|
Et venit unus et cetera. Habito a quintodecimo capite de potestate
effundendi phialas et de ipsa effusione, hic tertio de casu efficaciae
effusionis. Efficacia effusionis est, quia sic effundunt Angeli
phialas. Hoc est, sicut praedicatores comminantur poenam impiis, ita
efficaciter implebitur, quia damnabuntur; et hoc erit propter
multitudinem et magnitudinem peccatorum. Unde in hoc capitulo, sicut
dicit Glossa, ostenditur causa damnationis malorum, quos designat sub
figura meretricis magnae et sub nomine Babylonis. Sic autem
procedit. Primo ponit quaedam praeambula ad visionem. Secundo subdit
visionis tenorem, et vidi mulierem. Praeambula autem sunt duo. Unum
est excitatio Joannis ad se praeparandum. Secundum elevatio
intellectus ejus ad intelligendum, et abstulit. Circa primum primo
tangitur ipse excitans; scilicet unus ex septem Angelis, quos
viderat. Secundo qui excitatur, scilicet Joannes, et locutus est
mecum. Tertio modus excitandi, dicens, veni. Quarto ad quid
excitatur, scilicet ut se praeparet ad cognoscendum causam damnationis
malorum, et ostendam. Volens igitur fideles cautos reddere contra
peccata, ne incurrant supplicia, ostendit quare mali damnabuntur.
Nota Glossam, cum descripsisset plagas et cetera. Dicit igitur: et
venit: quasi dicat: ita vidi in visione septem Angelos effundentes
phialas. Et venit ad me unus de septem Angelis qui habebant septem
phialas, de quibus supra 15 et 16. Venit inquam, ut excitaret
intellectum meum. Sic ad literam videbat in visione, scilicet unum ex
septem illis Angelis accedentem ad se, et excitantem ejus intellectum
ad intelligenda ea quae consequuntur. Et loquutus est mecum, verbo
interiori. Ecce quanta beati Joannis dignitas, ut per Angelos sibi
familiares reciperet revelationes, ut pote semper virgo. Hieronymus,
Angelis semper est cognata virginitas. Dicens: veni: ecce modus
excitandi, quia familiariter eum vocat, veni, per intelligentiam
mentis. Quasi dicat: praepara te ad intelligendum ea quae tibi
ostendam. Ecce patet quod ad percipienda documenta angelica vel
divina, oportet ad Deum accedere et intellectum praeparare et
elevare. Supra 4, ascende huc et cetera. Nota quod, sicut dicit
Glossa, Angelus tenet personam docentis, Joannes personam
discentis: unde per hunc Angelum potest intelligi Christus Angelus
magni consilii qui sua inspiratione docet Ecclesiam, cujus typum gerit
Joannes. Sed objicitur contra literam, venit ad me etc.: quia illi
septem Angeli, sunt septem ordines praedicatorum: et quomodo unus de
illis septem ordinibus intelligitur venisse ad Joannem et eum
docuisse? Respondeo, quod hic non agitur de illis septem Angelis
quantum ad significationem septem ordinum praedicatorum, sicut supra
15 et 16; sed quantum ad ipsum tenorem visionis: quia cum vidisset
septem Angelos, unus ex illis excitavit eum ad praeparandum
intellectum suum. Juxta hoc potest per hunc Angelum Christus
intelligi, ut dictum est. Et ostendam. Hic ostendit ad quid
excitatur; scilicet ad cognoscendam causam damnationis impiorum; et
succincte ostendit hujusmodi causam de qua post agitur diffusius, infra
eodem. Causa autem damnationis est vita iniqua quam habent in se
perversi, et qua alios pervertunt. Vitam autem iniquam perversorum
describit, quantum ad peccatorum quantitatem. Et primo sub figura
meretricis magnae. Secundo quantum ad deceptorum multiplicitatem,
quae sedet. Tertio quantum ad eorumdem qualitatem, cum qua
fornicati. Dicit igitur: et ostendam: quasi dicat: veni per
intelligentiam praeparatam. Et ostendam tibi damnationem, idest
causam damnationis. Simile Sap. 1, Deus mortem non fecit, idest
causam mortis, scilicet peccatum. Meretricis, idest multitudinis
sive numerositatis malorum, quae supra 16 dicitur civitas magna et
vocatur Babylon. Supra 15 et infra eodem, Babylon magna mater
fornicationum. Numerositas autem sive collectio malorum dicitur
meretrix, quia relicto conditore qui est sponsus sanctarum animarum,
fornicantur mali cum Daemone, per cultum idolorum, vel cum rebus
terrenis per affectum temporalium, vel cum immunda carnis voluptate per
immunditiam delitiarum. Dicitur etiam meretrix multitudo perversorum
qui perversi faciunt alios secum fornicari spiritualiter per pravam
doctrinam, vel exemplum malum, vel consilium pravum, sicut sequitur:
cum qua fornicati sunt et cetera. Magnae, propter quantitatem
peccatorum, quibus perversorum congregatio fornicatur, idest separat
se et alios a Deo. Peccatorum autem quantitas intelligatur secundum
numerum et gravitatem. De hac meretrice spiritualiter quantum ad
societatem habere, dicitur Prov. 5, favus distillans labia
meretricis et cetera. Quae sedet, idest dominatur et regnat. Super
aquas multas, idest super populos multos. Populi autem dicuntur
aquae, quia continue defluunt ad mortem, sicut aqua de se continue
defluit. Infra eodem, aquae quas vidisti, ubi meretrix sedet,
populi sunt. Dicitur autem meretrix sedere super aquas multas, quia
multitudo hominum magna perversorum, quasi dominantur super alios malos
et trahit eos ad mala, sicut Antichristus et ejus coadjutores
dominabuntur aliis hominibus malis qui trahent eos ad mala, et
detinebunt eos in ipsis. Etiam quasi regnant super malos praesentes,
licet nondum appareat Antichristus. Ipse enim Antichristus, licet
nondum manifeste venerit, caput est etiam malorum nunc similiter,
sicut vult Glossa, cum qua fornicati sunt. Hic ostenditur nequitia
meretricis, quantum ad deceptorum qualitatem; quia non solum minores,
sed etiam majores; non solum subditi, sed etiam principes decipiuntur
per eam. Unde primo ostenditur deceptio majorum. Secundo minorum,
et inebriati. Dicit igitur: cum qua, scilicet meretrice, hoc est
multitudine perversorum alios pervertentium. Fornicati sunt, idest
ejus doctrinae et exemplo delectabiliter adhaeserunt, et per hoc se
magis a Deo separaverunt. Fornicationis enim nomen dat hic intelligi
delectationem quae est in peccatis mortalibus; sive sint carnalia,
sive sint spiritualia, per quae fit magis ac magis separatio a Deo,
sicut sponsa fornicans deserit sponsum suum. Psal. perdes omnes qui
fornicantur abs te. Reges terrae, idest principes saeculi terrena
amantes. Haec enim meretrix, idest homines magis in nequitia
perversi, ut sunt haeretici et alii in malitia studentes, sua
persuasione vel exemplo, faciunt etiam alios principes meretricari a
Deo, sicut Antichristus et pseudo ejus apostoli, multos principes
pervertent qui delectabiliter eorum errores sequentur. Supra 3, et
qui moechantur cum ea in tribulatione magna erunt. Quantum vero ad eos
qui sunt sub principibus, dicit: et inebriati sunt, idest repleti cum
subversione et excaecatione mentis, ut seipsos non videant, nec Deum
nec poenam timeant cum effectu, sicut ebrius nihil timet. Oseae 4,
vinum et ebrietas aufert cor. Haymon, sicut ebrius nihil timet, sic
terrenis inhaerentes in tantum excaecantur ut nec Deum diligant nec
poenas timeant. Qui inhabitant terram, idest qui terrae insistunt,
et in ea resident per amorem. In verbo enim inhabitandi notatur mora.
Sancti autem non inhabitant in terra per affectum, sed transeunt per
contemptum. Inebriati inquam, sunt de vino prostitutionis ejus,
idest de vanitate peccatorum in qua verecundiam quasi meretrix
prostituit. Homines enim qui sunt inter alios majoris perversitatis,
inverecunde trahunt alios quos inveniunt ad haeresim vel aliud
peccatum: et ita quasi prostituunt se spiritualiter aliis, idest ad
meretricandum spiritualiter exponunt se aliis, dum inverecunde et
manifeste faciunt alios vanitati erroris vel alterius peccati
delectabiliter adhaerere. Vanitas enim cujusque peccati mortalis
dicitur vinum, quia delectat et quia inebriat et subvertit potantes
illud. Dicitur autem vinum prostitutionis, inquantum publice sive
manifeste quasi meretrix se prostituens, facit homines fornicari a Deo
bibentes vinum hujusmodi, id est sectando vanitatem cujuscumque peccati
mortalis. Hoc autem faciunt et facient maxime tempore Antichristi.
Isa. 28, nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino. Sed
objicitur contra literam. Haec mulier meretrix est multitudo malorum,
ut dicit Glossa super finem hujus capituli; quomodo ergo meretrix
sedet super aquas multas, idest populos multos, cum ipsi mali sint
ipsa meretrix? Item quomodo mali dicuntur cum ea fornicari, cum ipsi
mali sint meretrix, sive mulier ipsa? Respondeo. Videtur dicendum,
sicut ipsa litera innuit cum dicitur: sedet super aquas multas etc. et
multa alia quae sequuntur, quod haec mulier sive meretrix intelligitur
multitudo malorum magis perversorum, qui in malitia sunt principaliores
et ad pervertendum alios studiosi, et quandoque occulte, et quandoque
aperte ad modum meretricis faciunt alios, tam principes quam eorum
subditos adhaerere sibi, inducendo eos doctrina, vel persuasione, vel
exemplo, vel alio modo, ad sequendum delectabiliter errores vel alia
peccata; et hoc factum est et fit et fiet maxime tempore Antichristi
per haereticos vel alios perversos; et cum his damnabuntur alii quos
seducunt. Per hoc patet responsio ad objecta. Posset tamen intelligi
haec meretrix multitudo malorum communiter: singulares autem personae
inquantum adhaerent per imitationem perversitatis quae est in communi
multitudine malorum, dicuntur cum ea fornicari. Item in quantum
multitudo suo communi exemplo vel speciali exemplo aut verbo eorum qui
magis sunt inter malos perversi, dejiciunt plurimos in peccata et
detinent in eis. Dicitur meretrix sedere super aquas multas, idest
super populos particulares malos. Diversitas ergo inter hanc
meretricem, sive mulierem, et inter eos qui cum ea debent fornicari,
vel ejus dominio subesse, sicut est inter Ecclesiam communem et membra
particularia. Per hoc patet ad objecta. Et abstulit. Hic ponitur
secundum praeambulum, scilicet elevatio intellectus ad intelligendum,
quae facta est adjutorio angelico. Dicit: et abstulit, idest
elevavit Angelus me, quia humanus intellectus et affectus elevatur ad
divina quandoque ex ministerio, sive beneficio angelicae
benevolentiae, licet modus non sit omnino planus. In spiritu, non in
corpore; quia, ut dicit Glossa, talia corporeis oculis videri non
possunt. In desertum, idest in corda reproborum consideranda, quae a
divina gratia sunt deserta, quia per visionem sequentem intellexit
statum reproborum. Vel in desertum, idest in secretum mentis, sine
omni tumultu mundanae vanitatis, sicut in deserto tumultus hominum non
est. De quo deserto, supra 12, et datae sunt mulieri et cetera.
Et vidi. Positis praeambulis, hic ponitur tenor visionis. Et primo
ponitur visio. Secundo visionis expositio, et miratus sum. Visio
autem sic ponitur. Est autem visio de nequitia reproborum, quos
nomine mulieris designat; quae nequitia est causa damnationis ipsorum.
Describit ergo eorum nequitiam sub quibusdam similitudinibus. Primo
ergo describit eorum nequitiam in generali sub nomine mulieris.
Secundo in speciali, sedentem super. Ubi primo ostendit hujus
mulieris impietatem, quantum ad sedem. Secundo quantum ad habitum
sive ornatum, et mulier. Tertio quantum ad studium sive officium,
habens poculum. Quarto quantum ad nomen, et in fronte. Quinto
quantum ad ebrietatem, et vidi. Haec autem omnia mysterium habent.
Dicit igitur: et elevatus in spiritu. Vidi, interno aspectu.
Mulierem, idest multitudinem impiorum, mollem ad mala et alios
emollientem, quia magis perversi alios emolliunt ad malum. Mulier
enim dicitur a mollitie vel a molliendo. Nahum 3, ecce populus tuus
mulieres in medio tui. Dicit autem mulierem in singulari, propter
unitatem conformitatis malorum supra tactam. Sedentem: hic describit
malitiam mulieris quantum ad sedem: quia scilicet numerositas impiorum
sedet et fundatur in Diabolo, quasi in sede sua. Hanc autem sedem
quam vocat bestiam coccineam etc. describit dupliciter. Primo
implicite sub nomine bestiae. Secundo explicite, coccineam. Ubi
primo describit eam quantum ad colorem. Secundo quantum ad
inscriptionem, plenam et cetera. Tertio quantum ad dispositionem,
scilicet in capitibus et cornibus, habentem et cetera. Et in tribus
ostenditur Diaboli crudelitas, temeritas et potestas. Potestas autem
dicitur, tam communiter per septem capita, quam specialiter per decem
cornua quae signant decem regna quae specialiter erunt tempore
Antichristi. Dicit igitur: sedentem, idest stabilitam et fundatam;
quia mali aedificant vitam suam super Diabolum, sicut boni super
Christum. Matth. 7, fundata enim erat supra firmam petram. Super
bestiam, idest super Diabolum, quae bestia est, quia crudeliter
saevit in homines cum potest. Bestia enim dicitur quasi vastia a
vastando. Jerem. 6, crudelis est et non miserebitur. Coccineam,
idest sanguineam in se et in suis; quia Diabolus plenus est peccatis
quae per sanguinem signantur; similiter et ejus membra. Coccineum
enim quasi rubri coloris est, ut sanguis aquatus. Vel, coccineam,
idest sanguineam spiritualiter, propter interfectionem animarum, et
corporum quandoque. Habacuc 1, semper gentes interficere non
cessat. Plenam nominibus blasphemiae. Sic vidit in visione,
scilicet bestiam coccinei coloris plenam nominibus blasphemiae, contra
Deum. Et sic ulterius per hoc signatur quod Diabolus plenus est in
se et in membris suis ad inventionem blasphemiarum et haeresum, quibus
facit homines blasphemare Deum. Dicit plenam in se et in membris.
Nominibus blasphemiae, idest blasphemiis notabilibus et apertis; quod
per nomen signatur; quia non solum facit Diabolus homines blasphemare
Deum occulte, sed etiam aperte: quod maxime fiet tempore
Antichristi. Per ipsum autem Diabolum bene nomina ponuntur
blasphemiae in malis: unde de multitudine malorum dicitur supra 13,
et supra capita ejus nomina blasphemiae. Habentem capita septem, hoc
est universos principes, per quos malitiam influit Diabolus in alia
membra sua. De hoc magis habetur infra. Et cornua decem, idest
decem regna quae subjicientur Diabolo tempore Antichristi, de quibus
infra eodem dicetur. Et mulier. Hic describit quantum ad habitum;
quia vidit mulierem vestitam indumento purpureo coccineo cum auro et
carbunculo et margaritis. Per hoc autem describitur iniquorum nequitia
tripliciter. Primo, quantum ad jactantiam potestatis. Secundo,
quantum ad perversitatem crudelitatis, et coccineo. Tertio, quantum
ad simulationem sanctitatis, sive bonitatis. Et hoc primo specialiter
quantum ad duplex donum gratiae: scilicet quantum ad altitudinem
sapientiae in cognoscendo: unde dicitur, et inaurata auro; et quantum
ad virtutem caritatis in diligendo, et lapide pretioso. Secundo,
communiter quantum ad alia dona et virtutes, et margaritis. Dicit
igitur, et mulier, idest numerositas perversorum, mollis et emolliens
ad malum, et mulier erat circumdata purpura, idest induta purpurea
veste, quae est vestis regalis, in indicium dignitatis et potestatis:
quasi dicat: iniqui gloriantur de potestate seu dignitate, ut
honorificentur, et etiam ut alios in peccatum efficacius dejiciant.
Sed dicitur Isaiae 45, gloriosos terrae humiliabo. Et coccino,
idest veste coccinea: quasi dicat: crudeliter occidunt corporaliter
vel spiritualiter alios; quia coccinum, quasi coloris rubei est, ut
dictum est supra: unde signat crudelitatem interfectionis. Roman.
1, repletos omni iniquitate, absque foedere, sine misericordia, et
inaurata auro, idest gloriantur se habere divinam sapientiam, quae
dicitur aurum, propter fulgorem, decorem et valorem. Sed dicitur,
Jeremiae 10, pariter insipientes et fatui probabuntur. Et lapide
pretioso, scilicet carbunculo, ut dicit Glossa; per quem signatur
charitas, quam dicunt se habere ad Deum et proximum, cum tamen Deo
et proximo injurientur. Carbunculus autem est lapis pretiosus, qui in
tenebris fulget sicut carbo succensus: unde charitatem signat quae
lucet in tenebris hujus vitae et in tenebris adversorum. Unde dicit
beatus Bernardus in libro de amore Dei: charitas est amor
illuminatus. Margaritis, idest aliis virtutibus, jactanter non
veraciter: quasi dicat: gloriantur se habere, non solum sapientiam
veram et caritatem, sed etiam alia dona et virtutes. Margaritae sunt
quidam lapides pretiosi, qui ex rore caeli in conchis generantur; unde
virtutes signant quae sunt pretiosissimae; quia vitam aeternam
acquirunt, et ex divinae misericordiae rore humanis mentibus
infunduntur. Unde Augustinus: virtus est bona qualitas mentis, qua
recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus solus in homine
operatur. Habens. Hic ostendit perversorum nequitiam, quantum ad
studium sive officium quod est homines pervertere pravis doctrinis,
prave Scripturas exponendo, vel male aliter suadendo. Et primo,
tangitur desiderium fraternae perversionis, habens poculum. Secundo,
simulatio salubris cognitionis. Aureum. Tertio, dolus nefariae
deceptionis, plenum. Dicit igitur, habens poculum, idest errorem
doctrinae ad potandum homines potu mortifero. Sumitur autem poculum
pro continente non pro contento. Hoc maxime in haereticis locum
habet, qui prave exponendo Scripturas, desiderant homines pervertere
inebriando potu erroris. In manu, idest in potestate, vel opere suae
expositionis. Unde dicitur fideli, Ecclesiastici 13, attende tibi
a pestifero et cetera. Aureum, quia simulant se habere cognitionem
divinorum, quae cognitio signatur per aurum, ut supra eodem dictum
est: cum tamen dicatur Ecclesiastici 33, non est illi a Deo gratia
data. Omni enim sapientia defraudatus est. Plenum. Hic ostenditur
dolus nefariae deceptionis, per errorem doctrinae: et ostenditur
doctrina haereticorum esse horrida: unde dicitur: plenum
abominatione, idest plenum documentis generantibus horrorem rationi
sive animae bene dispositae. Item ostenditur esse sordida: unde
sequitur, et immunditia, quia error haereticorum immundus est et
sordidat homines. Ezechiel. 14, viri isti posuerunt immunditias
suas in cordibus suis. Item ostenditur esse noxia, quia a Deo
separat: unde sequitur, fornicationis ejus, idest impietatis, per
quam facit haec mulier secum fornicare homines spiritualiter, hoc est
delectabiliter adhaerere haeresibus et peccatis; et sic separat se et
alios a Deo. Psal. perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Et in
fronte. Hic describit perversorum nequitiam, quantum ad nomen. Hoc
autem nomen est reale non vocale, sub figura autem nominis ostenditur
malitia impiorum esse publica. Loquitur autem quantum ad
inverecundos; unde dicit, et in fronte ejus. Secundo, indurata sive
obstinata, nomen scriptum. Tertio, malitia, Babylon. Quarto,
magna. Quinto, corruptiva, quia alios corrumpit exemplo et
documento. Pestis autem documentis et exempli, qua alios pervertunt,
ipsa est noxia, quia separat a Deo; quod notatur nomine
fornicationis: unde dicit: mater fornicationum. Item horrida sive
foetida: unde sequitur: abominationum terrae. Dicit igitur, et in
fronte ejus. Per hoc notatur evidentia peccati, quod multi perversi
non verentur infamiam nec scandalum. Jeremiae 3, frons mulieris
meretricis et cetera. Nomen, erat, scriptum. Per hoc signatur
obstinatio malitiae, sicut et scriptio signat stabilitatem sanctitatis
in bonis. Supra 3, et scribam super eum nomen Dei mei et cetera.
Mysterium, idest signatum. Nota igitur quod vidit beatus Joannes in
visione mulierem dispositam ut supra dixi. Vidit etiam in fronte ejus
nomen quoddam scriptum, scilicet illud quod sequitur: Babylon etc.
quo nomine signatur nequitia impiorum. Et ideo dicit: mysterium.
Quod autem sit illud nomen subditur, Babylon, idest multitudo
perversorum confusa et involuta in vitiis. Confusio autem, vitiorum
multiplicitatem eorumdem signat. Ezechiel. 16, multiplicasti
fornicationem tuam et cetera. Magna, propter magnitudinem
peccatorum. Infra 18, cecidit Babylon magna, mater
fornicationum, idest causa peccatorum et errorum, quibus alii
fornicentur spiritualiter, hoc est recedant a Deo. Supra 14, a
vino fornicationis suae potavit omnes gentes. Et abominationum, idest
peccatorum abominabilium, quia foetorem faciunt in anima et horrorem
generant. Terrae, idest qui sunt in terra, et in amatoribus terrae.
Dicitur etiam peccatum abominatio, quia Deo est abominabile et
exosum. Proverb. 15, abominabilis est Deo vita impii. Nota quod
est idem secundum rem fornicatio et abominatio; sed differunt
respectu; quia fornicatio dicitur inquantum a Deo separat; abominatio
inquantum horrorem generat vel generare debet. Nota quod illud nomen
quod vidit in visione, signat nequitiam publicam quasi nominatam; non
quod sit illud nomen impiis secundum vocem. Et vidi. Quinta
particula est, in qua describitur iniquorum perversitas, quantum ad
ebrietatem, quia inebriant se sanguine martyrum: unde dicit, et vidi
mulierem, idest multitudinem perversorum mollem, et emollientem ad
malum, ebriam, idest satiatam et jucundantem; quia perversi inebriant
se et jucundantur, sicut ebrius, effusione sanguinis fidelium.
Gaudent enim prae crudelitate, cum eos mactare possunt abunde, de
sanguine, idest de effusione sanguinis, sanctorum, idest justorum qui
ante Christi adventum fuerunt occisi. 3 Reg. 21, sanguinem
innoxium effudit Manasses et cetera. Et de sanguine martyrum Jesu,
idest de occisione martyrum occisorum pro Jesu post adventum Christi.
Hebr. 11, lapidati sunt, secti sunt et cetera. Vel sanctorum
idest martyrum minorum. Et martyrum Jesu, idest martyrum majorum,
qui majora passi sunt, et majus testimonium verbo et passionibus
Christo Jesu dederunt. Martyr enim interpretatur testis. Et bene
dicitur martyrum Jesu; quia cum ipse sit Jesus, idest salvator
hominum per vim suae passionis, omnino justum est, ut pro eo mortem
fideles patiantur. Posset et haec ebrietas, secundum Glossam,
aliter intelligi et cetera. Vidi mulierem ebriam, idest vindicta
damnationis repletam. De sanguine, scilicet pro effusione sanguinis
sanctorum etc. ut supra dupliciter expositum est: quasi dicat: vidi
peccatum mulieris, idest numerositatis impiorum: vidi etiam eam
damnatam, pro occisione fidelium; quia sanguis justorum requiritur ab
impiis in poenam, secundum illud Matth. 13, ut veniat super vos
omnis sanguis justus et cetera. Et miratus. Hic ponitur expositio
visionis, quae facta est per Angelum Joanni, admiranti super his
quae viderat. Unde primo tangitur Joannis admiratio. Secundo
angelica declaratio, et dixit mihi. Ubi primo Angelus dissuadet
admirationem. Secundo, subjungit expositionis promissionem, ego
dicam. Tertio ponit ipsam expositionem, sive declarationem, bestia
quam vidisti. Dicit igitur, et miratus sum cum viderem illam,
scilicet mulierem sic monstruose dispositam, admiratione magna,
intelligens non esse sine causa magna, et magni mysterii, quod sic
erat disposita. Hic secundum Glossam gerit Joannes personam eorum,
qui cum vident malos in mundo prosperari mirantur cum audiunt
magnitudinem poenarum, quae eis debetur; et cum tanta poena sint
digni, mirantur quare sic eos exaltari permittat Deus: sed docentur
intelligere, hujusmodi prosperitatem sive exaltationem datam ad majorem
excaecationem, et tandem juste eis inferri aeternam damnationem. Et
dixit mihi Angelus: quare miraris? Quasi dicat: noli mirari, quia
sic disposita est mulier propter mysterium, quod tibi ostendam: et
ideo potius vaca doctrinae meae, quam admirationi tuae. Unde patet
quod in spirituali, potius debet homo dare operam caelitus
percipiendo: unde sequitur, ego dicam, idest ergo manifestabo tibi,
sacramentum, idest significationem. Nota quod sacramentum
multipliciter dicitur. Uno modo dicitur pro sacro secreto, secundum
quod nativitas, passio Christi et hujusmodi dicuntur sacramenta.
Alio modo pro sacramento significante, secundum quod sacramenta
veteris legis dicuntur sacramenta, idest sacramentum significantia.
Tertio pro sacramento significante et efficiente, sicut sacramenta
novae legis dicuntur sacramenta. Quarto modo accipitur communius
sacramentum, scilicet ubi alius videtur, et aliud intelligitur, ut
sit idem quod significatio: et sic accipitur hic. Similiter, supra
1, sacramentum septem stellarum et cetera. Mulieris et bestiae,
quae portat eam, scilicet mulierem, quae, scilicet bestia, habet
septem capita et decem cornua: hoc totum viderat supra eodem. Omnia
enim quae viderat, ad haec duo retorquentur; scilicet ad mulierem,
quae signat numerositatem impiorum; et ad bestiam super quam mulier
sedet, quae bestia signat Diabolum. Aquae enim de quibus
subjungitur, ad mulierem referuntur; quia dominatur super eas. Quid
autem praedicta in speciali significent, aperit Deus Angelis, maxime
autem quantum ad bestiam, et ea quae erant in bestia: unde subditur
ipsa expositio, bestia quam vidisti et cetera. Sic autem proceditur.
Primo, exponitur quid sit bestia. Secundo, quid bestiae capita,
septem capita. Tertio, quid cornua, et decem cornua. Quarto, quid
aquae super quas mulier sedet, et dixit mihi: aquae. Quinto, redit
ad loquendum responsum de cornibus bestiae, et decem cornua quae
vidisti. Sexto, quid sit mulier, et mulier. Circa primum exponens
de bestia, quae designat Diabolum, loquitur de eo quantum ad
quadruplicem statum. Primo, pro statu ante tempus gratiae.
Secundo, pro statu temporis gratiae, et non est. Tertio pro statu
ante judicium, maxime pro tempore Antichristi, et ascensura est.
Quarto pro tempore judicii, et interitum et cetera. Ubi primo
ostendit damnationem diabolicam. Secundo damnationis sequelam, et
mirabuntur. Tertio excitat ad cautelam, et hic est sensus. Dicit
igitur, bestia quam vidisti, supra eodem, hic est Diabolus bestialis
et crudelis, fuit, scilicet in magna potestate, ante adventum
Christi; tunc enim multum dominabitur. Hebraeor. 2, quae habebat
mortis imperium, et non est, in illo dominio potestatis post adventum
Christi: quia sicut dicit Glossa: nato Christo, jus perdidit,
scilicet per passionem Christi incarnati. Jeremiae 51, quomodo
confractus est et contritus est malleus universae terrae? Vel fuit,
in statu ante lapsum propter nobilitatem naturae in qua conditus est.
Ezech. 28, tu signaculum similitudinis et cetera. Et non est,
post peccatum, secundum esse gratuitum. Job 18, habitent in
tabernaculo illius socii ejus qui non est. Sed secundum Glossam
objicitur, quia ante adventum Christi Diabolus factus erat nihil.
Ezech. 28, nihil factus es et non eris in perpetuum. Quomodo ergo
dicitur fuisse tunc? Item tempore gratiae habet adhuc potestatem
magnam super mundum: quomodo ergo dicitur nunc non esse, quantum ad
potestatem? Respondeo. Ad primum, quod Diabolus ante adventum
dicitur fuisse, propter magnitudinem potentiae in dominando malis: non
erat tamen quantum ad esse gratiae; et sic objicitur. Nota ergo quod
de Diabolo est loqui dupliciter. Aut quantum ad esse primum, et sic
nunquam desinit esse, cum sit immortalis; aut quantum ad esse
secundarium: et hoc tripliciter. Vel quantum ad supereminentiam in
qua fuit conditus, scilicet quantum ad illam claritatem naturalium quam
amisit: quantum ad hanc potest fuisse ante lapsum, non post. Aut
quantum ad status gratiae, et sic a tempore peccati sui factus est
nihil et non erit in perpetuum, sicut dicitur Ezechiel. 26: de hoc
non fit hic sermo. Aut quantum ad magnitudinem potentiae; et sic
dicitur fuisse ante Christi adventum non post; quia maximum dominium
habuit super homines ante longe magis quam post. Ad aliud dicendum,
secundum Glossam, quod non dicitur nunc non esse quia nullam
potestatem habeat super aliquos; sed quia multum debilitata est ejus
potestas per passionem Christi; et quia omnes si volunt, possunt ejus
manus evadere et salvari: ante autem adventum Christi nullus salvari,
et fere totus mundus erat in peccatis. Unde instante passionis
tempore, dixit: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et
ascensura est, idest ascendet idest elevabit se bestia haec, idest
Diabolus ante finem mundi, tempore Antichristi, in magnam
potestatem. Ascensura, inquam, est, de abysso, idest de
peccatoribus profundis et tenebrosis in vitiis. Nunc enim latet in
multis impiis, sed tunc aperte saeviet in fideles. Vel, de abysso,
idest per abyssum, idest per eos qui profundi sunt in peccatis; quia
per tales, sicut vult Glossa, elevabit se in majorem nequitiam; quod
erit tempore Antichristi, quando habebit Diabolus potestatem magnam.
Infra 20, et post haec oportet illum solvi modico tempore. Et in
interitum ibit, idest in damnationem aeternam, in die judicii, quando
detrudetur in aeternum supplicium. Gregorius in Gregoriano: omnibus
electis ad hoc spectaculum de ductis, hostis antiquus cum reprobis
omnibus, aeternis Gehennae incendiis mancipabitur, cum a Deo
dicetur: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Vel ibit in
interitum post mortem Antichristi, quantum ad amissionem potestatis.
Unde Glossa: mortuo Antichristo, non habebit tentandi locum. Et
mirabuntur inhabitantes terram, idest homines qui dum vivunt, terrae
infixi sunt per amorem. Quorum non sunt nomina scripta in libro vitae
a constitutione mundi, inclusive, idest qui sunt ex divina acceptione
praedestinati ad vitam ab aeterno. De hoc magis est supra cap. 3.
Mirabuntur de magnitudine poenae Diaboli, qui prius magnam potestatem
habuerat, et post jam periit morte aeterna. Vel, mirabuntur videntes
bestiam, idest mali mirabuntur potestatem Diaboli et suam, ita
annullatam post mortem Antichristi; et super hoc dolebunt, quia adhuc
vellent dominari justis sub militia Diaboli: et ille sensus videtur
principalior. Glossa: cum viderit et cetera. Sed si quis
dubitabit, quomodo videbunt bestiam, quae non erit, licet ante
esset? Respondeo. Si de damnatis primo modo intelligatur, non
dicitur Diabolus non esse post judicium, quia prorsus desinat esse;
sed quia mortuus est morte aeterna: quia propter magnitudinem poenae
dicitur omnis damnatus, sive Diabolus sive alius, perire, sive quasi
non esse. Si autem secundo modo intelligatur, scilicet pro statu post
mortem Antichristi ante judicium, dicitur Diabolus non esse tunc:
non per sui annullationem, sed per potestatis amissionem: et est
sensus: videntes bestiam quae erat et non est, idest videntes bestiam
quae prius magnam potestatem habebat, illam potestatem Antichristo
mortuo perdidit. Hoc autem cognoscere poterunt, quia tunc mali non
ita ut prius florebunt. Et hic est: quasi dicat: ita Diabolus
dejicietur, et hic, idest in consideratione hujus dejectionis. Est
sensus qui habet sapientiam, idest profunditatem sapientiae: quasi
dicat: consideratio hujus dejectionis dat materiam magni sensus et
profundi, ut scilicet homines sibi ab amore terrenae prosperitatis
caveant ab actione perversitatis, ne similiter dejiciantur, totum
amittendo et poenam aeternam sustinendo. Glossa, respectu et cetera.
Vel aliter: hic, id est in consideratione hujus dejectionis, est
sensus necessarius actu operans et providens ac vigilans illi, qui
habet sapientiam, in habitu. Quasi dicat: considerata dejectione
Diaboli, qui hic praedicitur necessarius esse cuilibet sensus ad
cavendum, felices qui faciunt et cetera. Septem. Hic ponitur
expositio, quam ad septem capita adjungimus, aut de bestia praemissa,
quae conformitatem habet cum impiis in malitia. Primo ergo agitur de
septem capitibus. Secundo replicatur de bestia conformi capitibus, et
bestia. Dicit ergo, septem capita, de quibus supra exponitur,
septem montes sunt: quasi dicat: septem capita illa designant septem
montes, idest universos reges, sive potentes, qui dicuntur montes per
altitudinem superbiae: dicuntur autem capita per influentiam malitiae;
quia per hos Diabolus influit in alios malitiam, sicut caput influit
in membra alia sensum et motum. Super quos, scilicet montes, idest
superbos reges et potentes, mulier, idest congregatio, sive multitudo
hominum perversorum, qui alios ad malum emolliunt. Sedet, idest
dominatur et regnat; quia perversi, sicut sunt haeretici et
hujusmodi, habent iniquos potentes, quasi sub nutu suae voluntatis,
et per eos alios pervertunt, sicut fiet tempore Antichristi. Vel,
sedet, idest quasi fundata et stabilita quiescit multitudo impiorum:
quia principibus innituntur alii mali et per eos se fulciunt. Universi
vero potentes distinguuntur secundum septem tempora. Primum tempus
fuit ab Adam usque ad Noe. Secundum a Noe usque ad Abraham.
Tertium ab Abraham usque ad Moysen. Quartum a Moyse usque ad
transmigrationem Babylonis. Quintum a transmigratione Babylonis
usque ad Christum. Sextum tempus gratiae a Christo usque ad
Antichristum. Septimum, sub Antichristo. Septem ergo montes sive
capita, sunt universi potentes, distincti secundum septem tempora.
Unde sequitur: et haec, septem capita, sive montes. Septem reges
sunt: quasi dicat: septem capita sive montes, signant septem reges,
idest universos malos potentes; qui dicuntur reges, quia praesident
aliis et regunt eos in malitia. Quoniam autem sunt distincti secundum
diversa tempora: ideo recte sequitur: quinque, scilicet reges, idest
potentes quinque temporum. Ceciderunt: hoc dicit quantum ad quinque
tempora quae transierunt, scilicet usque ad tempus gratiae; ex quo
patet jam quod omnia transeunt. Ecclesiast. 3, et suis spatiis
transierunt universa. Unus est coetus malorum potentum sub sexto
tempore, scilicet sub tempore gratiae, qui impugnant cum possunt
Ecclesiam. Et alius, scilicet Antichristus, qui septimo tempore
regnabit. Nondum venit, quia tempore beati Joannis nondum venerat
Antichristus. Et cum venerit, scilicet Antichristus, de quo jam
dixerat quod nondum venit. Oportet, propter divinam voluntatem, qui
illos dies breviabit, cui non potest resisti. Roman. 9, voluntati
ejus quis resistit? Breve tempus manere, idest brevi tempore
regnare; scilicet tribus annis et dimidio. Matth. 24, nisi
breviati fuissent et cetera. De hoc brevi tempore, supra 11, et
civitatem sanctam calcabunt mensibus quadragintaduobus. Quia vero
Diabolus est omnibus conformis in malitia, et tamen omnes excedit in
malitia; ideo subditur: et bestia, scilicet Diabolus in se
bestialis, et bestiales faciens. Quae erat, idest videbatur esse
aliquid magnum propter magnam potestatem ante Christi adventum. Et
non est, scilicet in illa potestate post passionem Christi. Et id
est etiam, ipsa octava est, idest omnes alios in malitia transcendit,
sicut numerus major transcendit minorem: quasi dicat: cum potentes
mali, sint in malitia perversi, Diabolus connumeratur cum eis in
malitia; ita tamen quod eos transcendit vel superat in nequitia, juxta
illud Job 41, ipse est rex super omnes filios superbiae. Et de
septem est, conformitate culpae et poenae in genere. Dicitur ergo
bestia, scilicet Diabolus octava supra praemissos reges sive
potentes, propter excessum in malitia et poena ei debita. Dicitur
autem esse de septem, propter conformitatem in malitia et poena in
genere, sicut vult Glossa. Et in interitum vadit, idest in poenam
aeternam, quae est interitus perpetuus: detrudetur enim Diabolus in
Infernum in judicio cum reprobis. Matth. 25, discedite a me
maledicti in ignem aeternum qui paratus est Diabolo et cetera. Et
decem cornua. Hic exponit quae sint decem cornua: et multa docet de
ipsis. Primo ergo exponit quae sint decem cornua. Secundo ostendit
eorum potestatem. Tertio eorumdem perversitatem, hi unum consilium.
Quarto ipsorum directionem, et agnus vincet. Dicit igitur: et decem
cornua quae vidisti. Supra eodem. Decem reges sunt. Isti sunt
decem reges de quibus Danielis 7, porro decem cornua ipsius regni,
decem reges erunt. Regnum enim Romanum dividetur in decem regna ante
finem mundi, et erunt subjecta Antichristo. Primo enim interficiet
Antichristus tres ex illis regibus, regem scilicet Africae. Aegypti
et Aethiopiae: et tunc alii septem Antichristo victori colla
submittent. Qui regnum nondum acceperunt, quia nondum venerunt.
Nota quod isti reges cornua dicuntur, ad significandum bestialem eorum
impetum contra fideles; quia per eos impugnabit fideles Antichristus,
sicut sequens litera innuit. Bestiae enim habentes cornua cornibus
impetunt. Item numerus congruit eorum malitiae, quia legem Decalogi
impugnabunt. Et potestatem. Hic agitur de eorum potestate. Et
primo tangitur potestas. Secundo abusus, tamquam reges. Tertio
brevitas, una hora. Quarto gradus, post bestiam, qui nondum regnum
acceperunt; sed accipient et ea abutentur per malitiam, et hoc est.
Sed accipient potestatem, scilicet regiam, quando scilicet Romanum
regnum in decem regna dividetur. Tamquam reges: quasi dicat: non
erunt veri et boni reges qui mala dissipare solent. Prov. 19, rex
qui sedet in solio etc. sed erunt tyranni, per tyrannidem alios
opprimentes: unde dicit: tamquam reges de talibus dicitur, Eccles.
10, rex insipiens perdet populum suum. Una hora, et modico
tempore, scilicet tribus annis et dimidio, quibus cum suo capite
Antichristo regnabunt. Et dicit: una hora, ad significandum
temporis brevitatem. Deinde ostendit gradus potestatis; quia eorum
potestas erit sub potestate Antichristi: unde sequitur: post
bestiam, idest post Antichristum sive post Diabolum dominantem in
Antichristo. Et dicit, post, non ordine temporis, sed ordine sive
gradu potestatis; quia potestas Antichristi, per quem dominabitur
Diabolus, major erit potestate ipsorum et ipsi erunt Antichristo
subjecti: unde Daniel. 7, alius consurget post eos et ipse
potentior erit prioribus. Vel, post bestiam, idest sequentes
Diabolum regnantem in Antichristo et servientes eidem. Hi unum.
Hic ostendit eorum perversitatem. Et primo per comparationem ad
Diabolum cui omnia attribuent, et potestatem. Secundo per
comparationem ad Christum quem impugnabunt, hic cum agno. Dicit
igitur: hi, scilicet reges praedicti. Unum consilium, idest unam
voluntatem, unum studium. Habent, id habebunt; loquitur enim pro
illo tempore. Unum inquam, consilium ad impugnandum fidem Christi et
exaltandum nomen Antichristi. Sed, sicut dicitur in Psalm. dominus
consilia gentium dissipat et cetera. Tradent bestiae, idest Diabolo
regnanti in Antichristo. Virtutem, idest potentiam nocendi fidelibus
et operandi magna. Et potestatem suam, idest dominationem quam super
alios habebunt. Virtus ergo respicit operationem. Potestas
dominationem: quasi dicat: Diabolo praesidente in Antichristo
attribuent omnia: attribuendo enim Antichristo cui obedient;
attribuent Diabolo, cum tamen dicatur, Rom. 13, non est enim
potestas nisi a Deo. Hi cum agno, idest Christo innocente pio et
pro nobis immolato pugnabunt, fidem Christi blasphemiis impugnando et
fideles persequendo, ut fides ejus extinguatur et ejus cultores
pervertantur. Daniel. 7, sermones contra excelsum loquitur et
sancta altissimi conteret. Et agnus. Hic ostendit illorum cornuum
sive regum dejectionem, quae fiet per Christum et suos fideles. Unde
primo ostenduntur dejiciendi a Christo. Secundo a familia Christi,
et qui cum illo. Contra primum. Primo praedicitur Christi
victoria. Secundo ostenditur victoris potentia, quoniam dominus.
Dicit igitur: et agnus vincet illos, dando suis fidelibus
constantiam, per quam vincant hostes fidei, et damnando tandem
eosdem. Sed quare non dicitur, leo vincet, cum leo potius dicat
potentiam ad vincendum? Respondeo: ut sic notetur cum victoria modus
vincendi; scilicet per patientiam et sustinentiam adversorum quae erit
in fidelibus per virtutem exempli ipsius agni, qui omnia patienter
sustinuit et quasi agnus coram tondente obmutuit: sic erit in ejus
membris. Quoniam: quasi dicat: et poterit eos vincere. Quoniam
dominus dominorum est et rex regum. Ostenditur ergo habere
dominationem super omnes dominantes, tum in generali, tum in
speciali: et per hoc patet quod non est aliquis qui possit ei
resistere, cum sit Deus et dominus omnium: infra 19, et habet in
vestimento et cetera. Et qui cum illo sunt, per adhaerentiam amoris
et conformitatem unionis. Ipsi dico, vocati per justificationem.
Tunc enim vocat efficaciter cum justificat, vel per praedicationem.
Et electi per praedestinationem et fideles per fidei perfectionem, ad
quam tria requiruntur: scilicet credulitas cordis, confessio oris.
Rom. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad
salutem. Item exercitium operis. Jacob. 2, fides sine operibus
mortua est. Tales inquam, vincent illos reges, per fidei constantiam
et adversorum tolerantiam. Agnus ergo vincet illos, sicut victor
principalis; justi sicut victores secundarii. Agnus vincet illos,
suos milites roborando; justi vero ejus gratiae cooperando per
industriam liberi arbitrii; et ideo sublimabuntur cum ipso Christo.
Supra 3, qui vincit dabo ei sedere mecum et cetera. Et dixit mihi.
Hic ponitur expositio de aquis de quibus supra eodem. Dicit igitur:
et dixit mihi, scilicet Angelus. Aquae quas vidisti, aliqui libri
habent aquas quas vidisti: et sic ordina: aquae quas vidisti. Ubi,
idest super quas, meretrix sedet, tangit illud quod dictum est supra
eodem: ostendam tibi damnationem et cetera. Populi sunt. Populi quo
ad eos qui habent legem, ut Judaei; gentes quo ad eos qui sunt
diversorum idiomatum in gentibus, ut sit endiadis. Gentes et
linguae, idest gentes diversarum linguarum, vel populi quos
distinguunt diversae civitates. Gentes, quas distinguunt diversae
sectae. Et linguae, idest multitudines hominum, quos distinguunt
diversae linguae: quasi dicat: aquae illae signant malos homines ex
omni hominum diversitate collectos. Aquae enim labilis naturae sunt et
fluidae; similiter mali per diversa fluunt vitia et decurrunt paulatim
ad Inferos. Super malos dicitur sedere meretrix, quia multitudo
hominum magis perversorum quasi dominatur super alios malos et pertrahit
eos ad multiplicia mala: unde Antichristus qui nondum apparuit, jam
regnat super malos praesentes, quia omnes mali membra sunt
Antichristi, secundum beatum Gregorium, etiam antequam Antichristus
appareat: multitudo autem perversorum alios pervertentium dicitur
meretrix, quia fornicantur cum Daemonibus adorando idola, vel
sequendo alios errores, vel adhaerendo aliis peccatis, et quia alios
ad se quasi meretrix attrahunt, faciendo eos sibi per consectationem
errorum vel aliorum peccatorum delectabiliter adhaerere; et per hoc eos
separant a vero sponso, ut dictum est supra. Et decem cornua. Hic
iterum redit ad exequendum de cornibus bestiae: et ostendit quod non
debemus conformari praemissae meretrici, quam hic fornicariam vocat,
idest societati sive multitudini perversorum alios pervertentium, quia
illi qui eidem adhaerent tamdem dolebunt. Specialiter autem ostendit
hic, hoc de cornibus, idest regibus praemissis, et ipsa fornicaria,
propter suam nequitiam damnabitur: cujus damnationis erunt participes
qui in culpa fuerunt conformes. Primo ergo ostendit odium cornuum ad
fornicariam. Secundo ostendit eam per ipsos esse damnandam, et
desolatam. Tertio ostendit circa hoc permissionem divinam, Deus
enim. Damnationem autem fornicariae quae erit ex confoederatione et
conformitate sui ad ponentes in malo, ostendit primo quantum ad poenam
damni. Secundo quantum ad poenam sensus, et carnes ejus. Poena
autem damni erit, quia omni bono evacuabitur. Hoc autem damnum sive
evacuatio describitur, inquantum molestat humanum affectum, cum
dicitur: et desolatam. Item inquantum privat bonum dilectum, sive
optatum, et nudam. Circa poenam sensus notatur quod potentes, per
hoc quod innuuntur hic nomine fornicariae, erunt eis causa
damnationis, et iterum gaudebunt de malis sive afflictionibus eorum.
Primo ergo ostendit eorum gaudium de malo sive afflictione
fornicariae. Secundo ostendit eos futuros eidem causam Gehennae, et
ipsam. Dicit igitur: et cornua decem, hoc est praemissi decem
reges, in quibus etiam alii pravi potentes intelliguntur. Quae
vidisti in bestia, supra eodem, quia bestia, hoc est Diabolus per
hos impugnat fideles et fidem Catholicam. Hi, scilicet reges et
potentes. Quod autem dicitur, hi, refertur ad illud quod
intelligitur et signatur per cornua. Odient, idest odio habebunt.
Fornicariam, idest multitudinum hominum magis perversorum, qui eos
stimulaverunt ad malum, sicut sunt haeretici et alii hujusmodi, et
sicut erunt pseudo apostoli Antichristi. Talium multitudo dicitur hic
fornicaria, et supra meretrix, quia verbo et exemplo facit homines
fornicari a Deo vero sponso, per errores et alia peccata. Hanc
fornicariam, idest pseudo apostolos Antichristi et alios hominum
perversores, habebunt odio reges et alii potentes post mortem
Antichristi, quando cognoscent se per eos fuisse deceptos, videntes
Antichristum viliter mortuum et dejectum: ipsa etiam fornicatrix,
quia decepit eos, damnabitur: cujus damnationis concausa erunt ipsi,
quia juverunt eam in malis: unde sequitur: et desolatam facient eam,
idest facient eam esse sine consolatione omnis boni in Inferno, ubi
omnis consolatio quae fuerat cessat et alia mala recompensantur, per
hoc quod fuerunt fornicariae causa malorum adjuvando per vim potestatis
suae ad nequitiam. Et nudam, omni bono quod ante habuerat vel dilexit
ante. Omni enim bono, quod cedat in complacentiam, nudi erunt
damnati in Inferno. Ezech. 23, dimittent te nudam et ignominia
plenam. Et carnes ejus manducabunt, idest delectabuntur in ejus
afflictionibus, sive praesentibus sive gehennalibus. Et est modus
loquendi. Manducare enim dicitur carnes alterius, qui ita delectatur
in ejus poena ac si cum sapore et desiderio comederet carnes ipsius.
Sed si potentes habent odio perversitatem hominum alios pervertentium,
videtur quod poeniteant; quomodo ergo gaudent de alieno malo?
Respondeo. Dicendum, quod cognoscent perversitatem talium, non
tamen vere et sufficienter poenitebunt multi ex potentibus, sicut
sequitur: Deus enim dedit in corda ipsorum. Contingit enim videre
deceptionem suam sine poenitentia sufficienti; sicut Judas vidit se
male fecisse, sed non vere et sufficienter poenituit, licet aliqua
poenitentia duceretur: unde Matth. 27, tunc videns Judas et
cetera. Tandem autem per participationem et promotionem in peccatis
erunt fornicariae causa ignis aeterni: unde sequitur: et ipsam igne
aeterno concremabunt, idest causa erunt ut perfecte cremetur. Et ita
patet quam malum est adhaerere impiis; quia adhaerentes aliis, faciunt
alios damnari, et similiter e contrario et utrique involvuntur. Isa.
33, spinae congregatae igni comburentur. Quod autem potentes sint
adjutores et promotores aliorum in peccatis, prius tamen excitati ab
eis, hoc fiet permittente Deo. Unde sequitur: Deus enim, ita dico
quod concremabunt eam igni, per hoc quod juvabit ad vitia. Deus enim
dedit in corda, idest in libero arbitrio, vel voluntates. Eorum,
scilicet regum et potentum. Dedit inquam per justam permissionem cum
potentes essent in fervore malitiae. Ut faciant quod placitum est
illi, scilicet fornicariae. Potentes enim tempore Antichristi
obedient fornicariae, scilicet pseudo apostolis Antichristi et
consimilibus in persequendo violenter fideles; et hoc erit permissione
divina ad bonum electorum. Dedit etiam Deus ut dent regnum suum,
idest dominationem suam attribuant Diabolo operanti in Antichristo,
et se ab eo regi permittant. Vel aliter. Dedit in corda eorum, hoc
non mutatur, ut faciant quod placitum est illi, scilicet bestiae, hoc
est Diabolo: unde quasi exponendo in speciali subditur. Ut dent
regnum suum bestiae, idest ut dominationem suam Diabolo, qui erunt in
Antichristo attribuant, ut dictum est, et ei serviant. Rom. 1,
tradidit eos in reprobum sensum et cetera. Donec consummentur, idest
impleantur. Verba Dei, quae dixit per prophetas de praemiatione
bonorum et damnatione malorum. Quasi dicat: potentes pravi usque ad
diem judicii, permittente Deo, servient Diabolo. Job 21, in
diem perditionis servatur malus. Sed quid est quod dicitur, Deus
enim dedit et cetera? Quia secundum hoc Deus videtur esse causa,
quod homines sint mali. Respondeo. Quaedam dicuntur de Deo
positive, ut creare, justificare: quaedam negative, ut cum dicitur
indurare vel interponere, inducere: hoc enim dicitur, non quia ipse
immittat duritiam, vel faciat tentationi succumbere; sed quia non
emollit et in tentatione constantiam non tribuit, et sic homo
succumbit. Similiter dicitur dare in corda pravorum ut male faciant;
idest permittet hoc cadere in corda ipsorum; unde negative non positive
accipitur. Dum enim non tenet corda hominum, sine freno currunt ad
mala. Et mulier. Quia de muliere nondum exposuerat, ideo nunc
exponitur: et quia hoc facilius per se potest intelligi, ideo forsan
ultimo exponitur. Dicit igitur, et mulier quam vidisti, supra
eodem, est civitas, idest collectio sive numerositas perversorum
conformium in malo: quod notatur per unitatem civium in civitate,
magna, propter numerositatis eorum multiplicitatem, ex vitiorum
magnitudine. Multitudo perversorum dicitur mulier propterea quia ad
malum emollit. Civitas, quia multos colligit, magna, quia quasi
numerum excedit, vel quia enormiter offendit. Meretrix, quia homines
a Deo disjungit. Babylon, quia se in vitiis confudit, sive
involvit. Quae habet regnum, idest dominium, super reges terrae,
idest super potentes diligentes terram. Societas enim impiorum, qui
plus quam alii sunt studiosi ad malum, quae dicitur hic mulier et
meretrix et civitas magna, trahit potentes ad nutum suae voluntatis;
sicut videmus quod haeretici multos principes trahunt: et hoc maxime
erit tempore Antichristi. Si autem mulier dicatur multitudo malorum
communiter, tunc mulier dicitur habere regnum, idest dominium super
reges terrae; quia vitia quae sunt in malis communiter dominantur
specialiter in multis majoribus et potentioribus; quia potestas
dominationis, dat eis superbiam et audaciam peccandi. Sed objicitur,
quia multi reges et potentes sunt qui dominium tenent: quomodo ergo
dicitur, quae habet regnum super reges terrae? Et videtur loqui sine
distinctione? Respondeo: per hoc dicitur reges terrae, idest
diligentes terram: unde non loquitur de omnibus potentibus, cum multi
sint boni, sed de pravis.
|
|