|
Post haec audivi et cetera. Praemissa admonitione ad exultandum, hic
subditur ipsa, exultatio sanctorum, qui ad hoc fuerant supra
admoniti. Exultant enim sancti in patria de justitia Dei in
damnatione malorum. Nota Glossam, damnationem malorum. Item
gaudent etiam sancti de sua salvatione: et habet haec exultatio laudem
annexam. Primo ergo ponitur laus exultatoria de affectu justitiae in
reproborum damnatione. Secundo de effectu misericordiae in Ecclesiae
salvatione, et audivi quasi vocem tubae. Circa primum, quia ex
damnatione malorum, et ex praemissa exultatione sanctorum debent
fideles fieri in via cauti et etiam ferventes ad laudem et
honorificationem divinam; ideo post exultationem sanctorum adjungitur
admonitio ad fideles. Unde primo ostenditur laus sanctorum divinam
justitiam extollentium in patria. Secundo subditur admonitio ad
fideles peregrinantes in via, et vox de throno. Circa primum. Primo
ostenditur laus minorum. Secundo laus majorum, et ceciderunt. Unde
ibi Glossa: non minores sancti et cetera. In prima tantum parte.
Primo ponitur laus exhibita a sanctis. Secundo materia sive causa
laudis, quia vera. Dicit igitur: post haec, scilicet post
praemissa, scilicet post intellectam malorum damnationem et post
praemissam admonitionem. Audivi vocem magnam, scilicet vocem laudis,
sicut post subdit. Dicit autem magnam, idest procedentem ex magno
affectu; vel quia de magna re, scilicet de divina justitia malos
damnante. Quasi vocem tubarum multarum. Per hoc signatur, secundum
Glossam, quod praedicatores qui tubae in via fuerunt convocantes ad
bellum contra vitia et etiam ad festa perpetua, laudant Deum in
patria. In caelo, idest in Ecclesia triumphante: ubi maxime Deus
laudatur. Psalm. beati qui habitant in domo tua domine; in saecula
saeculorum laudabunt te. Unde sequitur: dicentium: alleluja, idest
laus humanis verbis inexplicabilis sit vel est Deo: et refertur hoc ad
essentiam quae est una, scilicet ad ipsam sacratissimam deitatem.
Tob. 13, et per vicos ejus alleluja cantabitur. Beda dicit quod
alleluja est verbum Graecum, et est idem quod laus. Secundum autem
Hieronymum alleluja interpretatur laudate dominum, vel laudatio
domini. Sed si quaeratur: si alleluja idem est quod laus, vel
laudatio domini, ad quid post subditur laus? Item quare non ponitur
aliquod vocabulum significans laudem Dei in lingua Hebraea?
Respondeo. Ad primum dicendum quod licet alleluja, idem sit quod
laus vel laudatio domini, tamen supra laudem importat ineffabilitatem
ipsius laudis sicut vult Glossa, quod non importatur nudo nomine
laudis. Item per hoc quod laus Dei tangitur sub nominibus diversarum
linguarum, magis ostenditur quantum sit Deus honorificandus. Ad
aliud potest dici, quod hoc ideo est, ut designetur quod duplex
lingua, scilicet Graeca et Latina laudat Deum, Hebraea tacente.
Laus, haec referri possunt ad personas quae sunt plures. Laus
ratione bonitatis quae attribuitur spiritui sancto. Gloria, ratione
sapientiae quae attribuitur filio. Virtus, idest honor, ratione
potentiae quae attribuitur patri. Deo nostro est, idest ei cantari
debet. Et bene dicunt Deo nostro, quia Deum totum habent, sicut
volunt sancti. Unde beatus Bernardus in suis meditationibus: homo
cum Deo beatus erit in cujus conscientia peccatum inventum non fuerit,
videbit ad voluptatem, habebit ad voluptatem, fruetur ad
jucunditatem. Vel, laus, pro evacuatione temporalis consolationis.
Gloria, pro privatione divinae visionis. Virtus, idest honor
virtutis pro inflictione gehennalis afflictionis quam infert Deus
impiis virtuose sine resistentia. Hic enim redditur praeconium Deo
pro impiorum damnatione quae erit quantum ad tria praemissa. Quia
vera. Hic ostenditur causa sive materia laudis. Laudis autem materia
est justa damnatio impiorum. Hanc autem damnationem. Primo ostendit
in generali, quia: quasi dicat: ideo laus ei debetur, quia vera,
reddendo promissa justis, et justa reddendo poenam injustis. Judicia
ejus. Vel utrumque potest intelligi respectu malorum. Vera, idest
non declinantia ad falsitatem judicia, quia non damnas supra culpam.
Et justa, quia non damnas nisi propter culpam. Supra 16, vera et
justa judicia tua. Secundo in speciali. Qui judicavit. Primo
describit damnationem impiorum, secundum quod est juste a Deo
inflicta. Secundo secundum quod in se aeterna, et fumus ejus. Circa
primum autem, primo describit ipsam reproborum damnationem. Secundo
subdit laudis sanctorum ingeminationem, et iterum. Damnationem autem
juste inflictam ostendit. Primo ratione spiritualis inflictionis,
quia scilicet perversi alios pervertunt. Secundo ratione corporalis
persequutionis, quia sanctos afflixerunt. Et vindicavit. Dicit
igitur: qui judicavit, idest judicium condemnationis fecit. De
meretrice, idest de multitudine perversorum, quae fecit alios secum
spiritualiter meretricari, faciendo eos suis erroribus et peccatis
delectabiliter adhaerere, idest per haec a Deo recedere. Magna,
propter magnitudinem scelerum. Quare autem dixit meretrice, ostendit
cum subdit: quae corrupit, documento et exemplo. Terram, idest
homines terrenos. In prostitutione sua, idest in peccatis suis, in
quibus se prostituit spiritualiter Diabolo, ad quae peccata homines
trahit. Jerem. 51, ecce ego ad te mons pestifer, qui corrumpis et
cetera. Et vindicavit sanguinem servorum suorum, requirens eum. De
manibus ejus, supra 16, sanguinem sanctorum et prophetarum. Deinde
ostenditur ingeminatio laudis in sanctis; et per hoc, sicut dicit
Glossa, intelligitur quod laus est aeterna: unde sequitur: et iterum
dixerunt: alleluja, idest laus sit Deo. Psalm. in saecula
saeculorum laudabunt te. Et fumus: quasi dicat: ita Deus
vindicavit. Judicium autem non fuit inefficax, sed inflixit poenam
interminabilem: et hoc est, et fumus, idest obscuritas localis et
etiam spiritualis. Ascendet, id est indurando, hoc est procedet
durando, in saecula saeculorum, idest semper. Isaiae 34, ascendet
fumus ejus a generatione in generationem. Glossa sic exponit: fumus,
idest lacrymosus luctus. Ex quo videtur haberi argumentum, quod in
Inferno sit fletus corporalis. Et ceciderunt. Posita laude
minorum, hic ostenditur laus majorum. Licet enim praedicatores de
quibus supra habitum est, inter membra Ecclesiae majora computentur,
tamen minores sunt secundum dignitatem quam pastores, de quibus hic
agitur; quia ad pastores similiter pertinet praedicare. Additur etiam
hic simul de ipsis praedicatoribus. Tria autem hic ostenduntur, de
pastoribus simul et praedicatoribus. Primo, reverentia
humiliationis. Secundo, de vero cultu adorationis, et adoraverunt.
Tertio, praeconium magnificationis. Dicentes: quoniam. Dicit
igitur: et ceciderunt. Quia illi qui fuerunt minores secundum
dignitatem laudant Deum in patria; et non solum illi, sed etiam
majores. Glossa: non minores et cetera. Unde dicit. Et
ceciderunt, casu humiliationis bonae, resilientes a divina magnitudine
in propriam parvitatem. Vigintiquatuor seniores, idest patres novi et
veteri testamenti, qui fuerunt rectores. Hoc expositum est supra 4,
et super thronos vigintiquatuor seniores et cetera. Addit autem de
praedicatoribus. Et quatuor animalia, idest omnes praedicatores,
quorum est praedicare per quatuor orbis partes; quorum etiam doctrina,
super quatuor Evangelia fundari debet. Supra 5, quatuor animalia et
vigintiquatuor seniores ceciderunt coram agno et cetera. Possunt etiam
haec quatuor animalia intelligi illi idem quos ante nomine tubarum
designavit; quia ipsi praedicatores, cum laudant Deum in via vel in
patria, humiliant se dantes reverentiam Deo. Vel illud quod dictum
est, quasi vocem tubarum multarum, posset intelligi de sanctis in
patria communiter, quorum vox dicitur magna quasi tubarum multarum;
quia laus patriae est aperta, authentica et solemnis. Quod autem hic
dicitur, intelligitur de majoribus sanctis, specialiter; quorum
quidam fuerunt pastores per officium praelaturae, alii praedicatores
per officium doctrinae. Et adoraverunt, adoratione latriae. Deum
sedentem, idest quiescentem et regnantem. Super thronum, idest super
Ecclesiam triumphantem quae tunc erit plane sedes Dei. Vel sedentem
nunc, super thronum, super Ecclesiam militantem, quae est sedes
Dei. Supra 4, et supra sedem sedens. Dicentes: amen, idest
verum est, quod Deus est laudandus. Et sic confirmat laudem ab aliis
exhibitam, dum ipsi per se laudant. Unde sequitur: alleluja, idest
laus sit Deo. Et ita duplex ostenditur modus laudis. Unus est in
confirmatione laudis exhibitae. Alius in exhibitione laudis per se.
Sed quare magis in laude seniorum exprimitur casus et adoratio quam in
laude aliorum? Respondeo. Secundum quod per vocem tubarum supra
intelligitur laus minorum sanctorum, qui nec pastores nec praedicatores
fuerunt, sicut secundo modo expositum est, dicendum quod hoc fit, ad
ostendendum, quod aliqui quanto majores sunt in dignitate, tanto
humiliores esse debent: quod signatur per illum casum. Ecclesiastici
3, quanto magnus es et cetera. Tanto etiam devotiores, quod
signatur per adorationem. Sed quantum ad multos caput versum est in
caudam. Et vox. Descripta laude quae Deo datur a sanctis in
patria, hic ponitur admonitio ad peregrinantes in via. Et vox, idest
admonitio. Exivit, idest exiit, scilicet ad audientiam hominum. De
throno, idest de eis in quibus Deus sedet, scilicet de his qui sunt
aliorum pastores et praedicatores; talium est enim alios movere ad
laudem et obsequium Dei. Dicens: laudem dicite, scilicet verbo et
animo et opere. Glossa. Laudem dicere est bene operari. Deo
nostro. Deo, qui creavit; nostro, qui redemit. Vel, Deo, per
divinitatis majestatem, ex parte sui; nostro, per obedientiae
humilitatem vel intimam caritatem ex parte nostri. Ecclesiastici
43, exaltate eum quantum potestis: major est enim omni laude. Qui
autem laudare debeant, ostendit dicens. Omnes servi vel sancti ejus,
quia non est speciosa laus in ore peccatoris, Ecclesiastici 15.
Hoc dicitur quantum ad statum rectum, scilicet in recte vivendo.
Propter hoc enim dicuntur sancti vel servi Dei. Quantum vero ad
status regulativum subditur: et qui timetis Deum, timore casto qui
vitam regulat. Pusilli, idest parvi, hoc est minores in meritis;
qui scilicet non potestis penetrare divina mysteria, nec implere
perfectionis consilia. Et magni, idest majores in meritis. Omnes
enim debent magnificare Deum. Supra 15, quis non timebit te,
domine, et magnificabit nomen tuum? Sed ex hoc videtur quod illi qui
timent Deum non sunt servi vel sancti Dei, quia copula ponit
differentiam. Respondeo. Videtur dicendum quod idem sunt servi sive
sancti et timentes Deum. Nec ponitur copula ad notandum differentiam
personarum, sed ad notandum differentiam bonorum spiritualium quae sunt
in personis. In justis enim est status sive actus rectus; et ratione
hujus dicuntur servi sive sancti. Item regulativum, sive directivum
et conservativum status sive actus, scilicet timor Dei; ideo
sequitur: et qui timetis Deum. Et audivi. Ostensa exultatione et
laude sanctorum de impiorum damnatione, hic ostenditur eorum laus
exultatoria, pro Ecclesiae sive pro sua salvatione: unde haec quae
hic dicuntur videntur accipienda pro statu post judicium. Ex hac autem
exaltatione et laude justi adhuc viantes debent excitari ad bonum.
Primo ostenditur laus sanctorum in patria. Secundo subditur exultatio
peregrinantium in via, et dixit mihi. Sancti enim non solum laudant
Deum, sed etiam verbo vel ipso actu laudandi se invicem hortantur ad
laudem. Unde circa primum. Primo ponitur ipsa laus sanctorum.
Secundo mutua hortatio ad laudandum, gaudeamus. Laudem autem
sanctorum describit multipliciter. Primo enim ostendit laudem
majorum. Secundo minorum, et sicut vocem aquarum. Tertio ostendit
consequentem effectum, et sicut vocem tonitrui. Quarto laudis
materiam: dicentium alleluja. Quinto laudis causam sive motivum,
quoniam regnavit. Dicit igitur: et audivi quasi vocem tubae magnae,
idest vocem laudis eorum qui fuerunt quasi vox magnae tubae
praedicando. Isa. 58, quasi tuba et cetera. Et dicitur in signum
ad notandum unitatem quam habuerunt in via, et habent in patria. Et
sicut vocem aquarum multarum, idest vocem populorum multorum. Hoc
dicitur quantum ad minores qui non habuerunt officium dignitatis in
Ecclesia: tales autem sunt multi; et signantur per aquas multas
propter abundantiam et multitudinem. Matth. 8, multi venient ab
oriente et occidente et cetera. Et sicut vocem tonitrui. Hoc dicitur
quia exultatio et laus sanctorum terrebit impios, sicut dicit Glossa.
Dicentium alleluja, idest laus inexplicabilis sit Deo: et subditur
materia sive motivum laudis. Quoniam: quasi dicat: laus vera sit
Deo. Quoniam regnavit, idest jam regnum plenae dominationis sibi
accepit. Ante enim judicium impii regnabant impediendo Dei cultum et
persequendo ejus cultores; quod post non erit. Dominus, per
dominationis praesidentiam. Deus, per incommutabilem naturam. Sed
quia dedit sanctis seipsum, vel quia subdunt se Deo per obedientiam,
subditur: noster omnipotens, per infinitam potentiam. Sed quomodo
hoc dicit? Nonne etiam et modo plene et ubique dominatur et regnat?
1 Paralip. ultimo, tuum, domine, regnum, et tu es super omnes
principes et cetera. Respondeo. Dupliciter dicitur Deus regnare.
Uno modo per potestatem, quia scilicet omnia subjacent ejus
potestati, et de omnibus facere poterit quicquid voluerit, quamvis in
quibusdam non exerceat actum potestatis. Sicut enim malos permittit
persequi ejus cultum et ipsos cultores; et sic dominus regnat ante
judicium; dominatur enim per potestatem omnibus rebus universaliter,
licet quantum ad quaedam non exerceat plene actum potestatis. Alio
modo per potestatem simul et plenum actum potestatis in cohibendo omnino
nequitiam impiorum et manifestando apertius dominium universale
actualiter: et sic regnabit post judicium; quia non solum regnabit per
potestatem, sed etiam per actum plenum potestatis, quia non permittet
amplius pravos regnare: et sic loquitur hic non primo modo: et hoc
innuit Glossa. Gaudeamus. Hoc ponitur mutua cohortatio sanctorum ad
laudem. Et primo tangitur cohortatio ad laudem. Secundo subditur
ratio laudis, quia nuptiae. Dicit igitur: gaudeamus, in mente
propter dotes animae. Et exultemus, corpore propter gloriam
corporis. Isa. 55, in terra sua duplicia possidebunt. Et demus
ei gloriam, idest gloriosam laudem, scilicet ore ascribendo tantam
gloriam bonitati suae. Psalm. salvum me fecit quoniam voluit me.
Quia nuptiae. Hic ponitur materia sive ratio laudis, quae est
consummata conjunctio Christi et Ecclesiae per gloriam. Primo ergo
tangitur ipsa conjunctio. Secundo praecedens praeparatio, et uxor.
Tertio praeparationis origo, et datum est. Dicit igitur: quia
nuptiae agni venerunt, idest quia Ecclesia juncta est per gloriam
Christo prius pro ea innocenter passo. Matrimonium enim est inter
Christum et Ecclesiam per unionem amoris. Joan. 3, qui habet
sponsam sponsus est. Nondum tamen est sponsa plene traducta in
amplexus sponsi: hoc autem in gloria plene fiet, et de hoc agitur
hic. Harum nuptiarum sponsalia fuerunt contracta in incarnatione.
Solemnitas vero fuit celebrata in resurrectione. Traductio vero in
thalamum sive in thorum fit modo particulariter in retributione, sed
universaliter fiet in extrema consummatione. De hujusmodi nuptiis,
Matth. 22, simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias
filio suo. Sed heu. Hodie aliae nuptiae fiunt, quia spiritus
contrahit cum terra, cum homines terrenis adhaerent: unde recte
dicuntur homines viri divitiarum. Psalm. et nihil invenerunt viri
divitiarum in manibus suis. Tales autem nuptiae vertentur in luctum.
2 Machab. 9, conversae sunt nuptiae in luctum. Quia vero
Ecclesia se idoneam ad conjunctionem praemissam fecit; ideo subditur:
et uxor: quasi dicat: ita Ecclesia conjuncta est Christo, et hoc
est conveniens. Quia uxor ejus, idest Ecclesia uxor agni,
praeparavit se, in statu viae per sanctitatem et merita ad illam
conjunctionem obtinendam. In hoc autem notatur libertas arbitrii quae
est necessaria in effectu. Anima enim quae non se praeparat, non
recipitur ab agno. Matth. 25, et quae praeparatae erant
intraverunt et cetera. Quia nec liberum arbitrium per se sufficit,
sed necesse et gratiam dari; ideo sequitur: et datum est. Primo
autem ponit mysterium. Secundo mysterii intellectum, byssinum enim.
Dicit igitur: et datum est illi, in via a Deo, ad hoc ut se posset
praeparare. Byssinum, idest vestimentum de bysso. Byssus est linum
quoddam quod invenitur in Aegypto, de quo fit vestis candidissima:
unde signat vitam sanctam et rectam quae sicut vestis decenter ornat
justos. Splendens, apud alios per fulgorem famae. Et candidum, in
se per puritatem conscientiae. Datum est inquam, ad hoc, ut
cooperiat se, scilicet ad decorem ut placeat sponso, et ad
protectionem ut non laedatur intro, quod aestuat per tentationes.
Prov. ultimo: byssus et purpura indumentum ejus. Multi libri
habent: datum est illi, ut se cooperiat byssino splendenti et
candido. Utraque litera in idem redit; et utramque innuit Glossa.
Deinde subdit mysterii intellectum: quasi dicat: vere byssinum est in
animae ornatum et praeparationem. Byssinum enim justificationes sunt
sanctorum. Byssinum est per significationem virtutes et merita quibus
sancti, idest justi, justificantur, idest magis et magis fiunt
justi. Cum autem esset planius si diceretur: byssinum est
justificationes sanctorum, tamen dicit sunt, in plurali; quia in
talibus quandoque accipitur numerus verbi a supposito, quandoque ab
opposito; tamen idem est sensus. Posset tamen litera sic ordinari.
Justificationes sanctorum sunt byssinum, idest signatur per vestem
byssinam. Nota quod byssus primo habet colorem terrenum, et post per
multas transitiones ducitur ad candorem, et fit inde byssinum, idest
vestis byssina candidissima. Sic cum in Ecclesia primo esset macula
et obscuritas ex peccato originali: Ephesior. 2, eramus natura
filii irae; post per multas dominus exercitationes, facit eam
pulcherrimam et candidam, dans ei virtutem et merita. Et hoc est
byssinum. Item sicut vestis byssina ornat corpus, sic virtutes et
merita spiritum. Isaiae 61, et indumento justitiae circumdedit me.
Et dixit mihi, hic subditur excitatio peregrinantium in via ut
studeant pertingere ad statum laudis aeternae, et ad nuptias
promissas. Ponitur autem triplex ratio alliciens ad vitae
sanctitatem, ut per hoc perveniatur ad aeternitatem. Prima ratio est
ex parte concupiscibilis: scilicet refectio aeternae suavitatis.
Secunda est ex parte rationalis; scilicet certitudo salutiferae
veritatis: et dixit mihi: haec verba. Tertia, ex parte
irascibilis: scilicet sublimitas humanae dignitatis, et cecidi.
Dicit igitur, et dixit mihi: quasi dicat: ita mihi revelata est per
Angelum laus et exultatio sanctorum in gloria, et similiter conjunctio
Christi et Ecclesiae. Et ut habeatur desiderium et studium
pertingendi ad hoc, dixit mihi, Angelus qui praemissa revelavit,
scribe, in libro mentali, et etiam in libro materiali aliis in
documentum excitativum. Habacuc 2, scribe visum et explana et
cetera. Quid autem scribendum sit subjungitur: beati qui ad coenam
agni vocati sunt, a Deo, idest quos Deus praeordinavit ad haec. Et
recte hic nominatur agnus; quia pro illa conjunctione consummanda in
gloria immolatus est. Lucae 14, beatus qui manducabit panem in
regno Dei. Et nota quod non dicit prandium sed coenam; quia prandium
fit ante coenam, coena vero fit post prandium, post coenam vero non
restat alia refectio. Et ideo aeterna refectio, quae non finietur nec
alia ei succedet, recte coena vocatur. Prandium ergo gratiae est in
via; sed coena gloriae datur in patria. Et vere qui ibi erunt, beati
erunt. Tum propter plenitudinem totius dulcedinis, tum propter
securitatem inamissibilitatis. Gregorius super hunc locum: ad
aeternum convivium quisquis semel intraverit, ulterius non exibit.
Sed objicitur. Non enim videtur magnum vocari, quia multi vocantur
qui non perveniunt. Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero
electi. Respondeo. Est multiplex vocatio: scilicet
praedestinationis, inspirationis et praedicationis. Hic autem
loquitur de vocatione praedestinationis: aliae enim vocationes
quandoque non habent plenum effectum. Et dixit mihi, etsi non pro
me, tamen pro aliorum excitatione, propter quos haec scribenda erant,
haec verba, scilicet praemissa de exultatione sanctorum et nuptiis
gloriae tibi ostensa, vera sunt, et ideo credenda sunt, et per ea
fideles excitari debent ad profectum meriti, ut obtineant tantum
praemium. Infra ultimo: haec verba fidelissima sunt et vera. Et sic
patet secunda ratio allectiva. Deinde ponitur tertia, sublimitas
humanae dignitatis; quia tota natura humana nobilitata est, per hoc
quod Christus naturam humanam vere et perfecte assumpsit
inseparabiliter, nisi se inquinet per peccatum: unde Angelus non
permisit se a Joanne adorari, sed docuit eum ut Deum adoraret.
Primo ergo beatus Joannes ostendit suam humiliationem. Secundo
angelicam prohibitionem, et dixit mihi. Tertio consequentem
informationem, Deum adora. Dicit igitur, et cecidi ante pedes
ejus, ut adorarem eum, scilicet adoratione duliae ad referendum
gratias, et ad dandum ei reverentiam, quia majorem eum me intellexi.
Sed quid est quod dicit ante pedes ejus, cum Angelus sit
incorporeus? Respondeo. Dicendum quod videbat beatus Joannes
visione imaginaria; quia sub quibusdam figuris videbat: unde Angelum
videbat sub specie hominis, sicut supra primo legitur quod vidit
Angelum vestitum podere et praecinctum et cetera. Angelus autem ille
de quo supra 1, legitur, gerebat personam Christi; et haec habentur
ex Glossa ibi. Dicitur ergo pedes habuisse Angelus, non secundum
naturam propriam; sed secundum speciem in qua vidit eum beatus
Joannes, et dixit. Hic primo ponit ipsam prohibitionem. Secundo
subjungit rationem, conservus. Dicit igitur, et dixit mihi: vide ne
feceris, cave ne hoc facias. Sed quare prohibet se a Joanne
adorari, cum Josue pronus adoraverit Angelum, nec ipse hoc
prohibuerit? Josue 5. Similiter et Abraham, Genes. 28.
Respondeo secundum beatum Gregorium et secundum Glossam, quod hoc
fuit propter reverentiam humanae naturae, quae in Christo supra ipsos
Angelos est exaltata. In veteri autem testamento nondum facta erat
incarnatio. Conservus. Hic ponit prohibitionis rationem: quasi
dicat: non me adores; quia conservus tuus sum et fratrum tuorum.
Conservi dicuntur illi, qui sunt sub uno domino. Quasi dicat: ergo
et tu et fratres tui spirituales, scilicet justi tamquam conservi,
unum dominum habemus; et ideo nolo a te adorari; sed tecum unum
dominum adorare. Hoc dicit Angelus considerando naturam humanam supra
se exaltatam, et ideo se conservum justorum, quasi jam non superiorem
dicit: et ideo non est adorandus. Quoniam autem est frater natura,
et frater gratia; de qua fraternitate loquatur, ostendit, scilicet
gratiae: unde dicit, habentium testimonium Jesu, quantum ad
divinitatem et humanitatem verbo et facto. Et dicit, habentium, quia
semper debent ad hoc esse prompti. Isaiae 43, vere vos testes mei,
dicit dominus. Deinde informat quae debeat adorare. Primo autem
ponit informationem. Secundo exequendi rationem, testimonium enim.
Dicit igitur, Deum adora, non me. Matth. 4, dominum Deum tuum
adorabis. Ipse enim est vere adorandus; quia ipse Christus licet
homo sit, tamen est verus Deus, sicut prophetae testificantur. Unde
dicit, enim, idest quia, spiritus prophetiae, idest quicquid
dixerunt prophetae per spiritum sanctum de Christo, quantum ad ejus
ineffabilem majestatem, testimonium est Jesu, idest testimonium
perhibent ipsi Christo salvatori hominum quod ipse Deus verus, et
ideo digne adorandus. Unde Isaiae 53, generationem ejus quis
enarrabit? Item Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Item
Psal. dominus dixit ad me, filius meus es tu et cetera. Item,
dixit dominus domino meo et cetera. Et vidi caelum. Postquam egit de
damnatione Babylonis, idest Ecclesiae malignantium, hic agit de
damnatione bestiae, et pseudo prophetarum, idest Antichristi et
pseudo apostolorum. Sic autem procedit. Primo ponit quoddam
praeambulum ad visionem. Secundo ipsam visionem, et ecce equus
albus. Praeambulum fuit, quia vidit caelum apertum; et caelo aperto
viso, vidit illa quae sequuntur. Visio vero est principaliter de
damnatione Antichristi et suorum complicum. Damnabit autem eos ipse
Christus, quem blasphemaverunt et cujus cultum impedierunt; et hoc
poterit; quia magnus et potens et sapiens est: cujus etiam bonitas
magna est, quam ignoraverunt, et ex hoc rei sunt. Primo ergo
describit ipsum Christum. Secundo ostendit culpam sive impietatem
Antichristi et suorum, et vidi bestiam. Tertio poenam sive
damnationem ipsorum, et apprehensa est. Quoniam autem Christus talis
ac tantus est, ideo omnino ei adhaerendum est. Unde circa primum
primo describit excellentiam Christi. Secundo subdit admonitionem ad
adhaerendum sibi, et vidi unum Angelum. Ipsum autem Christum
describit tripliciter. Primo quantum ad admirandam bonitatem.
Secundo quantum ad sapientiae sive notitiae claritatem, oculi ejus.
Tertio quantum ad eminentem potestatem, et in capite. Bonitatem
autem ejus describit dupliciter. Primo ex parte naturae humanae.
Secundo ex parte divinae, et qui sedebat. Dicit igitur, et vidi:
quasi dicat: ita intellexi per revelationem, damnationem Babylonis,
idest multitudinis perversorum communiter. Intellexi etiam damnationem
Antichristi et suorum specialiter, et etiam per quae sint
condemnandi: et hoc est quod dicit, et vidi, in visione, caelum,
idest secretum divinorum mysteriorum. Caelum enim dicitur a celando,
apertum, idest revelatum, scilicet per Christum praedicantem,
patientem, resurgentem, ascendentem. Hoc autem caelum ante Christi
adventum fuit clausum; quia adhuc non sic erat veritas revelata. Per
hoc autem quod aperto caelo viso, vidit Joannes ea quae sequuntur,
signatur quod per revelationem mentis factam in tempore veteris
testamenti per Christum, cognoscatur abundantius ipse Christus, et
quae ad ipsum pertinent, et similiter damnatio malorum. Proverb.
27, aperta sunt prata. Et ecce, apparuit mihi in visione, equus
albus, idest caro Christi: quae dicitur equus, quia ei insedebat
divinitas Christi ad expugnandum Diabolum. Proverb. 21, equus
paratur ad diem belli. Dicitur autem equus albus propter immunitatem
peccati. 1 Petr. 2, qui peccatum non fecit et cetera. Canticor.
5, dilectus meus candidus et rubicundus et totus desiderabilis. Et
qui sedebat. Descripta bonitate Christi secundum humanam naturam,
scilicet quantum ad finis utilitatem, unde dicitur equus, et quantum
ad excellentem sinceritatem, et sic dicitur albus: hic ostendit eam
secundum divinam naturam. Ejus autem bonitatem secundum divinam
naturam ostendit multipliciter. Primo quantum ad completionem
promissorum. Secundo quantum ad veritatem sive rectitudinem
documentorum, et verax. Tertio quantum ad punitionem malorum, et cum
justitia. Quarto, quantum ad protectionem bonorum, et pugnat.
Dicit igitur, et qui sedebat, scilicet filius Dei justus, sive ejus
divinitas, super eum, scilicet equum, idest super carnem assumptam.
Per hoc quod dicitur, sedebat, signatur quod Christus secundum
divinitatem insedebat humanitati, quasi equo, ad vincendum Diabolum.
Item notatur humiliatio filii humiliantis; quia exinanivit semetipsum
et cetera. Philipp. 2. Supra 6, ecce equus albus. Vocabatur
fidelis. Audivit in visione Christum vocari vel debere vocari
fidelem: per hoc signatur quod Christus est fidelis in promissionis
impletione, ut patet in redemptione generis humani. Psal. fidelis
dominus in omnibus verbis suis et cetera. Et verax, in sua
eruditione; quia nihil docet nisi verum, nec fallere potest, et ideo
ei credendum, cum dicitur. Roman. 3, est autem Deus verax et
cetera. Et cum justitia judicat, scilicet in puniendo malos sicut in
submersione Aegyptiorum. Exod. 14 et 15, et similiter in aliis
flagellis, sive sint corporalia sive spiritualia. Psal. justus
dominus et justitias dilexit et cetera. Potest etiam intelligi de
judicio quo retribuet bonis et malis in futuro. Supra 16, vera et
justa judicia tua. Et pugnat, scilicet pro suis contra malos, dando
suis constantiam et sapientiam, ut patet in martyribus et in aliis,
pugnat, scilicet in suis et per suos contra Diabolum et vitia, dum
dat eis virtutem pugnandi et vincendi. Exod. 15, dominus quasi vir
pugnator et cetera. Oculi autem ejus. Hic describit Christum
quantum ad sapientiae sive notitiae claritatem: quia clare omnia
videt: et hoc est, oculi autem ejus, idest ejus plena sapientia, qua
tamquam oculis videt omnia. Et dicit in plurali, ad significandum
sapientiae perfectionem, quia plenius et melius duobus oculis quam uno
videmus. Tamquam flamma ignis: quasi dicat: ejus sapientia clara et
plena est in cognoscendo ad modum ignis habentis flammam plenam et
claram. Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Vel oculi
ejus, idest dona spiritus sancti, quae ipse dat: quae recte dicuntur
oculi, quia faciunt hominem oculatum et bene videntem quae sunt
salutis: sunt tamquam flamma ignis, quia animam illuminant et
inflammant, et si quid sit rubiginis cremant. Supra 1, oculi ejus
tamquam flamma ignis. Iterum oculi ejus sunt praelati; quia debent
videre ad opus corporis Christi, scilicet Ecclesiae, et si boni sunt
tamquam flamma ignis sunt, ut luceant ad illuminandum, et ardeant ad
inflammandum alios. Joan. 5, ille erat lucerna ardens et lucens.
Et in capite. Hic describit Christum quantum ad eminentem
potestatem; quia magna valde est ejus potestas. Christi autem
potestatem ostendit multipliciter. Primo quantum ad honorificum
triumphum. Secundo, quantum ad nominis fastigium, et vocabatur nomen
ejus. Tertio, quantum ad subjectum exercitum, et exercitus.
Quarto, quantum ad virtuosum verbum, et de ore. Quinto quantum ad
potestativum actum, et reget. Sexto, quantum ad universale
dominium, et habet in vestimento. Circa primum. Primo, ostendit
Christi triumphum. Secundo, triumphandi modum, et vestitus. Circa
triumphum. Primo ostendit in Christo dignitatem triumphalem.
Secundo ostendit dignitatem esse inexplicabilem, habens. Dicit
igitur, et in capite ejus, idest in divinitate ejus, quae est caput
humanitatis in Christo, erant vel sunt, diademata multa, idest
multae victoriae: diadema enim idem est quod corona, quae solet esse
in victoribus signum victoriae. Ipse autem Christus virtute
divinitatis triumphavit de Diabolo, de Judaeis, de vitiis, maxime
in passione: suos etiam electos triumphare facit, quorum victoria
ipsius Christi est, quia ab ipso est. Unde recte dicitur in
plurali, multa diademata, propter multas victorias ejus per se et per
suos. Diadema autem dicitur, corona, quasi duo demens, scilicet
principium et finem; quia potestas ejus per quam triumphavit et
triumphat, omnino aeterna est. Daniel. 7, potestas ejus potestas
aeterna et cetera. Sic ergo ostenditur in Christo dignitas
triumphalis. Sed ne credatur quod dignitas sit explicabilis per aliqua
jam dicta vel dicenda, ideo recte subditur, habens, supple, scilicet
sic et erat habens, nomen scriptum et cetera. Videbat beatus Joannes
nomen scriptum in sessore equi albi, quod nomen nullus scit, nisi
ipse; per hoc signatur quod magnitudinem potentiae sapientiae et
bonitatis ejus nullus perfecte scit praeter ipsum. Dicit igitur,
nomen scriptum, scilicet Emmanuel, sive Deus homo, sive Jesus, in
idem redit. Per hoc nomen intelligitur bonitas Dei manifestata in
verbi incarnatione et in humana reparatione: quae quidem bonitas Dei
est ineffabilis. Per hoc autem quod dicitur scriptum, notatur
perpetuitas unionis divinitatis cum humanitate. Scriptum enim
stabilitatem habet, quod nemo novit nisi ipse: quia scilicet
ineffabile est nomen praemissum: nec potest sciri, quanta bonitas per
illud nomen importetur, ab homine. Potest etiam hoc intelligi de
nomine quod est Deus, vel verbum Dei, sicut post subditur: hoc enim
nomen non plene ab homine cognoscitur. Genes. 32, cur quaeris
nomen meum quod est mirabile? Sed quid est quod dicit? Nonne beatus
Joannes illud nomen novit, qui illud vidit scriptum? Item fideles
sciunt nomen Christi, sive dicatur Deus, quo nomine non est aliud
majus, sive verbum Dei, sive Deus homo. Respondeo. Nemo, idest
nullus homo praeter ipsum Christum, novit ad plenum ejus nomen; quia
incomprehensibile est. Bonitas, sapientia, et potestas importatur
per nomen ejus; sive illud nomen intelligatur nomen signans unionem
incarnationis, sive ipsam divinitatem praecise ut Deus et verbum
Dei. Ipse autem est perfectus sui cognitor; unde Damascenus, 1
Lib. cap. 3, ipse vero plus sui ipsius est contemplator. Aliter
potest dici, sicut tangit Glossa, quod ejus nomen nemo scit in
cognitione quae competit homini, ut ipse et qui sunt unum cum ipso,
sicut corpus sive membra sunt unum quiddam cum capite. 1 Corinth.
6, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Et vestitus. Hic ostendit
triumphi modum, quia per passionem triumphavit de Diabolo, et per
ejusdem virtutem meritum et exemplum facit electos triumphare: unde
dicit: et vestitus erat, idest vestitus est. Veste, idest carne qua
quasi operuit divinitatem. Aspersa sanguine, ad literam. Caro
domini fuit aspersa sanguine, aspersa in flagellatione ad columnam, et
in crucifixione et lateris apertione. Isa. 63, quare rubrum est
indumentum tuum, et vestimenta tua, sicut calcantium in torculari?
Vel veste etc. idest Ecclesia quae in suis martyribus occiditur.
Eccles. 2, quasi vestis est ipsius domini qui ei adhaeret, sicut
vestis homini. Et per hoc patet Christi familiaritas ad justos, et e
contrario. Item quia honorificat ipsum. Supra 1, vestitum podere.
Et vocabatur. Hic ostenditur ejus potestas quantum ad nominis
fastigium. Altissimum enim est. Nomen est verbum Dei: unde dicit:
et vocabatur nomen ejus verbum Dei, scilicet patris. Per hoc
signatur quod Christus est verbum patris, Joan. 1, et verbum erat
apud Deum. Recte autem post passionem agit de tam alto ejus nomine,
ut ostendatur ille qui passus est, verus Deus esse. Rom. 9, qui
est Deus benedictus in saecula, amen. Sed quare dicitur filius
verbum, cum verbum transeat et evanescat? Item aut dicitur verbum
Christus secundum similitudinem verbi interioris, aut exterioris. Si
interioris; contra. Verbum interius, scilicet cogitatio, est
inefficax per se: quia non elicit effectum per se. Sed filius habet
plenam efficaciam. Ergo et cetera. Si exterioris; contra. Quia
verbum exterius vanum est et aerem percutit. Respondeo. Secundum
Augustinum et secundum Anselmum, dicendum quod filius dicitur verbum
patris, quia emanat a patre per modum naturae sive generationis; et
repraesentat in se patrem perfectissime, sicut verbum interius,
scilicet cogitatio sive notitia procedit sive nascitur de mente; et
nihil menti similius quam ejus verbum, scilicet cogitatio, vel
intelligentia. Unde Anselmus in Monol. cap. 63: restat igitur
hoc solum verbum illius esse solius, de quo nascendo habet esse, ad
omnimodam similitudinem existit. Aliae sunt rationes, sicut jam
patebit. Ad primum dicendum, quod non ponitur similitudo quantum ad
illud quod est ignobilitatis. Ad aliud dicendum sine praejudicio,
quod filius Dei dicitur verbum patris principaliter secundum
similitudinem verbi interioris, ut dictum est secundum Augustinum et
Anselmum. Dicitur etiam secundum similitudinem verbi exterioris, ut
patet ex Glossa, licet non ita principaliter: et hoc dicitur uno modo
per respectum ad creaturam quamlibet quantum ad opus conditionis: quia
sicut aliquis facile profert verbum: ita Deus per verbum suum, idest
filium, facit omnia. Psalm. dixit et facta sunt. Nota Glossam.
Alio modo per respectum ad creaturam rationalem specialiter quantum ad
opus reparationis; quia sicut verbum exterius manifestat aliis secretum
mentis: ita filius manifestavit hominibus patrem prius eis ignotum.
Joan. 17, manifestavi nomen tuum et cetera. Haec duplex ratio ex
parte verbi exterioris tangitur in Glossa. Ad objecta jam patet quod
non tantum sumitur nomen verbi ad divina, quantum ad inefficaciam vel
transitum et hujusmodi. Et exercitus. Hic ostenditur Christi
potestas quantum ad subjectum exercitum, scilicet fidelium qui ei
obediunt et ipsum imitantur. Hunc autem exercitum describit, primo
quantum ad pugnandi strenuitatem, sub nomine exercitus. Secundo
quantum ad ecclesiasticam unitatem, sine qua nihil Deo placet, qui
sunt in caelis. Tertio quantum ad imitationis conformitatem,
sequebatur eum. Quarto quantum ad imitantium idoneitatem, in equis.
Ubi describitur eorum idoneitas, tum ex parte corporis, tum ex parte
animae, vestiti. Ex parte corporis dupliciter. Primo quantum ad
aptitudinem, respectu operis; ideo corpora dicuntur equi, quia apta
ad currendum per opera bona. Secundo quantum ad munditiam ipsius
corporis, albis. Similiter ex parte animae dupliciter. Primo
quantum ad decorem meritorum in generali, vestiti bysso. Secundo
quantum ad decorem sinceritatis in speciali, albo et mundo.
Sinceritas autem duplex est necessaria: scilicet quantum ad
intellectum a nigredine erroris: unde dicit: albo. Et quantum ad
affectum a sorde affectionis, vel concupiscentiae: unde sequitur: et
mundo. Dicit igitur: et exercitus, idest coetus sive multitudo
fidelium contra Diabolum, carnem et mundum pugnantium ad modum
exercitus, quia militia est vita hominis super terram. Job 7, qui
sunt in caelo, numero et merito, quia alibi non fit vera et salubris
pugna etiam si mortem quis sustineat. Unde Gregorius in Gregoriano:
quisquis extra Ecclesiae unitatem patitur, poenas pati potest, martyr
fieri non potest. Vel, in caelo per desiderium et intentionem.
Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Sequebantur, idest
sequuntur eum, scilicet Christum, sicut servi dominum, sicut milites
principem. Sequuntur inquam, imitando et obediendo. Matth. 10,
qui non acceperit crucem suam et cetera. In equis, idest in
corporibus in quibus currunt quasi cum equis, per viam boni operis,
quos amor Dei stimulat ad bonum. Zachar. 10, posuit eos quasi
equum gloriae suae in bello. Albis, idest mundis qui ab illicitis
cohibentur. Supra 7, dealbaverunt stolas suas, (idest corpora) in
sanguine agni. Vestiti, idest ornati. Bysso, idest veste byssina;
hoc est ornatu meritorum decorantium ad modum vestis byssinae: quia
merita cum magno labore acquiruntur, sicut byssus cum magno labore ad
candorem ducitur. Prov. ultimo, byssus et purpura indumentum et
cetera. Albo, ex parte intellectus contra deformitatem erroris.
Supra eodem: datum est illi ut cooperiat se byssino splendido et
candido. Mundo, ex parte affectus contra sordem concupiscentiae vel
affectionis. Matth. 5, beati mundo corde quoniam ipsi Deum
videbunt. Byssus byssi, genus est lini mollissimi et candidissimi:
et est generis feminini: tamen hic ponitur in masculino, quia sacra
Scriptura non est subjecta regulis grammaticae. Aliqui tamen libri
habent byssino; et est idem sensus. De ore. Hic ostenditur ejus
potestas quantum ad virtuosum verbum: quia virtuose praedicavit
comminando poenam judicii, quam virtuose infert malis, sicut prius
annuntiavit: unde dicit: et de ore, idest de praedicatione. Ejus,
scilicet Christi. Procedit. Loquitur pro statu Christi in carne
mortali quando praedicabat: et quia idem modo praedicat per suos
praedicatores; fortasse ideo loquitur, quasi de praesenti. Aliqui
tamen libri habent, procedebat. Gladius, idest sententia divini
judicii quae incidit illicitos cogitatus et motus malos. Dividet etiam
malos a Deo et a sanctorum consortio. Acutus, quia virtuose separat
hominem a vitiis sententia judicii: considerata tamen cum adjutorio
gratiae. Item efficaciter separabit malos a bonis in judicio. Supra
1, et de ore ejus gladius et cetera. Ut in ipso, idest cum ipso per
praedicationem annuntiato. Percutiat, perdendo. Omnes gentes,
idest omnes gentiliter viventes, etiamsi sint Judaei genere:
percutiat inquam, quosdam ad vitam, qui scilicet convertebantur;
quosdam ad mortem, qui scilicet pejores fiebant. Et quod dicit,
omnes gentes, potest intelligi de ipso praedicante per se et per suos
praedicatores. Et reget. Hic describit Christum quantum ad
potestativum actum. Et primo quantum ad actum regendi respectu bonorum
et malorum communiter. Secundo quantum ad actum reparandi respectu
bonorum specialiter, et ipse. Dicit igitur: et reget omnes:
scilicet homines tam conversos quam alios dum sunt in statu viae. In
virga ferrea, idest in potestate invincibili vel justitia inflexibili.
Bonos enim regit dum sunt in statu viae, ipsos conservando, nutriendo
spiritualiter, et promovendo. Malos vero regit puniendo vel
corrigendo. Psalm. reges eos in virga ferrea. Et ipse, quia alia
creatura non poterat. Calcat, idest calcavit, hoc est suppeditavit
pressit et destruxit, scilicet per passionem et resurrectionem.
Torcular, idest mortem aeternam, quae sicut torcular habet pressuram
et torturam magni cruciatus. Dicitur autem torcular vini, propter
acerbitatem poenae quae inebriat replendo et dejiciendo damnatos.
Jerem. 51, inebriabo eos ut sopiantur et cetera. Vini inquam,
furoris irae Dei, idest vehementis irae, idest eiusmodi inebriatio
erat inferenda ex divina justitia graviter puniente. Ideo ergo divina
justitia dicitur furor irae, quia ea graviter et actualiter puniente,
videtur Deus iratus ad modum furiosi. Ad significandum ergo
magnitudinem poenae quae debebatur hominibus, nisi Deus pro eis passus
esset: et ponitur non tantum nomen irae, sed etiam dicitur furor
irae. Ex hac similiter ratione dicitur supra 16, date illi calicem
vini indignationis irae ejus. Dei omnipotentis, scilicet patris vel
Trinitatis. Ex hoc patet quod nisi filius nos reparasset per
clementiam, poterat nos punire per justitiam et invictam potentiam.
Ex hoc etiam patet, quia poterit Antichristum et suos damnare, de
quibus infra sequitur. Eccles. 1, unus est altissimus creator
omnium omnipotens. Et habet. Hic describit Christum quantum ad
universale dominium, ad quod significandum, vidit scriptum in
vestimento et femore ejus. Rex regum. Hoc dicitur specialiter
quantum ad dominium super majores dominatores, scilicet reges et
hujusmodi multi potentes. Et dominus dominantium. Hoc dicitur
quantum ad omnes dominatores communiter; et per hoc ostenditur esse
dominus omnium rerum universaliter; quia si est dominus dominantium,
est et dominus rebus quibus dominatur. Item quod est dominus
dominantium est signum certum majestatis infinitae quae omnibus rebus
universaliter dominatur. Vel moraliter, ut tangit Glossa. Nota
quod vestimentum dicitur humanitas assumpta, qua fuit divinitas quasi
vestita. Philipp. 2, et habitu inventus ut homo. Femur est idem,
sed differenti ratione. Vestimentum enim dicitur inquantum assumpta.
Femur, inquantum est propagata a parentibus; ideo enim dicitur femur
secundum Glossam, ut denotetur de vera progenie parentum fuisse. Per
femur enim propago carnis accipitur: unde Genes. 24, pone manum
tuam sub femore meo, ut adjurem te per dominum Deum et cetera.
Praevidit enim dominum de suo femore nasciturum, per quem adjuravit
servum. Per hoc autem quod dicitur, scriptum, notatur perpetuitas
dominicae dominationis. Psalm. et dominatio ejus in omni generatione
et generationem. Est autem sensus praedictorum verborum, ac si
diceretur: Christus etiam ex parte humanitatis unitae divinitati,
dominatur omnium universaliter in perpetuum. Vel secundum beatum
Gregorium super hunc locum: unde mundo innotuit, ibi de se ultionis
sententiam infixit. Supra 17, dominus dominorum est et rex regum.
Et vidi. Descripta excellentia Christi, hic ponitur monitio ad
adhaerendum ipsi: unde inducit Angelum clamantem hominibus ut veniant
et congregentur ad ipsum Christum qui dabit eis aeternum convivium.
Per quem Angelum signantur praedicatores qui monent homines adhaerere
Deo Christo. Primo ergo tangitur ipse admonitor. Secundo ipsa
monitio, et clamavit. Tertio admoniti, dicens omnibus. Quarto
modus sive materia admonitionis, venite. Dicit igitur: et vidi unum
Angelum, idest coetum praedicatorum, qui dicuntur Angeli, quia
hominibus annuntiant quae sunt salutis. Intelligitur in nomine Angeli
scientia quae debet esse in praedicatore. Isa. 18, ite Angeli
veloces et cetera. Dicit autem, unum Angelum, propter uniformitatem
doctrinae; quia omnes docent fidem et bonos mores. Eadem ratione
dicitur supra 8, et audivi vocem unius aquilae et cetera. Stantem,
per vitae rectitudinem, in contemptu terrenorum, in desiderio
aeternorum. Tob. 5, invenit juvenem stantem splendidum et cetera.
In sole, idest in magna claritate exempli. Matth. 5, vos estis
lux mundi. Et sic tanguntur quatuor quae debent esse in
praedicatoribus: scilicet officii auctoritas, doctrinae uniformitas,
vitae sanctitas, exempli claritas. Vel, in sole, idest ardore
tribulationum, in quo debent stare recti et stabiles sine combustione.
Jonae 1, exortus est sol cum ardore. Vel, in sole, secundum
Glossam, idest veritatem in manifesto proponentes. Simile 2 Reg.
12, ego faciam hanc rem in conspectu solis hujus. Et clamavit,
praedicando: et notatur in hoc zelus animarum. Voce magna. Vox
praedicationis est magna, quando habet adjunctum desiderium magnum
juvandi animas. Item quando confirmatur auctoritate Scripturae.
Matth. 13, ideo omnis Scriba doctus in regno caelorum similis est
homini patrisfamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera. Item
quando roboratur exemplo vitae: unde Isidorus 3 Lib. de summo
bono: qui non vivit sicut docet, ipsam quam praedicat veritatem
contemptibilem facit. Dicens omnibus avibus, idest justis a
terrenitate elevatis, et agilibus in profectu boni operis. Quae
volabant, alis contemplationis. Per medium caeli, idest per bona
caelestia, cum mensura et discretione. Per hoc enim quod dicitur
medium, notatur mensura contemplationis: ut scilicet non nimis
ascendat per temeritatem, nec nimis descendat per pusillanimitatem.
Vel, per medium caeli, scilicet Empyrei, discurrendo scilicet per
ordines Angelorum, considerando, cum intimo sapore, quantus sit
ardor Seraphim, quanta lux Cherubin, quanta discretio thronorum,
quanta praeeminentia dominationum, qui principatibus et potestatibus
praesint, quanto moderamine omnis terrena potestas constituitur per
principatus, quanta virtute potestates contrariae per potestates
coercentur, quantum est donum virtutum a quibus prodigia et signa
fiunt: quantum est donum Archangelorum et Angelorum, a quibus
secreta Dei hominibus manifestantur. Item debent discurrere per
cuneos prophetarum, conventus praedicatorum, choros apostolorum,
exercitus martyrum, collegia confessorum, consortia monachorum et
anachoritarum, choreas virginum, contubernia matronarum. Deinde
transeundum ad fontem qui est in medio Paradisi, id est beatam
virginem, quae inundat plenissime fluminibus gratiae et gloriae.
Deinde ad virgultum in quo omnes recreantur in gloria, scilicet ad
dominum Jesum. Inde colligitur vinum dilectionis summae quo bene
potantur ad ebrietatem: et inde etiam emanat sapor vini inebrians
justos spirituales in via usque ad terrenorum oblivionem. Item ficus
dulcedinis dulcorantis bonos in patria, et etiam justos in via, ut
suspirent ad aeterna. Item malagranata ordinatae conversationis et
mentis fervidae, qua parati sunt pro domino in carcerem et in mortem
ire. Sunt autem alae sex contemplationis. Prima est desiderii
expectatio. Secunda circumspectio. Tertia intuitio. Quarta
admiratio. Quinta exultatio. Sexta dilectio. Ad longam enim
desiderii expectationem sequitur circumspectio; circumspectioni
intuitio, et sic de aliis. Venite. Hic ostenditur modus sive tenor
admonitionis: et primo ponitur ipsa monitio. Secundo allectiva
ratio. Ad coenam. Ratio autem ponitur duplex: scilicet duplex
refectio quae dabitur in patria, eis qui Christo adhaeserunt in via.
Una refectio erit de divina fruitione. Unde dicitur, ad coenam
magnam. Alia de malorum damnatione. Unde sequitur. Ut manducetis
et cetera. Dicit igitur. Venite, per desiderium mentis. Jacob.
4, appropinquate Deo et cetera. Et congregamini, scilicet
spiritualiter per desiderii unitatem, vel per unitatem caritatis. 1
Esdrae 3, congregatus est populus quasi vir unus. Ad coenam
magnam, idest ad Deum qui nobis erit plena refectio. Unde beatus
Bernardus in Lib. de diligendo Deo: se dedit in meritum, se servat
in praemium, se apponit in refectionem animarum sanctarum. Unde autem
dicit magnam; quia perfectissima et plenissima erit illa refectio: et
quicquid desiderabitur, totum habebitur in fruitione beatissimae
Trinitatis. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Ut
manducetis, scilicet in patria. Carnes regum et carnes tribunorum;
idest ut delectemini in cruciatu reproborum, tam majorum quam minorum.
Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Hoc autem
intelligendum de cruciatu malorum, non inquantum est cruciatus sive
afflictio absolute; sed secundum quod in ea manifestatur divina
justitia, in cujus consideratione beati delectabuntur, quia ordinat
peccatum et peccatores in poena. Unde Augustinus in Lib. de natura
boni: peccantes in suppliciis ordinantur. Distinguuntur autem hic
reprobi multipliciter. Distribuuntur autem secundum statum
multiplicem. Primo, secundum statum potestatis saecularis: et hoc
tum majoris, unde dicit, regum: tum mediocris, unde sequitur, et
carnes tribunorum. Tribunus dicitur qui praeest uni tribui. Graece
autem dicitur chiliarchus, Latine millenarius. Tum minoris; et
tales dicuntur fortes, non solum per potestatem illam quam habent; sed
per perversitatem ad male agendum; quia multi qui non sunt magnae
potestatis, magnas malitias exercent. Secundo quantum ad statum
regiminis spiritualis, quod est in Ecclesia. Et tanguntur subditi,
cum dicitur, equorum; quia debent regi a praelatis, sicut equus a
sessore. Item praelati, cum subditur: sedentium in ipsis, id est
praesidentium eis per effectum regendi, licet male regunt eos. Tertio
quantum ad statum conditionis corporalis. Tum libertatis: unde
dicit: liberorum. Tum servitutis, unde sequitur: et servorum.
Potest tamen intelligi spiritualiter utrumque, ut tangit Glossa.
Quarto, quantum ad statum fortunae temporalis, quae est duplex:
scilicet indigentiae. Unde dicitur, pusillorum, scilicet secundum
temporalem facultatem. Item opulentiae: unde sequitur, et magnorum,
scilicet magnitudinem mundanae opulentiae. De his Ezechiel. 39,
dic omni volucri et universis avibus, convenite properate et cetera.
Et vidi bestiam. Postquam descripsit ipsum Christum, hic ostendit
impietatem Antichristi et suorum, propter quam digni erunt
damnatione; quia scilicet totis viribus impugnabunt Christum et ejus
cultores. Unde dicit, et vidi, interno aspectu. Bestiam, idest
Antichristum. Et reges terrae, idest pseudo ejus apostolos, qui
videbuntur reges aliorum per doctrinam, et etiam per potentiam; quia
magnam potestatem temporalem habebunt; quia principes obedient eis.
Et dicit, terrae, quia non quaerent nisi terram. Vel, terrae,
idest hominum terrenorum, qui eis obedient. Et exercitus eorum,
scilicet Antichristi et suorum servientes Antichristo et
pseudoapostolis. Congregatos, per cordium unanimitatem. Ad
faciendum praelium, per blasphemias, per doctrinas erroneas, per
miracula, et alia multa, quibus studebunt fidem Christi extinguere.
Cum illo, idest contra illum, qui sedet in equo, idest contra
Christum: de quo supra eodem, ecce equus albus et qui sedebat et
cetera. Et cum exercitu ejus, idest contra fideles, qui sunt
exercitus Christi, contra quos pugnabunt modis praetactis, et etiam
disputationibus, promissis ac donis, minis ac flagellis et aliis
modis. Daniel. 9, consurget rex impudens facie, et interficiet
robustos et populum sanctorum. Et post sequitur, et contra principem
principum consurget. Et apprehensa. Hic ostendit ipsam damnationem
Antichristi et suorum. Et primo damnationem Antichristi et
pseudoapostolorum. Secundo damnationem aliorum per eos seductorum.
Et ceteri. Circa primum primo ostendit damnationem ipsorum. Secundo
damnationis modum, vivi missi sunt. Dicit igitur. Et apprehensa est
bestia, idest captivatus est in aeterna poena Antichristus. Loquitur
autem pro statu damnationis ejus. Et cum illa pseudopropheta, idest
coetus pseudoapostolorum, qui videbantur veri praedicatores, cum
essent pseudo, idest falsi. Propheta enim quandoque idem est quod
praedicator. Et dicit in singulari, propter uniformitatem in
intentione et malitia. Illi enim erunt vulpeculae Sansonis, habentes
caudas colligatas cum facibus. Judicum 15, qui fecit signa, idest
miracula. Coram ipsa, idest ad beneplacitum et jussum Antichristi.
Matth. 24, surgent pseudochristi et pseudoprophetae et cetera.
Quibus, scilicet signis. Seduxit, idest seorsum a fide Catholica
duxit. Eos qui acceperunt characterem bestiae, idest fidem
Antichristi in mente. Fides enim Antichristi erit character ipsius
in mentibus infidelium, licet invisibilis; sicut fides Christi, est
signum Christi in cordibus fidelium. Et qui adoraverunt, corpore.
Imaginem ejus. Unum ergo pertinet ad mentem, aliud ad corpus.
Vel, character, idest signum Antichristi per potestatis ejus
confessionem ex parte oris. Et qui adoraverunt etc. per pravitatis
ejus imitationem, sive conformitatem. Supra 13, si quis adoraverit
et cetera. Gregorius in Gregoriano: Antichristus cum omnibus
sequentibus suis interveniente mundi fine damnabitur. Vivi. Hic
ostenditur modus damnationis Antichristi et pseudoapostolorum; quia
scilicet acerbissime flammis sulphureis et foetentibus cruciabuntur.
Unde dicit: hi duo, scilicet bestia et pseudopropheta: quia fuerunt
copulati in culpa. Missi sunt vivi. Per hoc notatur acerbitas
poenae: quasi dicat, acerbissime punientur, et gravius quam alii ad
similitudinem ejus, quia vivi comburentur: et hoc est quia gravius
offenderunt. In stagnum, idest in abundantiam. Ignis, scilicet
infernalis. Ardentis sulphure, idest ardentis cum foetore, sicut
ignis ardens in sulphure foetorem habet adjunctum. Infra 20,
Diabolus missus est in stagnum et cetera. Et ceteri. Hic agitur de
damnatione minorum: quae minor erit; quia minus peccaverunt quam illi
per quos seducti sunt. Describitur autem horum damnatio. Primo per
respectum ad Christum cujus fidem contempserunt, et ideo ab ipso
damnabuntur. Secundo per respectum ad sanctos, quorum vitam
neglexerunt, et ideo erunt in opprobrium coram eis, et ipsi
delectabuntur in consideratione poenae ex divina justitia eis
inflictae. Et omnes. Dicit ergo, et ceteri, scilicet qui secuti
sunt Antichristum et pseudo apostolos, et seducti sunt per eos, sicut
ante praemissum est, occisi sunt, morte aeterna, in gladio, idest in
judiciali sententia, quae quasi gladio separabit malos a Deo et a
sanctis, sedentis super equum. Christi praesidentis suae humanitati:
quasi dicat: quia minores sunt in culpa, punientur communi poena
reproborum quae gladio intelligitur. Job 19, fugite a facie gladii
et cetera. Qui procedit, idest processit, de ore, idest
praedicatione ejus; quia sicut praedicavit, sic implebitur. Vel,
procedit, etiam nunc, ex ore, idest praedicatoribus, qui sunt os
ejus. Tangit id quod dictum est supra eodem, et de ore ejus et
cetera. Et omnes aves caeli, idest justi, volantes per
contemplationem, vel desiderium ad caelestia, saturatae sunt carnibus
eorum, idest delectati sunt videndo poenam eorum, considerando divinam
justitiam in ea. Isaiae ultimo: et erunt usque ad satietatem visionis
omni carni.
|
|