|
Et vidi aliud signum et cetera. Cum in hoc libro contineantur septem
visiones: primae quatuor pertinent ad statum Ecclesiae universalem,
sive initialem, sive medium, sive finalem. Tres vero residuae
spectant ad statum Ecclesiae finalem, sicut dicit Glossa. Istae
autem tres sic distinguuntur. Prima est de Angelis effundentibus
phialas irae Dei, in quibus continentur septem plagae; et haec ad
tempus refertur Antichristi. Secunda de damnatione Babylonis, et
bestiae, et pseudo apostolorum. Et haec refertur ad tempus judicii.
Tertia de innovatione electorum et glorificatione sanctorum, et
pertinet ad statum praemii. In hac ergo visione quae tria capitula
continet, agitur de septem Angelis tenentibus et effundentibus septem
phialas, in quibus continentur septem plagae, idest damnationes
impiorum qui erunt tempore Antichristi; et ex hoc fideles animari
debent ad bonum. Dividitur autem haec pars in tria capitula. In
primo agitur de potestate effundendi phialas. In secundo de ipsa
effusione, cap. 17, et venit unus de septem. Circa primum
notandum, quod Angelis, hoc est praedicatoribus, habentibus
potestatem effundendi phialas adhaerent alii fideles. Utrique autem
sunt in statu manifestandae veritatis. Ipsos autem Angelos oportet
esse idoneos ad actum praedicandi, ut sint digni effundere phialas,
idest annuntiare poenas divinae iracundiae peccatoribus, quibus
damnatio debetur propter eorum perversitatem: unde prima pars in sex
dividitur. In prima tangit Angelos habentes hujusmodi potestatem.
In secunda describit adhaerentes eisdem per fidei unitatem, et vidi
tamquam mare. In tertia ostendit manifestatam unitatem, et post haec
vidi, et ecce apertum est. In quarta praemissorum Angelorum
idoneitatem, quia exierunt. In quinta plagarum infligendarum
qualitatem, et unum. In sexta hominum his plagis affligendorum
perversitatem, et impletum est. In prima parte. Primo agit de
Angelis hujusmodi potestatem habentibus implicite et in generali.
Secundo explicite et in speciali, Angelos septem. Dicit igitur: et
vidi: quasi dicat: ita vidi praemissa; et praeter illa, vidi,
interno aspectu per revelatoriam visionem, aliud signum. Aliud
inquam, ab illo de quo supra 12, et signum magnum apparuit in
caelo, mulier et cetera. Et bene dicitur aliud; quia illud est
signum perfectum Ecclesiae; hoc autem est signum quo intelligitur
damnatio malorum, quae per praedicatores denuntiatur. Vel, aliud a
signis de quibus 13 et 14 capitibus; quia sub signis vidit ea de
quibus illic habitum est. Signum, idest figuram, aliquid mysticum
significantem. Quorum autem dixit signum, explanat post cum subdit,
Angelos septem et cetera. In caelo, idest in Ecclesia per caelestem
vitam excelsa. Ad Ecclesiam enim pertinet illud quod vidit de septem
Angelis, idest de universis praedicatoribus, et alia multa quae
sequuntur: magnum, significatione; quia magnum in Ecclesia signat
visio quae sequitur: mirabile, consideratione, quia ex eis quae
consequuntur, surgit materia admirandi, considerando divinam
sapientiam quae per talem modum revelavit, et tam sapienter omnia
disponit. Item potentiam qua ita fortiter regit bonos et dissipat
malos. Item misericordiam in bonos et justitiam in malos. Eccles.
42, et admirabilis magnificentia ejus. Cujusmodi autem signum
viderit, ostendit in speciali dicens: Angelos septem, hoc est
universos praedicatores septiformi spiritu imbutos. Vel, septem
Angelos, idest septem ordines praedicatorum, sicut infra patebit;
qui dicuntur Angeli propter officium annuntiandi hominibus quae sunt
salutis, quia Angelus interpretatur nuntius; et propter excellentiam
vitae, quae debet eminere in eis. Supra 8, vidi septem Angelos
stantes et cetera. Habentes septem plagas, hoc est potestatem
infligendi malis universas poenas divinae justitiae, ut excaecatione in
praesenti et damnatione in futuro, ubi erunt poenae multiplices.
Poenae autem dicuntur plagae, quia valde acerbe natura rationalis
laeditur in poenis quas divina justitia in perpetuum infert. Jerem.
30, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Poenarum autem
reproborum universitas, per septenarium signatur; sive sint in
praesenti, sive sint in futuro. Si autem ad Infernum referamus,
septem poenae possent notari in eodem. Una est carentia divinae
visionis. Isa. 26, secundum aliam literam, tollatur impius ne
videat gloriam Dei. Secunda anxietas vermis. Isaiae ultimo: vermis
eorum non morietur. Tertia est ardor ignis. Matth. 3, paleas
autem comburet igni inextinguibili. Quarta vehementia frigoris. Job
23: ad calorem nimium transeat ab aquis nivium. Quinta horror
caliginis. Matth. 5, ligatis manibus projicite in tenebras
exteriores. Sexta foetor intolerabilis. Isa. 32, de cadaveribus
eorum ascendet foetor. Septima societas abominabilis, quod signatur
Sap. 17, personae tristes illis apparentes, pavorem illis
praestabant. Bernardus in suis meditationibus: nihil ibi videbitur
nisi vermis, atque teterrima monstra Daemoniorum. Praedictas plagas
dicuntur praedicatores posse infligere, quia auctoritatem habent
denuntiandi eas impiis infligendas, ut habetur infra 16: et primus
Angelus effudit et cetera. Novissimas, quia post poenas quae
inferentur malis a Deo in die judicii, sicut praedicatores interim
annuntiant, non infert Deus alias, sicut dicit Glossa. Vere autem
dico novissimas. Quoniam in illis, scilicet plagis consummabitur,
idest complebitur, ut ultra non addat alias poenas ira Dei, idest
justitia Dei in effectu; quia malis per judicium a mundo ablatis et in
imo terrarum conclusis, non infert Deus amplius sententiam judicii.
Ezechiel. 7, nunc finis super te, et immittam furorem meum in te,
et judicabo te juxta vias tuas. Et vidi. Habito de Angelis
habentibus praedictam potestatem, agitur hic de his qui eis adhaerent
per fidei unitatem: et loquor de fide formata. Praedicatoribus enim
adhaerent alii fideles, eamdem fidem cum caritate et gratia tenentes,
et sub eodem domino militantes. Et ex hoc commendatur et ostenditur
acceptabilis status fidei Catholicae. Quoniam autem status gratiae et
omnia merita tam praedicatorum quam eis adhaerentium ortum habent a
virtute Baptismi: ideo primo ostendit originem meritorum, scilicet
Baptismum. Secundo ipsa merita fidelium, et eos. Baptismum autem
qui est meritorum origo, describit quantum ad triplicem effectum,
contra tria quae facit peccatum originale, quod facit in anima
horrendam foeditatem, internam obscuritatem, ineptam tepiditatem. E
contrario autem Baptismus introducit sinceritatem; ideo dicitur mare,
idest vas lavatorium. Unde dicit: et vidi, quasi dicat: ita vidi
Angelos habentes septem plagas. Et vidi, similiter. Glossa, cum
illis Angelis. Ideo non tantum vidit Angelos, sed etiam quoddam vas
vitreum cum igne; quia ipsi praedicatores per Baptismum facti sunt
filii adoptivi et Baptismum praedicant. Item quia illi qui eis
adhaerent, de quibus sequitur, per virtutem Baptismi proficiunt et
salvantur. Tamquam mare, idest quoddam signum simile vasi lavatorio.
Dicit autem tamquam, quia non videbat verum vas materiale, sed
simile. Sciendum autem quod mare, quandoque dicitur aqua multa
congregata. Psalm. quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud.
Quandoque vas lavatorium, propter continentiam multae aquae; sicut in
templo Salomonis positum est mare ut ibi sacerdotes abluerentur, 3
Reg. 7. Per hoc mare signatur Baptismus, quia vim habet
mundativam. Act. 3, baptizetur unusquisque vestrum in nomine
Christi Jesu in remissionem peccatorum vestrorum. Ambrosius in 2
Lib. de sacramentis, Baptismate peccata omnia diluuntur. Item
Baptismus infundit claritatem, contra culpae caliginem: unde
dicitur: vitreum, vitrum perspicuum est et clarum, et solis claritas
ultra se transcendit: per quod signatur quod Baptismus animam claram
facit per fidem et gratiam. Supra 4, et in conspectu sedis, tamquam
mare vitreum et cetera. Item accendit caritatem contra teporem: unde
sequitur: mixtum igne, per spiritus sancti inflammationem. Spiritus
enim sanctus datur copiose in Baptismo, maxime adultis se bene
disponentibus. Ipse autem est ignis, ignem caritatis ad Deum et
proximum accendens. Matth. 3, ipse vos baptizabit in spiritu sancto
et igni. Ambrosius, 3 Lib. de sacramentis: ad invocationem
sacerdotis spiritus sanctus infunditur, et omnes quidem virtutes ad
spiritum pertinent. Posset etiam hoc mare intelligi Scriptura sacra
quam praedicant praemissi Angeli et per quam informant fideles, de
quibus sequitur: et eos. Sacra vero pagina purificat. Joan. 15,
jam vos mundi estis propter sermonem meum. Item clarificat. Psalm.
praeceptum domini lucidum et cetera. Item inflammat. Prov. 30,
omnis sermo Dei ignitus et cetera. Et eos. Hic ostendit merita
fidelium adhaerentium praemissis Angelis: specialiter autem videtur
agere de justis qui erunt tempore Antichristi; quos describit
multipliciter. Primo quantum ad tentationum expugnationem. Secundo
quantum ad innocentiae conservationem, stantes supra mare. Tertio
quantum ad carnis mortificationem, et cantantes. Mali autem e
contrario succumbunt tentationibus: quod erit specialiter sub
Antichristo; et per hoc elongant se ab innocentia baptismali, et per
consequens non habent actus Deo acceptabiles, sive quantum ad
mortificationem propriae carnis, sive quantum ad praeconium divinae
laudis. Dupliciter autem vincent tentationes Antichristi: scilicet
quia neque servient ei exterius, nec credent in eum interius. Unde
circa primum. Primo ostenditur victoria tentationum quantum ad
contemptum cultus exterioris: quia nec colent eum in se: unde dicit:
et eos etc.: nec in sua imagine: unde subditur: et imaginem ejus.
Secundo quantum ad contemptum erroris, et numerum. Dicit igitur: et
vidi, cum illis Angelis. Eos qui vicerunt bestiam, idest
Antichristum, resistendo et non acquiescendo ejus documentis vel
persuasionibus praemissis, minis vel donis vel flagellis, et propter
aliquod adversum vel miraculum non coluerunt eum. Multi autem alii
servient ei: unde supra 13, adoraverunt bestiam dicentes: quis
similis bestiae? et cetera. Sed contra, supra 13, adoraverunt eam
omnes qui habitant in terra; ergo omnes colent Antichristum.
Respondeo. Quod non omnes colent Antichristum, sicut hic habetur;
quia Deus non deseret penitus suam Ecclesiam. Illud vero quod
objicitur intelligitur de malis qui habitant in terra per affectum ad
vana, quia tales se Antichristo subjicient, sicut dicit Gregorius.
Et imaginem ejus, non adorando statuam Antichristi, licet ad hoc
compellere studeat homines. Supra 13, et faciet, ut quicumque non
adoraverit imaginem bestiae, occidatur. Et vicerunt similiter numerum
nominis ejus, scilicet Antichristi; non credendo ipsum esse Deum,
sed hominem peccatorem. Numerus nominis Antichristi, videtur stultis
significare Antichristum esse Deum cui servire debeant homines
secundum omnem gradum vitae suae; scilicet gradum minus perfectum, et
mediocrem, et perfectum, et a quo credant se praemiandos secundum
merita, vel minori vel mediocri vel maximo praemio, et a quo credatur
productam esse sive conditam omnem perfectionem, sive naturae, sive
gratiae, sive gloriae. Numerus autem Antichristi vincitur per fidem
primae et summae virtutis, dum justus per hunc numerum non decipiatur,
sed semper veram fidem tenebit. De hoc numero supra 13, et numerus
ejus sexcenti sexaginta sex: ubi de hoc magis dictum est. Vel aliter
in parte. Unde notandum quod quidam adorabunt bestiam, idest
Antichristum, reverendo ejus potentiam, et hoc timore confracti,
scilicet timendo magis eum quam Deum. Quidam imaginem bestiae per
conformitatem malignitatis. Quidam habebunt numerum nominis ejus per
seductionem erroris. Vincitur ergo a justis bestia per magnanimitatem
quae erit in confidentia summae potestatis: vincitur imago, idest ejus
conformitas, per caritatem quae accenditur imitatione summae
bonitatis, ut non imitentur Antichristum: vincitur numerus nominis
ejus, per fidem summae virtutis, ut supra dictum est. Stantes, per
mentis et vitae rectitudinem et innocentiae conservationem. Supra
mare, praemissum, idest super gratiam innocentiae baptismalis. Hoc
fit dum vigilanter homo incumbit gratiae prius susceptae servandae et
promovendae. Psalm. super aquam refectionis (scilicet gratiam
baptismalem) educavit me. Habentes cytharas, idest carnis austeras
mortificationes, idest carnem suam mortificantes. Coloss. 3,
mortificate membra vestra et cetera. Cytharas inquam Dei, tamquam
causae exemplaris, quia ipse hoc exemplo docuit, 1 Petr. 2,
Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Galat.
5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis. Vel,
Dei, tamquam esse finali. Augustinus, ultimo de civitate Dei:
praemium virtutis erit ipse qui dedit virtutem. Talis citharae sonus
dulcis est in auribus Dei. Ad hujusmodi sonitum fugatur spiritus
malus; quandoque etiam ab alio per vim exit. 1 Reg. 16,
quandocumque spiritus malus arripiebat Saul, David tollebat cytharam
et cetera. Dicit autem cytharas pluraliter quia quilibet justus habet
suam cytharam, idest mortificationem carnis. Item recte dicitur
Dei, quia Deus et salvator noster cytharam insonuit, ad cujus
cytharae sonitum, pater ad misericordiam flexus est. Hebraeor. 5,
cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua
reverentia. Item petrae scissae sunt, et terra mota est, et
monumenta aperta sunt, et multa corpora surrexerunt, Matth. 27.
Et cantantes. Hic describitur meritum fidelium, quantum ad divinam
magnificationem, quam faciunt gaudentes, et ideo cantare dicuntur.
Primo autem describitur hujusmodi magnificatio in generali; quia
scilicet laus illa pertinet ad vetus testamentum et novum. Secundo in
speciali, dicentes et cetera. Dicit igitur, et cantantes canticum
Moysi, idest cum gaudio laudantes Deum, sicut docet lex vetus, quae
est canticum Moysi; quia in ipsa Moyses spiritualiter Deo cantavit,
et Deum laudare docuit. Ad commendationem autem Moysi subditur,
servi Dei. Josue 1, Moyses servus meus mortuus est. Et canticum
agni, idest laudantes Deum gaudenter juxta documentum novae legis,
quae est canticum Christi pro hominibus immolati; qui in Evangelio,
inquantum homo, laudat Deum patrem et docet nos ei cantare. Qualiter
autem magnificent Deum, ostenditur in speciali, cum subditur,
dicentes magna voce etc.: haec enim in novo et veteri testamento
inveniuntur, licet non sub his verbis. Vel, canticum Moysi, idest
cum gaudio laudantes Deum de effectu justitiae juxta canticum Moysi,
de quo Exod. 15, cantemus domino; gloriose enim magnificatus est,
equum et ascensorem ejus projecit in mare. Et canticum agni, idest
laudantes Deum de effectu misericordiae exhibito maxime in humana
redemptione, sicut agnus docet patrem laudare in Evangelio: ipse enim
gratias agit pro homine. Matth. 26, et accipiens calicem gratias
egit et cetera. In speciali autem ostenditur illud canticum, idest
laus gaudiosa, cum subditur, magna et mirabilia etc.: ubi fit mentio
de justitia et misericordia divina. Aliter secundum Glossam potest
hic notari. Primo magnificatio in opere. Secundo in sermone,
dicentes, magna et cetera. Dicit igitur, et cantantes, Glossa,
cum exultatione adimplentes. Canticum Moysi, idest legem veterem,
in qua, ut dictum est, Moyses Deo cantavit, idest Deum laudavit.
Et canticum agni, idest Evangelium, ut supra; quia justi tam legem
veterem quam novam spiritualiter observant. Sed contra: Matth.
11, omnes prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt: ergo
post praedicationem Joannis cessavit lex. Item Hebraeor. 7,
translato sacerdotio etc.: sed sacerdotium veteris legis translatum
est quia nunc manet sacerdotium Christi. Psal. tu es sacerdos in
aeternum, secundum ordinem Melchisedech: ergo et lex; ergo non manet
vetus, sed nova. Respondeo. Dicendum, quod de lege est loqui
quantum ad moralia; et quantum ad hoc servanda est lex simpliciter.
Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Item quantum
ad ferialia sive ceremonialia, ut de agno, haedo, et hujusmodi. Et
haec possunt attendi, vel secundum literam, et sic non sunt
observanda; quia umbra cessat veritate praesente. Unde Hieronymus:
ego pronuntio cerimonias omnes esse mortiferas; finis enim legis
Christus ad justitiam omni credenti. Vel secundum spiritum, scilicet
quantum ad spirituale signantur, et sic lex servanda est, quantum ad
ceremonialia, quia illa sunt facienda quae pro ferialia signantur
implenda a nobis, praeter veritatem credendorum quam Christus exhibuit
in seipso; et sic loquitur Glossa. Unde Roman. 3, legem ergo
destruimus per fidem? Absit. Sed legem statuimus. Dicentes, hic
in speciali describitur magnificatio in sermone. Primo autem ponitur
magnificatio sive laus quantum ad divinae operationis fastigium.
Secundo quantum ad exhibendi cultus debitum, quis non timebit?
Fastigium sive sublimitas divinae operationis extollitur. Primo,
quantum ad sapientiam et potestatem. Secundo, quantum ad justitiam
sive bonitatem. Sapientia enim et potentia et bonitas, sunt in
operatione divina. Juste et vere. Dicit igitur, dicentes, ad Dei
honorem, et ad aliorum excitationem, magna, in creatione, et
mirabilia, in recreatione hominis, sunt opera tua: et sic
intelligitur de diversis operibus. Vel, magna in se. Mirabilia, in
consideratione, propter magnitudinem sapientiae et potentiae: et sic
de eisdem, Job 5, qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia
absque numero. Qualis autem et quantus sit opifex ipse, subjungitur,
domine, per praesidentiam, Deus, per naturam, omnipotens, per
infinitam potentiam. Supra 4, sanctus, sanctus, sanctus, domine
Deus omnipotens et cetera. Viae tuae, idest operationes tuae,
quibus ad nos venis, vel nos ad te; ut sunt praecepta, sacramenta,
et illa quae Deus operatur circa hominem, quantum ad profectum
meritorum, sunt justae, idest rectae in se: quia nihil habent
distortum, et verae, in promissione; quia reddunt quod promittunt;
idest Deus reddit praemium quod promittit observantibus suorum
praeceptorum et sacramentorum institutiones. Vel de operibus
punitionis sic. Viae tuae, idest poenae sive flagella, sive
reprobationes, cum malos impoenitentes abjicis, quae docent nos redire
ad te, sunt justae, quia punis propter culpam. Verae, idest
nullatenus ad falsitatem judicii declinantes; quia non punis supra
culpam, imo semper infra. Daniel. 3, viae tuae justae et judicia
tua vera. Rex sanctorum, scilicet Angelorum et hominum; quia sancti
et justi sunt familia tua, super quam regnas; mali enim non sunt de
familia Dei. Levitici 19, sancti estote, quoniam sanctus sum
dominus Deus vester. Sed quomodo dicitur rex sanctorum, cum sit
universaliter dominus et rex omnium, et etiam malorum et omnium rerum?
Esther 13, domine rex omnipotens, in ditione tua et cetera.
Respondeo. Dicendum quod Deus est rex omnium universaliter per
generalem dominationem. Ad commendandam tamen ejus bonitatem, quia
non habet familiam, nisi sanctam, dicitur quandoque specialiter rex
sanctorum sive justorum, per familiarem dilectionem et specialem
gubernationem; quia familiariter diligit justos, et diligitur ab eis;
et specialiter eos gubernat; quia subjiciunt se ipsius dominationi.
Propter hoc etiam dicitur Deus Abraham et Deus Isaac et Deus
Jacob. Marci 12. Alia litera habet, saeculorum, idest omnium
rerum in omnibus saeculis ab initio mundi in perpetuum. Tobiae 13,
regemque saeculorum exaltate in operibus vestris. Ex quo patet quod
vivens et dominans in aeternum suos praemiat aeternaliter. Sapient.
5, justi in perpetuum vivent. Quis non. Hic extollitur Deus
quantum ad exhibendi cultus debitum. Ad cultum autem qui Deo
debetur, concurrunt duo: scilicet affectio timoris, intra, et
obsequium magnificationis extra in ore et opere. Cujus ratio est
magnitudo misericordiae. Primo ergo tangitur affectio timoris.
Secundo obsequium magnificationis, et magnificabit. Tertio subditur
efficacia rationis, quia solus. Dicit igitur, quis: quasi dicat:
cum tantus opifex sis, ergo, quis non timebit te domine? Timore
casto, per quem vitatur malum, et fit bonum, Jeremiae 10, quis
non timebit te rex gentium? Quis non magnificabit, verbo et facto,
nomen tuum? Quod est Deus, quod tibi soli convenit: quasi dicat:
nullus debet esse qui te non timeat, et magnificet nomen tuum. Psal.
magnificate dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in id ipsum. Ad
magnificandum autem excitari debemus maxime propter viscera suae
misericordiae. Unde sequitur, quia: quasi dicat: vere magnificari
debes ab omnibus, quia solus pius es: quod patet in redemptione
generis humani, et quia gratis salvat, ut dicit Glossa. 2
Paralipomenon trigesimo: pius et clemens est dominus Deus noster.
Dicit autem, solus, quia summa et ineffabilis misericordia non
convenit nisi Deo. Sed objiciet aliquis contra hoc quod dicitur
solus; quia quilibet justus pius est, unde de quolibet confessore
dicitur: qui pius prudens. Responsio patet. Est enim pietas in
genere, quae scilicet est finita et limitata, et non est summa sive
infinita; et haec convenit homini et Angelo. Est etiam pietas extra
genus, quae scilicet non cadit sub limitatione, quia infinita; et
haec est solius Dei: de hac agitur hic. Item hic loquitur de pietate
quae est per essentiam non per participationem. Quoniam venient. Hic
ostenditur debitum divini cultus esse implendum in re; quia coletur
Deus ab omni gente. Coli autem non potest sine fide interiori et actu
exteriori, si fieri possit: hoc autem fieri debet, quia semper Deus
est in suis judiciis justus, et hoc est omnibus certum. Primo ergo
tangitur accessus in credendo. Secundo reverentia in adorando, et
adorabunt. Tertio reverendi ratio, quoniam judicia. Dicit igitur,
quoniam: quasi dicat: ita debet te creatura magnificare, et vere sic
fiet. Quoniam, non est terminativum sed explanativum, venient,
gressu fidei, omnes gentes, idest aliqui de omnibus gentibus. Hoc
non solum habet veritatem pro tempore primitivo, et medio in quo
sumus; sed etiam pro statu ultimo potest hoc intelligi; quia licet sub
Antichristo multi decipiantur, tamen prius revertentur ad fidem electi
de diversis nationibus, et ipsi etiam Judaei convertentur. Psal. ad
te omnis caro veniet. Et adorabunt, vera fide et devotione, in
conspectu tuo, idest in beneplacito tuo praesentabunt se ad implendum
tuum beneplacitum. Isaiae 60, et adorabunt vestigia pedum tuorum.
Dignum autem est te adorare et venerari. Quoniam judicia tua, quibus
quosdam reprobas, quosdam eligis, etiam ante judicium generale,
manifesta sunt, idest manifestum est quod justa sunt; et ideo cum
reverentia adorandus es, et caput tibi submittendum. Psal. justus es
domine, et rectum judicium tuum. Sed contra: Roman. 11, quam
incomprehensibilia sunt judicia ejus. Respondeo. Judicia Dei in
electione quorumdam et reprobatione aliorum sunt manifesta, loquendo de
eis in generali; quia certum est quod justa sunt. Considerando autem
ea in speciali, valde occulta sunt, scilicet quare hunc potius eligit
quam illum; quare hunc erigit de faece, illum non: et sic accipitur
illud Roman. 11. Unde Augustinus 2 libro de civitate Dei:
cujus plene judicia nemo comprehendit, nemo juste reprehendit. Et
post haec vidi. Hic ostendit manifestam veritatem in novo testamento,
quae latebat sub figuris et prophetiis, quam praedicant praemissi
Angeli. Propter quam etiam est optimum, ut Angeli, idest
praedicatores, per totum mundum praedicent. Item ex veritate
manifesta, patet impios qui volunt credere recte esse damnandos, ut
patet in Glossa. Dicit igitur, et post haec, scilicet post
praemissa de Angelis et adhaerentibus eis, vidi, interno visu. Quid
autem vidit, subjungit, et ecce: notatur praesentia rei visae, tamen
sub figura. Apertum est templum, idest revelatum est mysterium, sive
illud quod prius fuit occultum, quod est sacrum ac venerabile, quod
continet virtualiter cultum Dei, quod erat prius quasi templum clausum
ante quam Christus ea quae sub figuris in lege latebant, aperuisset,
implendo humanam redemptionem et aperiendo Scripturas. 2 Corinth.
3, nos autem revelata facie et cetera. Templum inquam, tabernaculi
testimonii, idest mysterium Ecclesiae militantis. Illa enim mysteria
ad Ecclesiam pertinent, similiter et ad sponsum suum. Et dicitur
Ecclesia. Tabernaculum; quia ad honorem Dei militat contra vitia et
contra hostes fidei, et in ea Deus sicut in tabernaculo habitat
pugnans pro suis. Psal. domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?
Tabernaculi inquam testimonii, per similitudinem quamdam ad
tabernaculum feriale, et materiale, quod fuit sub vetere lege.
Exod. 27, ut ardeat semper lucerna in tabernaculo testimonii, quod
panem de caelo dedit eis. Tabulae, in testimonium quod legem
naturalem sopitam in eis suscitaverat in scripto. Virga Aaron, in
testimonium quod omnis potestas est a Deo. Juxta haec Ecclesia
dicitur tabernaculum testimonii: quia in se habet humanitatem Christi
plenam. Manna deitatis, quod est testimonium divinae bonitatis
Ecclesiam pascentis verissimo cibo. Item habet legem novam scriptam
in tabulis cordis, quod est testimonium divinae bonitatis simul et
veritatis, Ecclesiam erudientis caelesti documento. Item habet
potestatem ligandi et solvendi, quod est testimonium divinae bonitatis
simul et potestatis extollentis Ecclesiam dignitatis fastigio. In
caelo: quasi dicat: mysterium apertum est, et hoc in caelo, idest in
ipsa Ecclesia. Mysteria enim quae ad Ecclesiam pertinent et primum
latebant, manifestata sunt per Christum in Ecclesia, ipsa, ut
scilicet sint nota fidelibus, qui sunt de Ecclesia. Supra 12, et
apertum est templum Dei in caelo. Et exierunt. Hic ostendit
praemissorum Angelorum, idest praedicatorum idoneitatem. Et hoc
primo quantum ad zeli promptitudinem; quia prompti sunt ad adjutorium
animarum: unde dicitur, et exierunt. Secundo quantum ad officii
auctoritatem, septem Angeli. Tertio, quantum ad internam
soliditatem, vestiti lapide. Quarto, quantum ad vitae sinceritatem,
mundo. Quinto, quantum ad virtutum speciositatem, et candido.
Sexto quantum ad conservativam caritatem, praecincti. Praedicatores
enim debent esse ad praedicandum prompti. Item debent habere
auctoritatem praedicandi. Debent etiam esse solidi contra tentamenta
et adversa. Item sinceri et virtutibus speciosi. Haec autem omnia
non conservantur nisi per caritatem quae vanos cogitatus compescit.
Dicit igitur: et exierunt: hoc intelligatur pro tempore praeterito,
praesenti et futuro; quia quod tunc vidit septem Angelos exisse,
signat quod praedicatores sancti olim se praeparaverunt ad
praedicandum, et tunc praeparant et praeparabunt. De templo, idest
de secreto contemplationis, in quo quasi in templo habitant et colunt
Deum. Vel de interno cubiculo conscientiae. Quasi dicat:
praedicatores sancti reddunt se praeparatos ad proficiendum aliis; se
enim praeparare quasi quoddam exire est. Non enim loquitur hic de ipso
actu praedicandi, sed infra 16, ite et effundite et abiit et
cetera. Cantic. 2, egrediamur in agrum et cetera. Septem
Angeli, idest universi praedicatores qui sunt nuntii salutis ad
homines. Et sic ostenditur auctoritas in generali, deinde in
speciali. Habentes septem plagas, idest potestatem inferendi
universas poenas divinae iracundiae, quod intelligitur per
comminationem. De hoc dictum est supra in principio capituli.
Vestiti, idest circumdati, lapide, idest firmitate, ut dicit
Glossa, quia lapis quid firmum est. Vestitus hominem undique
circumdat et protegit; sic undique debet praedicator esse circum
munitus fortitudine contra omnem tentationem et adversitatem, ut
protegatur a nocumento peccati. Supra 5, et vidi Angelum fortem
praedicantem voce magna et cetera. Mundo, a malitia peccati.
Gregorius in Gregoriano: necesse est ut manus esse munda studeat,
quae diluere sordes curat. Et candido, virtutibus et meritis. Isa.
52, quam pulchri super montes pedes annuntiantis et cetera. Vel,
vestiti lapide, idest Christo. Galat. 3, quotquot baptizati
estis, Christum induistis. Christus autem dicitur lapis propter
firmitatem. Daniel. 2, abscissus est de monte lapis sine manibus.
Ipse etiam est mundus per humanitatis sinceritatem 1 Petr. 2, qui
peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, candidus per
divinitatem pulchram ineffabiliter. Sap. 7, candor enim est lucis
aeternae et cetera. Alia litera habet, vestiti linteo mundo: in quo
notatur puritas castitatis. Linteum enim ex terra nascitur et justo
labore ad candorem ducitur: sic est de castitate. Et praecincti circa
pectora, idest restringentes vanas cogitationes, sicut aliquod
cingulum pectus stringit. In hoc autem notatur quod non sufficit
restringere libidinem operis, sed oportet etiam cogitationis: unde
oportet habere castitatem carnis et sanctimoniam mentis. Ephes. 6,
state succincti lumbos mentis vestrae. Isidorus, 2 Lib. de summo
bono: quod si ab opere malo quisque vacet, pro solius tamen
cogitationis malitia non erit innocens. Zonis aureis, idest cingulo
castitatis, quod restringit vanos cogitatus, sicut zona corpus: zona
autem aurea dicitur propter pretiositatem, quia alias virtutes
excedit, sicut aurum alia metalla. 1 Corinth. 13, major autem
horum est caritas. Coloss. 3, super omnia autem haec caritatem
habete, quod est vinculum perfectionis. Dicitur autem in plurali
zonis aureis, propter diversitatem subjectorum, in quibus
multiplicatur caritas secundum numerum. Sed zonas aureas pauci
habent: multi autem luteas, idest affectiones terrenorum corda eorum
stringentes: pro hac zona dabitur eis funiculus, quo semper in
Inferno ligati teneantur. Isa. 3, et pro zona funiculus. Et
unum. Hic ostendit poenarum infligendarum qualitatem, quia illae
poenae sunt magnae et asperae: sunt enim ex divina iracundia; et quia
praedicatores novi testamenti habent ex institutione priorum patrum quod
praedicent divinam iram; ideo dicit: et unum. Quasi dicat: ita vidi
Angelos se ad praedicandum parantes. Et unum ex quatuor animalibus,
idest unus ordo praedicatorum. Quatuor animalia sunt universi
praedicatores; et possunt hic accipi tam praedicatores veteris
testamenti quam novi testamenti: et dicuntur quatuor propter
praedicationem quae per quatuor orbis partes fieri debet: unde ex his
quatuor animalibus est unus ordo praedicatorum: scilicet praedicatores
priores, ut fuerunt sancti prophetae, ex quorum doctrina alii
sequentes informati fuerunt ad praedicandum iram divinam impiis: unde
Psalm. disperdet eos et cetera. Item. Injusti autem disperibunt.
Isa. 3, vae impio in malum retributio et cetera. Similiter et alii
prophetae. Dedit septem Angelis, idest universis aliis
praedicatoribus sequentibus: vel specialiter universis praedicatoribus
qui erunt tempore Antichristi. Septem phialas, idest abundantiam
divinorum sermonem et doctrinae ad annuntiandum iram Dei. Phiala est
vas de quo accipitur vel datur potus alii: unde phiala hic intelligitur
abundans scientia. De hoc sumitur praedicatio potans impios
amaritudine comminationum, sive praedicatio poenarum quibus potandi
sunt impii. Dicuntur autem septem phialae propter numerum qui ponitur
in septem Angelis praedictis: scilicet propter septenarium ordinem
praedicatorum in diversis temporibus; ita quod quilibet Angelus
dicitur habere suam phialam, sicut patet infra 16. Possunt etiam
intelligi septem, propter scientiam praedicandi universas poenas
reproborum. Aureas, quia hujusmodi abundantiam scientiae et
sapientiae caelestis non mundanae. Aurum enim propter pretiositatem et
fulgorem sapientiam caelestem designat. Plenas iracundiae Dei, quia
doctrina prophetarum docet alios praedicatores annuntiare malis
magnitudinem divinae iracundiae quae patebit in poenis. Ut autem
ostendatur ira ejus non dissimulanda, sequitur: viventis in saecula
consecutiva. Saeculorum, idest in aeternum: unde patet magnitudo
punientis, et quod potest in aeternum punire. Supra 14, et
ascendet fumus tormentorum in saecula saeculorum. Quasi dicat: ex
doctrina priorum patrum informantur alii praedicatores, magna et
caelesti scientia, ad praedicandum magnitudinem irae divinae super
impios. Vel, unum de quatuor animalibus, scilicet Christus qui fuit
nobilissimus inter omnes praedicatores; qui licet super omnes
praedicatores sit et doctor omnium, tamen per hoc quod homo esse
voluit, non dedignatur inter eos annumerari. Item ipse Christus
potest dici unus ex quatuor animalibus secundum quod consideratur in uno
statu. Potest etiam dici quatuor animalia, per signatum, secundum
quod est in quadruplici: factus est enim homo temporaliter nascendo,
vitulus patiendo, leo resurgendo, aquila ascendendo. Dedit, idest
dat septem Angelis, idest universis praedicatoribus. Septem
phialas, idest corda continentia abundantiam divinorum sermonum.
Aureas, propter caelestem sapientiam, ut prius. Plenas irae Dei,
idest continentia quasi vasa iram Dei, scilicet ad annuntiandum poenas
hominibus. Ipse enim Christus sanctis praedicatoribus dat directionem
ad praedicandum et annuntiandum communiter peccatoribus poenas eis
debitas. De phialis dictum est supra 5. Sed objicitur, quia supra
eodem dicuntur praedicti Angeli habere septem plagas: quid igitur
intelligitur datum eis hic? Item supra 5 de praedicatoribus dicitur:
habentes singuli cytharas et phialas plenas odoramentorum etc.; hic
autem dicitur plenas iracundiae Dei. Quomodo haec simul vera sunt?
Item dicitur hic aureas, et subditur plenas iracundiae Dei: haec a
se dissonare videntur. Item iracundia terrorem dicit, saltem
poenalem; ergo non est in Deo. Respondeo. Ad primum dicendum,
quod supra agitur de potestate praedicatorum, hic de informatione per
priores patres, vel per ipsum Christum. Ad secundum dicendum, quod
praedicatores habent phialas plenas odoramentorum quantum ad se in
respectu ad Deum apud quem redolent ex vi devotionis: habent et
phialas plenas iracundiae Dei quantum ad peccatores in respectu quantum
ad eorum perversitatem, cui debetur poena damnationis. Ad tertium
dicendum, quod phialas aureas habent quantum ad directum
Annuntiationis, quia divina sapientia eos dirigit ad annuntiandum:
habent autem plenas iracundiae Dei, quantum ad rem annuntiatam,
scilicet poenam. Ad aliud dicendum, quod etsi in homine aliquam
turbationem dicat, non tamen in Deo, sed justitiam punientem, vel
punire disponentem, vel comminantem ubi videtur iratus. Unde
Isidorus 1 Lib. de summo bono: apud Deum turbatio nulla est, apud
quem tranquillitas summa est: sed ipsam aequitatem justitiae qua reos
punit iracundiam sacra lectio nominavit. De hoc magis dictum est supra
6. Et impletum. Hic ostendit impiorum affligendorum perversitatem,
quia in tenebris erroris sunt irrevocabiliter: unde debetur eis
damnatio. Primo ergo ostenditur caligo erroris. Secundo duratio
caliginis, et nemo. Dicit igitur: et impletum est: quasi dicat:
ita sunt aperta mysteria fidelibus; tamen infidelibus sunt clausa.
Hoc est quod dicitur: et impletum est templum, idest sacrarium
divinorum mysteriorum quae sunt aperta fidelibus, ut supra dictum est.
Fumo, idest obscuritate excaecativa quantum ad infidelem: quasi
dicat: mysteria quae sunt aperta fidelibus obscurata sunt infidelibus,
propter eorum errorem: et hoc est a majestate Dei, idest per
altitudinem divinae majestatis; quae tanta est, quod infideles non
possunt eam agnoscere, etiam per fidem, propter caecitatem cordis
eorum. Potest quidem infidelis, licet sit caecus, per fidelitatem
cognoscere magna autem ut corporalia quae sunt scientiarum saecularium,
quia non sunt infinitae altitudinis; sed divina majestas non potest in
eis cognosci per fidem nisi mentis oculo illuminatae. Et de virtute
ejus, idest propter virtutem Dei, qui claudit sua mysteria indignis.
Supra 3, claudit et nemo aperit. Differunt autem majestas et virtus
per rationem intelligendi; quia majestas dicitur in se: virtus vero
inquantum operatur vel potest operari in creatura, vel claudendo, vel
aperiendo, vel alio modo. Et nemo, scilicet de reprobis. Poterat,
idest potest. Introire in templum, idest cognoscere mysteria
Ecclesiae, ut ea quae sunt nostrae redemptionis et alia multa, quia
excaecavit eos malitia eorum. Sap. 2, donec consummarentur septem
plagae septem Angelorum, idest donec consummentur, hoc est donec
completae sunt comminationes universorum praedicatorum, de universis
poenis peccatoribus infligendis: tunc enim sensus poenarum et
experientia faciet eos intelligere. Sicut enim dicit Gregorius,
poena oculos aperit, quos culpa claudit. Tunc enim dicent illud
Sap. 5, erravimus a via veritatis et cetera. Vel, in templum,
idest in Ecclesiam per fidei susceptionem, quia scilicet obstinati.
Donec consummarentur etc., idest donec consummentur, hoc est,
completae sunt in judicio universae poenae damnationis, quas universi
praedicatores comminati sunt: constat autem, ut dicit Glossa, postea
non intraturos. Sed objicitur, quia si non potest infidelis effici
membrum Ecclesiae; ergo per impotentiam excusantur. Item si non
potest donec damnatio malorum compleatur; ergo postea poterit; quod
est falsum. Respondeo. Ad primum dicendum, quod hic agitur de
infidelibus omnino in se obstinatis et a Deo reprobatis: tales enim
propter mentis obstinationem et divinam destinationem non possunt venire
ad fidem; non quia non possent si obicem tollerent; sed supposita
mentis irrevocabili induratione non possunt. Simile Joan. 12,
propterea non poterant credere et cetera. Aliter autem impotentia non
excusat eos, quia est ex culpa eorum. Ad secundum dicendum, quod
donec accipitur exclusive, ut in Psalm. sede a dextris meis, donec
ponam inimicos tuos etc. secundum unum modum; sede scilicet occulte.
Quandoque inclusive, ut Matth. 1. Non cognovit eam, donec
peperit filium suum primogenitum; idest nec ante nec post. Similiter
cum dicitur, iste non poenituit donec mortuus est. Similiter
accipitur hic, sicut innuit Glossa; quia nec ante intrabunt gremium
Ecclesiae nec post. Possunt etiam haec aliter intelligi de
fidelibus, sicut in parte innuit Glossa: quasi dicat: ita templum,
idest mysterium divinum apertum est fidelibus, et ita praedicatores
instituuntur per prophetas et per Christum; nondum tamen habent plenam
notitiam quae erit in patria: et hoc est quod dicit: et impletum est
templum, idest sacrarium divini mysterii, fumo, idest obscuritate;
quia licet veritas sit revelata a novo testamento, tamen in magna
obscuritate sumus respectu patriae. 1 Corinth. 13, videmus nunc
per speculum in aenigmate, tunc autem facie a faciem. Specialiter
autem hunc eligit illum reprobat: hoc plenum est fumo. Rom. 11, o
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam
incomprehensibilia sunt judicia ejus. Quod autem mysterium Dei sit
nobis obscurum, hoc est a majestate Dei, idest propter infinitatem
divinae majestatis quae a mortali clare non potest cognosci. Et de
virtute ejus, idest propter infinitatem suae virtutis, de qua non
potest in via cognosci, quare hoc faciat potius quam illud. Jerem.
32, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. In fine tamen
saeculi dabitur sanctis plenior cognitio: unde sequitur: et nemo,
etiam fidelis in via, poterat, idest potest, introire in templum,
idest in secretum divinum cognoscendum, scilicet quare hunc ab aeterno
praedestinavit non illum: donec consummarentur etc. idest donec
compleatur judicium in quo poenae universae infligendae sunt malis,
sicut praedicatores annuntiaverunt; et tunc electi cognoscent divina
secreta prius ignota, sicut vult Glossa, Philipp. 3, tunc
cognoscam sicut et cognitus sum.
|
|