Caput 20

Et vidi Angelum et cetera. Hic agitur de damnatione Diaboli et Daemonum. De Diabolo tamen expressius agitur: et in ejus damnatione, damnatio Daemonum simul intelligitur. Christus autem eum damnabit, et poterit ipsum damnare sicut potuit eum in primo adventu ligare, sicut dicit Glossa. Primo ergo ostenditur ligatio Diaboli facta per Christum in adventu primo. Secundo ejus damnatio facienda per ipsum in adventu secundo, et cum consummati fuerint. Circa ligationem primo ostenditur primus adventus Christi. Secundo ostenditur in eo potestas ligandi, habentem. Tertio ipsa ligatio Diaboli, et apprehendit. Quarto fructus ipsius ligationis, et vidi sedes. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita per revelationem intellexi damnationem Babylonis et Antichristi ac suorum. Intellexi etiam damnationem Diaboli fiendam per Christum, qui ipsum in primo adventu ligavit: et hoc est: et vidi Angelum, idest Christum, descendentem de caelo, idest de sua altitudine se humiliantem, per carnis assumptionem. Psal. inclinavit caelos et descendit. De hoc magis dictum est supra 10, et vidi Angelum et cetera. Habentem clavem abyssi, idest potestatem claudendi abyssum, idest corda impiorum tenebrosa, ne scilicet Diabolus per eos quantum vellet procedat ad pervertendum alios actu exteriori. Vel. Abyssus, idest ipse Diabolus tenebrosus, quem Christus potest claudere, idest ejus malitiae exitus ad actum. Et catenam magnam, idest potestatem magnam ingerendi poenam et omnes impios. Per clavem ergo et catenam potestas Christi signatur: sed per clavem inquantum claudit exitum nocumento: per catenam inquantum constringit supplicio. Primum respectu culpae. Secundum respectu poenae. Sed contra: supra 9 dicitur, vidi stellam, idest Diabolum, de caelo cecidisse, et data est illi clavis putei abyssi. Quomodo ergo Diabolus et Christus in eadem potestate conveniunt? Respondeo. Non est eadem potestas. Diabolus enim dicitur habere clavem putei abyssi; quia ex permissione divina potestatem habet ad tentandum amplius impios, quos dejicit in ampliora peccata. Christus autem dicitur habere clavem abyssi; quia potestatem habet claudendi Diabolo et impiis egressum ad opera prava, ut non tantum aliis noceant, quantum vellent: hoc autem est bonum, primum vero malum. In manu, idest in operatione passionis et resurrectionis, secundum Glossam, quia per virtutem passionis et gloriam resurrectionis, per quam factus est potens super Daemones, etiam inquantum homo cohibere potest eos. Vel, in manu, scilicet in libito in facultate suae voluntatis; quia illa facultate potest quando vult uti. Et apprehendit. Hic ostenditur ipsa ligatio Diaboli. Et quia est nunc ligatus, quod tandem solvetur: ideo primo ostenditur ejus ligatio facta per Christi passionem. Secundo ejus solutio futura ante mundi consummationem, et post hoc. Circa primum primo ostenditur necessitas: quia scilicet Diabolus est totus sitibundus ad animarum seductionem. Secundo tempus, scilicet quo durabit ligatio, et ligavit. Tertio locus ubi eum scilicet ligavit, et misit. Quarto modus, et clausit. Dicit igitur, et apprehendit, scilicet Angelus, idest Christus, hoc est malitiam tenuit, ne in actum procederet quantum vellet, sicut post exprimit in verbo ligandi. Vel, apprehendit, idest Diabolum peccasse, in procuratione mortis suae manifestavit cohibendo ipsum. Draconem, idest Diabolum: quem sic vocat propter violentiam; quia draco est genus serpentis violenter opprimens. Serpentem, per astutiam. Genes. 3, serpens erat callidior et cetera. Antiquum, per consuetam nequitiam, qui est Diabolus, per dejicientem superbiam, quia propter superbiam cecidit. Diabolus autem interpretatur deorsum fluens. Et Satanas, per incitantem malitiam. Satanas enim interpretatur adversarius. 1 Petri 5, adversarius vester Diabolus circuit quaerens quem devoret. Et ligavit eum, idest potestatem ejus coercuit ne noceat electis, quantum ante ejus adventum. Gregorius super hunc locum: potentia divinae dispensationis astringitur, ne inquantum nocere valet effrenetur. Per mille annos, idest per universum tempus, a tempore passionis Christi, usque ad tempus Antichristi. Numerus enim millenarius est perfectus; quia terminat numeros praecedentes; nec ultra eum est alius numerus, nisi per resumptionem: unde recte signat universitatem. Sic exponit Augustinus vigesimo libro de civitate Dei, inducens illud exemplum, verbum quod mandavit in mille generationes, idest in omnes. Vel secundum Glossam, tempus a passione Christi, usque ad tempus Antichristi signatur per mille annos; quia illud tempus hominibus conceditur, ut praemium acquirant per meritorum perfectionem. Et misit eum, permissive, in abyssum, idest in corda tenebrosa impiorum. Glossa, ejectus a fidelibus. Et bene dicit, misit, quia nihil potest, nisi permissus. Matth. 8, si ejicis nos et cetera. Gregorius super hunc locum: antiquus hostis in abyssum mittitur; quia relegatus a bonorum cordibus apud reproborum mentes reclusus eis atrocius dominatur. Et clausit. Hic ostenditur modus ligationis. Ligavit autem eum dupliciter. Tum ipsum fortiter cohibendo, scilicet ut non possit procedere, et clausit, scilicet eum infra limitationem suae potestatis, vel in cordibus impiorum: quasi dicat: ei potestatem subtraxit nocendi: quandoque tamen permittit occulto et justo judicio. Job 38, quis conclusit ostiis mare? Idest Diabolum; scilicet Christus. Primum ostium fuit incarnatio, aliud passio, aliud resurrectio, aliud ascensio. Tum fideles firmiter muniendo, scilicet sigillo passionis. Et signavit super eum, idest sigillum posuit super ipsum sic clausum. Quod autem dicitur super, notat detentionem et cohibitionem suae malitiae. Posuit inquam, sigillum, idest signum crucis, cujus virtute fideles eum repulerunt. Ezechiel. 9, omnem super quem videritis tau, ne occidatis, ut non seducat per tentationes interiores vel exteriores, per se vel per alios, gentes, idest electos de diversis gentibus, donec consummentur mille anni, idest donec compleatur universum tempus a passione usque ad tempus Antichristi. Sed contra. Nonne modo seducit? Respondeo. Sic, eos qui nolunt bene uti armis sibi a Christo datis, vel quae darentur si vellent. Ante passionem autem non habebant homines tanta adjutoria; quia tunc non fuit tanta gratia. Item nec tam efficacia sacramenta. Item nec exemplum Christi. Item nec passio sua adhuc fuerat. Item ante adventum Christi, omnes trahebantur ad Limbum. Modo aperta est janua: unde modo ligatus est respectu temporis quod praecesserit ejus adventum ac passionem, post hoc. Hic ostenditur futura solutio jam ligati. Et post hoc oportet, necessitate immutabilitatis; quia Deus sic disposuit. Vel, oportet, idest necesse est necessitate magnae virtutis, scilicet ad examinationem electorum, illum solvi, idest laxari, quantum ad potestatem prius ligatam, modico tempore, scilicet tribus annis et dimidio, scilicet tempore Antichristi. Matth. 24. Et nisi breviati fuissent et cetera. Gregorius in Gregoriano: tunc antiquus hostis suis membris traditus, pauco quidem in tempore, sed multa contra nos laxabitur virtute. Et vidi. Hic ostenditur fructus ligationis, qui est duplex: scilicet opportunitas merendi in via, et perceptio praemii in patria: et ad utrumque horum debent fideles attingi. Primo ergo tangitur regulatio status. Secundo perceptio aeternae gloriae, et animas. Tertio subditur excitatio humanae desidiae, haec est resurrectio. Circa primum primo ostenditur obedientia subditorum, cum vocantur sedes. Secundo regimen praelatorum, et sederunt. Tertio, quia necessitas officii ad hoc cogit, ostenditur auctoritas ipsorum, et judicium. Dicit igitur, et vidi sedes, idest subditos paratos subesse praelatis obediendo, juxta illud Psalmistae: ut jumentum factus sum apud te. Et sederunt, scilicet praelati. Super illas, sedent praelati in subditis cum eos recte regunt. Supra 4, et in circuitu sedis etc. sedilia dicuntur ibi subditi. Ne autem sint torpidi, stimulat eos auctoritas officii injuncti: unde sequitur: et judicium, idest potestas judicandi, idest regendi subditos. Datum est illis, scilicet a Deo, quia specialiter bonos pastores instituit dominus. Supra 3, faciam illum columnam et cetera. Posset etiam intelligi pro statu futuro, et vidi sedes, idest auctoritatem multiplicem perfectorum. Et animas. Hic tangitur perceptio gloriae quae habetur ex meritis. Unde primo ostenditur meritum. Secundo praemium, et vixerunt. Tertio per oppositum ostenditur damnatio malorum, et ceteri. Circa primum primo ostenditur meritum martyrum. Secundo confessorum, et qui non adoraverunt. Vel meritum justorum ostenditur primo quantum ad operationem boni. Secundo quantum ad declinationem mali. Dicit igitur: et animas, scilicet vidi. Decollatorum, idest martyrum qui decollati fuerunt, et hoc propter testimonium Jesu, idest quod exhibuerunt Christi humanitati, in qua et per quam salvat nos. Jesus enim interpretatur salutaris. Et est nomen filii in humanitate assumpta. Luc. 2, vocatum est nomen ejus Jesus et cetera. Et propter verbum Dei. Idest propter testimonium quod dederunt Christo, quantum ad divinitatem. 1 Joan. 1, quod fuit ab initio et cetera. Et vidi, similiter. Animas eorum qui non adoraverunt bestiam, idest Antichristum in seipso. Neque imaginem ejus, idest statuam, ad literam. Vel, imaginem, idest apostolos falsos ipsius in quibus ejus conformitas apparet. Nec acceperunt characterem idest signum. Ejus in frontibus, scilicet in manifesta confessione. Aut in manibus suis, idest in impia operatione: et sic describit confessores, quantum ad declinationem duplicis mali: scilicet nefandae adorationis, tum in se, tum sua imitatione: sive imago intelligatur corporaliter, sive spiritualiter pro pseudo apostolis. Item impiae consignationis. Supra 14, si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus et cetera. Et vixerunt. Hic ostenditur praemium: et hoc quantum ad primam stolam. Et tangit duo bona gloriae. Unum est vitae plenitudo. Secundum honoris celsitudo: unde sequitur: et regnaverunt. Dicit igitur: et vixerunt: quasi dicat: non solum vivent in futuro post judicium, sed etiam jam vixerunt, idest jam vitam receperunt qua vivent. Haec autem vita est ex conjunctione ad vitam increatam: haec autem vita habet plenam felicitatem. Unde Augustinus, 6 Lib. de civitate Dei: eam quippe vitam ubi est sine fine felicitas. Et regnaverunt, per regiam dignitatem. Cum Christo, qui in aeternum regnat, unde similiter et ipsi. Haec duo bona sunt contra duplex malum poenale viae: scilicet contra miseriam mortis, et contra utilitatem vitae, aut ipsam mortem. Subjacet enim homo hic multiplici utilitati. Propter haec bona gloriae ait apostolus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Mille annis, idest per universum tempus quo paulatim colligitur numerus electorum usque ad finem mundi; quia usque tunc animae regnant exutae sine corporibus cum Christo: postea vero resument corpora et in eis sine fine regnabunt. Per millenarium ergo signatur totum tempus, quo animae cum Christo regnant in patria, donec impletus sit numerus electorum: et accipiatur large tempus, ut cum dicitur: lux perpetua lucebit sanctis tuis et aeternitas temporum. Sed objiciunt Judaei, quod, si verum dicit Joannes, ergo post mille annos terminabitur regnum Christi. Responsio jam patet: quia per mille annos non signatur numerus mille annorum, cum de numero loquatur beatus Joannes in hoc libro ratione mysterii, ut patet supra 13 in fine et 14 in fine. Igitur per mille annos signatur totum tempus quo colligitur et successive impletur numerus electorum; post vero animae simul cum corporibus regnabunt. Et ceteri: quasi dicat: ita mortui propter Christum vel in Christo vivent vita gloriae et e contrario. Ceteri mortuorum, idest alii inter mortuos morte naturae. Alii scilicet a praedictis. Vel secundum Glossam, ceteri mortuorum, idest ceteri a praedictis in anima mortui. Non vixerunt, scilicet vita immortalitatis quasi dicat: in mortem aeternam ceciderunt. Donec consumentur mille anni, idest donec compleatur tempus quo colligitur numerus electorum: tunc enim simul in anima et corpore morientur. Matth. 25, ibunt hi in supplicium aeternum isti autem in vitam aeternam. Ex praemissis patet fructus ligationis Diaboli; quia per hoc fideles melius proficient in via, et iterum liberius ac facilius percipiunt praemium in patria; quia per ejus tentationes non sic impediuntur consentiendo, cum potius vincant; et quia non potest eos trahere ad Limbum eo modo quo prius, cum sit aperta janua. Sed quomodo dicitur, non vixerunt, cum anima semper vivat, quia immortalis? Respondeo. Est vita animae multiplex, scilicet vita qua in se vivit naturaliter: hanc nunquam perdit: de hac non agitur hic. Item est vita quam tribuit corpori, sine qua vivit in corpore. Hanc non semper habet. Item est vita quam recipit, scilicet supra vitam naturae: et haec est duplex: scilicet vita gratiae in via, et gloriae in patria. Quod ergo dicitur, non vixerunt, potest intelligi de vita animae secundum quod vivit in corpore; et sic ly donec accipitur exclusive. Donec consummentur mille anni, idest donec consummetur tempus quo paulatim completur numerus electorum. Post enim recipient corpora. Item potest intelligi principalius de vita gloriae; et ly donec potest accipi inclusive, quia nunc ante, nunc post. Potest etiam hoc modo accipi exclusive, sicut prius expositum est secundum Glossam, non vixerunt, idest mortui sunt in anima per privationem vitae gloriae. Donec etc., idest donec compleatur numerus electorum: quia tunc non solum in anima erunt mortui, sed etiam in corpore, per privationem aeternae vitae et acerbitatem poenae perpetuae. Haec est resurrectio. Hic ponitur excitatio humanae ignaviae. Ad quam excitandam, primo utitur commendatione in generali. Secundo descriptione in speciali: in his. Circa primum, primo commendat statum bonorum ante judicium. Secundo ipsos beatos habentes hunc statum, beatus. Dicit igitur: haec est resurrectio prima, scilicet quod ligatus est Diabolus: et quod homines resurgentes a peccatis proficiunt in meritis: et quod animae exutae statim nisi habeant aliquid purgabile, transeunt ad statum beatitudinis. Nota Glossam, haec est resurrectio et cetera. Dicitur autem prima, ad differentiam secundae, quae erit resurrectio generalis corporum; de qua 1 Corinth. 15, omnes quidem resurgemus et cetera. Beatus, quia beatitudinem consequitur. Et sanctus, quia in ipsa beatitudine firmatur, ut nunquam perdat. Sanctus enim uno modo idem est quod firmus, vel confirmatus. Qui habet partem, scilicet cum aliis electis. In resurrectione prima, quae in tribus est secundum Glossam. Diaboli ligatio, exitus a peccato cum profectu in bono. Primae stolae perceptio. Quantum autem ad hoc tertium, videtur principaliter hic accipi: unde sequitur in his et cetera. Supra 6, natae sunt illis singulae stolae et cetera. In his. Hic utitur descriptione in speciali. Describit autem resurrectionem primam quantum ad gloriam animarum in patria dupliciter. Primo quantum ad absentiam mali. In his: quasi dicat: vere beatus est, quia in his, qui scilicet partem habent in resurrectione prima per primae stolae perceptionem. Secunda mors, scilicet mors Gehennae non habet potestatem, scilicet ut absorbeat eum. Prima mors est culpae, et est in anima. Psal. illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte. Secunda est Gehennae, quae sequitur ex prima; et est simul in corpore et anima, ut dicit Glossa. Supra 2, qui vicerit non laedetur a morte secunda. Secunda quantum ad praesentiam boni, quod tangitur duplex: scilicet dignitas sacerdotalis, in Dei honorificatione. Item dignitas regalis in honoris participatione. Et regnabunt. Dicit igitur: sed erunt sacerdotes Dei, scilicet patris. Et Christi ejus, idest filii, qui est Christus patris; quia ab eo secundum humanitatem unctus, et quia singulariter ab eo dilectus. Quasi dicat: laudes aeternas dabunt divinitati et humanitati. Psal. in saecula saeculorum laudabunt te. Et regnabunt, in aeternis honoribus. Cum illo, scilicet cum patre et filio incarnato. Idem intelligendum est de spiritu sancto, quia ei erunt conjuncti. Mille annis, idest per universum tempus a passione Christi usque ad finem mundi. Post enim regnabunt, non tantum anima, sed anima simul et corpore. Et cum consummati. Hic ostenditur Diaboli damnatio facienda per Christum in adventu secundo. Primo autem ostenditur meritum supplicii. Secundo ipsum supplicium Diaboli, et descendet. Tertio ostenditur forma judicii in quo scilicet damnabitur, et vidi thronum. Circa primum notandum quod ita damnabitur Diabolus, quia abutetur potestate sibi a Deo permissa sub Antichristo, praeter illa peccata quibus prius Deum offendit. Primo ergo ostenditur laxatio diabolicae potestatis. Secundo abusus potestatis laxatae, et exibit. Ubi ostenditur abusus potestatis, primo quantum ad seductionem malorum. Secundo quantum ad impugnationem bonorum, et congregabit. Ubi primo tangitur aggregatio adjutorum. Secundo malitia congregatorum, et ascenderunt. Tum in generali, tum in speciali, cum sequitur: et circuierunt. Dicit igitur: et cum consummati: quasi dicat: ita ligavit dominus Diabolum, donec consummentur mille anni, sicut dictum est supra post principium capituli. Et cum consummati fuerint mille anni, idest tempus a passione Christi usque ad adventum Antichristi. Solvetur Satanas, idest laxabitur ei potestas: solvetur inquam, de carcere suo, idest de cordibus reproborum in quibus ligatus est quasi in carcere, ne ab eis et per eos irrumpat ad nocendum quantum vellet. Unde Gregorius in Gregoriano: tempore Antichristi de iniquorum cordibus nunc occulte saevientibus eductus procedet; et tunc accepta potestate contra Ecclesiam, in vim apertae persequutionis erumpet. Et, solutus, exibit, scilicet in apertam et crudelem persequutionem. Et seducet, idest seorsum ducendo a Christo decipiet. Gentes, gentiliter et impie viventes. Quae sunt super quatuor angulos terrae, idest in quatuor partibus mundi: et nominat has gentes, Gog et Magog. De hujusmodi Ezech. 38, fili hominis et cetera. De his sunt opiniones diversae. Dicunt enim quidam Judaei, quod sunt quaedam gentes quae habitant in oriente, quae in fine saeculi venient ut expugnent Jerusalem, sed vincentur a suo Messia, et tunc aedificabunt Jerusalem auream civitatem, juxta illud Tob. 13, portae Jerusalem ex sapphiro et cetera. Alii dicunt has gentes esse aquilonares et quod Alexander inclusit eas in montibus Macedoniae, et tunc exibunt et per eas Antichristus procedet ad alias superandas. Sed quicquid de hac secunda opinione sit, ad minus in hoc loco non videtur agi de Gog et Magog sub intellectu gentium specialium, sed generaliter per hoc signatur universitas malorum qui adjutores erunt Antichristi ad persequutionem fidelium. Additur enim, quae sunt super quatuor angulos terrae. Unde dicit beatus Augustinus 20 de civitate Dei: gentes istae quas appellat Joannes Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliquae in aliqua parte terrarum barbari constituti: toto namque terrarum orbe significati sunt isti esse cum dictum est, quae sunt in quatuor angulis terrae. Nota igitur quod Gog interpretatur tectum: Magog de tecto: quasi dicat: seducet omnes impios quos poterit, in quibus nunc quasi in tecto latet ipse Diabolus, unde nunc sunt tectum Diaboli: sed tunc erumpet quasi de tecto, idest de occulto suae malitiae in apertam persequutionem. Unde Augustinus exponens haec verba in eodem ait: tectum gentes sunt, quia in eis nunc quodam modo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto eruptae sunt. Et congregabit eos, scilicet impios. Glossa, non localiter sed mente; quia scilicet faciet eos unanimes ad persequendum fideles. Unde sequitur: in praelium, scilicet contra fideles, per persuasiones, comminationes, promissa, dona, flagella et aliis modis. Quorum, scilicet malorum. Numerus est sicut arena maris, idest ita innumerabiles et steriles. Supra 16, procedunt ad reges et cetera. Et ascenderunt, idest ascendent, hoc est per superbiam elevabunt se. Super latitudinem terrae, idest omni orbe exercebunt malitiam suam. Joel 1, et gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis. Et circuierunt, idest circuibunt. Per hoc notatur quod intus non intrabunt per effectum malitiae, quia nunquam omnino Ecclesia dejicietur. Iste circuitus erit diligens perstructio et conatus ad pervertendum fideles ad instar capitis sui. De quo 1 Petr. 5, circuit quaerens quem devoret. Castra sanctorum, idest justos semper ad resistendum vitiis paratos: unde de Ecclesia dicitur Cant. 3, terribilis ut castrorum acies ordinata. Et civitatem, idest Ecclesiam: quam vocat civitatem, propter unitatem justorum ad resistendum, secundum Glossam. Gregorius: omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Dilectam, scilicet a Deo. Hoc dicit ad consolationem justorum quos nutrit et protegit, quia diligit eos. Prov. 8, ego diligentes me diligo. Et sic describit justos persecutionem sustinentes tempore Antichristi, quantum ad tria: scilicet quantum ad pugnae strenuitatem, quantum ad strenuitatis unanimitatem, quantum ad divinam charitatem. Et descendit. Hic ostenditur supplicium Diaboli cum quo mali damnabuntur et Antichristus, et ejus pseudo apostoli. Primo ergo ostenditur damnatio impiorum. Secundo damnatio Diaboli seductoris eorum, et Diabolus. Tertio ostenditur associatio Antichristi et pseudo apostolorum, ubi est bestia. Dicit igitur: et descendit, idest descendet. Ignis, scilicet gehennalis. De caelo, idest a sublimitate divinae justitiae et potentiae: quasi dicat: Deus ex sua justitia altissima inferet eis poenam ignis aeterni. Per hoc autem quod dicitur, descendit, intelligitur pondus opprimens. Non enim intelligitur descensus localis. Et devoravit, idest devorabit eos, idest ubique occupabit et exuret. Job 20, devorabit eum ignis et cetera. Et Diabolus qui seducebat eos missus est, idest mittetur, scilicet in die judicii. In stagnum ignis et sulphuris, idest in abundantiam ardoris et foetoris eum submergentem. Ezechiel. 38, ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum ejus. Ubi, idest in quo stagno. Et bestia, idest Antichristus. Et pseudo prophetae, idest pseudo ejus apostoli. Cruciabuntur die ac nocte, idest continue. In saecula, consequutiva. Saeculorum, hoc est in aeternum. Supra 14, nec habent requiem die ac nocte et cetera. Ubi de hoc dictum est. Nota etiam Glossam. Respectu gloriae et cetera. Et vidi thronum. Hic ostenditur forma judicii: quasi dicat: sic judicabunt homines et Daemones, secundum opera sua, ita quod quilibet cognoscet merita sua. Primo autem tangit quaedam quae erunt circa judicium; et hoc sive ante, sive post. Secundo ostendit ipsum judicium, et judicati sunt. Tertio judicii exequutionem sive effectum, et Infernus et mors missi. In prima parte, primo tangit judiciariam potestatem perfectorum. Secundo immutationem electorum, a cujus conspectu. Tertio praesentiam judicandorum, et vidi mortuos. Quarto manifestationem meritorum, et libri. Dicit igitur: et vidi thronum, idest Ecclesiam, quae est thronus Dei, quia sedet et quiescit in ea, et in ea quantum ad perfectos sedebit judicans mundum in judicio. Magnum, dignitate. 3 Reg. 10, fecit Salomon thronum de ebore grandem. Vel, magnum multitudine fidelium. Candidum, sinceritate, vel candidum immortalitate. Et vidi sedentem super eum, idest Christum qui in die judicii sedebit in viris perfectis et per eos judicabit et faciet destructionem praemissam. 1 Corinth. 6, an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? A cujus conspectu, idest praesentia, qua tunc omnia conspiciet ad disponendum. Fugit, idest fugiet, quantum ad priorem statum terrae quam calcamus. Caelum, idest aer in quo respiramus, Matth. 24, caelum et terra transibunt et cetera. Et locus non est inventus, idest non invenietur. Ab eis, scilicet terra et caelo, videlicet quantum ad priorem speciem: quasi dicat: non remanebunt in statu vetustatis et deformitatis ut prius. Psalm. mutabit eos et mutabuntur. Et vidi mortuos, morte naturae. Et sic intelligitur de bonis, tamen imperfectis, propter illud quod sequitur: et de magnis. Vel mortuos. Glossa malos. Magnos, olim secundum fortunam et potestatem saeculi. Et pusillos, divitiis et potestate. Stantes, idest corporaliter praesentes in corporibus resumptis. In conspectu throni, idest in conspectu perfectorum, qui tunc conspicient merita singulorum; qui erunt thronus Dei, quia Christus sedebit in eis, idest per eos judicabit, quia eos faciet judices. Sap. 3, judicabunt nationes et cetera. Et libri, scilicet conscientiarum. Aperti sunt, idest aperti erunt: quilibet enim in conscientia sua, quasi in libro aperto cognoscet bona sua vel mala. Daniel. 7, judicium sedit et libri aperti sunt. Et alius liber, scilicet Christus, in quo sicut in libro legent justi se recte fecisse, famulando ei quem tam excelsum videbunt potestate; et mali se male fecisse, cum eum sibi iratum et tam potentem aspicient. Apertus est, idest potens et magnus apparebit. Qui est vitae, quia dat vitam suis. Vel libri aperti sunt, idest divina praecepta manifesta erunt, quae modo multi nolunt cognoscere: tunc enim cognoscent quantae virtutis et auctoritatis sint divina praecepta, et scient se propter eorum contemptum condemnandos. Et alius liber, scilicet praescientiae: in qua qui videt omnia videt quasi in libro. Apertus est, idest tunc erit apertus cum nunc sit clausus, quia mali scient se non esse praedestinatos ad vitam, boni vero scient se praedestinatos fuisse. Qui est vitae, quia in hoc libro vivunt omnium rerum rationes. Joan. 1, quod factum est in ipso vita erat. Vel quia in libro praescientiae electi sunt praeordinati ad vitam. Et judicati, hic ostendit ipsum judicium. Et primo per comparationem ad Scripturam praemissorum librorum. Secundo per comparationem ad integritatem ipsorum judicandorum, quia in corpore et anima judicabuntur quantumcumque corpora fuerint dispersa et dilacerata, vel a mari, vel ab alio elemento absorpta. Et dedit mare. Ubi primo ostendit divinam potestatem in hominis reformatione; quoniam adhuc unietur anima corpori, ubicumque utrumque fuerit. Secundo judicii aequitatem in justa retributione, et judicatum est. Dicit igitur: et judicati sunt, idest judicabuntur a Christo et a viris perfectis. Mortui, morte culpae, secundum Glossam, ex his, scilicet peccatis. Quae scripta erant in libris, scilicet conscientiarum, vel praeceptorum, in quibus legent sua peccata, hoc est scripta erunt. Judicabuntur inquam, secundum opera ipsorum: quasi dicat: illud judicium erit secundum magis et minus, secundum quod magis vel minus peccaverunt. Supra 2, dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Et dedit mare, idest dabit. Mortuos suos, idest corpora mortuorum quae quandoque detinuit: quasi dicat: illi qui mortui sunt in mari, resurgent cum corporibus suis. De his autem minus videtur: unde per locum a minori omnes alii resurgent. Hoc autem dicit ut ostendat, quod omnia corpora mortuorum hominum resurgent quantumcumque videantur absorpta. Nota Glossam, vult aperte et cetera. Qui in eo erant, scilicet submersi vel projecti quantum ad corpora. Et dicuntur hic mortui, tam boni quam mali in mari submersi. Deinde loquitur de animabus, quia homo ex anima et corpore constituetur et reformabitur in resurrectione. Et mors, idest Diabolus qui causa est mortis, tam spiritualis quam corporalis. Sap. 2, invidia Diaboli mors et cetera. Et Infernus, scilicet locus infernalis. Dederunt, idest dabunt. Mortuos suos, scilicet animas mortuorum morte naturae quos detinent. Qui in ipsis erant, ante resurrectionem. Diabolus enim detinet animas reproborum in Inferno; et ita Diabolus tenet eas simul et Infernus. Et bene jungit haec duo, quia qui subjicitur Diabolo per culpam incidit in infernalem poenam: quasi dicat: etiam animae reproborum redibunt ad sua corpora, nec eas retinere poterit ab unione Diabolus nec Infernus: multo magis autem constat de animabus sanctis. Reformati autem per resurrectionem judicabuntur secundum merita sua: unde sequitur: et judicatum est, idest judicabitur. De singulis, scilicet bonis et malis, sine acceptione personae secundum opera ipsorum. Psalm. tu reddes unicuique secundum opera sua. Et Infernus. Hic ostendit judicii exequutionem, vel effectum: quia sicut judicatum erit per Christum et per sanctos, sic implebitur. Mittet enim Deus reprobos tam Daemones quam homines in Infernum. Et Infernus, idest Daemones quibus gravissima poena est in Inferno et mors, idest Diabolus qui est causa mortis. Missi sunt, idest mittentur divina virtute cui resisti non potest. In stagnum, idest in abundantissimam et profundissimam poenam. Ignis. Gregorius in Gregoriano: apostatam spiritum a conspectu districti judicis ad aeterna supplicia rapiet tempestas pavenda de qua scriptum est, in circuitu tempestas valida. Deinde describit illam poenam ut timeatur. Haec est secunda mors, de qua supra eodem. In his secunda mors etc.: quasi dicat: cavete a morte prima, ut evitetis secundam. Deinde loquitur de hominibus reprobis. Et qui non inventus est, in extremo judicio. Scriptus in libro vitae, quantum ad paginam praedestinationis: unde Glossa, idest ad vitam praedestinatus. Missus est, idest mittetur. In stagnum ignis, ministerio Angelorum. Matth. 13, exibunt Angeli. Sic ergo per Infernum intelliguntur Daemones, per mortem Diabolus, per eos qui non sunt scripti in libro vitae, reprobi homines. Aliter per Infernum, secundum Glossam, signantur homines reprobi; quia sunt profundi in vitiis, et quia debetur eis Infernus: per mortem Diabolus ut prius. Deinde ut magis terreat, dat quasi regulam, qui damnabuntur: scilicet illi qui non sunt praedestinati ad vitam. Unde subditur, et qui non est inventus et cetera. Terminatur autem hic visio sexta.