Caput 16

Et audivi vocem magnam et cetera. Habito de potestate infligendi plagas, hic agitur de inflictione ipsarum, quae fit per praedicatores ad nutum, sive praeceptum divinae inspirationis. Primo ergo tangitur praeceptum infligendi. Secundo exequutio praecepti, et abiit. Dicit igitur, et audivi: quasi dicat: ita vidi Angelos habentes potestatem plagandi cum aliis praemissis, et audivi, interno auditu, vocem magnam, idest inspirationem divinam fortiter instigantem; quia sanctos et spirituales praedicatores docet divina inspiratio, quando et quomodo et quid debeant praedicare. Job 4, porro ad me dictum est verbum absconditum et cetera. De caelo, idest de sublimitate deitatis vel de Ecclesia, in qua Deus habitat. Aliqui libri habent de templo, idest de sacro ac venerabili secreto divinae majestatis; vel de Ecclesia in qua Deus habitat ut in suo templo. Vel, vocem magnam, idest aliquam commonitionem, sive per Angelum, sive per praelatum superiorem, sive per visionem in somno, sicut legitur Act. 16, vir quidam Macedo et cetera. Et dicitur vox magna, quia magna suggerens. De caelo, idest de Ecclesia, idest de praelato vel de Deo, qui in Ecclesia habitat. Vel de templo, idest de Ecclesia sub eodem intellectu. Dicentem septem Angelis, idest universis praedicatoribus, vel specialiter universis praedicatoribus qui erunt tempore Antichristi, ite, notatur missio actualis, ut actu praedicent. Isaiae 18, ite Angeli veloces ad gentem convulsam et cetera. Et effundite, per diversas partes abundanter. Per hoc enim quod dicit effundite, notatur modus praedicandi, scilicet cum abundantia comminationum, septem phialas irae Dei, universam scientiam continentem comminationes poenarum, quae sunt ex ira, idest ex justitia Dei, in terram idest in terrenos: quasi dicat: abundanter comminamini peccatoribus poenas eis ex divina iracundia infligendas. Supra 8, vae, vae vae habitantibus in terra, et abiit. Hic ostenditur executio praecepti. Dividitur autem haec pars in septem partes secundum numerum Angelorum. In prima agitur de effusione phialae primi Angeli. In secunda secundi, et sic de aliis: partes in litera patent. Ad intelligentiam autem literae. Notandum quod hic agitur de praedicatione sanctorum praedicatorum contra reprobos: et de ipsorum reproborum damnatione. Et introducuntur hic septem Angeli, per quos septem ordines praedicatorum intelliguntur; et septem phialae, per quas intelligitur multiplex sive abundans scientia et doctrina continens comminationes universarum poenarum damnationis. Dicuntur etiam septem propter numerum septem Angelorum; quia quilibet describitur habens suam phialam. Ponuntur etiam septem loca, per quae universitas reproborum intelligitur. Item ex ipsa litera videtur, quod isti septem Angeli sint intelligendi pro tempore Antichristi. Post effusionem enim phialae primi Angeli dicitur: factum est vulnus saevum ac pessimum in homines et cetera. Item in principio capitis quintidecimi dicit Glossa: in hac quinta visione, missi sunt septem Angeli tenentes phialas in quibus continentur plagae, idest destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt. Item infra, in principio sequentis capituli dicit Glossa: cum descripsisset plagas quas inferent praedicatores tempore Antichristi et cetera. Possunt autem sic distingui hi septem Angeli. Primus praedicabit contra Judaeos qui Antichristum recipient. Secundus contra gentiles, qui christicolas affligent. Tertius contra pseudo apostolos Antichristi qui Scripturas pervertent. Quartus contra ipsum Antichristum, qui supra Deum se extollet. Quintus contra infideles, quos Antichristus sibi subjiciet. Sextus, contra divites, qui similiter Antichristo obedient. Septimus contra Daemones, qui praedicta mala fieri suggerent. In prima parte sic proceditur. Primo tangit phialae effusionem. Secundo Judaeorum damnationem, et factum est. Tertio damnationis rationem, in omnes. Dicit igitur quod primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum inter eos qui erunt tempore Antichristi, abiit, idest ad obediendum se praeparavit, et effudit phialam suam in terram, idest imminentem iram Dei annunciabit Judaeis, qui debent fructum ferre, sicut terra, cum fuerint exculti per legem et prophetas et dominicam praedicationem. Haec est terra de qua Hebraeor. 6, terra saepe venientem super se bibens imbrem et cetera. Quid autem consequetur ostenditur, quia juxta praedicationem damnabuntur: unde sequitur, et factum est, idest fiet, vulnus saevum, idest damnatio, quae omnino laedit corpus et animam; quae damnatio erit durissima. Ideo dicitur saevum. Item irrevocabilis: ideo dicitur, ac pessimum. Jeremiae 30, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. In omnes, idest super omnes, scilicet Judaeos, qui habent, idest habebunt, characterem, idest signum, bestiae, idest Antichristi, ut in confitendo ejus potentiam, vel operando secundum ejus doctrinam. Hoc dicitur quantum ad reverentiam hominum ad Antichristum in seipso. Quantum vero ad reverentiam datam ejus imagini, subditur, et eos qui adoraverunt imaginem ejus, idest statuam. Judaei enim Antichristum, cum venerit, recipient et eum valde honorificabunt. Joan. 5, ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me. Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Vel habere characterem Antichristi, erit habere signum sui erroris, ut in profitendo ejus potentiam vel portando ejus nomen ut ab eo denominetur: adorare autem imaginem ejus, est cum reverentia imitari pravitatem suae operationis, sed objicitur: quia reliquiae Israel convertentur. Roman. 9: ergo Judaei qui erunt tempore Antichristi, convertuntur, non damnabuntur. Item quomodo dicit vulnus saevum, cum nihil crudele a Deo fiat? Respondeo. Ad hoc dici potest quod hic agitur de illis Judaeis, qui erunt incorrigibiles, vel erunt defuncti in errore ante tempus quo Judaei convertentur per Eliam et Enoch. Ad aliud dicendum, quod per hoc quod dicitur saevum non notatur crudelitas, quae vere fit, sed quae potest videri: unde idem est saevum, quod gravissimum; quod posset videri crudele, ab homine qui non recte considerat: et loquitur sic ad ostendendum magnitudinem damnationis. Et secundus. Hic agitur de effusione phialae secundi Angeli; per quam signatur praedicatio, quae fiet contra gentiles, qui fideles persequentur tempore Antichristi. Primo autem tangit phialae effusionem. Secundo gentilium damnationem, et factus est sanguis. Primo ostendit damnationem a parte persequentium. Secundo eis consentientium, et omnis anima. Dicit igitur, et secundus Angelus, idest secundus ordo praedicatorum, effudit phialam suam, idest annunciabit divinam ultionem, in mare, idest in gentiles persequutores fidelium tempore Antichristi, et amaros ac profundos in erroribus. Mare enim contundit litora. Mare etiam amarum est et profundum, et factus est sanguis, tamquam mortui, idest damnatio eis inferetur irrevocabilis; sicut mortuus non redit ad vitam. Job 15, non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Damnatio autem signatur per sanguinem; quia sanguis extra corpus, indicium est mortis. Item horrorem habet, unde signat mortem aeternam; ubi est sempiternus horror inhabitans. Vel quia infertur damnatio impiis, pro sanguine justorum, quem effuderunt: unde infra eodem. Sanguinem sanctorum et prophetarum et cetera. Et omnis anima vivens, idest omnis homo qui videtur habere animam spiritualiter viventem; quia non aperte persequitur justos, sed tamen non vivit cum consentiat, mortua est in mari, idest in societate persequutorum Ecclesiae, damnabitur propter consensum. Rom. 1, qui talia faciunt, digni sunt morte; non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Possent isti primi duo Angeli aliter intelligi, sicut solet exponi: scilicet duplex ordo praedicatorum; quorum unus ordo praedicavit Judaeis in primitiva Ecclesia: alius ordo praedicavit gentibus. Et dicitur secundus ordo, quantum ad diversitatem praedicationis, et differentiam eorum quibus praedicabant, licet iidem praedicatores fuerint. Dicit igitur, et abiit primus Angelus, idest praeparavit se, dispositione propinqua ad praedicandum, et effudit phialam suam, idest praedicavit iram Dei venturam, in terram, idest Judaeos, qui fructum dare debent ut terra propter legem quam acceperant, et dominicam doctrinam quam audierant, et mirabilia quae viderant. Iste fuit ordo apostolorum et discipulorum, qui Judaeis primo praedicaverunt. Super hos phialam suam effudit, qui dixit: progenies viperarum, quis docebit vos fugere et cetera. Matth. 3, factum est vulnus, idest facta est vindicta Dei magna laedens graviter: quia praedicationem abjecerunt, saevum, idest grave, quantum ad praesentem excommunicationem; quia destituti a divina gratia, ac pessimum, ad aeternam reprobationem, in omnes, idest super omnes. Qui habebant characterem, idest signum, bestiae idest Antichristi per conformitatem erroris. Signum enim Antichristi portant, qui errorem habent in mente; quia per hoc sunt quasi ejus membra et ministri. Et eos qui adoraverunt imaginem ejus, idest dilexerunt et cum affectu observaverunt cum conformitate suae operationis, etiam antequam veniat; quia jam multi praecesserunt ejus ministri, et qui jam sunt, quasi ejus imitatores, priusquam apparuerit: quod locum habet in Judaeis qui sanctos occiderunt, sicut Antichristus fideles occidet, Matth. 23, ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et cetera. Et secundus effudit phialam suam, idest secundus ordo praedicatorum annunciavit damnationem aeternam. In mare, idest gentiles contundentes sanctos. Profundos amaritudine et infidelitate. Hoc fuit, quando fuerunt apostoli et discipuli repulsi a Judaeis, et praedicaverunt gentilibus; et quidam crediderunt, alii autem obstinati manserunt: unde sequitur, et factus est sanguis tamquam mortui, idest damnatio illata est irrevocabilis, ut supra tactum est, et omnis anima vivens, idest omnis gentilis, qui videbatur vivere spiritualiter, propter altitudinem scientiae, vel propter quaedam excellentia opera vitae, sicut fuit in quibusdam philosophis, mortua est, morte culpae infirmitatis, tandem moritura morte aeternae acerbitatis: et hoc quia verba salutis non receperunt. In mari, idest in societate gentilium, in amaritudine erroris existentium. Supra 8, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebant animas in mari. Alii Angeli intelliguntur, quantum ad tempus Antichristi, ut supra tactum est. Et tertius. Hic agitur de effusione phialae tertii Angeli, contra pseudo apostolos Antichristi, ut dicit Glossa. Primo autem tangit phialae effusionem. Secundo pseudo apostolorum sive haereticorum damnationem, et factus est sanguis. Tertio, Catholicorum congratulationem, et audivi. Dicit igitur: et tertius, idest tertius ordo praedicatorum, qui scilicet zelum specialem habebunt ad fidem defendendam, effudit phialam suam, idest annunciabit divinam ultionem venturam, super flumina, idest super haereticos, per errores abundanter fluentes, quorum error ab haeresiarchis emanat ut flumina a fontibus, et super fontes aquarum, idest super haeresiarchas, a quibus, ut a fonte, procedunt alii haeretici et eorum doctrinae, unde dicit, et fontes aquarum, idest doctrinarum, quibus alios ad mortem potant; doctrinam autem sanam dare nesciunt. 2 Petri 2, hi sunt fontes sine aqua. Ille igitur coetus praedicatorum, disturbabit haereticos, et pseudo apostolos; qui tamen non acquiescent et ideo damnabuntur: unde sequitur, et effudit. Phiala fracta, factus est sanguis. Litera videtur innuere, quod videbat beatus Joannes flumina et fontes verti in sanguinem; quia tales a statu erroris transibunt ad damnationem. Sensus ergo est: factus est sanguis, idest damnatio horribilis infertur eis. Sanguis enim et mortem indicat et horrorem. Vel sanguis ideo dicitur damnatio; quia infertur quibusdam pro sanguine quem effuderunt corporaliter vel spiritualiter, scilicet occidendo corpora vel animas, ut tangit Glossa. Exod. 7, percussit aquam fluminis, quae versa est in sanguinem. Et audivi. Hic ostenditur fidelium congratulatio, qui applaudunt divinae justitiae. Primo majorum. Secundo minorum, et audivi vocem. Dicit igitur, et audivi Angelum aquarum, idest coetum doctorum, sive ipsorum praedicatorum, ut dicit Glossa, qui sunt Angeli aquarum, idest praesident aquis sacrae Scripturae, et eas aliis in refectionem propinant. Dicentem, scilicet Deo in laudem divinae justitiae: justus es, per aequitatem in condemnationem malorum. Psal. justus es domine et cetera. Domine, per praesidentiae potestatem. 1 Paralip. ultimo, tua est gloria, tu dominaris omnium. Qui es, per immutabilitatem. Et qui eras, per aeternitatem: quasi dicat: tu es immutabilis in essendo, et aeternus in durando. Supra 1, qui est et qui erat et cetera. Tu etiam es sanctus, per bonitatem; quia omnis culpa a te est relegata, nec judicas nisi sancte. 1 Reg. 2, non est sanctus ut est dominus et cetera. Deinde haec quae in generali dicta sunt exprimuntur in speciali. Qui haec judicasti, idest tuo recto judicio his poenas damnationis haereticis inflixisti. Et merito, quia sanguinem sanctorum, idest minorum justorum. Et prophetarum, idest majorum, qui prophetabant ad litteram, vel praedicabant. Utroque enim modo accipitur prophetare. Effuderunt, ad litteram; quia haeretici et pseudo apostoli Antichristi non solum pervertent quos poterunt; sed multos occident. Aliqui libri habent, apostolorum, id est majorum, qui sunt quasi apostoli, idest nuncii missi a Deo ad praedicandum. Apostolus enim interpretatur missus. Et propter hoc scelus dedit eis sanguinem bibere, idest ad bibendum: quasi dicat: pro effusione sanguinis, poenam aeternam dedisti eis in potum mortiferum. Damnatio autem sanguis vocatur; quia sanguis est signum mortis. Item ratione horroris. Item quia debetur effusioni sanguinis, ut dictum est supra. Dicit autem, bibere, secundum similitudinem potus, qui hominem inebriat; quia poena aeterna inebriabit impios, idest replebit et subvertet ac dejiciet eos et reddet impotentes surgere: sicut est de homine consopito ex multo potu. Jeremiae 51, inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit dominus. Ut, idest sicut, digni sunt; quia pro effuso sanguine corporis, debent bibere sanguinem damnationis. Matth. 26, omnes qui acceperint gladium gladio peribunt. Quaeritur autem, quare non dicitur: qui eras et qui venturus es; sicut supra 1 et 4. Item ex his verbis videtur, quod justi gaudeant de damnatione malorum. Respondeo. Ad primum respondet Glossa: quia ideo non dicunt venturum, quia cito venturum intelligunt sancti praedicatores existentes tempore Antichristi. Ex quo patet quod hic agitur de statu bonorum et malorum sub tempore Antichristi. Haec tamen de omnibus consimilibus recipi possunt. Ad aliud dicendum, quod justi non gaudent de damnatione malorum, inquantum est damnatio; sed gaudent de justitia Dei damnante malos, quae nullum inordinatum relinquit. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Et audivi. Hic agitur de congratulatione minorum, qui subjecti sunt majoribus. Unde Glossa: quod magistri dicunt, discipuli confirmant. Et audivi vocem, vel corporalem vel mentalem. De altare, idest de intima affectione cordis, quod est altare Dei, in quo omne bonum Deo sacrificatur. Unde Augustinus, 10 Lib. de civitate Dei: cum sursum est, ejus altare est cor nostrum. Dicentem, Deo, ad quem devotionis diriguntur verba. Etiam, certe vel vere. O domine, per praesidentiam, Deus, per naturam, omnipotens, per infinitam potentiam. Judicia tua, quibus malos punis, sunt vera, inquantum judicando reddis quod comminaris vel promittis. Et justa, quia non nisi pro culpa punit. Supra 15, justae et verae sunt viae tuae et cetera. Alium modum distinguendi litteram videtur Glossa innuere, sic: etiam, idest verum est quod dicitis: et sic minores loquuntur majoribus. Deinde convertunt sermonem ad Deum, domine etc. ut supra. Multi libri habent, et audivi iterum Angelum, idest coetum minorum justorum; qui recte per Angelum signantur; quia sancte vivunt et Deum extollunt, ut patet in sequentibus. De altari etc. ut supra. Sed cum hic fiat sermo pro tempore ante judicium, quomodo dicunt, justa sunt judicia tua? Et supra eodem, quia haec judicasti: cum tempore Antichristi nondum sit factum judicium. Respondeo. Potest dici, quod loquuntur quasi de praeterito; quia non dubitant in brevi esse inferendam impiis damnationem aeternam, quae juste inferetur. Et quartus. Hic agitur de effusione phialae quarti Angeli in Antichristum qui quoscumque poterit, pervertet. Et primo tangit phialae effusionem in Antichristum. Secundo ostendit ejus potestatem in afflictione hominum, et datum. Tertio ostendit consequentem effectum. Et aestuaverunt. Dicit igitur et quartus Angelus, idest quartus ordo praedicatorum. Effudit phialam suam, idest denunciabit poenam aeternam. In solem, idest super Antichristum, qui se dicet solem mundi et illuminatorem hominum. Dicet enim se esse Deum. 2 Thessal. 2, ostendens se tamquam sit Deus. Ille ergo ordo praedicatorum praedicabit poenam Antichristo inferendam et hypocritis, qui se aliquid magnum facient: non tamen propter hoc Antichristus desistet, sed affliget homines et multos pervertet. Unde ostendens causam damnationis ejus subdit: et datum est, idest permittetur. Illi, scilicet Antichristo a Deo, sine cujus permissu nullum malum fieri potest. Affligi, poenis corporalibus ut sibi adhaereant. Aliqui libri habent, afficere: et est idem, hoc est cruciare. Homines aestu, idest minori tribulatione, quae cremat sustinentem, nisi patientia ipsum firmet. Et igni, idest tribulatione majori, quae multum cruciat, ut ignis. Matth. 24, erit tunc tribulatio magna, qualis et cetera. Et aestuaverunt. Hic ostenditur effectus consequens ex potestate Antichristi, quantum actu excedit. Iste autem effectus ostenditur triplex. Primus est, tribulatorum apostasia in mente. Secundus blasphemia in sermone. Et blasphemaverunt. Tertius, induratio finalis impoenitentiae. Neque egerunt. Dicit igitur, et aestuaverunt: quasi dicat: ita Antichristus affliget homines, et in illa afflictione aestuaverunt, idest aestuabunt homines, humana infirmitate devicti. Aestu magno, idest magna concrematione interiori, propter vehementiam tribulationis: quasi dicat: multum concremabuntur multi quodam ardore impatientiae in illa tribulatione, ubi peribit spirituale bonum eorum, quia comburetur illo aestu impatientiae, et Antichristo adhaerebunt. Unde Glossa: defecerunt, idest deficient quidam in illa tribulatione. Jonae 4, percussit sol super caput Jonae et aestuavit. Nomen autem aestus propter adjectivum additum signat magnum ardorem impatientiae ex vi tribulationis. Et blasphemaverunt, idest blasphemabunt. Nomen Dei habentis potestatem super has plagas: quia prae impatientia dicent verba magnae injuriae contra Deum, qui habet potestatem super illas tribulationes corporales; quia permittit eas inferri quibus vult, et non quibus non vult; et tamen illos non liberavit. Vel potest intelligi de plagis mentium, super quas Deus habet potestatem; quia quibus vult dat patientiam, alios autem permittit comburi igne impatientiae vel erroris. Rom. 9, cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Loquitur autem de illis hominibus, qui fideles fuerant et cognomen omnipotentis Dei habent, licet propter tormenta deficiant. Multi autem non poenitebunt. Unde sequitur: neque: quasi dicat: ita deficient et blasphemabunt, et tamen non poenitebit eos. Unde dicit. Neque egerunt, idest non agent, poenitentiam, veram et sufficientem; quia licet tamdem corde doleant, tamen non audebunt prae timore confiteri nomen Christi, et ejus opera sequi. Non, inquam, agent poenitentiam ita, ut darent, idest ut dent. Gloriam Deo, confitendo ejus nomen, vel etiam peccata, et revertendo ad gremium Ecclesiae; et ideo damnabuntur. Lucae 13, si poenitentiam non habueritis, omnes simul peribitis. Et ex hoc patet damnatio et causa damnationis Antichristi, sicut phiala continebat. Sed objicitur; quia poenitebunt fideles post mortem Antichristi, qui in illa tribulatione erraverant: dabitur enim eis tempus poenitentiae, ut habetur in Glossa supra finem 7 cap. Respondeo. Videtur dicendum, quod multi poenitentiam agent, cum viderint Antichristum viliter dejectum. Multi tamen in errore remanebunt occulto divino judicio, sicut haec littera ostendit. Et quintus. Hic agitur de quinto Angelo, cujus phiala effundetur contra infideles, qui Baptismum non susceperunt, et Antichristo adhaerebunt; quos vocat sedem et regnum Antichristi. Tales vero per praedicationem non convertentur, sed pejores fient. Primo ergo ostendit phialae effusionem. Et quintus Angelus effudit phialam suam, idest praedicabit quintus ordo praedicatorum divinam vindictam venturam. Super sedem bestiae, idest super congregationem infidelium, in quibus sedebit et quiescet per dominium Antichristus, qui est bestia crudelissima. Supra 13, adoraverunt bestiam. Secundo, ostendit effectum consequentem non per causam sed per occasionem sumptam non datam. Iste autem effectus ostenditur multiplex. Unus est poena amplioris excaecationis. Secundus nequitia detractionis, et commanducaverunt. Tertius angustia livoris, prae dolore. Quarto blasphemia conditoris, et blasphemaverunt. Quinto durities obstinationis, et non egerunt. Dicit igitur: et regnum: quasi dicat: ita praedicantibus contra sedem Antichristi, idest contra infideles, et ex contemptu veritatis Catholicae. Regnum ejus, idest congregatio infidelium, in quibus Antichristus regnabit. Idem enim est hic sedes et regnum, secundum Glossam, factum est, idest fiet. Tenebrosum, idest magis excaecantur dum volunt lumen verbi suscipere, quod illuminat. Psalm. praeceptum domini lucidum et cetera. Sap. 1, excaecavit enim eos malitia eorum. Et commanducaverunt, idest simul manducabunt. Linguas suas, hoc est verba linguarum suarum: quasi dicat: quilibet infidelis delectabitur detrahendo justis, sicut quis delectatur cum cibum sapidum avide comedit: ille enim linguam suam manducat qui in verbo detractorio linguae suae delectatur et gaudet, sicut si aliquem cibum suavem comedat. Gregorius in Gregoriano: reprobi mala bonis ingerunt, et eorum semper actibus derogare non cessant. Et subditur: sed boni linguas derogantium timere non debent, quia stultum valde est si eis placere quaerimus, quos non placere Deo scimus. Bene autem dicitur, commanducaverunt. Ex hoc enim intelligitur, non tantum universitas detrahentium, sed etiam conjunctio ipsorum; quia unus manducat linguam suam, cum alio in eadem mensa detrahit, ita quod quilibet manducat linguam suam, juxta alium apud quem detrahit bonis; et quanto plures sunt commanducantes, tanto plus gaudent, dum non tantum de suo verbo detractorio, sed etiam de sermone alterius laetantur. Prov. 23, noli esse in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt et cetera. Haec autem detractio fit ex invidia: unde sequitur: prae dolore, idest prae invidia quam habent contra justos, quia fides praedicabitur et tenebitur per eos. Augustinus, invidia est dolor felicitatis alienae. Bene autem vocatur dolor, quia invidus dolendo de bono alterius, ipso dolore affligitur. Unde Gregorius in Gregoriano: tabescentem mentem sua poena sauciat, quem felicitas torquet aliena. Et blasphemaverunt. Ecce quartus effectus, hoc est blasphemabunt, Deum caeli, scilicet Christum, in quem complices Antichristi, magnas injurias verborum intorquebunt. Prae doloribus, idest prae angustiis invidiae qua movebuntur contra ejus cultores et contra ipsum, et vulneribus suis, quae ipsi sibi fecerunt commanducatione linguarum, ut dicit Glossa, idest per peccatum detractionis. Sed quae erunt ista vulnera, cum illa manducatio sit spiritualis? Ut supra dicit Glossa. Respondeo. Ad hoc potest responderi quod cum per illam detractionem quae dicitur commanducatio linguarum, non poterunt fideles dejicere et fidem extinguere, hoc ipsum erit eis vulnus magnum et afflictio dura. Sicut enim boni gaudent cum possunt aliquos ad Christum convertere, sic Antichristiani valde dolebunt, cum non poterunt fideles quosdam Antichristo subjicere per errorem; et propter hoc ipsum Deum blasphemabunt. Job 8, haec est enim laetitia etc. dicitur de malitioso contra animas. Vel aliter. Peccatum animam vulnerat, maxime peccatum nequitiae et malitiae: unde de peccato detractionis illi impii vulnerabuntur, quia eorum animae deteriores fient per naturalium bonorum diminutionem et elongationem a Deo. Quando autem est magna animae oppressio, generatur amaritudo et anxietas in ipsa anima, licet quandoque causa sit ignota; et ex tali amaritudine blasphemabunt Deum caeli. Jerem. 7, scito et vide quia malum et amarum est et cetera. Nota quod ex hoc quod dicitur, Deum caeli, ostenditur gravitas peccati blasphemiae: unde Levit. 24, qui blasphemaverit nomen domini, morte moriatur; lapidibus obruent eum et cetera. Per hoc autem quod dicitur, Deum caeli, intelligitur etiam dominus terrae, quae corpus est minus nobile quam caelum: intelliguntur etiam contenta in his. Act. 17, Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit dominus et cetera. Et non egerunt: ecce similis impoenitentia. Rom. 7, secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens et cetera. Nota quod invidia bona perimit. Unde Gregorius in Gregoriano: invidia cuncta quae invenit bene gesta consumit; quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Subjectum affligit: unde litera vocat hic, invidiam dolorem. Isidorus 3 Lib. de summo bono: livor alieni boni suum perimit auctorem. Nam unde bonus proficit, inde invidus contabescit. Item mortem infligit, scilicet primo culpae separando a Deo, et tandem Gehennae. Job 5, et parvulum occidit invidia. Deum configit: quandoque enim blasphemiis et verborum magnis injuriis crucifigit Deum invidus, dum videt alium prosperari, et se eo inferiorem. Unde hic dicitur: et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et cetera. Proximum corrodit, ut dicitur hic: commanducaverunt linguas suas prae dolore, quia delectantur ad modum manducantis. Dum linguis suis detrahit quis Diabolo subjicitur. Unde Isidorus 3 Lib. de summo bono: invidus est membrum Diaboli cujus invidia mors intravit in orbem terrarum. Et sextus. Hic agitur de sexto Angelo effundente phialam suam, contra divites et potentes qui Antichristo erunt subjecti propter amorem divitiarum et bonorum, propter praedicationem autem non fient nisi pejores. Unde primo tangit phialae effusionem. Secundo effectum consequentem, et vidi de ore. Circa primum primo tangit phialae effusionem quantum ad poenam gehennalem. Secundo quantum ad poenam temporalem, et siccavit aquam ejus: utramque enim poenam minabuntur praedicatores. Tertio ejusdem poenae utilitatem, ut praeparetur. Dicit igitur: et sextus Angelus, idest sextus ordo praedicatorum. Effudit phialam suam, idest comminationem ultionis aeternae effundet. In flumen illud magnum Euphratem, hoc est in divites qui prae fertilitate divitiarum magno fluxu defluunt de peccato in peccatum, et vitiis vorati, alios violenter, vel aliquos inducendo in errores vel aliquod peccatum, vel flagellis, vel minis, vel donis, vel per alium modum vorant ad modum fluminis profundi et magni. Euphrates enim interpretatur fertilitas. Jerem. 46, victima domini exercituum in terra Aquilonis, juxta fluvium Euphratem. Per hoc autem quod dicit, illud, ostendit tales esse notabiles in vitiis. Et siccavit, idest siccabit, hoc est siccandam cito et annullandam praedicabit. Aquam ejus, scilicet fluminis, idest affluentiam talium divitum, quae recte aquae comparatur propter defluxum celerem; et si multa sit affluentia, sicut aqua, tamen cito defluit ad modum aquae. Item multi in hujus affluentia demerguntur, qui natare nesciunt per mundanorum contemptum. Isa. 19, arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur. Ut praeparetur. Ecce utilitas ejusdem poenae malis infligendae; quia ex comminatione poenae quae fit malis, multi proficiunt et gratantius ad Deum accedunt: quasi dicat: ita siccandam affluentiam praedicabunt hac intentione, ut via, scilicet salutis, praeparetur per contemptum mundanorum et desiderium caelestium; praeparetur inquam, regibus, idest fidelibus Christianis qui in reges inuncti sunt in Baptismo et seipsos bene regere norunt. Ambrosius in Lib. de initiandis. Omnes in regnum Dei et sacerdotium ungimur gratia spiritali. Sed ex qua parte est, sive praeparabitur haec via? Ab ortu solis, idest ex eo quod Christus orietur magis ac magis in cordibus ipsorum, per gratiam, qui est sol irradians super sequentes se, alibi et aliunde non est. Vel praeparatur via qua perveniatur ad salutem, nisi Christus per gratiam ortus sit jam, vel oriatur in mente, et sua luminositate ducat ipse per viam. Joan. 8, ego sum lux mundi et cetera. Vel de apostatis Christianis potest intelligi: quasi dicat: ideo praedicabunt illas poenas impiis infligendas, ut via, salutis per conversionem praeparetur regibus, idest Christianis qui regis characterem in Baptismo susceperunt et adoptati sunt per gratiam baptismalem et per praedestinationem ad regnum aeternum. Praeparetur inquam, ab ortu solis, idest per hoc quod sol justitiae orietur in cordibus eorum qui ipsos illuminabit. Convertentur enim quidam Christiani tandem, qui prius Antichristo adhaeserant; et ad hoc juvabit praedicatio quae erit in comminatione poenarum divitibus et aliis impiis infligendarum. Potest tertio modo secundum Glossam exponi de resurrectione gloriosa. Ut praeparetur, accipiatur ly ut consequutive: quasi dicat: ad illam siccationem abundantiae temporalis sequetur, quod praeparetur, via, idest ingressus in gloriam per resurrectionem. Regibus, idest justis qui bene se rexerunt. Praeparabitur autem, ab ortu solis, idest per hoc quod Christus orietur sicut verus sol super suos per plenam sui manifestationem. Finito enim mundo, in cujus fine omnia vana deficient, erit resurrectio fidelium et ingressus in regnum. 2 Petr. 1, donec dies illucescat et Lucifer oriatur in cordibus vestris. Et vidi. Ostensa phialae effusione, hic ostendit effectum consequentem; quia Daemones occasione praedicationis, magis student detinere divites et alios in errore et obfuscatione, tum per errorum suggestionem, tum per miraculorum operationem, tum per malitiae suscitationem, quia principes suscitabunt ipsi Daemones ad detinendum erroneos et ad impugnandum Catholicos. Secundum hoc triplex effectus sequens Ecclesiae praedicationis hic tangitur. Primus est, suggestio errorum. Secundus operatio miraculorum, sunt enim spiritus. Tertius suscitatio tyrannorum, et procedunt. Errorum autem suggestio, fiet per Daemones, quandoque invisibiliter per se, quandoque sensibiliter, scilicet secundum quod Daemones suggerunt quibusdam per alios, juvante ad hoc Diabolo principe Daemonum et Antichristo et pseudo apostolis Antichristi: quasi dicat: ita fiet praedicatio contra quae divites diligunt et propter quae Antichristo adhaerebunt; sed ars maligna nitetur in contrarium. Et hoc est quod dicit: et vidi de ore draconis, idest inspiratione Diaboli qui est princeps Daemonum, et inspirat eis quae mala procreant in homine. Inspirat etiam homini errores et vitia. Ipse autem Diabolus draco dicitur, propter venenum malitiae et propter dolum astutiae, quia draco occulte insidiatur. Et de ore bestiae, idest de verbis Antichristi allectivis per promissa, vel comminatoriis, vel persuasionis. Et de ore pseudo prophetae, idest de verbo pseudo apostolorum Antichristi, qui dicuntur singulariter pseudo propheta, quia omnes bene erunt in malitia, et videbuntur prophetae, idest justi praedicatores, cum tamen sunt pseudo. Propheta enim quandoque est idem quod praedicator. 1 Corinth. 14, et spiritus prophetarum et cetera. Exisse, idest extractos esse. Tres spiritus immundos, idest Daemones qui sunt spiritus non solum secundum naturam, sed etiam secundum malitiam, quia non nisi malitiam spirant. Dicuntur autem immundi et in se, quia pleni immunditia superbiae, invidiae, nequitiae, irae, impoenitentiae et aliorum peccatorum multorum; et per effectum, quia student ceteros inquinare. Dicuntur autem tres, universi Daemones, quia fidem sanctae Trinitatis impugnant, vel tres virtutes, in quibus est origo boni, scilicet fidem, spem, charitatem. Dicuntur autem exire ex triplici ore praemisso, quia inspiratio Diaboli qua inspirat hominibus errores et peccata, et ipsis etiam Daemonibus qualiter homines tentent, et suggestio Antichristi et pseudo apostolorum ejus: quasi dicat: generabunt Daemones in cordibus hominum spiritualiter, sicut sancti praedicatores sua doctrina generant spiritualiter Christum sive ejus fidem in cordibus aliorum, ut dicit Glossa. Et sic Daemones possidebunt multos per errorem; et ad detinendum eos et amplius depravandum, garrulabunt in eorum mentibus multa erronea et per eos aliis. Unde sequitur: in modum ranarum: quia Daemones importunum garrulant in cordibus multorum persuadendo fortiter errores per se et per alios haereticos garrulatores, et mentis quietem auferunt, et morantur in locis lutosis et immundis ut ranae. Exod. 8, ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti. Sic ergo suggestio errorum fit per ipsum Diabolum et per Antichristum et per ejus pseudo apostolos et per Daemones quorum princeps est Diabolus. Vere autem sunt immundi spiritus praemissi. Sunt enim, illi spiritus qui exibunt, spiritus Daemoniorum, et ita non possunt esse nisi spiritus immundi: spiritus, dico, facientes signa, idest miracula per quae decipiunt. Ecce secundus modus deceptionis. Ipsi enim Daemones operabuntur miracula per haereticos tempore Antichristi, de quibus miraculis habitum est supra 13, et faciet signa magna. De hujusmodi etiam miraculis Exod. 7 et 8, ubi agitur de magis qui miracula faciebant arte Daemonum. Et procedunt. Hic ostendit malitiae suscitationem, quia Daemones sub Antichristo congregabunt potentes specialiter in malitia contra fideles. Primo ergo ostendit congregationem potentum. Secundo ostendit congregationis locum, et congregabit illos. Tales autem congregati ad fidem impugnandam damnabuntur in die judicii: unde necesse est fidelibus ab eorum imitatione cavere, ne in talem poenam incidant. Unde primo ostendit congregationem potentum contra fidem Catholicam. Secundo ostendit eorumdem poenam, ad diem. Tertio subdit persuasionem fidelium ad providentiam sive diligentiam, et ecce. Dicit igitur, et procedunt, idest procedent ipsi Daemones: sed per praesens intelligitur studium et insistentia ad malum. Ad reges totius terrae: Daemones enim studebunt omnes potentes provocare contra fideles, congregare, idest ut congregent, illos ad praelium, contra fideles: quasi dicat: Daemones procurabunt, ut potentes in orbe terrarum, et amatores terrenorum sint unanimes, praeliando contra fideles; praeliando inquam, verbis persuasoriis vel disputatoriis, vel flagellis, vel illatione mortis. Gregorius in Gregoriano, loquens de tempore Antichristi, dicit: antiquus hostis, quicquid tunc callide machinabitur etiam cum virtute potentiae saecularis exequitur. Sic ergo ostendit congregationem tyrannorum contra fideles et ad detinendum in errore fideles; et hoc fiet procuratione Daemonum. Haec autem congregatio potest intelligi spiritualis, scilicet ut sunt unanimes in persequendo fidem Catholicam, ad diem. Hic ostendit eorum poenam: quasi dicat: ita congregabuntur in praelium contra fideles; sed malo suo; quia cito ducentur, ad diem magnum Dei omnipotentis, ubi congregabuntur realiter ad sui perditionem sicut congregati sunt spiritualiter ad justorum impugnationem. Isaiae 24, congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Diem, scilicet judicii in quo omnia erunt clara. 1 Corinth. 4, et tunc illuminabit abscondita tenebrarum. De hoc die Job 21, in diem perditionis servatur malus. Magnum dicit; quia magna ibi fient, in retributione malorum et bonorum Dei: quia presentes dies sunt quasi nostri ad merendum; sed ille dies erit Dei, ad judicandum sive retribuendum. Psal. cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Omnipotentis, quia nullus poterit ei resistere, et suum judicium omnino dabitur executioni. Exod. 15, dominus quasi vir pugnator, omnipotens et cetera. Et ecce. Hic ponit persuasionem fidelium ad providentiam. Et primo ponit rationem persuasivam ex parte adventus judicis. Secundo ex parte ipsius hominis, beatus qui vigilat. Ubi ponitur triplex ratio, quare provide vacandum est sibi. Una ratio est, quantum ad meritum praemii, cum dicitur beatus et cetera. Secunda quantum ad declinationem damni, ne nudus ambulet. Tertio quantum ad evitationem opprobrium, et videant. Dicit igitur, et ecce: quasi dicat: ita dies judicii instat, et hoc ipse judex testatur. Ecce: quasi dicat: certum est et in promptu est; quia breve est omne tempus. Venio, idest in brevi veniam, sicut fur, idest ex improviso ad modum furis. 1 Thessal. 5, dies domini sicut fur in nocte ita veniet. Et per hoc beatus Joannes intendit excitare ad vigilantiam. Unde Marc. 13, vigilate ergo; nescitis enim quando dominus veniet et cetera. Sed quare ita latet dies judicii, ut ejus tempus penitus ignoretur? Respondeo, ut semper in timore simus et vigilantius parati simus, ut dicit Glossa super hunc locum. Beatus: quasi dicat: ita cito veniet; et beatus; quia beatitudinem ex hoc meretur, et percipiet, qui vigilat, per sollicitudinem bene operandi, et custodit vestimenta, per constantiam perseverandi: haec enim duo sunt necessaria. Non igitur dormiendum est, neque oculi claudendi sunt, per negligentiam, sive ignaviam, quae malum est inaestimabile; sed vigilandum per diligentiam. Proverb. 8, beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie et cetera. Gregorius super hunc locum: vigilat, qui ad aspectum veri luminis oculos apertos tenet; vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Item necesse est servare per stabilitatem contra tentationes, et perseverantiam, vestimenta scilicet innocentiae baptismalis et virtutum ac meritorum, quae animam decorant ac protegunt. Ecclesiastes 9, omni tempore vestimenta tua sint candida. Gregorius super hunc locum: sicut corpus cooperiunt vestimenta; sic animam bona protegunt opera, ne nudus. Haec est secunda ratio, ex parte hominis; quia magnum damnum est esse nudum vestimentis virtutum, sine quibus ad nuptias agni nemo suscipitur. Matthaei 22, amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Quasi dicat: ita vigilandum est homini et vestimenta custodire debet, ne nudus ambulet: quasi dicat: si non custodit vestimenta his, nudus ambulabit illic, scilicet in die judicii, et ita non erit acceptabilis Deo. Unde Esther volens habere gratiam in conspectu regis, induit se veste honorabili, et ab eo suscepta est, Esther 5. Dicit autem ambulet, idest resurgat. Secundum Glossam quoddam ambulare est venire a morte ad vitam. Vel ambulet, idest appareat, quia in judicio apparebit omnibus nuditas malorum, ac si coram omnibus incederent nudi. Unde beatus Bernardus in meditationibus: cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt. Et videant turpitudinem ejus, idest turpitudinem suae nuditatis et peccatorum, illi qui erunt in judicio; quia tunc nihil erit occultum. Nahum 3, revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam et cetera. Et congregavit. Ostensa congregatione tyrannorum, hic ostendit congregationis locum. Iste autem locus intelligitur spiritualiter potius quam localiter; quia congregabuntur ad hunc statum ut defendant sectam Antichristi, et fidem Christi impugnent. Quasi dicat: ita congregabuntur potentes contra fideles. Et congregavit, idest congregabit, scilicet Diabolus, de quo hic loquitur singulariter, licet supra dixerit de Daemonibus pluraliter, congregabunt; quia Diabolus et Daemones unum sunt in malitia, et ipse operatur in omnibus illis, illos, scilicet reges praedictos. In locum qui vocatur, Hebraice, idest lingua Hebraea, Hermagedon, scilicet mons furum vel mons globosus, vel consurrectio testium iniquorum: et signat Antichristum; quia ipse est mons furum, idest maximus et summus inter fures, idest perversos, qui fidem furantur per astutiam fidelibus. Joannis 10, omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Vel, mons idest refugium furum, ut dicit Glossa. Ipse etiam erit mons per superbiam, globosus per astutiam, quia conglobabit plurimos ad sui erroris doctrinam. Vel congregabuntur in consurrectionem testium iniquorum; quia Diabolus faciet impios homines proferre in Christum verba blasphemiae. Psal. insurrexerunt in me testes iniqui: quasi dicat: Diabolis congregabit, idest unanimes faciet perversos, ad hoc ut adhaereant Antichristo, qui erit mons globosus; et ad hoc ut Christum blasphemiis oppugnent. Et septimus. Hic agitur de effusione phialae septimi Angeli, qui damnationem Daemonum annunciabit, per quos omnia mala procurabuntur. Ipsorum autem Daemonum et omnium iniquorum damnatio instabit tempore ultimi ordinis praedicatorum; et paulo post Daemones cum hominibus juxta sua demerita damnabuntur. Primo ergo tangit phialae effusionem. Secundo, ostendit damnationis accelerationem, et exivit. Tertio, ostendit ipsam actualem damnationem, et facta est. Dicit igitur, et septimus Angelus, idest septimus ordo praedicatorum, qui erunt ultimi, effudit phialam suam in aerem, idest praedicabit damnationem Daemonum, per quos procurata sunt omnia scelera; qui per aerem signantur, quia aer est locus ipsorum ut dicit Glossa. Item 2 Pet. 2, rudentibus Inferni de et cetera. Glossa. Inferiorem aerem carcerem acceperunt, qui quantum ad caelos Infernus dicitur. Sed ad quid eis praedicabitur cum sint omnino obstinati? Vel ad quid eorum damnatio annunciabitur, cum propter poenam non desistant peccare? Respondeo. Potest dici quod eis non praedicabitur, nec eis praedicando annunciabitur sua poena; sed hominibus ostendetur, per praedicatores, damnatio Daemonibus infligenda ut sibi caveant, ne cum eis et cum aliis impiis involvantur. Possunt etiam per aerem intelligi instabiles qui facile agitantur, et ut aer moventur de fide ad errorem, contra tales enim praedicabunt justi praedicatores, et multos convertent de hujusmodi. Galat. 1, miror quod sic tam cito et cetera. Et exivit. Hic ostendit damnationis accelerationem. Et primo ostendit mundi finem jam instantem. Secundo ostendit signa praecedentia ipsum finem, et facta sunt. Dicit igitur, et, facta praedicatione, exivit, idest exibit, hoc est in manifestum veniet, vox, scilicet confortativa, magna. Quia magna annuncians, de templo, idest ab Ecclesia; quae est templum in quo Deus habitat: unde dicitur justis 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum est, quod estis vos. A quo autem loco specialius exeat, ostendit cum subdit, a throno, idest a majoribus praedicatoribus, in quibus sedet Deus regens et disponens per eos Ecclesiam. Dicens, ad confortandum fideles, factum est, idest consummata sunt omnia, et mundi finis adest; et ideo o vos fideles, non timeatis sed gaudenter state et praemium expectate. Tunc enim instante judicio majores praedicatores annunciabunt fidelibus mundi finem instantem, ad confortandum. Ezechiel. 7, finis venit, venit finis. Sed quomodo dicitur, factum est, cum adhuc restent fulgura et voces et alia quae sequuntur? Respondeo. Potest dici, quod omnia reputabuntur tunc consummata; quia pauca restabunt complenda, et illa etiam in brevi erunt complenda. Et facta. Hic ostendit signa praenunciantia finem mundi; quia miracula quae facient mali tempore Antichristi, et fraudes verborum, et comminationes adversorum, et persecutiones justorum, quasi praenunciabunt finem mundi instare. Dicit igitur, et facta sunt, idest fient, data confortatione fidelibus per majores, fulgura, idest miracula per malos, qui ad modum fulguris videbuntur lucere, quia complices Antichristi, simul cum ipso multa facient nefanda miracula, ut dicitur supra 3. Et fecit signa multa. Et voces, idest verborum blanditiae, ad pervertendos fideles, et tonitrua, idest comminationes flagellorum vel damnorum vel mortis; quia contra confortationem, quam fideles dabunt fidelibus, studebunt fautores Antichristi, fideles seducere multipliciter. Manum etiam addent supra minas: unde sequitur, et terrae motus, idest terrenorum commotio, factus est magnus, idest fient in magna persecutione, qualis nunquam fuit, ex quo homo fuit super terram, ad literam. Vel, super terram, per contemptum terrenitatis, scilicet a tempore Abel, qui primus terram contempsit. Nunquam inquam, fuit, talis, idest tam indecens, terraemotus, idest terrenorum impiorum commotio contra justos, sic magnus, hoc est tam gravis, per acerbitatem et multiplicitatem persequutionum; quia tempore Antichristi erit tribulatio incomparabilis praecedentibus tribulationibus. Matth. 24, erit tunc tribulatio magna, qualis et cetera. Possunt etiam haec intelligi in bono pro tempore post mortem Antichristi. Tunc enim fient fulgura miraculorum per fideles ad illuminandum alios, tam credentes quam eos qui a fide recesserant, ut convertantur. Et voces, idest suaves admonitiones, et tonitrua, idest asperae comminationes, si nolint reverti. Supra 4, et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua, et terrae motus factus est, etc. idest fiet magna hominum, prius terrenorum, commotio ad poenitentiam. Post mortem enim Antichristi, justi facient miracula et praedicabunt, et per hoc multos movebunt ad poenitentiam. Psal. commota est et contremuit terra, et facta est. Hic ostendit ipsam actualem damnationem malorum. Non autem loquitur expresse de damnatione Daemonum, sed de damnatione impiorum hominum, qui Antichristo adhaeserunt vel aliter Deum offenderunt; quia intendit dissuadere peccata, quibus iniqui homines Deum offenderunt: simul tamen cum illis intelliguntur Daemones damnandi. Primo autem ostendit poenarum gehennalium districtionem; quia differens erit poena, secundum diversitatem vitiorum. Secundo, universalem malorum dejectionem, et civitates. Tertio divinae justitiae districtionem, et Babylon. Quarto, felicem bonorum evasionem, et omnis insula. Quinto, praemissarum poenarum conditionem, et grando. Dicit igitur, et facta est: quasi dicat: ita annunciabitur poena malis infligenda, et sic actu complebitur: et hoc est, facta est, idest frangetur, dividetur, secundum diversitatem poenarum in Inferno, cum prius integra et solida videretur per prosperitatem, vel dominium super justos, civitas, scilicet Babylon, idest multitudo malorum, qui sunt uniformes in malo, licet non aequales. Hic dicitur civitas, idest civium unitas; quia in offensa Dei concordes sunt. Nota quod est civitas bonorum. Ecclesiastes 9, est civitas parva et pauci in ea viri et cetera. Item malorum, de qua dicitur hic, et infra 18, vae vae vae civitas illa et cetera. Magna, propter scelerum magnitudinem, et propter sceleratorum multitudinem. Ecclesiastici 1, et stultorum infinitus est numerus, in tres partes, scilicet Paganos, Judaeos, haereticos: quasi dicat: dividetur poena, et dabitur unicuique secundum differentiam vitiorum, tam Judaeis quam Paganis et haereticis. Vel, in tres partes, idest secundum triplicem differentiam vitiorum. In se, in Deum, in proximum. Vel cogitationis, locutionis, et operationis. Gregorius in Gregoriano: juxta modum culpae poena distinguitur, et secundum modum criminis unusquisque damnatus in Inferni igne cruciabitur. Nullus autem impius remanebit, sed universaliter omnes dejicientur. Unde sequitur, et civitates, idest omnes societates, sive collectiones malorum conformes in malo, licet dispartitae loco, gentium, idest hominum sicut geniti sunt viventium, cecidit, idest cadet a mundano flore in terram. Psal. et civitates eorum destruxisti. Sed quomodo dicitur pluraliter civitates, cum ante dictum sit singulariter, et facta est civitas? Respondeo. Mali unum sunt per convenientiam in amore vanitatis, et in statu damnationis, et in elongatione a Deo, et sic est una eorum civitas; distincti autem secundum diversitatem affectionum, et diversitatem vitiorum: et secundum hoc sunt diversae civitates eorum: scilicet secundum quod quidam sunt sub uno genere vitiorum, alii sub alio. Item etiam secundum diversitatem locorum. Et Babylon. Hic ostendit divinae justitiae districtionem, ut terreamur ab imitatione malorum, quos divina justitia tam acerbe damnabit. Dicit igitur, et Babylon: quasi dicat: ita civitas malorum damnabitur, et hoc a Deo districte judicante secundum ejus merita. Unde nominans civitatem, de qua ante tetigerat, dicit, Babylon, id est multitudo impiorum confusorum et involutorum peccatis. Babylon enim interpretatur confusio, magna, propter magnitudinem vitiorum et multitudinem ipsorum iniquorum. Venit in memoriam apud Deum, scilicet ad puniendum: quasi dicat: Deus recordabitur numerositatis impiorum ad condemnandum. Oseae 9, recordabitur iniquitatis eorum et cetera. Venit inquam, in memoriam Dei. Dare, idest dandum. Illi, scilicet Babylon. Calicem, idest potum, poenae mensuratae juxta mensuram peccatorum. Est enim calix scyphus quo cum mensura distribuuntur potus; et quandoque sumitur pro ipso potu mensurato, ut hic. Loquitur autem juxta similitudinem hominis dantis alii potum amarum cum larga mensura. Calicem inquam, vini, idest damnationis inebriantis et replentis sua amaritudine utrumque hominem. Dicit autem vini, non aquae; quia aqua non inebriat sicut poena aeterna inebriat, idest totaliter replet, et etiam dejicit hominem et sui impotentem reddit. Unde recte per vinum signatur. Supra 14, hic bibet de vino irae Dei. Vini inquam, indignationis, idest quod ministratur ex magna irritatione. Irae, idest justitiae, ejus, scilicet Dei, qui cum per justitiam punit, videtur indignatus et iratus. Nota autem quod cum sufficeret alterum dicere, scilicet indignationis vel irae; utrumque tamen ponit, ad ostendendum districtionem divinae justitiae, quae impios punit, sicut homo iratus graviter punit. Per hoc autem quod dicit, indignationis, notat magnitudinem irae, de qua statim subdit: sicut si dicatur: decor pulchritudinis: licet utrumque idem sit. Decor enim tunc dicit magnitudinem. Pulchritudinis decor, idest decentia magna pulchritudinis. Similiter intelligitur in proposito. Nahum primo, indignatio ejus effusa est ut ignis. Similiter intelligendum de Diabolo et Daemonibus quod detrudentur in Infernum cum hominibus reprobis in judicio. Unde Gregorius in Gregoriano: antiquus hostis cum suo corpore, reprobis videlicet omnibus, flammis ultricibus traditus, sine fine in eis cruciabitur. Sed quaeritur, utrum oblivio cadat in Deum. Quod sic, videtur per hoc quod hic dicitur, venit in memoriam apud Deum: ergo ante erat oblitus. Item Ezechiel. 18, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Contra, quia sic in divina cognitione fieret aliqua immutatio. Respondeo. Dicitur oblivio aut per exclusionem memoriae sive cognitionis; sicut cum quis desinit scire quod prius noverat: sic non potest esse oblivio in Deo, quia in ejus cognitione non potest accidere ulla immutatio. Aut per exclusionem effectus exterioris: et hoc dicit aut effectus misericordiae, sicut potens aliquis posset dici oblitus servum suum a quo esset offensus quam diu nollet ei benefacere, licet offensae memor esset: aut effectus justitiae, sicut si quis nollet punire eum a quo injuriam passus esset, cum tamen posset talis dici oblitus ejus peccatum. Per exclusionem ergo effectus misericordiae, Deus obliviscitur malorum impoenitentium, quantum ad collationem gloriae. Ezechiel. 18, omnes justitiae ejus quas fecerat non recordabuntur. Per exclusionem autem effectus justitiae dicitur Deus oblivisci peccata eorum qui vere poenitent, quia non damnabit eos si sic perseverent. Ezechiel. 18, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Oblivio ergo proprie non cadit in Deo; quia privat proprie memoriam, sive notitiam praecedentem. Sed large loquendo dicitur oblivisci, scilicet quantum ad effectum. Nam quantum ad effectum misericordiae dicitur oblivisci malorum qui prius boni fuerant: quantum ad effectum justitiae dicitur oblivisci peccata poenitentiam, qui prius peccaverant. Ad illud quod objicitur de littera, dicendum, quod non supponitur Deum fuisse oblitum peccata Babylonis, proprie loquendo: sed videbatur oblitus, dum poenam non infligebat: et quantum ad hoc loquitur littera, ut patet in Glossa. Ad aliud patet: quia loquitur respectu effectus. Item objicitur de indignatione, quae dicit animi commotionem, quae in Deo nulla est; ergo nec indignatio. Similiter potest objici de ira. Respondeo. Indignatio et ira duo dat intelligi: scilicet aliquid primum, et aliquid secundarium. Illud quod primo intelligitur in indignatione est motus aliquis interior, sive affectionis, sive alicujus irritationis: et quantum ad hoc non est indignatio nec affectus nec irritatio in Deo. Illud autem quod secundario intelligitur, est aliquid conjunctum illi motui qui solet esse apud homines; scilicet comminatio vel ipsa punitio: et quantum ad hoc dicitur in Deo indignatio, idest justitia, in cujus signis, scilicet cum comminatur vel punit, videtur indignatus. Indignatio ergo dicitur in Deo, non ratione principalis signati; sed ratione alicujus signi adjuncti, sicut dicit quaedam rhetorica; quia scilicet ratione alicujus effectus videtur indignatus. Isidorus primo Lib. de summo bono: horum motuum apud Deum perturbatio nulla est, sed ipsam aequitatem justitiae quae reos punit iracundiam sacra lectio nominavit. Si quaeritur ad quid per talem modum loquitur de Deo Scriptura: respondet beatus Isidorus in eodem: tam clementer Deus humanae consulit infirmitati, ut quia eum sicut est non possumus agnoscere; nostrae loquutionis more seipsum nobis insinuet. Et omnis. Hic ostendit felicem justorum evasionem. Primo activorum. Secundo contemplativorum. Et montes: quasi dicat: ita mali damnabuntur. Et e contrario, omnis insula, idest omnis justus, undis tribulationum et tentationum undique percussus, sicut insula undis maris percutitur, quod maxime pertinet ad activos, fugit, scilicet in vita sua culpam malorum, ne conformis fieret, ut vitaret poenam. Jeremiae 1, fugite de medio Babylonis et cetera. Vel fugit, idest fugiet, idest evadet poenam malorum. Sapien. 5, et brachio sancto suo defendet illos. Et montes, idest contemplativi, vitae et contemplationis sublimitate praecelsi. Non sunt inventi, in poena cum malis; quia non sunt inventi in culpa. De hujuscemodi montibus Psal. illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Et grando. Hic describit illam poenarum conditionem, quae triplex est: describitur enim poena gehennalis, ut gravissima, ut mensurata sicut talentum ut irritativa. Et blasphemaverunt. Dicit igitur et grando: quasi dicat: ita damnabuntur mali et non boni, et damnatio malorum erit durissima. Unde dicit, et grando. Magna, idest poena aeterna graviter malos contundens. Descendit, idest descendet, de caelo, idest a Deo qui habitat in caelo per majorem manifestationem. In homines, idest in eos qui humum dilexerunt. Per hoc autem quod dicitur, descendit, et cetera. Notatur expressio. Sapient. 5, et a petrosa ira, plene mittentur grandines. Sicut talentum, id est secundum mensuram culpae. Talentum enim genus est mensurae. Nota Glossam. Talentum et cetera. Infra 18, quantum glorificavit se, et in delitiis et cetera. Sed contra: quia Deus punit semper citra condignum. Psal. universae viae domini misericordia et veritas; ergo non commensuratio poenae ad culpam. Respondeo. Loquitur textus et Glossa de commensuratione secundum quamdam proportionem in genere: ut si multum peccavit multum punietur: non secundum aequalitatem plenam in specie; quia sic non puniret Deus citra condignum. Et blasphemaverunt. Hic describitur poena ut irritativa; quia ex magnitudine poenae provocabuntur ad blasphemandum Deum. Et hoc est, et blasphemaverunt, idest blasphemabunt in Inferno. Homines, idest humana sapientes: Deum qui sic eos puniet. Haec blasphemia potest intelligi mentalis; quia in mente dicent, idest cogitabunt multa injuriosa contra Deum: et licet sciant se pro merito punitos; dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habeat puniendi malos; et haec erit blasphemia. Causa autem blasphemiae subditur, propter plagam, idest magnam percussuram laedentem ipsos reprobos grandinis, idest poenae gravissimae: et hanc magis exprimit. Quoniam facta est magna vehementer, scilicet plaga damnationis. Gregorius in Gregoriano: sic, sic a damnatis sentiri pondus summae aequitatis debet. Mors perimit, et non extinguit; dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit.