitiis multiplicibus. Unde Glossa: omnes confusi vitiis: et in hoc notatur culpae multiplicitas. Jeremiae 51, subito cecidit Babylon et contrita est. Illa, hoc dicitur despective; et fit demonstratio ad intellectum, ut societas malorum condemnetur. Jeremiae 51, fugite de medio Babylonis et cetera. Magna, propter vitiorum magnitudinem: infra 16, et Babylon magna venit in memoriam ante Deum. Quia, scilicet Babylon, idest numerositas mundanorum in vitiorum confusione et voragine absorptorum, potavit, idest quasi potando inebriavit sive pervertit. Loquitur per similitudinem hominis qui alium inebriat. Omnes gentes, idest gentiliter viventes, unde facilius decipiuntur; quia qui sunt perversiores alios malos magis pervertunt vino, idest delectabili et inebriativa vanitate vitiorum; quorum maximum est idololatria. Vinum enim dicitur vanitas vitiorum inquantum delectat et inebriat. Hoc est, pervertit homines quantum ad rationem et voluntatem. Jeremiae 51, de vino ejus biberunt omnes gentes. Hoc vino potati homines errant a recta semita. Isaiae 48, prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt. Potavit inquam, vino irae, idest quod provocat iram divinam, quia meretur vindictam. Ecclesiastici 5, etenim peccatores respuit ira ejus. Vino inquam, fornicationis suae, idest per quod separat se et alios a Deo, sicut sponsa fornicans recedit a sponso suo. Quaelibet enim anima debet esse sponsa Dei. Fornicatio hic dicitur large, secundum quod pertinet ad omne mortale. Psal. perdes omnes qui fornicantur abs te. Triplex ergo est affectus vanitatis mundanae, qua multi perversi alios quasi potando decipiunt; quia pervertit animum; quod signatur per vinum. Item meretur supplicium. Ideo dicitur: vinum irae. Item aufert Deum, ideo dicitur: vinum fornicationis. Isti tales amatores hujus vini, idest mundanae vanitatis et deceptores aliorum cadent anima et corpore in Infernum a flore mundi quem dilexerunt; et per hoc fit excitatio ad abjiciendum amorem mundi qui male accendit. 1 Joan. 2, nolite diligere mundum et cetera. Et tertius. Hic fit excitatio ad tollendum timorem male humiliantem, per considerationem poenae illis infligendae, qui Antichristo servient: unde non erit ei serviendum propter aliquem timorem poenae, quem inferat, ut major vitetur. Primo ergo tangitur ordo praedicatorum. Secundo zelus ipsorum, dicens, tertio denunciatio, si quis adoraverit. Quarto materia profectus justorum, hic est patientia. Dicit igitur, et tertius Angelus, idest tertius ordo praedicatorum; quia post alios praedicatores loquetur quidam ordo praedicatorum: maxime contra eos qui adhaerebunt Antichristo. Primus ergo ordo praedicatorum monet ad agenda bona. Secundus et tertius denunciat supplicia: sed secundus generaliter, tertius specialiter; quia ultimi praedicatores praedicabunt contra Antichristum et ejus sectatores. Secutus est illos, etiam ordine temporis, dicens voce magna, idest audaci et constanti persuasione; quod erit ex zelo. Job 39, exultat audacter, in occursum pergit armatis. Si quis. Hic ponitur denunciatio suppliciorum. Supplicia autem sunt eo merito culpae. Unde primo ponitur culpae meritum. Secundo ostenditur gehennale supplicium, hic bibet. Culpa autem describitur quantum ad tria. Primo quantum ad Antichristi adorationem. Secundo quantum ad ejus statuae venerationem, et imaginem ejus. Tertio quantum ad notandam consignationem, et acceperit. Hic bibet. Primo hic describitur supplicium in generali. Secundo in speciali, et cruciabitur. Dicit ergo, si quis adoraverit bestiam, idest Antichristum bestialiter viventem, et alios crudeliter persequentem. Hoc dicitur quantum ad illos qui illum in sua praesentia adorabunt. Et imaginem ejus, idest idolum sive statuam. Hoc dicitur quantum ad illos qui in absentia adorabunt imaginem sive statuam Antichristi. Vel adorare imaginem Antichristi, erit adorare ejus sectatores, vel facere se ei in errore conformem, quod erit ex reverentia ad ipsum: et ideo adoratio dicitur: et acceperit characterem, idest signum ejus, in fronte sua aut in manu sua. Forsitan illi qui non habebunt imagines, habebunt aliquod signum Antichristi manifestum in fronte vel manu. Quicquid autem sit de hoc, mysticus sensus est. In fronte sua, idest ejus signum in aperta confessione. Aut in manu sua, idest in manifesta operatione. Utroque modo erunt consignati signo ejus. De his supra 13, et fecit terram et cetera. Et faciet ut quicumque et cetera. Et facit omnes et cetera. Hic, qui talis erit, bibet de vino, idest de aeterna damnatione, quasi inebriante, idest replente et dejiciente et subvertente utrumque hominem ad modum vini, irae Dei, idest quod est ex divina justitia, in cujus effectu Deus videtur iratus. Cum autem dicit, bibet etc. loquitur per similitudinem hominis qui bibit malum vinum et multum, unde inebriatur: et per hoc intelligitur multiplicitas et magnitudo poenae, quae impios implebit dejiciet et sepeliet. Isaiae 24, amara erit potio bibentibus illam. Quod, scilicet vinum malum, mixtum est, idest conjunctum, mero, idest vino puro, scilicet poenae temporali quae infertur hic ad correctionem, in calice, idest in vindicta, irae ipsius, idest justitiae Dei in cujus poena videtur Deus iratus. Nota secundum Glossam, quod calix Dei est vindicta qua potat peccantes sive ad correctionem in praesenti, sive ad damnationem in Inferno. Iste est calix irae Dei; quia haec vindicta provenit ex divina justitia. Omnis enim poena est ex justitia Dei inquantum poena, licet ex misericordia sit temperatio poenae, et quod infertur ad correptionem. In hoc calice est quasi merum desuper; scilicet poena temporalis quae hic infertur ad correctionem: dicitur enim merum quia ordinatur ad humanam salutem. Quando autem non vult impius corrigi, tunc dominus adjungit mero sive administrat vinum amarum damnationis. Nam si aliquis vino puro adjungat sive admisceat vinum malum, et sic fit vinum turbidum. Merum gratiae est poena praesens quae infligitur ad correctionem; vinum mixtum est damnatio aeterna, quae adjungitur in futuro. Threnor. 4, ad te perveniet calix et inebriaberis atque nudaberis. Et cruciabitur. Hic ostenditur supplicium in speciali; et hoc quantum ad quinque. Primo quantum ad poenae gravitatem. Secundo quantum ad justitiae aequitatem, in aspectu. Tertio quantum ad horrendam tenebrositatem, et fumus. Quarto quantum ad interminabilem perpetuitatem, ascendet in saecula saeculorum. Quinto quantum ad indefessam continuitatem, nec habent. Dicit igitur, et cruciabitur, qui peccata fecerit. Per cruciatum ostenditur gravitas. Item per illud quod sequitur, igne, concremante, et sulphure, idest foetore amaricante. In duobus ergo ostenditur gravitas; scilicet in igne comburente, et foetore inficiente. Infra 21, pars eorum erit in stagno ardente igni et sulphure. Haec autem est poena debita ardori omnis peccati. Respondet ignis cremans, foetori foetor penetrans. In omni enim mortali est foetor spiritualis. Maxime autem peccato luxuriae respondet haec poena: quod signatum est Genes. 19: pluit dominus super Sodomam sulphur et ignem. Haymo, in igne ardor, in sulphure foetor; quae poena maxime carnis vitiis respondet. In conspectu Angelorum sanctorum, et ante conspectum agni; hoc est, videntibus hanc poenam Angelis sanctis, quorum monitionibus in visionibus non acquieverunt, et ipsi Christo quem impugnaverunt. Ostenditur autem hic aequitas justitiae, quae exigit ut coram Angelis sanctis, quorum monita respuuntur, torqueantur, et coram ipso Christo, quem, cum passus pro eis fuisset, vita et signo blasphemaverunt. Hoc autem erit miseris in augmentum poenae, quod scient poenam suam manifestam esse eis, quorum consortium contempserunt. Item justitia et aequitas exigit, ut ab Angelis sanctis et ab ipso Christo, in quorum contemptu cruciabuntur, nullum remedium percipiant. Item hoc erit ipsis Angelis et aliis beatis in gloriam. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Sed quare hoc dicitur de Angelis, cum verum sit etiam de electis hominibus? Item quare non dicitur in conspectu Dei, sed Christi? Respondeo. Ad primum videtur dicendum, quod quia magna gratia fit hominibus justis et impiis, quod Angeli dantur eis in custodes; ideo magnus est contemptus cum non desistunt a malis; et ideo coram eis specialiter merentur affligi, licet etiam verum sit de viris beatis. Item cum Angelus sit dignioris naturae quam homo, secundum Augustinum, 11 libro de civitate Dei, per hoc ostenduntur ab auxilio destituti et opprobrio expositi. Ad aliud dicendum, quod certum est omnia patere Deo, secundum divinitatem: de Christo autem potius agitur; quia specialius ipsum Christum blasphemabunt, et fumus, idest tenebrositas, secundum Glossam, tormentorum eorum, idest impiorum. Ibi enim sunt tenebrae. Matth. 25, servum inutilem projicite in tenebras exteriores. Ascendet, in duratione, idest perseverabit sive durabit, in saecula, consequutiva, saeculorum, idest semper: quasi dicat: tenebrositas quam patientur mali, in illis tormentis, aeterna erit. Isaiae 34, ascendet fumus ejus a generatione in generationem. Nec habent, idest non habebunt, requiem die ac nocte, idest in aliquo momento temporis: quasi dicat: continue sine intermissione cruciabuntur. Et ita ostenditur hic supplicii continuitas. Posset enim aliqua poena esse aeterna et non continua; sicut febricitans tertianarius, semper dicitur habere febrem, quia semper habet causam febris, non tamen continue dolet; non sic erit ibi, sed continue dolebunt. Augustinus: quod nolunt modo salubriter cogitare, necesse habent sine ullo remedio sustinere. Ex praedictis patet quod erraverunt, qui dixerunt poenam reproborum non esse aeternam, sed reprobos post mille annos redituros ad vitam. Joan. 5, ibunt hi in supplicium aeternum. De quibus autem intendat loqui, ostendit replicans culpam praemissam, ut magis vitetur, ex quo ei tanta poena debetur. Unde subdit, qui adoraverunt: quasi dicat: non habebunt requiem illi qui adoraverunt bestiam, idest Antichristum, dum viverent. Et imaginem ejus, idest statuam vel ejus famosiores sectatores. Et similiter non habebunt requiem. Si quis acceperit characterem nominis ejus, in fronte vel manu, ut supra expositum est. Propter nullam poenam igitur temporalem erit adhaerendum Antichristo, ne contingat aeternam incurrere. Job 6, qui timent pruinam, irruet super eos nix. Sed quid est quod dicit, die ac nocte, cum in Inferno non sit dies? Respondeo. Non hoc dicitur ad signandum quod dies sit ibi; sed per talem modum loquendi ostendit doloris continuitatem; ut sit idem ac si diceret, continue omni hora qua solet esse apud homines dies ac nox. Hic est. Hic ostenditur materia profectus justorum: et videntur esse verba Joannis, ut supra 13, hic est patientia et cetera. Hic est, idest in consideratione hujus poenae praedictae. Est patientia, idest materia patientiae. Sanctorum, idest justorum qui puri sunt a faece peccati. Consideratio enim poenae perpetuae materia est sive occasio patientiae in adversis. Gregorius, sancti temporalem poenam lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Describit autem justos per ea quae juvant ad patientiam: scilicet quantum ad diligentiam in obediendo, et quantum ad constantiam in credendo: unde dicit: qui custodiunt, idest diligenter opere complent. Mandata Dei, quae servata servant per patientiam in adversis. Eccles. 15, si volueris mandata conservare, conservabunt te. Item patientia juvat etiam ad obediendum Deo. Hebr. 10, patientia vobis necessaria est et cetera. Et fidem Jesu, idest salvatoris qui eos suo sanguine redemit, quem non relinquunt propter adversa: unde cum eam custodiunt, adversa tolerant. 1 Corinth. ult. state in fide, viriliter agite et confortamini. Item ipsa fides ordinat in adversis ad patientiam. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum, fides vestra. Aliqui libri habent, et qui custodiunt praecepta Dei: et secundum hoc justi dicuntur sancti per declinationem mali, observatores autem praeceptorum per operationem boni, diligendo Deum et Christum, ut dicit Glossa, tam affectu quam effectu. Et potest referri totum ad eosdem justos: idem enim et unus justus habet praedicta. Sed ad describendum justos fit expressio quantum ad illa quae faciunt ad propositum. Et audivi. Ostenso auxilio mulieris, facta etiam monitione ad famulatum adjutoris, hic subditur ratio expertae retributionis; quia qui Christo adhaerebunt et adversa pro eo sustinebunt, optime praemiabuntur. Primo autem ostenditur merces esse intellectu consideranda, per hoc quod praecipitur scribi. Secundo ostenditur esse affectu desideranda, per hoc quod describitur ejus perfectio, beati mortui. Ubi primo describitur merces per comparationem ad meritum perseverantiae. Secundo quantum ad conditionem ipsius gloriae, amodo. Ubi primo ostenditur conditio gloriae in speciali; quia scilicet gloria non compatitur aliquem laborem, sed prorsus evacuat. Secundo in generali, opera: ubi ostenditur, quod cum in via non recipiatur merces plena, in futuro plena et perfecta reddetur. Et audivi: quasi dicat: ita adhaerendum est et famulandum Christo et patienter sunt omnia sustinenda pro ipso: ex hoc enim obtinebitur vita aeterna, sicut mihi per revelationem ostensum est. Et hoc est quod dicit: et audivi, auditu interno, vocem de caelo, idest venientem de sublimitate divinae majestatis vel bonitatis. Ad literam audiebat in visione quamdam vocem spiritualem dicentem sibi illud quod sequitur: dicentem mihi: scribe, in corde tuo et aliorum. Scribe etiam in libro materiali, ut merces justorum a pluribus cognoscatur et consideretur, ut per hoc rectius vivatur et patientia teneatur. Per hoc quod dicitur scribe, ostenditur merces diligenter consideranda, et nunquam oblivioni tradenda. Res enim inscribitur ad memoriam habendam. Habacuc 2, scribe visum et explana eum. Argumentum quod quae utilia sunt ad salutem, utile est scribere, non solum in animo sed etiam in libro. Scribe inquam ea quae sequuntur: beati, sunt. Mortui, morte naturae. Vel, mortui mundo. Qui in domino, idest in confessione et obsequio domini. Moriuntur, per dissolutionem animae et corporis, quando anima a corpore separatur. Tales qui obsequio Dei decedunt, beati sunt, quia vitam aeternae beatitudinis intrant. Propter quod dicebat apostolus, Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Sunt autem qui moriuntur sine domino. Joan. 8, et in peccatis vestris moriemini: vere inquam sunt beati. Amodo enim, hoc est autem tempore mortis. Dicit, idest praecipit nutu suae voluntatis, idest facit cum effectu: quia suum velle est facere. Et vocatur dictio sive locutio, quia ita facile facit omnia sola voluntate, sicut quis facile dicit aliquid. Psalm. dixit et facta sunt. Spiritus, idest Deus Trinitas. Joan. 4, spiritus est Deus. Ut requiescant a laboribus suis, idest ut requiescant ita ut amplius non laborent, quod erit merito laborum praeteritorum. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta. Augustinus, labor est pretium regni caelorum: quasi dicat: voluntas Dei est, ut de cetero aeternaliter requiescant, quia olim laboraverunt. Sap. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Operandum ergo est in senario hujus temporis, ut sabbatum assequamur: quod signatur Genes. 2, requievit ab universo opere quod patrarat. Et vere requiescent. Opera enim illorum sequuntur illos, quantum ad fructum sive mercedem: quasi dicat: post merita habebunt plenum praemium. Haec enim verba cum pondere sunt accipienda. Prov. ultimo, date ei de fructu et cetera. Ambrosius, non sunt hominis quae secum portare non potest: sola misericordia comes est defunctorum. Et bene dicit, sequuntur, scilicet post mortem; quia hic in via non datur praemium plenum, quia non potest hic esse plenum, sed potius oportet aspera pati, ut dicit Glossa. Item sunt qui portant opera sua ante se, et ita opera praecedunt eos, quia hic gloriam vel lucrum quaerunt ex eis. Matth. 5, amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Et vidi et ecce. Habito a decimotertio capitulo de profectu Ecclesiae in persequutione, hic agitur de finali retributione qua boni patientes praemiabuntur et mali persequentes condemnabuntur. Primo autem describitur persona judicis. Secundo ordo sive series judicii, et alter Angelus. Judex autem, scilicet Christus, describitur quantum ad tria: scilicet quantum ad naturam, quantum ad gloriam, similem. Tertio quantum ad potentiam. Et in manu sua. Natura autem ejus ostenditur duplex: scilicet humana per nubem. Item divina cum sequitur: et super. Dicit igitur: et vidi, quasi dicat: ita ostensa est mihi pugna draconis et perversorum contra Ecclesiam: ostensa est etiam retributio eorumdem, quae fiet in judicio per judicem Christum: et hoc est, et vidi, interno visu. Quid autem viderit subjungit. Et ecce. Notatur praesentia visionis: quasi dicat: sub oculis apparuit. Potest etiam in hoc intelligi quod judex prope est. Jacob. 10, ecce judex ante januam assistit. Nubem candidam, idest humanitatem Christi levem sine peccati onere et a terrenis elevatam: unde pluvia gratiae ad nos descendit et refrigerium provenit. Propterea dicitur nubes. Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem. Supra 10, amictum nube et cetera. Item plenam innocentia et virtutum affluentia decoram; et ideo dicitur: candida. Cant. 5, dilectus meus candidus et rubicundus. Et super nubem sedentem, idest vidi filium Dei quantum ad naturam divinam praesidentem naturae humanae quam assumpsit, regimine et dignitate: praesidet enim inquantum Deus, suae humanitati, et regendo et praecellendo. Et nota quod dicit, sedentem. Per hoc intelligitur plena acceptatio, qua plene inquantum Deus, acceptat suam humanitatem, in qua nihil est nisi acceptabile. Propter quam etiam acceptationem dicitur sedere in justis. Item nota quod carnem quam assumpsit, nunquam deposuit. Item per hoc intelligitur quod ejus humanitas est quasi thronus in quo judicabit, 3 Reg. 10, fecit sibi Salomon thronum de ebore grandem. Similem. Hic ostenditur ejus gloria: et primo implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali, habentem. Dicit igitur: similem filio hominis, idest jam immortalem et glorificatum: propter quod jam non dicitur filius hominis, secundum statum mortalem, sed similis. Rom. 6, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Vel similem filio hominis, idest Angelum repraesentantem in se filium hominis, scilicet Christum. Vidit enim quamdam nubem, et vidit Angelum sedentem super nubem, et habebat speciem filii hominis, quia Angelus apparebat in persona Christi; et ideo sedens super nubem signat Christum. Per Angelum enim fuit haec ostensa beato Joanni. De hoc dicitur in Glossa, supra 1, similem filio hominis et cetera. Deinde ostenditur ejus gloria explicite. Habentem in capite suo, idest in sua divinitate, quae est caput suae humanitatis. Coronam, idest gloriosam victoriam de hostibus; quia post passionem et resurrectionem patet Christi divinitatem de Daemonibus triumphasse. Auream, idest veram et pretiosam, non fictam et vanam, sicut supra 9, et super capita earum tamquam coronae similes auro. Item auream, quia in se et in mente fidelium et beatorum fulgidam. Item per sapientiam vicit. Job 26, prudentia ejus et cetera. Vel per nubem signantur sancti perfectiores, per quos et cum quibus dominus judicabit; qui dicuntur nubes, quia elevati sunt a terrenis per sanctitatem et volant per contemplationem. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Super hanc nubem sedet Christus, quia sedebit in eis virtualiter quasi in sua sede, quia in eis et cum eis judicabit. Job 36, et pauperibus judicium praebuit. Similem et cetera. Ut prius, et in capite suo etc., idest in seipso, habentem victoriae gloriam, decorantem et honorificantem ipsum et secundum humanitatem, sicut corona existens in capite alicujus ipsum exaltat. Ipse etiam inquantum homo, apparet gloriosus de victoria qua Diabolum pro homine vicit: et de hoc tota caelestis curia est ei subjecta; unde de eo dicitur in Psalm. posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Auream, ut prius, et habentem in manu sua, idest in potestate. Falcem, idest judiciariam sententiam: quae dicitur falx, quia scindit, idest dividit bonos a malis et e contrario, sicut foenum a terra secatur. Item quia quicquid falce inciditur infra falcem concluditur, ad quamcumque partem se vertat: similiter nullus est qui Dei judicium evadere possit. Unde Gregorius super hunc locum: potestas divini judicii, quia omnia inter se incidendo complectitur, falcis appellatione signatur. Acutam, idest virtuosam et potentem ad secandum sicut falx bonam aciem habens, quia potenter omnes judicabit retribuendo, nec aliquis poterit ei resistere. Jerem. 50, et quis est iste pastor qui resistet vultui meo? Et alius. Hic ostenditur ordo sive series judicii. Fiet autem judicium secundum desiderium sanctorum qui hoc desiderabunt, ut caelestis curia compleretur. Exequutio autem judicii fiet per Angelos qui potestatem habent exequendi quando dominus suo nutu imperabit eis. Primo ergo ostenditur sanctorum desiderium. Secundo ipsum judicium, et misit. Tertio angelica potestas ad judicium exequendum, et alius Angelus exivit de templo. Quarto exequendi praeceptum, et alius Angelus exivit de altari. Quinto ipsius exequutionis actuale mysterium. Et misit Angelus falcem. Circa primum primo ostenditur apparitio sanctorum. Secundo ipsorum desiderium, clamans. Tertio ipsum desideratum, a voce. Dicit ergo: et alter: quasi dicat: ita mihi revelata est persona judicis quam magnifica sit: ostensum etiam est mihi desiderium sanctorum qui in judicio apparebunt. Et hoc est et alter Angelus: scilicet coetus sanctorum, qui dicuntur Angeli propter excellentiam vitae vel propter conformitatem gloriae. Matth. 22, erunt quasi Angeli Dei in caelo. Dicuntur autem Angelus singulariter propter unitatem voluntatis et vinculum caritatis. Galat. 3, omnes autem vos unum estis in Christo Jesu. Et dicitur alter, scilicet a Christo, quia minor eo, quia sancti servi sunt Christi. Exivit, idest exibit. De templo, idest de primo et sacro secreto intimae contemplationis sive fruitionis in qua prius ante judicium erant occulti. Exitus iste est apparitio sive manifestatio sanctorum in judicio in magna claritate qui ante erant in occulto divinae fruitionis, non tamen frui sive contemplari cessabunt. Apparebunt autem judicaturi cum Christo. Matth. 19, sedebitis et vos super et cetera. Vel, exitus iste potest intelligi motus spiritualis a contemplatione divinae misericordiae ad contemplationem justitiae quam optabunt, quia desiderabunt judicium fieri: unde sequitur: clamans voce magna, idest orans magno desiderio. Ad sedentem super nubem, idest ad Christum. Expone ut supra. Sancti enim circa tempus judicii et antequam veniant cum judice, desiderabunt efficaciter judicium fieri: et sic exitus eorum intelligitur motus internus a contemplatione divinae misericordiae, ad contemplationem justitiae, licet etiam nunc illud desiderent. Item apparentes cum judice cum claritate magna desiderabunt hoc fieri ut compleatur patria caelestis, et sit gaudium plenum ex consortio aliorum. Supra 6, clamabant voce magna dicentes: usquequo non judicas et cetera. Mitte. Hic ostenditur etiam ipsum desideratum. Et primo tangitur res desiderata. Secundo subditur ejusdem rei complendae causa. Quia venit. Res autem desiderata, scilicet judicii actus et judicii effectus quae est collectio electorum in gloriam, hoc autem sequetur ex judicio. Dicit igitur, mitte falcem, idest exerce judicium, tuam, idest ad te pertinentem, quia ad Christum in humanitate pertinet judicare. Joan. 5, pater omne judicium dedit filio. Fit autem sermo de judicio, juxta similitudinem hominis applicantis falcem agro et secantis. Ager mundus in quo Deus seminavit filios regni; Diabolus autem zizania. Et totum secabitur et separabitur in judicio. Matth. 13, ager est mundus, bonum vero semen, filii sunt regni et cetera. Et mete, idest collige granum tuum et palea comburatur. Matth. 3, permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Quia venit hora, idest jam est tempus, ut metatur. Spiritualiter ponitur, idest ut fiat separatio bonorum a malis, cum jam sit completus numerus electorum, supra 11, advenit tempus mortuorum judicari et cetera. Quod autem jam hora judicandi sit, tunc ostenditur cum subditur, quoniam aruit messis terrae, idest jam matura est in sua nequitia multitudo malorum, qui terrena dilexerunt. Quando messis aruit, tunc signum est maturitatis: similiter instante judicio, completa erit malitia malorum, quia post completionem numeri electorum quibus profecit iniquitas impiorum, non est permittendum malos amplius regnare. Vel in bono sic. Quoniam aruit, idest jam maturata est in meritis quia jam sunt completa, messis, idest multitudo electorum, qui sunt metendi, idest per judicium colligendi in gloriam: messis inquam, terrae, idest Ecclesiae; quia non nisi in Ecclesia possunt merita haberi vel compleri. Sed objicitur de hoc quod dicit expositio, mete, cum hoc ad Angelos pertineat. Matth. 13, messores sunt Angeli. Item propter messionem, non videtur oportere judicium fieri, cum messio fiat in statu viae: unde dictum est apostolis, Joan. 4, ego misi vos metere quae non laborastis. Respondeo. Notandum quod est messio multiplex: scilicet efficacis praedicationis, quando scilicet virtute praedicationis recipiuntur sive colliguntur ad fidem vel ad statum gratiae illi, qui ante ad hoc dispositi per doctrinam vel exemplum vel Scripturam. De hoc dicitur Joan. 4, ego misi vos metere et cetera. Item internae refectionis. Exod. 23, septem diebus azima comedetis, tempore messis novorum. Quia universo tempore vitae hujus, in quo justi metunt nova, dum de suis meritis habent a Deo novas et internas refectiones, debent habere opera azima, idest sine fermento, quae opera sunt in nutrimentum animae: et ideo dicuntur azima comedi. Haec duplex messio fit in praesenti, de hac non agitur hic. Item judicialis retributionis. Haec messio fiet a Christo, quando per judicium separabit bonos a malis: de hac dicitur hic: mitte falcem; et infra eodem; et misit falcem suam in terra, et messuit terram. Item ministralis exequutionis: haec fiet ab Angelis, qui exequentur judicium Christi. Matth. 13, messores sunt Angeli: et sequitur: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum et mittent eos in caminum ignis. Item aeternae fruitionis: sic metent omnes electi, idest semper percipient aeternam gloriam. Galat. ultimo, qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam: bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. Ad primum patet; quia non agitur de illa messione. Similiter patet ad aliud. Et misit ille. Hic ostenditur ipsum definitivum judicium: quod describitur quantum ad duo praemissa: scilicet quantum ad judicii actum, unde dicitur, et misit ille qui sedebat super nubem candidam, idest Christus qui in quantum Deus praesidet suae humanitati vel sanctis, falcem suam, idest sententiam judicialem, in terram, idest in homines, qui habitaverunt vel corpore, ut boni, vel corpore simul et mente in terra, ut mali: quasi dicat: juxta sanctorum desiderium exercebit suum judicium. Item quantum ad judicii effectum, et messuit, idest metet, terram: quasi dicat: separabit bonos a malis. Metere illam, est separare bonos a malis: quorum utrique habitaverunt in terra: illi corpore; isti et corpore, et mente: et boni colligentur in horreum Dei. Joel. 3, sedebo ut judicem omnes gentes et cetera. Et alius. Hic ostenditur angelica potestas ad judicium exequendum. Et primo ostenditur exitus Angelorum. Secundo potestas ipsorum, habens. Dicit igitur, et alius Angelus, idest coetus Angelorum qui sententiam judicii exequentur; qui Angelus est alius a praecedente; quia numerositas Angelorum alius est a numerositate sanctorum qui cum domino judicabunt: exivit, idest exibit, de templo, idest de sacro et intimo ac venerando secreto contemplationis, in quo Deus colitur. Contemplatio enim aeterna, cum amore ineffabili, perpetuus cultus Dei est. Quod est in caelo, scilicet Empyreo, sive in Ecclesia triumphante. Exibunt enim Angeli et venient ad judicium, ut judici assistant, et quod judicabitur impleatur exequendo. Matth. 13, exibunt Angeli et cetera. Habens et ipse, sicut et Christus, secundum quod ei congruit. Falcem acutam, idest virtuosam potestatem scindendi bonos a malis et e contrario; quia potestatem habent Angeli exequendi quod judex judicabit. Matthaei 13, messores sunt Angeli. Sed objicitur, quomodo justi exibunt de secreto contemplationis, si contemplari non desinunt? Item Angeli non habent aequalem potestatem cum Christo. Quomodo ergo dicuntur habere falcem sicut ipse? Respondeo. Ad primum dicendum quod non dicuntur exire Angeli de secreto divinae contemplationis quasi contemplationem relinquant. Continue enim, ubicumque sint, Deo fruuntur, eo quod Deus est ubique per essentiam. Unde Gregorius in Gregoriano: et mittuntur et assistunt: quoniam et si circumscriptus est spiritus angelicus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est. Dicuntur ergo exire in tempore judicii; quia cum prius essent in caelo Empyreo hominibus occulti, tunc venientes de Empyreo in judicio comparebunt. Ad aliud dicendum est, quod non notatur aequalitas, sed quaedam conformitas, sive convenientia. Potest et aliter intelligi secundum Glossam: scilicet coetus sanctorum, qui cum Deo judicabunt de quo sicut jam dictum est. Et alter Angelus. Dicitur autem ille Angelus alius ab isto, licet utrobique numerositas sanctorum perfectorum significetur, propter alium actum scilicet judicandi: sicut enim dictum est de eis, quantum ad actum orandi; hic autem quantum ad actum judicandi. Exivit, idest exibit, de templo, quod est in caelo, ut prius. Sancti enim judicaturi cum domino, exibunt ad judicandum. Habens et ipse: Glossa: sicut Christus. Exponitur ly, et falcem acutam, idest potestatem judiciariam, quam tunc exercebunt. 1 Corinth. 6, an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Sed per quem modum judicabunt perfecti, et quae erit eorum auctoritas ad judicandum? Respondeo: dicendum quod perfecti qui omnia dimiserunt et Christum sequuti sunt, habebunt auctoritatem et potestatem judicandi, et judicabunt, sicut habetur Matth. 19: sedebitis super sedes et cetera. Item super illud 1 Corinth. 6, an nescitis et cetera. Glossa, judicabunt etiam auctoritate et potestate. Quae autem sit illa auctoritas et potestas, et per quem modum judicabunt, valde occultum est: probabile tamen est, et ita creditur, quod dicuntur judicaturi potestate et auctoritate, quia altiores erunt cum judice in aere, et propinquiores judici, tamquam assessores, et tamquam auctoritatem habentes. Item quia majorem causae cognitionem habebunt quam alii sancti minores; quia magis cognoscunt causam retributionis bonorum et malorum. Item quia sententiam judicis approbabunt, vel verbo vel signo manifesto, vel alio modo nobis occulto. Utrum autem plus sit in illa auctoritate judicandi, sive judicio, quo sancti judicabunt, non est certum. Et alius. Hic ostenditur exequendi praeceptum. Et primo describitur ipse imperans. Secundo, ostenditur imperium, et clamavit. Tertio, ipsum imperatum, mitte. Imperans autem describitur tum quantum ad apparitionem, tum quantum ad potestatem. Dicit igitur, et alius Angelus, scilicet Christus, Angelus magni consilii, qui alius est ab Angelo praemisso; quia major est, etiam inquantum homo, Angelis et sanctis. Hic est ille qui supra visus est a Joanne, sedens supra nubem. Exivit, idest exibit; quia veniet et se manifestabit in judicio. De altari, idest de secretiori loco, hoc est secretiori ac majori subtilitate gloriae. Nota quod sicut de alio Angelo dicit quod exivit de templo, hoc dicit de Christo quod de altari. Per quod intelligitur quod sicut altare est intimum in templo: sic gloria Christi major est et profundior et ineffabilior quam gloria Angelorum vel sanctorum. Iste ejus exitus, est manifestatio sui in humanitate. In judicio enim apparebit bonis et malis. Supra 1, videbit cum oculus et cetera. Vel, altare potest dici altitudo ipsius divinitatis, a qua exiet manifestando se ipsum in sua humanitate, ut dictum est. Exod. ultimo: posuit altare aureum sub tecto testimonii: idest divinitatem in humanitate, quae optime dedit testimonia divinitati. Qui habebat, idest habet, potestatem super ignem, idest super poenam aeternam, quae per ignem erit. Isaiae ultimo, et ignis non extinguetur. Ecce quanta potestas Christi: ecce quod poterit imperare Angelis et sanctis: ecce quod ipse potius est timendus quam homo mortalis. Matth. 10, eum potius timete qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. Et clamavit, idest clamabit, voce magna, idest magno imperio, ad eum, scilicet coetum Angelorum. Qui habebat, idest habet vel habebit, falcem acutam, idest potestatem exequendi judicium, sine aliqua resistentia: quasi dicat: Christus in judicio praecipiet Angelis ut suum judicium exequantur. Hoc autem praeceptum sive clamor, erit, vel per exteriorem expressionem verbi, vel signi ad indicium suae magnificentiae; vel per fortem et vivacem inspirationem suae voluntatis. Quid autem imperabit, subditur, dicens, mitte. Et primo ostenditur res imperata. Secundo exequendi causa, quoniam. Res autem imperata erit angelica exequutio: unde dicitur, dicens: mitte falcem tuam acutam, idest potestatem tuam efficacem applica ad actum et seca, mitte, inquam in messes, idest in malos; qui dicuntur messis, quia primo seminavit eos Diabolus tamquam zizaniam, postea vero creverunt in malitia; et quando erit hominum completa malitia, tunc erit messis matura, et tunc erunt metendi per Angelos, idest separandi a bonis. Matth. 10, tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania. Hoc dicitur quantum ad peccatores minores: quantum vero ad peccatores enormiores subditur, et vindemia, idest separata a bonis falce tua. Loquitur autem juxta similitudinem metentis et vindemiantis; et potest eadem falce meti et vindemiari. Botros, idest uvas quae procedunt ex botris. Botrus quippe dicitur illud quod est in acino. Botrio autem botrionis, dicitur illud quod exit a sarmento turgente. Large autem dicitur illud turgidum quod exit de palmite, quod postea floret. Canticorum 2, botrus Cypri. Largissime autem accipitur pro uva, ut Numer. 12, similiter hic. Per botros autem, idest uvas, signantur homines pleni vino nequitiae inebriati, qui primo floruerunt per iniquam potestatem, postea vero facti sunt uvae, quia successit in eis fructus malus per operis perversitatem. Hic ergo accipitur botrus in malo, quandoque autem in bono, ut Michaeae 7, non est botrus ad comedendum. Vineae, idest mundi, qui est vinea producens malas uvas, scilicet peccatores qui habent vinum Diaboli quo inebriabuntur, de qua hic; et Deuteron. 31, de vinea Sodomorum vinum eorum. Item bonas, scilicet Ecclesia, vel status justitiae. Matth. 20, ite et vos in vineam meam et cetera. Vineae inquam, terrae, quia haec vinea sita est in terrena vanitate; quia mundus terram sapit, terram ingerit. Isti botri vineae terrae vindemiabuntur per Angelos. Matth. 13, exibunt Angeli et separabunt et cetera. Quoniam autem major opera datur vineae quam terrae, ideo per botros vineae signantur mali perversiores. Vel per messes possent intelligi boni qui sunt in horreum reddendi. Per botros autem vineae, mali: quia respectu utrorumque habebunt ministerium Angeli sancti. Ratio autem subjungitur, quoniam maturae sunt, in nequitia, uvae ejus, idest peccatores quos in culpa produxit vinea: quasi dicat: completa est nequitia malorum, et ideo scindendi sunt sicut uvae maturae. Joelis 3, exultant torcularia, quia multiplicata est malitia eorum. Et misit. Hic ostenditur ipsius exequutionis actuale ministerium. Separabunt enim sancti Angeli impios homines a bonis et mittent in terram, ubi semper punientur; non tantum minores sed etiam majores; et hoc secundum quod quisque meruit. Primo ergo ostenditur separatio malorum. Secundo intrusio separatorum, et misit. Tertio poena intrusorum, et calcatus. Quarto communitas suppliciorum, et exivit. Dicit ergo: et misit Angelus, idest mittet numerositas Angelorum, juxta jussum Christi, falcem suam, idest potestatem exequendi, in terram, idest in terrenos, idest potestatem suam applicabit ad actum. Quid autem faciet subjungitur: et vindemiavit, idest vindemiabit, vineam terrae, idest scindet uvas vineae terrae, id est separabunt de consortio bonorum malos, qui in se continent vinum mundi, ubi non est nisi terrena vanitas. Deuteronom. 31, fel draconum vinum eorum et cetera. Et misit, idest mittet, hoc est dejiciet, in lacum irae Dei, idest in Infernum, in quo mali sentiunt iram, id est vindictam Dei. Dicitur autem Infernus lacus, propter vilitatem; et illic involventur miseri et suffocabuntur, vel ibi mali sicut in torculari prementur. Unde alia litera habet, in torcular. Isaiae 24, congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et cetera. Hoc est quod dicitur Matth. 13, mittent eos in caminum ignis. Magnum, quia magnam hominum multitudinem capere potest. Isaiae 5, dilatavit quasi Infernus animam suam. Et calcatus est. Hic ostenditur poena ipsorum; et primo poena sensus. Secundo poena damni, extra civitatem. Dicit igitur, et calcatus est, id est calcabitur, lacus, id est torcular, idest illud quod erit in torculari, scilicet damnati. Loquitur per similitudinem uvarum maturarum quae colliguntur, et mittuntur in torculare, et ibi premuntur sive calcantur. Juxta hoc mali scindentur a mundo et etiam a consortio bonorum et mittentur in Infernum, ubi multa supplicia eos calcabunt, idest vexabunt et prement, quia non vinum est in eis, quod in Dei cellario sit ponendum: quasi dicat: damnati graviter affligentur, et poenis seu labore subdentur: et ponitur continens pro contento. De hac poena dicit Gregorius in Gregoriano: supplicia in se demersos ultra vires cruciant; fit miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu; quia mors semper vivit, et finis semper incipit, et defectus deficere nescit. Extra civitatem. Hic notatur poena damni; quia in Inferno semper punientur, ita quod semper erunt exclusi a civitate caelesti: quasi dicat: ita calcabuntur impii in lacu, et hoc extra civitatem caelestem; scilicet, quia ad eum nunquam redibunt. Animae enim in Purgatorio affliguntur, sed quandoque ad civitatem supernam evolabunt. Non sic impii. Isaiae 26, secundum aliam literam, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Infra ultimo, foris canes et cetera. Et exivit. Hic ostenditur communitas suppliciorum; quia tam majores quam minores punientur secundum diversitatem meritorum. Communitas autem erit, non aequalitas. Igitur dicit, et exivit, idest procedet, sanguis, idest aeterna poena pro peccato quod per sanguinem signatur; quia peccatum colorem habet et infectionem ut sanguis. De lacu, idest de Inferno, usque ad frenos equorum, idest usque ad minores rectores aliorum, etiam usque ad Daemones. Equi sunt mali qui portant super se Diabolum qui eis insidet. Supra 6, et ecce equus pallidus et cetera. Freni equorum sunt rectores malorum, sive homines majores, sive Daemones, qui eos in malitia regunt, quod est distorquere, sicut equus freno regitur et ducitur huc vel illuc: quasi dicat: ex Inferno procedet punitio sive afflictio, non solum ad minores, sed etiam usque ad principes et Daemones, quia aliorum ductores in nequitia fuerunt. Sapient. 6, potentes autem potenter tormenta patientur. Vel, sanguis, idest vindicta, quae per sanguinem signatur, quia effusio sanguinis quandoque solet fieri in vindictam; ideo aeternam vindictam signat. Loquitur autem beatus Joannes sub velamine similitudinum. Exivit, id est exibit, de lacu usque ad frena equorum, ut prius. De Inferno enim procedet vindicta contra malos, etiam usque ad principes perversos et Daemones. Sapient. 6, fortioribus autem fortior manet cruciatus. Haec autem poena erit communis omnibus, licet non aequalis. Unde sequitur, per stadia mille sexcenta. Stadium est spatium continens passus centum vigintiquinque, scilicet octavam partem milliarii; et dicitur a stando; quia Hercules cum cucurrisset uno halitu centum vigintiquinque passus, tunc respiravit et stetit. Propter hoc Graeci hac mensura metiebantur loca in quibus ludebant. Stadium ergo signat homines per viam vitiorum currentes, et ludis mundanae vanitatis insistentes, secundum Glossam. Quidam autem sunt in hoc ludo minus perfecti: quod signatur per simplicem senarium, qui signat quandoque minorem perfectionem, sive in bono sive in malo. Quidam perfectiores, quod per centenarium; qui numerus magis signat perfectionem, quam senarius; quia multos numeros continet et terminat; est enim numerus in se completus. Unde retro incipere oportet in numerando. Quidam perfectissimi: quod signatur per millenarium, qui est numerus magis completus quam centenarius, quia et eum et alios multos in se continet et terminat. Continuat sic, quasi dicat: vindicta procedet de Inferno, non solum ad minores, sed etiam ad majores, qui freni equorum dicuntur. Vindicta dico, currens, per stadia mille sexcenta, idest per homines qui ludis vitiorum detenti, diversum vitae cursum, male vivendo, tenuerunt; scilicet vel in gradu vitiorum minori vel mediocri vel maximo. Ex quo patet, quod omnes reprobi aeternaliter punientur. Distincte tamen secundum diversa demerita. Infra 20, judicatum est de singulis secundum opera eorum et cetera. Gregorius in Gregoriano: unumquemque damnatum juxta modum criminis etiam retributio sequetur ultionis. Sed objicitur. Ignis enim Gehennae unus et idem est; ergo uno et eodem modo agit in omnes. Item quomodo vel quare per creaturam ignobilem, scilicet per Infernum, ministratur poena creaturae, scilicet Angelis malis et hominibus, quorum tam nobilis est natura? Item objicitur de his tribus visionibus: scilicet secunda, tertia, quarta; quia cum in eis agatur de persequutionibus Ecclesiae, videtur aliqua earum superfluere. Respondeo. Ad primum dicendum, quod activum agit in patiente disposito; et ideo agens agit secundum dispositionem patientis: unde secundum quod differenter dispositi sunt ad poenam secundum diversa demerita, sic differenter torquentur etiam ab eodem instrumento, scilicet igne vel alio, sicut sol manens unus diversas res calefacit et exurit. Unde Gregorius in eodem: sicut uno sole omnes tanguntur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus: sic damnatos una Gehenna afficit, et tamen non omnes una qualitate comburit. Praeterea ignis et alia instrumenta poenae infernalis agunt in reprobos homines et Daemones, secundum ordinem justitiae: et quia justitia non punit aequaliter eos qui in culpa non fuerunt aequales; ideo reprobi differenter torquentur. Ad aliud dicendum, quod licet natura rationalis sit dignissima, tamen vilis facta est per peccatum, subjiciendo se videlicet per affectum; et ideo viliter per vilem creaturam torquetur, quia a summe digno recedens se per vilia vilem fecit. Ad aliud dicendum, quod nulla visio est superflua. Ordinatissimae enim datae sunt a sapientia summa. Nam in prima istarum trium agitur de persequutionibus Ecclesiae, inquantum per illas distinguentur status Ecclesiae. In secunda ad cautelam sanctorum. In tertia inquantum in illis proficit Ecclesia.