|
Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Sicut dictum est ante, in hoc
libro intendit beatus Joannes praeparare fideles ad obtinendum bravium
vitae: instituendo, quantum ad fidem in credendis, et roborando,
quantum ad patientiam in sustinendis; ostendendo multas revelationes
sibi, et de praemiis pro utroque reddendis. Dividitur autem liber
iste in tres partes: in exordium, narrationem, infra 1, ego
Joannes, et conclusionem, infra ultimo capite ante finem. Et dixit
mihi, haec verba fidelissima sunt. Isidorus: exordium animum
auditoris provocat narratio res gestas explicat, conclusio finem totius
orationis complectitur. Exordium vero duo continet, prooemium et
salutationem, Joannes septem Ecclesiis. Prooemium dat aliquando
intelligentiam dicendorum: salutatio ostendit affectum scribentis, ad
alliciendos animos auditorum. In prooemio vero multa tangit, circa ea
quae infra dicturus est. Primo, ostendit revelatorum auctoritatem;
quia a Christo sunt sibi revelata: Christus autem homo a patre haec
habuit. Secundo, implendorum necessitatem, quae oportet fieri cito.
Tertio, signorum obscuritatem, quia revelatio facta est et scripta
prudenter; et significavit. Quarto, revelationis ordinem; mittens
per Angelum. Quinto, scriptoris fidelitatem; qui testimonium.
Sexto observantiae utilitatem: beatus qui legit. Notatur etiam
quadruplex causa hujus libri. Causa formalis; Apoc.. Causa
efficiens principalis; quam dedit. Secundaria; Jesu Christi:
mediata; mittens per Angelum, immediata; servo suo. Causa
materialis; quae oportet fieri cito, causa finalis; beatus qui
legit. Dicit igitur, Apocalypsis, quasi: attendite quae dicturus
sum, quia haec est, Apocalypsis, idest revelatio. In hoc innuitur
magnitudo et profunditas dicendorum. Jesu Christi, idest mihi facta
a Jesu Christo. Ipse enim est sapientia patris, per quam docet
pater electos. 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei
sapientiam. Hieronymus, ipse enim est mentis nostrae lumen, Jesu,
qui interpretatur, salvatoris, Christi, uncti: per quae
intelligit, quod haec revelatio est de his quae pertinent ad salutem
gloriae, et unctionem gratiae. Amabilia ergo sunt quae dicenda sunt;
tum propter sui magnitudinem, quia revelationes sunt: tum propter
revelantis auctoritatem; quia a Christo Jesu revelata sunt: qui per
haec nos ordinat ad unctionem gratiae in praesenti, et salutem gratiae
in futuro, quam dedit illi Deus pater, idest revelavit gratis illi,
scilicet in quantum homo, palam facere, idest ut palam faceret, idest
revelaret, servis suis, per me. Servis, non peccati, non
Diaboli, sed servis suis, scilicet non philosophis, non Judaeis
animis incredulis. Matth. 7, nolite sanctum dare canibus. Sed
objicitur, de hoc quod dicitur, quam dedit illi Deus, scilicet
pater: quia etiam haec habuit a se inquantum Deus, et a spiritu
sancto. Item. Quomodo pater haec revelavit Christo homini; cum
ipse etiam secundum humanitatem omnia sciverit ab instanti
conceptionis, secundum Gregorium? Respondeo ad primum. Non
loquitur per exclusionem, sed notatur in patre residere auctoritatem.
Ad aliud dicendum, quod non vult dicere quod de novo revelaverit ei et
ante ignoraret: sed ab instanti conceptionis horum notitiam, sicut et
aliorum, dedit ei secundum humanitatem. Sed ideo dicit, dedit, ut
ostendat quod non habuerit Christus homo haec ex natura, sed ex
gratia. Item dicit palam facere, quia revelatio adhuc occulta est,
et jacens sub figuris. Item dicit Glossa: non Judaeis. Sed
contra: quia Christus venit particulariter ad Judaeos. Matth.
15, non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Ergo
vult haec Judaeis fieri palam. Respondeo ad primum, quod credibile
est, quod beatus Joannes haec exposuit fidelibus quibus scripsit, aut
ipsi spiritu illuminante intellexerunt. Nobis etiam fit palam per
expositiones sanctorum. Ad aliud dicendum quod facienda est vis in hoc
quod dicit, oves; quia Judaeis qui Catholicae fidei humiliter se
subjiciunt, revelat Deus per spiritum, vel verbum praedicantium, et
haec et alia, quae oportet: idest: et haec revelatio est de his,
quae oportet, idest necesse et inevitabile est, fieri cito: quasi
dicat: quae hic revelantur necesse est impleri, scilicet de
tribulationibus justorum et consolationibus; et hoc cito. Quasi
dicat; non sit molestum pati, quia finietur labor et sequetur
praemium. Sed contra, quia loquitur de his quae in temporibus ultimis
contingent. Respondeo. Omne tempus, quantumcumque longum,
aeternitati comparatum, breve est. Unde Gregorius: breve est
quicquid fine clauditur. Et significavit, idest sub signo, sive
sigillo figurarum ostendit, ut patet infra. Daniel. 12, tu autem
Daniel claude sermones, et signa librum, usque ad tempus statutum.
Sed contra infra ultimo. Ne signaveris verba prophetiae libri hujus.
Item nunc jam non est tempus velaminis, cum sit jam veritas revelata.
2 Corinth. 3, nos autem revelata facie gloriam domini speculantes.
Item quaeritur quare Scriptura edita est sub tanta obscuritate? Quae
utilius videretur si aperte intelligeretur? Respondeo ad haec
praedicta: intelligendum, quod sapientissime condita est Scriptura,
ita quod in quibusdam locis est aperta, ne omnino clausa videatur, et
inde diffidentia intelligendi generetur, et ut simplices aliquid inde
capiant, et ut per ea quae sunt plana, sit via ad explanationem
clausorum. In quibusdam vero locis est occulta et velata: et hoc
triplici ratione: scilicet propter indignos, ne sit eis locus
pervertendi, ut dicit Glossa. Unde Ambrosius: non propter servos
fideles, sed propter fures divitiae sub sigillo clauduntur. Item
propter fastidiosos; quia multa fastidirent et contemnerent: nunc
autem gratius et pretiosius et sapidius est cum investigatur, et hoc
exigit reverentia divinae virtutis. Haec duplex ratio habetur in
Glossa. Item propter diversos exponendi modos; ex obscuritate enim
verbi, habetur via ad multiplicem modum exponendi veraciter. Unde
Augustinus libro tertio de doctrina Christiana: quid in divinis
eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem
verba pluribus intelligantur modis? Ad illud quod objicitur, dicendum
quod Scriptura impiis clauditur, fidelibus aperitur. Ad aliud
dicendum quod multiplex est velamen: scilicet velamen culpae:
specialiter velamen perfidiae: haec ante legem gratiae, quasi totum
mundum impleverat: sed jam esse non debet, cum veritas divina sit
revelata. De hoc, 2 Corinth. 3: usque in hodiernum diem cum
legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Dicitur de
perfidis Judaeis. Item velamen ceremoniale, scilicet velamen
figurarum praefigurantium humanam reparationem: ut de agno qui
immolabatur et aliis multis. 2 Corinth. 3, usque in hodiernum diem
idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum,
quoniam in Christo evacuatur. Hoc velamen jam ablatum est, quia jam
ceremoniae cessavere: quia veritas per Christum facta est, qui illis
velaminibus figurabatur. Item sacramentale: hoc manet: unde de
sacramento Eucharistiae dicit Anselmus: ideo quod non est apparet,
et quod est celatur, quia si quod est videretur, animus humanus
abhorreret. Item Scripturae, quae velata est quia obscura et
profunda: hoc velamen manet propter rationes suprapositas. Augustinus
in duodecimo libro confessionum: mira profunditas eloquiorum tuorum;
horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Item
velamen status viae, quod est generale; quia quamdiu sumus in via,
velati sunt oculi ne Deum sine mediis videant. 1 Corinth. 13:
videmus nunc per speculum in aenigmate. Quod ergo dicitur quod non est
tempus velaminis, verum est de velamine figuralium quibus reparatio
humana praefigurabatur; et hoc vult dicere illud: nos autem revelata
facie. Non tamen propter hoc omne velamen: unde velamen Scripturae
manet, in quo sunt multae figurae convenientes non figurativae nostrae
redemptionis, sed alterius modi instructionis. Ad aliud quaesitum
patet; quia propter tres illas rationes non esset oppositum utilius
simpliciter, licet forsan quoad aliquos. Mittens per Angelum suum.
Apparentem in similitudine hominis, servo suo. Non superbo, sed
humili. Joanni. Loquitur de se quasi de alio. Hebr. 1, homines
sunt administratorii spiritus. Qui, Joannes, testimonium perhibuit
verbo Dei. Quantum ad veritatem, praedicando ipsum verum Deum,
sicut postea scripsit. Joan. 1, in principio erat verbum, et
perhibuit, testimonium Jesu Christi. Quod ipse est Jesus
Christus, idest humanatus: haec enim duo nomina incarnationem
ostendunt. Jesus, dicit causam finalem ad quid est incarnatus, quia
ad salvandum. Christus, dispositionem mediam ex parte humanitatis,
scilicet unctionem gratiae. Hic testimonium perhibuit praedicando
ipsum esse Deum humanatum, sicut postea scripsit. Joan. 1, et
verbum caro factum est. Perhibuit inquam testimonium in his vel de
his, quaecumque vidit oculis carnis et mentis: et sic est fidele et
verum testimonium. 1 Joan. 1, quod vidimus et audivimus, hoc
annunciamus vobis. Aliqui libri habent. In his, sed antiqui non
habent. Beatus qui. Haec sunt recipienda, non solum quia a Deo
revelata et a me fideliter scripta; sed etiam quia utilia, quia,
beatus qui legit alios docendo: Eccles. 24, qui elucidant me,
vitam aeternam habebunt. Et qui audit. Discendo. Eccles. 6, si
dilexeris audire sapiens eris. Verba prophetiae hujus. Quia
prophetia et revelatio est. Et servat, implendo: Luc. 11, beati
qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Alia litera est,
beatus qui legit et audit, quia plures audire possunt unum legentem.
Et necesse est servare: tempus enim mortis vel judicii, prope est.
Quia comparatione aeternitatis, tota vita brevis est. Jacob. 5,
ecce judex ante januam assistit. Joannes septem. Hic subdit
salutationem. Et primo ponitur persona salutans. Secundo personae
salutatae. Septem Ecclesiis. Tertio bonum eis optatum, gratia.
Quarto ostenditur a quibus dari optatur, ab eo. Ubi primo optat
praemissa dari a filio. Secundo a spiritu sancto et a septem
spiritibus. Tertio replicat de filio, ut immoretur in ejus
praeconio: et ab Jesu Christo. Ubi primo tangit ejus potentiam.
Secundo commendat ejus excellentiam, qui est testis. Et primo
quantum ad humanam naturam. Secundo quantum ad divinam. Ego sum
alpha et omega. Quantum ad humanam dicitur primo quantum ad primum
adventum. Secundo quantum ad secundum. Ecce venit. Quantum ad
primum tripliciter. Primo, quantum ad doctrinam praedicationis.
Secundo, quantum ad gloriam resurrectionis; primogenitus. Tertio,
quantum ad potentiam dominationis et princeps. Quarto, quantum ad
misericordiam reparationis, qui dilexit. Ad reparationem autem
efficacem, tria concurrunt. Reparantis dilectio, reparatoria
passio, et gratiae infusio, sine qua homo non reparatur. Unde
primo, ostendit dominicam dilectionem. Secundo, ipsam passionem, et
lavit. Tertio, gratiae collationem, per quam superamus vitia, et
fecit nos regnum, ut operemur bona, et sacerdotes. Quarto subdit pro
his gratiarum actionem, ipsi gloria. Dicit igitur, Joannes.
Scilicet apostolus et Evangelista. Nomen est amabile, quia nomen
gratiae; intelligitur enim gratia, vel in quo est gratia: unde sibi
convenit illud 1 Corinth. 15, gratia Dei sum id quod sum. Sed
quare hic nomen suum posuit, et non in principio Evangelii?
Respondeo. Propter tria. Primo, ut daret auctoritatem huic operi,
qua non indigebat Evangelium, quod a domino praedicatum fuerat, et ab
ipso auctoritatem habebat. Secundo, quia hujus operis auctor fuit et
scriptor, Evangelii autem scriptor tantum; propter quod nullus
Evangelista nomen suum praeposuit Evangelio. Tertio, ne alterius
esse crederetur: quod facile posset accidere, quia hoc opus scripsit
in exilio; Evangelium vero ab exilio revocatus, septem Ecclesiis.
Nota Glossam, quae sunt in Asia. Quae interpretatur elatio: quae
potest intelligi in malo; quia olim in elatione vitiorum, quod est
materia doloris: vel in bono, quia nunc in altitudine virtutum.
Isaiae 60, ponam te in superbiam saeculorum, gratia, idest
remissio peccatorum, quae gratis datur, et pax, idest quies a
vitiis, vel gratia vivificans sive gratificans animam. Psal. gratiam
et gloriam dabit dominus. Pax, tranquillans conscientiam. Isaiae
26, domine dabis pacem nobis, ab eo. Scilicet filio Dei, qui
est. Immutabilis, propter singularem dignitatem existentiae; quia
ipse solus vere est proprie, alia ad eum comparata, quae non sunt.
Exod. 3, qui est, misit me ad vos. Et qui erat aeternaliter.
Per hoc notatur omnia praecessisse. Erat enim quando mundus non
erat: Joan. 1, in principio erat verbum, et qui venit. Ad
judicium. Isaiae 3, dominus ad judicium veniet cum senioribus populi
sui: et sic ostenditur ejus immutabilitas et aeternitas et aequitas.
Vel aliter, qui est, dicit contra eos qui Christum in passione
putaverunt extinctum; qui erat, contra eos qui putaverunt ex tempore
habuisse initium; venturus, contra infideles qui discredunt judicium.
Vel secundum interlinealem, qui etiam nunc immutabilis, qui olim erat
corporalis; qui venturus est. Ad retribuendum bonis et malis. Et a
septem spiritibus, idest a spiritu sancto unico in natura multiplici in
effectu. Sapientiae 7, spiritus intelligentiae sanctus, unicus,
multiplex est, qui sunt, idest qui est, in conspectu throni ejus,
idest qui se praesentem ostendit illuminando eos in quibus filius sedet
et quiescit, scilicet Angelos et justos et sanctos. Sap. 7,
secundum aliam literam. Anima justi sedes est sapientiae, ut
cognoscatur ab eis, et faciat eos cognoscere ea quae sunt salutis.
Sed quare non posuit potentiam patris? Respondet Glossa, quia nemo
haereticorum de Deo creatore male intellexerat. Contra, quidam
dixerunt patrem fuisse passum. Item Arius dixit patrem distinctum a
filio et spiritu sancto per essentiam, quia dixit tres potentias esse
tres deos. Item Arius dixit unam tantum esse potentiam et unum
Deum. Respondeo. Nullus haereticorum de Deo patre male
intellexit, quantum ad notionem innascibilitatis, et actum
creationis: quia nullus posuit eum esse ab alio, nec negavit eum esse
creatorem. Vel nemo haereticorum etc., scilicet comparatione aliarum
potentiarum. Posset tamen convenienter illud quod praecedit, ab eo
qui est, de patre intelligi: et dicitur venturus in judicio per suae
justitiae manifestationem: sicut infra quarto cap. dicuntur eadem
verba de ipsa Trinitate. Et si tunc quaeritur quare ultimo ponit
potentiam filii: dicendum quod quia plura et diffusius dicturus est de
ipso. Et a Jesu Christo. Hoc duplex nomen frequenter replicatur in
novo testamento; quia dulce et invitans ad spem, et etiam ad affectum
amoris. Alterum est nomen salutis, alterum unctionis; et ideo
utrumque odoriferum. Cant. 1, oleum effusum nomen tuum. Qui est
testis fidelis. Praedicando veritatem cum esset in carne mortali.
Isaiae 55, ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem
gentibus. Proverb. 14, liberat animas testis fidelis. Imo nec
timore mortis negavit se filium Dei. Marc. 14, rursus summus
sacerdos interrogabat eum et dixit ei: tu es Christus filius Dei
benedicti? Jesus autem dixit illi: ego sum. Primogenitus
mortuorum. Id est primo ante mortuos genitus regeneratione gloriae;
quia ante omnes resurrexit. 1 Cor. 15, Christus resurrexit ex
mortuis, primitiae dormientium. Sed forsan aliquis objicit de Lazaro
qui resuscitatus fuit antequam Christus. Responsio patet: quia licet
prior resuscitatus fuerit, non tamen prior glorificatus; qui non fuit
resuscitatus resurrectione gloriosa: imo iterum mortuus est, ut inquit
Damascenus ultimo libro, ultimo cap. Et princeps regum terrae.
Nunc sedens ad dexteram patris, qui ante a Judaeorum principibus fuit
judicatus. Infra 19, rex regum et dominus dominantium. Vel aliter
secundum Glossam: ut hic commendetur, quantum ad benevolentiam in
retribuendo, quantum ad innocentiam in conversando, quantum ad ducatum
in praesidendo. Qui dilexit. Ad hujus dilectionis magnitudinem
explicandam omnis lingua deficit; ad considerandam nullus intellectus
sufficit; quia ineffabilis et inaestimabilis est. 1 Joan. 3, in
hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam
posuit. Haec incogitabilis dilectio, totam nostram dilectionem et
affectionem sibi pleno jure vendicat. Unde beatus Bernardus in libro
de diligendo Deo, quid aliud faciat consideratio tanta, et causa
indebita, miseratio tam gratuita, et sic probata dilectio, tam
inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, tam stupenda dulcedo?
Quid inquam haec omnia faciant diligenter considerata; nisi ut
considerantis animum, ab omni penitus pravo vendicent amore, ad se
mirabiliter rapiant, vehementer afficiant, faciantque pro se
contemnere, quicquid nisi in contemptu horum appeti non potest? Et
lavit a peccatis nostris. Tam originalibus quam actualibus. In
sanguine suo. Id est in virtute sanguinis; scilicet quia sanguis Dei
erat, non hominis puri. Hebr. 10, habentes itaque, fratres,
fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi. Magnum hoc
indicium amoris: quia pro impiis et inimicis mortuus est; cum pro
justo vix aliquis se exponat, etiam si filius suus esset. Et fecit
nos. Per gratiam infusam merito passionis. Regnum. Id est petentes
invicem vitia. Et sacerdotes. Id est aptos ad facienda bona,
offerendo nos ipsos et opera nostra, et hoc, Deo et patri. Non
vocat duplicem esse potentiam patris, sed multiplicem laudem, Deo,
per potentiam, et patri, per benevolentiam, Deo, omnium generaliter
patri, justorum specialiter. Infra 5, redemisti nos Deo in
sanguine tuo. Et sequitur. Et fecisti nos Deo nostro regnum et
sacerdotes. Ipsi, scilicet Christo, et etiam patri, qui per ipsum
nos redemit. Gloria. Ut ipsum laudemus. Et imperium. Ut ei
obediamus. In saecula saeculorum. In aeternum. Amen. Idest ita
fiat. Vel gloria, in sua natura; imperium, in sua creatura, quia
nos sic redemit, et sic nos dilexit. Ecce venit. Hic commendat
dominum Christum quantum ad secundum adventum. Ostendit autem primo
secundum adventum fore in se magnificum. Secundo, omnibus manifestum
et videbit. Tertio, reprobis amarum et plangent. Quarto, subdit
confirmationem praedictorum. Etiam amen. Dicit igitur ecce: quasi
dicat, debemus eum laudare et ei obedire; quia ecce, quasi dicat,
certum est, ut demonstratio sit nota certitudinis; idest, ecce,
quasi dicat, in promptu est et cito fiet, quia, ut dictum est, omne
tempus respectu aeternitatis breve est. Supra eodem: tempus enim
breve est. Venit. De praesenti loquitur, ut terrorem incutiat,
quia propinquum est. Cum nubibus. Idest cum sanctis, qui pluunt per
praedicationem, coruscant per miraculorum operationem; elevati sunt,
per mundanorum abdicationem; volant, per altam contemplationem.
Isaiae 9, qui sunt isti qui ut nubes volant? Vel cum nubibus,
sicut ascendit in nube; quia creatura servit creatori. Nota
Glossam. Et videbit eum omnis oculus. Tam malus quam bonus. Marci
13. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum
virtute multa et gloria. Ad confusionem autem eorum qui dominum
crucifixerunt, manu vel consilio, subdit: et qui eum pupugerunt.
Videbunt eum ad cumulum poenae. Joan. 19. Videbunt in quem
transfixerunt. Sed cum ejus humanitas sit gloriosa et pulcherrima,
quomodo concedetur malis eam videre? Item Isaiae 26, secundum
aliam litteram: tollatur impius ne videat gloriam Dei? Respondeo.
Dicendum quod omnes tam boni quam mali videbunt ipsum in humanitate
glorificata: et ut ille aspectus sit bonis ad consolationem, malis ad
confusionem et afflictionem; quia tam dulci amatori et tam largo
remuneratori ingrati fuerunt, ut ejus jussa fugerent. Isidorus libro
1 de summo bono: in judicio reprobi humanitatem Christi videbunt, ut
doleant: divinitatem vero ejus non videbunt ne gaudeant; quibus enim
divinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur. Ad objecta,
dicendum quod illa pulchritudo non erit eis delectabilis. Unde sicut
excellens luminosum obscurat infirmum oculum et gravat, illuminat autem
sanum et oblectat: sic luminositas corporis dominici obscura et
terribilis erit reprobis, et delectabilis electis, propter variam
dispositionem ipsorum. Quod notatur in columna nubis. Exod. 14.
Isidorus in Lib. 1 de summo bono: pro diversitate conscientiarum,
et mitis apparebit in judicio Christus electis, et terribilis
reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, talem et judicem
habebit. Ad aliud patet per verba beati Isidori superius dicta, quia
mali gloriam divinitatis non videbunt. Et plangent se super eum, quia
offenderunt, et quia se separari ab ejus et suorum consortio electorum
videbunt. Omnes tribus terrae. Idest omnes nationes hominum, qui
dilexerunt terram. Matth. 24. Et tunc plangent omnes tribus
terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli. Alia
littera, collident; quia confringentur sicut olla fictilis a lapide
quando ei colliditur. Etiam amen. Confirmatio: quasi dicat: ita
fiet veraciter. Vel confirmatio potest intelligi optative: quasi
dicat: veniet: quia ita fiet. Idem est, etiam amen, quod amen
amen. Hanc tamen confirmationem posuit in duplici lingua, scilicet
Latina et Hebraea, et sub his intelliguntur omnes: quasi dicat,
omni lingua firmetur. Vel contra discredentes de gentibus et
Judaeis. Nota differentiam inter verba magistri et discipuli.
Dominus enim in principio sermonis posuit amen, discipulus in fine.
In quo notatur quod dominus est auctor veritatis, cujus nota est
amen. Joannis 14, ego sum via et veritas et vita. Nos autem
discipuli veritatis; dum in eum credimus ipsius documenta sequentes.
Ego sum, hoc quantum ad divinam naturam: et introducit ipsum
loquentem: ipse Christus confirmat praedicta, ego sum alpha et
omega. Alpha est primum elementum apud Graecos, et ponitur pro
principio. Omega ultimum, et ponitur pro fine. Deinde sequitur
expositio. Principium, ante quem nullus: finis, post quem nullus.
Principium, a quo omnia. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt.
Et finis propter quem et ad quem omnia. Prov. 16, universa
propter semetipsum operatus est Deus. Unde tunc homo est rectus et
sua actio, quando non declinat a principio, sciens se nihil habere
nisi a Deo: nec a fine; ordinans se et omnes actus suos ad Deum.
Psalm. Qui salvos facit rectos corde. Item principium, creans per
potentiam. Finis, judicans per justitiam. Dicit dominus Deus,
expositum est supra. Omnipotens, quia in secundo adventu ostendetur
potentia. In primo enim venit ut agnus: in secundo veniet ut leo.
Malach. 3. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Et quis
stabit ad videndum eum? Ego Joannes. Post exordium sequitur
narratio, sive tractatus hujus libri: et est secunda pars principalis
hujus libri. Distinguitur autem per septem visiones. Prima est de
correctione Ecclesiarum, et durat usque ad quartum caput. Post haec
vidi et ecce ostium apertum. Secunda, de revelatione mysteriorum
sedentis in throno, libri, agni, apertionis sigillorum, a quarto
capite usque ad septimum et vidi septem Angelos vel, et cum
aperuisset. Tertia, de Angelis tenentibus tubas, et canentibus, et
de rebus contingentibus ad cantum tubarum; ab octavo usque ad
duodecimum, et apertum est templum. Quarta, de pugna mulieris et
draconis, a duodecimo usque ad quintum decimum. Et vidi aliud
signum. Quinta de septem Angelis effundentibus phialas irae Dei, a
quintodecimo usque ad decimum octavum. Et post haec vidi. Sexta, de
damnatione Babylonis, bestiae et draconis, a decimo octavo usque ad
vigesimum. Et vidi caelum novum. Septima de innovatione
elementorum, et glorificatione sanctorum, a vigesimo usque ad
vigesimum secundum ante medium. Et dixit mihi. Haec verba
fidelissima sunt. Notandum quod quatuor primae visiones distinguunt
generalem statum Ecclesiae, a principio usque ad finem. Tres vero
ultimae, statum Ecclesiae finalem. Item quatuor primae sic
distinguuntur. Nam prima est correctiva; agit enim de correctione
Ecclesiae generalis secundum omne tempus. Secunda consolativa, per
revelationem mysteriorum, ut patebit. Tertia terribilis et
comminatoria, per cantum tubarum. Quarta, exhortativa ad pugnam,
exemplo mulieris et familiae agni, tres ultimae sic distinguuntur.
Prima, quae est de effusione phialae irae Dei, refertur ad tempus
Antichristi. Sexta, quae est de damnatione Babylonis, et bestiae;
ad tempus judicii. Septima, quae est de gloria sanctorum, ad statum
aeternae beatitudinis. Prima pars continet duas partes. In prima
ostenditur Christus in medio Ecclesiarum. In secunda, jubentur
scribi epistolae ad correctionem Ecclesiarum. Et Angelo Ephesi,
per totum secundum et tertium caput. Item in prima, primo ponuntur
quaedam antecedentia visionem. Secundo, ipsam visionem. Et
conversus vidi. Tertio, quaedam consequentia visionem, et cum
vidissem. Antecedentia autem ponuntur tria. Primo, commendatio
visionis. Secundo, excitatio visuri, quem vox excitavit ad
scribendum quae erat visurus, et audivi. Tertio, praeparatio ad
videndum. Et conversus sum ut viderem. Visio autem commendatur a
quatuor. Primo a persona. Secundo a loco, fui in insula. Tertio,
a causa. Propter verbum. Quarto, a tempore, fui in spiritu in
dominica die. Personam autem suam describit a nomine, a fidei
unitate, frater vester; a patientiae magnitudine, et particeps. Et
ut eos ad tolerantiam adversorum excitet, tria tangit: scilicet,
sustinentiam adversorum, sustinentiae praemium, in regno. Salvatoris
exemplum, et patientia Jesu. Dicit igitur, ego Joannes: hoc est
nomen gratiae. Interpretatur enim in quo est gratia, frater vester,
in fide et caritate. Matth. 23, omnes autem vos fratres estis.
In hoc etiam notatur humilitas, Eccles. 32, rectorem te
posuerunt? Noli extolli, et particeps, vestri, in tribulatione.
Aliqui enim de ipsis tribulationem sustinebant. Infra 2, scio
tribulationem tuam. Act. 14, per multas tribulationes. Et
regno, per hoc suscitat eos ad fortiter sustinendum: quasi dicat:
regnum habebitis mecum, si sustinetis. Sed ingeniose loquitur dicens
se socium eorum in regno. 2 Tim. 2, si sustinemus et
conregnabimus, et patientia Jesu, quasi dicat; non solum
tribulationem sustineo; sed etiam patienter fero, exemplo Jesu. 1
Petri 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum,
fui in insula: quasi dicat: in sale sita, qualis locus congruit
sanctis, qui inundationes maris quasi lac sugent. Deuter. 33.
Pathmos, quae interpretatur fretum idest tribulatio, in quo statu
magna caelestia ostenduntur. Ezech. 1, cum essem in medio
captivorum. Quoniam autem multi propter turpia illic relegabantur,
recte subdit, propter verbum Dei, idest qui praedicabam deitatem
Christi, et propter testimonium Jesu, idest quia dabam testimonium
ejus incarnationi. Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam. Fui in spiritu, hoc dicit quia carnalibus oculis
tanta mysteria videri non poterant. Vidit autem haec non in somnis,
sed in extasi positus, revelante ei Angelo. Nota quid est esse in
excessu mentis, per Glossam super illud 2 Corinth. 5, sive mente
excedimus Deo. In excessu mentis duo intelliguntur: vel pavor, vel
intentio ad superna, ita ut quodammodo a memoria labantur inferiora.
In hoc excessu mentis fuerunt omnes sancti quibus arcana Dei mundum
excedentia revelata sunt. In dominica die. Tempus congruit, quia ex
tribulationibus et aliis quae fecit et sustinuit et per hanc visionem
alios commonuit, sequebatur, in ipso et in aliis justis sequi meritum
aeternae beatitudinis, quod significatur per diem dominicam: in qua
dominus resurgens gloriam immortalitatis propter nos suscepit. 2
Corinth. 1, sicut socii passionum estis. Et audivi, non est
intelligendum, quod haec vox fuerit corporalis. Unde Haymon, sicut
in spiritu positus spiritualia vidit; ita vox quam audivit spiritualis
fuit. Idem tamen est hujus audibile et visibile, et vox et sonus, in
essentia, diversa in ratione: sicut verbum Dei dicitur lux et vox.
Inquantum lux, videtur et videre facit; inquantum vox, auditur et
audire facit. Unde Glossa dicit, audivi, idest cognovi, post me.
Quae post nos sunt ignoramus. Recte igitur audit vocem post se; quia
quae sibi revelata sunt non plene prius agnoverat. Vel, post se,
idest de futuris, quia post praesentia futura sequuntur, vel. Post
se, quia sese in anteriora extendens, per contemplationem altiorem
revocatus est quasi post se ad utilitatem Christianorum. Facies enim
est vis contemplationis; dorsum oblivio praesentium. Vel, post se,
quia intellexit hunc esse Deum, sicut olim intellexerat Deum in lege
et prophetis. Vocem magnam. Parva est vox quae est de terrenis,
magna de spiritualibus loquitur. Ezech. 3, audivi post me vocem
commotionis magnae, tamquam tubam: quia sicut tuba antiquitus
excitabat ad bellum; sic vox ista ad sustinendam tentationem et
adversariorum certamina. Isaiae 63, quasi tuba exalta vocem tuam,
quod vides, idest jam visurus es, scribe in libro, mentis: vel ad
literam: et mitte septem Ecclesiis, Epheso, vel Ephesum, nomina
sunt locorum illarum septem Ecclesiarum. Quasi dicat: obedire
debetis, et praeceptum est ut mittantur ubique. Et conversus sum,
mente, idest praeparavi me per conversionem intellectus, ut viderem.
Contra. Sonus est invisibilis et nullo modo visibilis, secundum
philosophum. Respondeo secundum Haymonem, nihil aliud audivit quam
vidit: quia hoc est illi audire, quod videre, sive in substantia
intelligere: et e contrario. Et conversus vidi. Hic ponitur ipsa
visio. Et primo quantum ad candelabra. Secundo quantum ad filium
hominis qui ponitur inter illa, et in medio. Dicit igitur, et
conversus, vidi septem candelabra aurea. Omnia sunt plena mysterio.
Septem candelabra septem Ecclesias Asiae designant: septem vero
Ecclesiae, universitatem Ecclesiarum designant; quia universum
tempus septem dierum repetitione revolvitur, quae tamen unam Ecclesiam
sponsam Dei constituunt. Dicuntur autem recte candelabra, quasi
dicat, debent habere fidem, quae est pes et fundamentum omnis boni.
Hebr. 11, fides est sperandarum substantia rerum. Item spem, per
quam erigimur ad alta, quae designatur in hastilis rectitudine. Item
caritatem, quae est lux et ardor: et debet ardere in se et lucere
aliis per exemplum. In candelabro enim sunt haec tria: firmitas
pedis, rectitudo hastilis, eminentia lucis. Aurea, propter
claritatem divinae sapientiae ad aliorum instructionem. Vel aliter.
Candelabra aurea. Nota Glossam. Et bene dicit aurea, scilicet
propter puritatem incarnationis, quae pretium dat et valorem
sustinentiae adversorum. Non deaurata, per hypocrisim, quae extra
aurum habet, intus lutum. Job 40, sternet sibi aurum quasi lutum.
Et in medio. Hic ponitur visio quantum ad filium hominis. Ponitur
inter candelabra. Describitur autem quantum ad communicantiam, quam
habuit in dando. Secundo, quantum ad vitam, quam habuit in
conversando, vestitum. Tertio quantum ad doctrinam, quam habuit in
praedicando, et vox illius. Quarto, quantum ad munificentiam, quam
habet in remunerando, et facies. Dicit igitur, et in medio
candelabrorum aureorum. Per quae septem Ecclesiae signantur, vidi
quemdam similem filio hominis, scilicet Angelum in persona Christi,
qui dicitur similis filio hominis; quia fuit similis aliis in persona
et in natura, non tamen in culpa. Philipp. 2, in similitudine
hominum factus, et habitu inventus ut homo. Vel, similis filio
hominis, scilicet virginis. Dicitur ipse Angelus, quia ipsum filium
virginis repraesentabat in illa specie imaginaria. Dicitur autem, in
medio, quia omnibus se reddit communem. Jacob. 1, qui dat omnibus
affluenter. Gregorius: largitatem divinae misericordiae nullus
hominum considerare valet. Nota quod Christus, qui est media in
Trinitate persona, in medio mundi passus est, scilicet in
Jerusalem. Psal.: operatus est salutem in medio terrae, ostendens
quod pro omnibus moriebatur, 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus
est Christus. Suspensus in medio latronum, significans quod bona sua
bonis et malis paratus est dare. In medio caelo passus, scilicet in
aere, ostendens se mediatorem eorum quae in caelis et quae in terra,
Coloss. 1, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in
terris, sive quae in caelis sunt. In medio discipulorum, post
resurrectionem apparuit, ut omnes et singulos in fide roboraret.
Joan. 20, stetit Jesus in medio discipulorum. In medio
candelabrorum post ascensionem ostensus est Joanni in extasi, ut
ostenderet se omnibus subvenire paratum in tribulationibus, et in
aliis. Psal.: cum ipso sum in tribulatione. Vestitum, hic
describit eum quantum ad vitam; et hoc secundum quatuor. Primo,
quantum ad eminentem caritatem. Secundo, quantum ad plenam
sinceritatem caput autem. Tertio quantum ad donorum copiositatem,
oculi ejus. Quarto, quantum ad fortitudinis sive patientiae
stabilitatem, et pedes. Caritas ipsius domini animam inflammabat,
sinceritas candidabat, copiositas foecundabat, stabilitas roborabat.
Caritatem ejus ostendit quantum ad duplicem effectum. Primo, quantum
ad redemptionem humanam. Secundo, quantum ad virtutum custodiam.
Primus respectu nostri. Secundus respectu ipsius. Dicit igitur.
Vestitum podere. Poderis, est vestis sacerdotalis, attingens usque
ad talos: et significat dominicam carnem, in qua se patri ex amore
nostri obtulit, et quotidie offert verus sacerdos et hostia. Ephes.
5, Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis. Et
praecinctus zona aurea, idest cingulo caritatis, quia stringit et
custodit virtutes ne a subjecto recedant. Vestis enim non cincta cito
defluit. Colossen. 3, super omnia autem haec caritatem habete,
quod est vinculum perfectionis. Glossa: cetera perfectum hominem
faciunt, caritas cuncta ligat ne abeant. Et dicitur aurea, ratione
suae praeeminentiae. 1 Corinth. 12, et adhuc excellentiorem viam
vobis demonstro. Ad mamillas, quia mamillae sunt in pectore sicut
caritas in corde. Vel, ad mamillas, quia ex pectore, in quo sunt
mamillae, pullularent malae cogitationes, quae virtutes dissolverent,
ut caritas pectus et virtutes cingeret.
Caput, scilicet deitas, quae
est caput humanitatis. 1 Corinth. 11, caput vero Christi Deus.
Et capilli, idest cogitationes, quae subtiles sunt et a mente
procedentes, et multae sicut capilli a capite. Erant candidi tamquam
lana alba. Utrique comparatur deitas et capilli, ratione sanctitatis
sive sinceritatis, quae signatur in albedine lanae et nivis. De
sinceritate Christi secundum deitatem, Sap. 7, candor est enim
lucis aeternae, et speculum sine macula. De sinceritate quantum ad
cogitationes et omnia alia. Hebr. 7, talis enim decebat ut nobis
esset pontifex, sanctus et innocens, impollutus. Vel, caput, dici
potest affectio; quia illud quod est altius in anima est affectio.
Utrumque autem, tam affectio quam cogitatio, sincerissimum fuit in
Christo. Sic igitur lana et nix significant sinceritatem ratione
albedinis. Sed ulterius est notandum, quod in hominibus ut plurimum
solent esse duo: scilicet frigus ignaviae; quod impedit omne bonum,
et aestus concupiscentiae, quod incitat ad malum. E contra in
Christo fuerunt cogitationes ad omne bonum faciendum: quod
significatur per lanam quae calefacit. Item ab omnigena mali
concupiscentia alienae: quod significatur per nivem, frigidae
naturae. Oculi ejus, idest dona spiritus sancti, quae totam ejus
animam providam et videntem et perspicuam reddiderunt, quibus plenus
fuit. Sapient. 11, et requiescet super eum spiritus domini.
Zach. 3, super lapidem unum, septem oculi sunt. Tamquam flamma
ignis, quia ejus animam, dum ipsam fecundabat, totam flammeam sive
igneam reddebat per splendorem et ardorem. Vel, sicut flamma ignis;
quia plenitudo donorum ipsorum efficacia et merito passionis est nobis
causa recipiendi ab ipso sapientiae illuminationem et caritatis flammeum
ardorem. Joan. 1, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus,
Luc. 12: ignem veni mittere in terram. Pedes, hoc quantum ad
fortitudinis stabilitatem. Pedes ejus, idest multiplex fortitudo
ejus, quae per pedes ejus significatur, qui totum pondus corporis
portant, similes aurichalco, quod quanto amplius incenditur, tanto
amplius coloratur. Igitur fortitudo dominica quanto amplius portabat
adversa, tanto pulchrior ostendebatur. Pedes inquam ejus sunt sicut
aurichalcum, in camino ardenti: hoc addit ad expressionem ut expositum
est. Caminus ardens est adversitas tribulationum quae animam exurit
nisi ipsam patientia muniret. Ecclesiast. 2, homines vero
receptibiles in camino humiliationis. Posset autem duplex pes
fortitudinis distingui: scilicet aggressio terribilium, et perpessio
adversorum. Posset autem aliter per poderem vestem talarem Ecclesia
intelligi, qua Deus vestitur. Viri enim justi sunt vestimenta
Christi. Psal.: myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis.
Duratura autem Ecclesia usque ad finem mundi. Matth. 16, et
portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Sed contra. Quia ipse
Christus est indumentum Ecclesiae sive justorum. Roman. 13, sed
induimini dominum Jesum Christum. Respondeo. Utrumque est verum,
sed differenti ratione in parte; Ecclesia enim est indumentum
Christi, ratione adhaesionis, Psal.: mihi autem adhaerere Deo
bonum est. Ratione honorificationis: notabile enim et pulchrum
indumentum, est in honorem induti. Ecclesia autem honorificat
Christum, idest ipsum honorando ostendit. Deinde in Ecclesia,
ipsius domini ineffabilis bonitas, sapientia et potestas, ac dominatio
excellenter apparet. Christus vero dicitur indumentum justorum ratione
decoris; ipse enim est decor eorum; ideo vocat Ecclesiam suam
formosam, quia ipse eam decorat. Canticorum 2, columba mea,
formosa mea. Ratione honoris; quia ipse est justorum honor. Unde
Augustinus 1 Lib. Confess. gratias tibi, dulcedo mea, honor
meus, fiducia mea, Deus meus. Item ratione protectionis, quia
vestimentum protegit a nocumentis. Ecclesiastici 34, protector
potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris. Et praecinctum
zona, scilicet castitatis, quemadmodum zonae stringunt ne anima
defluat. Aurea, propter pretiositatem. Ecclesiast. 26, non est
digna ponderatio continentis animae. Ad mamillas, quae sunt in
pectore, unde ortum habent cogitationes, nisi zona pectus stringatur.
Et dicitur hoc de ipso ratione corporis mystici. Luc. 12, sint
lumbi vestri praecincti. Nota Glossam, Dan. 10: caput, idest
majores in corpore Christi mystico, et capilli, idest minores
adhaerentes ipsi capiti Christo, candidi, ut supra expositum est:
oculi, contemplativi, qui spiritualibus, et activi ad intuendum
divina. Vel flamma ignis, quia sunt illuminati et ardentes amore et
desiderio ad dominum. Unde beatus Isidorus, 3 Lib. de summo
bono, servus Dei ad aeternam patriam sanctis desideriis inhiat.
Item. Oculi ejus velut flamma ignis, quia tales alios illuminare et
accendere student verbo et exemplo et orationis suffragio. De verbo,
Roman. 12, spiritu ferventes. De exemplo, 2 Corinth. 5,
caritas Christi urget nos. De suffragio. Philipp. 1, et hoc ore
ut caritas vestra magis ac magis abundet in omni scientia. Pedes,
ultimi fideles. Nota Glossam Matth. 24, erit tunc tribulatio
tanta qualis nunquam fuit ab initio mundi. Et tamen, sicut dicit
Gregorius, electi Antichristo valde contradicent. Dicit enim sic
super Job: Dei adjutorio electi ut Antichristo contradicere
valeant, fulcientur. Et vox, hoc quantum ad doctrinam. Ad quam
describendam, tria tanguntur. Primo, communicatio virtutis: unde
dicit, et vox, idest doctrina, tamquam, vox aquarum multarum, quia
praedicatio Christi quantum ad communicationem virtutis, habuit
virtutem ablutivam. Joan. 15, jam vos mundi estis, propter
sermonem quem locutus sum vobis. Item illuminativam. Psal.
declaratio sermonum tuorum illuminat. Item. Fecundativam,
Ecclesiastici 24, ego sapientia effudi flumina, ego quasi trames
aquae immensae de fluvio, ego quasi fluvius Dorix, et sicut
aquaeductus exivi de Paradiso, dixi: rigabo hortum plantationum, et
inebriabo prati mei fructum. Vel, aquarum multarum, idest
abundantiam gratiarum. Joannis 4, aqua quam ego dabo ei fiet in eo
fons aquae salientis in vitam aeternam. Et dicit, multarum, propter
largiorem gratiam quae datur tempore gratiae. Joan. 1, de
plenitudine ejus nos omnes accepimus. Secundo, promissio
beatitudinis: quod innuitur per hoc quod ipse docens tenebat in dextera
septem stellas, et habebat in dextera sua septem stellas, idest septem
episcopos praemissarum Ecclesiarum, per quos intelliguntur universi
praelati qui sunt electi: qui dicuntur stellae, quia debent aliis
verbo et exemplo lucere. Matth. 5, vos estis lux mundi. Per
dexteram significatur quod praedestinati sunt ad vitam, quae per
dexteram significatur; mali sunt in sinistra. Isaiae 41, suscepit
te dextera justi mei. Tertio, comminatio damnationis. Et ex ore
ejus gladius, idest praedicans comminabatur sententiam judicii, quae
sicut gladius separabit malos a bonis et eos aeternaliter perimet:
acutus, quia acutissime punget, ex utraque parte, quia anima et
corpore damnabuntur. Jeremiae 17, et duplici contritione contere
eos. Deutero. 32, et gladius meus devorabit carnes. Vel gladius
ejus doctrina separans spiritum a carne. Ephes. ult. et gladium
spiritus, quod est verbum Dei. Acutus ex utraque parte, quia sua
acie scindente, scindit opera carnalia et internas concupiscentias.
Et ita scindit intus et extra. Posset etiam os Dei intelligi
praedicatores. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi
os meum eris. Dominus enim loquitur per eos, et per ipsos facit
praemissa. Et facies ejus, idest illi qui ei conformes sunt et ipsum
in se repraesentant per imitationem in fervore amoris et in aliis.
Gregorius; omnes sancti ut ad gloriam mediatoris Dei et hominis Jesu
Christi perveniant, ad similitudinem vitae illius vitam suam deducere
laborant. Sicut sol lucens in virtute, scilicet sine nubibus clare.
Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum.
Gregorius: post similitudinem quam nunc moribus tenent, ad
similitudinem quandoque gloriae pervenient. Et cum vidissem. Hic
ponuntur consequentia visionem: quae ponit quatuor. Primo suam
stupefactionem. Secundo dictam consolationem. Et posuit. Tertio
scribendi jussionem, scribe ergo. Quarto visorum expositionem, et
hoc in parte et non in toto. Septem stellae. Dicit ergo, et cum
vidissem, scilicet praedicta. Cecidi, obstupefactus. Ad pedes ejus
tamquam mortuus. Nota quatuor de contemplatione. Primum est aspectus
contemplationis. Cum vidissem. Ezechielis 1, aperti sunt caeli et
vidi visiones Dei. Secundum, magnitudo humiliationis: cecidi: quia
anima cognoscens Dei altitudinem, se nihil reputat. Gregorius,
miseria humana quanto amplius invisibilia bona cognoscit, tanto amplius
ipsa sibi vilescit. Ezechielis 2, et vidi et cecidi in faciem meam.
Tertium desiderium imitationis, ad pedes. Ad pedes Christi cadit,
qui studet eum in his quae secundum carnem gessit, imitari. Supra
eodem, pedes ejus et cetera. Viri enim contemplativi cum a Deo
consolationem dulcedinis recipiunt, sciunt sese esse participes
passionum Christi configuratione. Unde apostolus Galat. ult. Mihi
autem absit gloriari. Quartum est vehementia abstractionis, quia
oportet esse abstractum ab inferioribus, tamquam mortuum. Galat.
2, vivo ego, jam non ego. Coloss. 3, mortui enim estis. Sed
quomodo cecidit videndo Christum, cum ipse sit consolatio animae?
Respondeo. Casus iste fuit casus bonus, quia fuit exhibitio
reverentiae considerata divina magnitudine. Nota Glossam. Et
posuit, hic ostenditur dominica consolatio: et primo secundum quod
data est facto. Et posuit super me, per hoc notatur quod gratia
fuit, non debitum. Dexteram suam, in qua intelligitur auxilium.
Dextera Dei misericordia, sinistra justitia. Daniel. 10,
jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat
terrae, et ecce manus tetigit me. Secundo secundum quod verbo. Et
primo consolatur dissuadendo timorem, dicens: noli timere. Vehemens
obstupefactio fuerat, ex qua secutus est timor quem dissuadet. Sed
nonne bonum est semper timere? Proverb. 28, beatus homo qui semper
est pavidus. Respondeo. Non dissuadet timorem simpliciter et
omnino, quia bonum est et expediens contemplativo resilire a divina
magnitudine in propriam parvitatem, quod est timere timore
reverentiae: sed dissuadet timorem nimium: ex quo mentis turbatio
surgere potest, tranquillitatem mentis impediens. Vel, noli timere
pati pro me. Secundo ostendendo se creatorem. Ego sum primus,
duratione in causalitate, omnia condidi. Magna materia consolationis
est hic et in sequentibus. Tertio remuneratorem. Et novissimus,
tamquam causa finalis ad quam omnia ordinantur; et ideo remunerator
sum. Item primus ante quem nullus. Novissimus post quem nullus.
Isa. 48, ego primus et ego novissimus. Sed quaeritur quomodo sit
novissimus, cum non duret ultra ea quae fine carent? Ut sunt Angeli
et animae et alia multa. Item esse novissimum videtur esse abjectionis
et ignobilitatis. Juxta hoc potest quaeri quomodo intelligatur illud
Exod. 15, dominus regnabit in aeternum et ultra. Respondeo. Ad
primum dicendum, quod non dicitur novissimus quantum ad durationem,
quia non durat ultra ea quae fine carent; sed quantum ad modum Durandi
et quantum ad rationem finalis causalitatis. Modus Durandi in Deo
triplex est, secundum Anselmum in Proslogio. Primus, quia per se
durat aeternaliter, alia autem haec habent ab ipso: et sic quodammodo
est ultra alia, et sic novissimus. Alius modus est: quia Deus non
potest intelligi habere finem, alia autem possunt intelligi finem
habere. Illud autem quod nullo modo potest habere finem, quodammodo
est ultra illud quod aliquo modo potest habere finem: finem dico saltem
intellectu, etsi non re. Tertius modus est, quia divina aeternitas
tota est simul. Aeternitas quae aeviternorum non est tota simul,
secundum Anselmum: unde aeternitas eorum non attingit ubi attingit
Dei aeternitas. Et ita Deus quodammodo est ultra omnia. Ita
secundum finalem causalitatem dicitur Deus esse novissimus, quia Deus
est causa finalis omnium, et ad ipsum, sicut ad causam finalem omnia
ordinantur, quia universa propter semetipsum operatus est dominus.
Illud autem ad quod omnia ordinantur tenet rationem novissimi, quia
finit ea: hoc autem non est indignitatis, sed incommunicabilis et
simplicis dignitatis, quia Deo soli convenit esse omnium causam
finalem. Augustinus Lib. 1 confessionum: fecisti nos ad te, et
inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Ad objectum primum
patet. Ad secundum dicendum, quod esse novissimum potest dicere in
generalitate in eo qui est solum novissimum ita quod non primus: sed
Deus ita est novissimus quod etiam primus. Et hoc est singulare in
Deo, eo modo quo de ipso haec duo dicuntur. Praeterea nota quod
aliquid potest dici novissimum multipliciter: scilicet ratione
indignitatis vel abjectionis: et sic Christus apud Judaeos
reputabatur novissimus licet non esset. Isa. 53, novissimum
virorum, virum dolorum. Vel ratione loci, sicut ultimus in loco
solet dici novissimus. Vel ratione durationis, sicut qui post alium
natus est dicitur novissimus, vel etiam plus quam alius vivit. Vel
ratione modi Durandi; sicut dictum est supra, exemplum in rerum
natura, non potest plene inveniri, quia singulare est in Deo. Vel
ratione finalis causalitatis: sicut homo quodammodo potest dici
novissimus respectu eorum quae facta sunt propter ipsum, licet non plus
duret quam multa ex ipsis. Esse ergo novissimum non semper dicit
indignitatem, sed aliquando. Duobus autem modis ultimis dicitur Deus
novissimus, non aliis modis. Illis autem duobus novissimum dicit
dignitatem tantam quae nulli creaturae convenire potest. Ad aliud
quaesitum dicendum, secundum Anselmum in Prosl., quod dicitur Deus
regnare in aeternum creaturae, idest quamdiu durat creatura et ultra,
non propter durationem ipsam, quia plus durant alia omnia; sed propter
modum Durandi; et hoc triplicem, ut visum est. Quarto ostendendo se
redemptorem. Ad redemptionem autem completam concurrit ejus passio et
resurrectio: et utramque tangit dicens: et sum vivus, quia
resurrexi, et fui mortuus. Et ex hoc ejus vita est fidelibus
gratior. 1 Petr. 4, Christus pro peccatis nostris mortuus est.
Et ecce, excitatio est ad considerandum ejus vitam immortalem, quia
gaudiosa est et in praemium electorum cedit et fiduciam auxilii
tribuit. Sum vivens in saecula saeculorum, idest aeternaliter.
Magna est consolatio haec. Item persuasio magna est ad sustinendum
pro eo adversa: quia mortuus est pro hominibus et resurrexit in
aeternum victurus. Unde eos juvare et tandem praemiare potest. Rom.
6, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Hebr. 7,
semper vivens ad interpellandum pro nobis. Quinto protectorem. Et
habeo clavem, idest potestatem. Mortis, idest Diaboli, qui est
causa mortis, culpae et Gehennae. Oseae 13, ero mors tua o mors,
morsus tuus ero Inferne: idest ministrorum ejus quibus debetur
Infernus, vel qui devorant homines per suggestiones vel persecutiones
ad modum Inferni, vel in quibus habitat Diabolus sicut in loco sibi
debito, qui est Infernus. Possum ergo cohibere Diabolum et ejus
ministros et ab eorum tentationibus protegere: vel possum intrare in
mortem supplicii et ipsum locum Inferni et liberare quem velim. Nota
Glossam qui clavem. Aliquis objiciet: cum dixerit, sum vivus, ad
quid addidit, sum vivens? Quia videtur superfluere. Respondeo.
Primo modo potest dici, quod primo loquitur de vita divinitatis quae
est sine initio. Secundo de vita humanitatis gloriosa per
resurrectionem. Alio modo potest dici quod primum dicitur ad
ostendendam vitam resurrectionis: unde per oppositum subditur, et fui
mortuus: sed repetitur ad ostendendam immortalitatem ejusdem vitae
interminabilis: unde dicitur: vivens: quod innuit continuationem
vitae; et sequitur, in saecula saeculorum: et hoc videtur melius.
Scribe ergo, quia pro hominibus passus sum et ne incidant in mortem et
Infernum. Quae vidisti, jam in hac visione, contra eos qui scribunt
vel docent quae non intelligunt. Scribe inquam, ut alios doceant:
unde infra 2 dicitur: et Angelo Ephesi. Et quae sunt, idest
praesentes tribulationes et praesens auxilium. Et quae oportet fieri
post haec, scilicet in ultimis fidelibus quae erant et quae futura
erant, postea sibi ostendit, ut infra. Et ita scribit scribenda
secundum triplicem differentiam temporis. Scribe inquam,
sacramentum, idest sacram signationem, sacrum secretum. Septem
stellarum et cetera. Vel docebo te sacramentum. Septem stellae.
Exponit secundum partem, ut ostendat cetera mystice accipienda.
Angelos dicit episcopos propter eminentiam vitae quam debet habere
praelatus. Gregorius, specularis vita et alta debet semper esse et
circumspecta. Sed quare non ex toto exposuit? Respondet Haymon,
quaedam exposuit quaedam signavit; quia si ex toto esset clausus,
taederet nos legere: si ex toto apertus, minus studiose legeremus.
Alia ratio est, quia dominus propter malevolos non vult omnia esse
aperta. Nota quod praelatus dicitur Angelus multiplici ratione.
Ratione charitatis in diligendo. Beatus Bernardus in
meditationibus: diligunt quidem suos concives, et pro his qui
haereditatem consequuntur salutis sollicite congaudent. Similiter
praelatus dicitur affici charitate magna ad alios. 2 Corinth. 12,
ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus
vestris, licet plus vos diligens, minus diligar a vobis. Ratione
prudentiae in eligendo sive desiderando, quia non curat de vanis, non
de auro vel argento, sed solum Deum desiderat semper habere. Tob.
12, nil voluit Raphael accipere. 1 Petr. 1, in quem desiderant
Angeli prospicere. Hoc est contra avaritiam. 2 Corinth. 12,
non quaero quae vestra sunt sed vos. Isidorus 3 Lib. de summo
bono: plerique sacerdotes suae magis utilitatis causa quam gregis
praeesse desiderant: nec ut prosint praesules fieri cupiunt, sed magis
ut divites fiant et honorentur. Ratione sanctitatis in vivendo.
Matth. 22, in resurrectione, neque nubent neque nubentur, sed
sunt sicut Angeli Dei. Gregorius: nulla rector invidia debet
pollui, qui hoc suscepit officii, ut in aliis quoque tergat maculas
pollutionis, quia necesse est ut manus munda esse studeat quae diluere
sordes curat. Ratione scientiae in cognoscendo. Malach. 2, labia
sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore ejus, quia
Angelus domini exercituum est Isidorus in Lib. 3 de summo bono:
desinant locum docendi suscipere qui nesciunt docere: caecus si caeco
ducatur, ambo in foveam cadunt. Ratione informationis in instruendo.
Multi enim habent scientiam qui docere subditos suos negligunt.
Daniel. 10, ego, dixit Angelus, ego autem veni ut docerem et
cetera. Gregorius: neque huic speculationi sufficit ut alte vivat et
eorum qui sibi commissi sunt opera transcendat, nisi loquendo assidue
auditores suos ad amorem caelestis patriae succendat et pertrahat.
Ratione meditationis in curando, sicut Tobias per Raphaelem visum
recepit, Tob. 11. Ita et praelatus corrigendo et sacramenta
dispensando, exemplis disponendo; debet sauciatos sanare sicut
medicus. Ecclesiast. 38, honora medicum propter necessitatem.
Ratione velocitatis in discurrendo. Isa. 6, volavit ad me unus de
Seraphim. Proverb. 6, discurre, festina, suscita amicum tuum.
Et hoc tangit sollicitudinem. Rom. 12, qui praeest in
solicitudine. Ratione officii in ministrando. Hebr. 1, omnes sunt
administratorii spiritus. 1 Corinth. 4, sic nos existimet homo ut
ministros Christi. Ratione zeli in suffragando, quia Angeli orant
pro hominibus et hominum orationes offerunt Deo: Tob. 12, ego
obtuli orationem tuam domino. 2 Corinth. ult. hoc et oramus vestram
consummationem. Ratione devotionis in contemplando, Matth. 18.
Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei. Philipp.
3, nostra autem conversatio in caelis est. 2 Corinth. 12, scio
hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive
extra corpus, nescio, Deus scit) raptum hujusmodi usque ad tertium
caelum.
|
|