|
Et vidi caelum novum et terram novam et cetera. Terminatis sex
visionibus supradictis, hic incipit septima et ultima visio; in qua
specialiter agitur de elementorum innovatione, et de justorum
glorificatione. Unde sicut in visione sexta, sub nomine Babylonis
subversae, descripta est impiorum destructio; in hac visione septima
describitur consequenter sub nomine sanctae civitatis Jerusalem bonorum
glorificatio. Unde siquis visionis hujus seriem diligenter
attenderet, cor suum ad tantae gloriae desiderium excitaret; et tam
gloriosae civitatis habitator fieri, votis omnibus exoptaret.
Praesens autem visio partes duas continet principales. In prima
quidem insinuatur elementorum innovatio. In secunda justorum
glorificatio, ibi, et vidi civitatem sanctam. Pars illa secunda in
duas partes dividitur. Primo enim describuntur ea, quae ad civitatis
sanctae Jerusalem, per quam justorum gloriosa collectio designatur,
spectant enim maxime quantum ad esse. In secunda vero describuntur ea
quae spectant ad ipsam quantum ad bene esse, ibi, et ostendit mihi
fluvium et cetera. Circa partem primam primo describitur civitas
supradicta in generali. Secundo in speciali, ibi, et habebat murum
magnum. Pars autem prima duas habet partes. Primo enim agitur de
ejus glorificatione, quantum ad omne bonum. Secundo de ipsius
ostensione, sub nomine sponsae facta Joanni per Angelum, ibi, et
venit unus de his Angelis. Circa partem primam in dictae
glorificationis manifestatione, triplex adducitur testimonium. Primum
quidem testimonium Joannis. Secundo sanctorum patrum, testamenti
novi et veteris, ibi, et audivi vocem magnam. Tertio testimonium
Dei omnipotentis, ibi, et dixit qui sedebat in throno. Dicit igitur
primo, et vidi caelum novum, hoc est aerem innovatum, sicut dicit
Glossa, et terram novam, hoc est ab omni corruptione et foeditate
purgatam. 2 Petri ultimo: caeli ardentes solventur, et elementa
ignis ardore tabescent, et Isaiae 62, ecce enim ego creo caelos
novos et terram novam. Sequitur deinde, primum enim caelum et prima
terra abiit, et mare jam non est. Tangitur enim hic trium elementorum
innovatio: aeris; cum dicit, primum enim caelum, hoc est aer,
quantum ad primum statum, recessit, et prima terra, similiter, et
mare jam non esse dicitur, quantum ad rationem corruptionis. Sed modo
potest hic quaeri, cum fiat in hoc loco mentio de tribus elementis,
aqua videlicet, terra et aere; quare non fit mentio de quarto
elemento, de igne videlicet? Quaeritur etiam de hoc quod dicit, et
mare jam non est: quia per hoc videtur quod aqua prorsus annihiletur,
et quantum ad substantiam, et etiam quantum ad qualitates, cum non
esse, removeat rei essentiam. Quaeritur tertio, utrum mundus debeat
innovari? Et videtur quod non: quoniam factus est ad obsequium
hominis et propter hominem: sed post glorificationem, non indigebit
homo elementorum obsequio: ergo non erit necesse innovari.
Respondeo. Ad primum dicendum est, quod non fit de igne mentio in
hoc loco, cum parva aut nulla corruptione foedatus sit, et illius
virtute elementa cetera in conflagratione ultima debeant emendari,
quoniam ipse maxime activus est, minime habens de materia, maxime vero
de specie. Ad secundum dicendum est, quod aqua non intelligitur
virtute ardoris illius consumi penitus, per hoc quod dicit, mare jam
non est: nec fit ibi negatio ratione substantiae, sed ratione
corruptibilis qualitatis. Unde per hoc subtiliter intuenti datur
intelligi, quod purgabitur a corruptione omnimoda, et foeditate, et
salsa amaritudine. Ad tertium respondendum, quod mundus innovabitur,
non ut homini serviat, sed ut homo renovatori ejus propter hoc gratias
aeternaliter agat; quoniam mundum praemiari propter hominem, non est
aliud quam hominem praemiari in illo. Et sic patet solutio ad illud
quod objiciebatur. Et vidi et cetera. Hic consequenter agitur de
justorum glorificatione describens ipsam, ut dictum est, sub typo
civitatis sanctae Jerusalem. Et congrue primo ponit beatus Joannes
innovationem elementorum, deinde subjungit glorificationem justorum;
ut videlicet de mundanis ascendamus ad caelestia et de visibilibus
pertingamus ad invisibilia contemplanda. Dicit igitur, et vidi
civitatem sanctam, vidi, videlicet per spiritualem intelligentiam,
civitatem, hoc est universam justorum collectionem ab omni corruptione
culpae et miseriae, descendentem de caelo. Dicitur enim de caelo
descendere; quia quod habuit boni in tempore praesentis vitae, et quod
feliciter vivit in aeternitate, totum cognoscit se a Deo habere.
Vidi inquam, civitatem, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro
suo: quoniam sicut sponsa praeparatur ad thronum viri, Missis sibi a
viro muneribus: sic praeparatur Ecclesia ad Christi caelestem
copulam, datis sibi ab ipso donis caelestibus et operibus bonis. De
hujusmodi civitate habetur supra 3, scribam super eam nomen Dei mei,
et nomen civitatis novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo
meo. Et de ipsius gloria habetur in Psal. ubi dicitur, gloriosa
dicta sunt de te, civitas Dei. Vel aliter potest exponi sic, vidi
civitatem, hoc est sanctorum omnium collectionem, ut supra dictum
est, quae civitas dicitur per participationem divinae potestatis.
Civitas enim dicit fortitudinem et potentiam. Sanctam, per
participationem summae bonitatis. Jerusalem, quae pacis visio
dicitur, per participationem aeternae veritatis. Novam, quia
mundatam ab omni corruptela et miseria. Descendentem de caelo, per
fluxum a causa prima. A Deo paratam per gratiam. Ornatam viro suo,
per gloriam. Sicut sponsam, quia Christo conjunctam
inseparabiliter, et sine fine. Hujusmodi vero desponsatio, quae est
inter Christum et Ecclesiam, inchoatur Baptismate, ratificatur in
operibus justitiae, consummatur in adoptione gloriae. Oseae 2,
sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in judicio et
justitia, et in misericordia. In his etiam verbis supradictis possunt
septem dotes intelligi, quibus post resurrectionem gaudebunt justi.
Tres videlicet animae: dilectio, tentio sive comprehensio, visio:
et quatuor corporis: videlicet impassibilitas, agilitas, subtilitas,
claritas. Per civitatem intelligitur dilectio plena, quoniam civitas
dicitur civium unitas, quae fit per dilectionem maxime. Per hoc quod
dicit sanctam, notatur perfecta tentio sive comprehensio. Sanctus
enim idem est quod firmus: beati vero firmiter adhaerent Deo per
comprehensionem. Per Jerusalem notatur visio, quia Jerusalem visio
pacis interpretatur. Per hoc quod dicit novam, insinuatur
impassibilitas; quia per amotionem vetustae corruptionis et
passibilitatis, fient impassibiles et novitatem habentes. Per hoc
autem quod dicit, descendentem de caelo, plane notatur agilitas: sed
per hoc quod subdit, a Deo paratam, datur intelligi subtilitas: quia
sicut res grossitudinem habens parari dicitur cum subtiliatur, sic
corpus a Deo specialiter praeparabitur faciendo ipsum valde subtile,
et quasi spirituale. Per illud autem quod subjungit, sicut sponsam
ornatam viro suo, claritas demonstratur: quia sicut ornamentum reddit
pulchrius corpus; sic claritas reddet corpus glorificatum formosius.
Sic igitur per haec verba, septem dotes, ut patet, demonstrantur.
De prima, dilectione videlicet plena, habetur Isaiae 31, dixit
dominus cujus ignis est in Sion et caminus est in Jerusalem. De
secunda, scilicet de comprehensione perfecta, habetur ad Philipp.
3, sequor autem si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum
a Christo Jesu. De tertia, hoc est de visione manifesta, dicitur
1 Corinth. 3, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem. De quatuor aliis quae spectant ad corpus dicit
apostolus 1 ad Corinth. 15, seminatur in corruptione, surget in
incorruptione: in quo notatur impassibilitas. Seminatur in
ignobilitate, surget in gloria: in quo ostenditur claritas.
Seminatur in infirmitate, surget in virtute: in quo denotatur
agilitas. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: in quo
insinuatur subtilitas. Et audivi vocem magnam. Hic consequenter
introducitur sanctorum patrum testificatio. Et ostenduntur duo, de
quibus adducitur eorum testimonium; quae spectant specialiter ad
beatitudinem sanctorum. Primum est jucunditas aeternae gloriae.
Secundum est amotio omnis poenae, ibi, et absterget Deus omnem
lacrymam. Circa primum partem ostenditur gloriae jucunditas, et ipse
Deus et cetera. Dicit igitur, et audivi vocem, hoc est
Annunciationem sive promissionem, magnam, quia de secretis et magnis
rebus loquitur, de throno, dicentem, per thronum enim sancti patres,
qui rectores sunt aliorum, et in quibus Deus praesidendo regnat,
intelliguntur. De quo throno vox exire dicitur; quia promissio boni
caelestis, sive Annunciatio de sanctis patribus, usque ad nos venit.
De hujusmodi throno dicitur supra 5, vidi in dextera sedentis supra
thronum librum scriptum intus et foris: et in Psal.: et thronus
ejus, sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in diebus
suis lucet. Audivi inquam, vocem dicentem, ecce tabernaculum Dei
cum hominibus, hoc est humanitas Christi praesens est beatis in
patria. Tabernaculum quippe Dei cum hominibus erit, quando se
nobis, et nos sibi quantum ad humanitatem sociabit. Psal. in sole
posuit tabernaculum suum: et supra 15, apertum est templum
tabernaculi in caelo. Et quoniam illa cohabitatio non erit
transitoria, sed aeterna; ideo recte subdit, et habitabit cum eis,
idest aeternaliter in eorum societate manebit. Zach. 2, lauda et
laetare filia Sion; quia ecce ego venio et habitabo in medio tui,
dicit dominus. Hujus autem societatis vinculum manifestat adhuc cum
subditur, et ipsi populus ejus erunt, laudem ejus unanimiter
concinendo. Psal. nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. Et
ipse Deus erit cum eis eorum Deus. Per hoc innuitur jucunditas
gloriae quam habebunt ex praesentia divinitatis, quoniam divinitas se
eis associabit, et eos sibi. Ezechiel. 33, et scient quia ergo
dominus eorum Deus cum eis, et ipsi populus meus, domus Israel, ait
dominus Deus. Sed objicitur de hoc quod dicit: et ipse Deus erit
cum eis: quoniam ipse Deus nunc est cum suis in hoc mundo. Matth.
ultimo: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi. Quomodo ergo dicit, ipse Deus erit cum eis? Cum etiam
modo sit cum eis in hac vita. Respondeo: licet Deus modo sit cum
suis, nequaquam cum eis esse videtur; quia quamdiu in hac mortalitate
vivunt, eum manifeste non conspiciunt; sed tunc vere cum eis esse
apparebit, quando se glorificatis illis revelata facie manifestabit.
Ad illud Matth. respondeo, quod Christus promisit se esse cum ipsis
omnibus diebus, eis auxilium et protectionem assidue impendendo, non
autem se eis manifestando. Et absterget Deus omnem lacrymam. Hic
consequenter ostenditur amotio omnis temporalis poenae seu miseriae.
Et primo ostenditur in generali. Secundo in speciali, ibi, et mors
non erit ultra. Dicit igitur. Et absterget Deus omnem lacrymam.
Hoc est, omnem miseriam, seu poenam, propter quam oritur omnis
lacryma. Supra 7, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis
eorum, hoc est sanctorum; quia carebunt penitus in patria omni miseria
seu poena. Augustinus, ultimo Lib. de civitate Dei: quanta erit
illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum. O quam
dulcia sunt ista, et animum vehementer, si tamen illis intendat, ad
se trahentia. Erubescere debet ergo fidelis quilibet, si in
temporalibus appetat delectari, qui sibi tanta ac talia bona credit
reservari. Sequitur. Et mors ultra non erit, omnis mali amotio in
speciali. Unde quadruplex malum poenae hic tangitur, ut patet.
Quoniam omnis poena temporalis, aut provenit dum anima separatur a
corpore, aut dum est conjuncta corpori. Si primo modo, sic est
mors: si secundo modo; hoc est dupliciter. Quoniam aut latet
interius, et sic est dolor: aut apparet exterius; et hoc duobus
modis: aut in verbo aut in signo. Si primo modo, sic est clamor; si
secundo, sic est luctus. Dicit igitur, et mors ultra non erit, quia
nulla erit animae et corporis separatio. Augustinus de civitate Dei
20 Lib.: corpora ad incorruptionem atque immortalitatem, novissime
nomina ex veteri corruptione atque mortalitate transibunt. Neque
luctus, supple erit ultra. Neque clamor, quoniam nulla erit ibi
inquietatio. Isaiae 65, exultabo in Jerusalem et gaudebo in populo
meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. Neque
dolor erit ultra: quoniam omne gaudium erit in cordibus sanctorum.
Isaiae 51, gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus.
Et subditur: quia prima abierunt, hoc est, ista jam praedicta,
quoniam peccato destructo ex quo proveniunt, penitus non erunt. Nota
quod triplices sunt lacrymae Deo acceptabiles et gratae. Videlicet
lacrymae compunctionis. Psalm. laboravi in gemitu meo, lavabo per
singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Sunt
lacrymae compassionis. Unde Jeremiae 9, quis dabit capiti meo
aquam, et oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die ac nocte
interfectos filiae populi mei? Sunt nihilominus lacrymae devotionis.
De quibus in Psal. fuerunt lacrymae meae panes die ac nocte, dum
dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus? Haec recordatus sum et
effudi in me animam meam. Primae lacrymae sunt respectu sui.
Secundae respectu proximi. Tertiae, respectu Dei. Et dixit qui
sedebat in throno. Hic consequenter subditur attestatio divina de
praedicta mundi innovatione, et sanctorum glorificatione. Et
tanguntur tria specialiter in hac parte. Primo enim allicit
auditorem, quantum ad vim rationabilem per veritatis expressionem.
Secundo quantum ad vim concupiscibilem, per bonorum caelestium
promissionem, ibi, ego sitienti dabo et cetera. Tertio quantum ad
irascibilem, per damnationis malorum ostensionem, ibi, timidis
autem. Circa primam partem tria facit. Primo veritatem de
innovatione specialiter insinuat. Secundo ad credulitatem ostensae
veritatis auditorem excitat, ibi, et dixit mihi, scribe. Tertio ad
majorem certitudinem, veritatem ostensam confirmat, ibi, et dixit
mihi, factum est. Dicit igitur: et dixit qui sedebat in throno.
Hoc est Deus qui regnat et quiescit in sanctis. Supra 7, qui sedet
in throno habitat super illos. Quid etiam dixerit, hoc est
protestatus fuerit, declarat cum subdit, ecce nova facio omnia,
videlicet supra dicta, de quibus dictum est superius hoc eodem
capitulo. Vidi caelum novum et terram novam. Isaiae 43, ecce ego
facio nova, et nunc orientur. Deinde excitat auditorem ad dictorum
credulitatem cum subjungit: et dixit mihi: scribe. Hoc est, in
corde tuo repone quod dictum est, et etiam in scriptis redige ad
aliorum utilitatem, ut qui viderint, legant, et legentes ad meliora
proficiant. Supra 1, scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae
fieri oportet post haec. Quia haec verba fidelissima sunt et vera:
quasi dicat: dignum est ut scribas, quoniam supra dicta verba
fidelissima sunt, idest apta ut eis fides adhibeatur. Et vera,
quoniam verissime complebuntur. Matth. 24, caelum et terra
transibunt verba autem mea non praeteribunt. Et dixit mihi, factum
est. Hoc est, completum est, quod complendum fuerat. Joannis
19, consummatum est. Ego sum alpha et omega, principium et finis:
quasi dicat: certum est, quod ego faciam nova omnia sicut dixi;
quoniam sicut omnia habent per me principium et originem: ita et per me
habebunt consummationem. Unde Glossa: innovationem facere potero;
quia ego omnia creavi, et omnia in me consummabuntur. Supra 1: ego
sum alpha et omega, principium et finis, dicit dominus Deus. Ego
sitienti dabo et cetera. Hic consequenter auditorem allicit, per
bonorum caelestium promissionem. Et per hoc ostenditur divinum
testimonium de bonorum glorificatione. Dicit ergo, ego sitienti
dabo, hoc est desideranti. De fonte aquae vivae gratis, idest
abundantiam aeternae beatitudinis. Isaiae 55, omnes sitientes
venite ad aquas. Et supra 7, agnus qui in medio throni est, reget
illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Dicuntur etiam aquae
vivae, quia felicitas gloriae possessori suo tribuit jucunditatem
interminabilis vitae. Joannes 4, aqua quam ego dabo ei, fiet in eo
fons aquae salientis in vitam aeternam. Dicit enim gratis se dare:
quia nemo felicitatem aeternam promeretur nisi ei prius ad promerendam
gratia divina detur. Et quoniam ad efficax desiderium aeternorum,
sequitur perseverantia, idest subdit: qui vicerit, videlicet hostem
antiquum, mundum et carnis vitium. Possidebit haec, hoc est
pertinget ad bravium caeleste. Supra 3, qui vicerit, dabo ei sedere
mecum in throno meo. Et ero illi Deus. Quemadmodum expositum est
supra. Et ipse erit mihi in filium. Galat. 3, omnes enim vos
filii Dei estis, per fidem in Christo Jesu. O quam grandia sunt
ista caelestium bonorum promissa. Exuperant omnem sensum, dulciora
sunt super mel et favum. Timidis autem. Hic postmodum allicit
audientem, per damnationis reproborum ostensionem, ne se vitiis et
peccatis involvat, sed continue bonis operibus insistat, et ne mali
sceleribus obvoluti ad caelestem gloriam pervenire credant, vel falsis
orationibus quas plerumque fundunt, vel eleemosynis, quas aliquando
Ecclesiae vel pauperibus tribuunt, nisi a se vitia penitus expellant.
Et in hoc loco octo differentiae perversorum hominum numerantur; ut
per hujusmodi numerum justis, qui octo beatitudinibus dicabuntur, ipsi
prorsus alieni et exortes ostendantur. Et hujusmodi differentiarum
numerus et sufficientia sic habetur. Quoniam perversitas in homine,
aut est quantum ad actus interiores, aut quantum ad actus exteriores.
Si quantum ad interiores, hoc dupliciter. Aut per ordinationem
affectus respectu agendorum. Aut per ordinationem intellectus respectu
credendorum. Si primo modo; sic sunt timidi: si secundo modo; sic
sunt increduli. Perversitas quantum ad actus exteriores est triplex.
Aut per inordinationem ad proximum. Aut ad se ipsum. Aut ad Deum.
Si per inordinationem ad proximum; hoc potest esse duobus modis. Aut
quia est contra salutem vitae nostrae. Aut contra salutem vitae
gratiae. Si primo modo; sic sunt homicidae, sive hostes humanae
naturae. Si secundo modo, sic sunt excommunicati, quia sunt hostes
gratiae. Excommunicati dicuntur, quia extra communionem bonorum
positi. Si sit perversitas per inordinationem ad seipsum; sic sunt
fornicatores. Si per inordinationem ad Deum, hoc est tripliciter.
Aut quia contra divinam bonitatem; et sic sunt venefici, idest
malorum persuasores. Aut contra majestatem, et sic sunt idololatrae.
Aut contra veritatem, et sic sunt mendaces. Dicit igitur: timidis
autem, idest illi qui timore mundano ducti, veritatis opera dimittunt
vel fidem acceptam relinquunt. Pars erit in stagno ardenti igne et
sulphure. Job 6, qui timent pruinam irruet super eos nix. Et
incredulis, qui bona futura minime credunt. Pars similiter erit et
cetera. Hebr. 11, sine fide impossibile est quemquam placere
Deo. Execratis. Hoc est excommunicatis, qui secundum
ecclesiasticam consuetudinem manifeste pro suis sceleribus
excommunicantur, pars erit, supple etc. 2 Cor. 6, quae enim
participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad
tenebras? Et homicidis, qui vel voluntatis pravitate, vel sermonis
persuasione, vel operis perpetratione hominem occidunt, pars erit et
cetera. Exod. 23, insontem et justum non occides. Et
fornicatoribus, qui carnis illecebris, vel hujusmodi delectationibus
saeculi illicite se subjiciunt. Galat. 5, manifesta sunt opera
carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia et cetera. Et
veneficis, illis videlicet qui venenum malitiae verbo vel exemplo
crudeliter infundunt. Et idololatris, qui relicto divinae majestatis
cultu per idolatriam se Daemonibus subdunt. Infra ultimo, foris
canes et venefici, impudici et homicidae et idolis servientes. Et
omnibus mendacibus, qui scilicet relicta veritate proximum suum
fraudulenter decipiunt. Psalm. perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Istis igitur omnibus supradictis pars erit in stagno ardenti igni et
sulphure. Et per hoc ostenditur duplex poena malorum. Ignis
videlicet inextinguibilis et foetor intolerabilis. Psalm.: ignis,
sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Quod est mors
secunda. Morte secunda moriuntur damnati, quia primo mortui fuerunt
morte culpae, sed secundo moriuntur morte Gehennae, unde in Psalm.
sicut oves in Inferno positi sunt, mors depascet eos. Et venit unus
de septem Angelis. Descripta superius sanctorum glorificatione, sub
nomine civitatis sanctae, hic consequenter agitur de speciali ejus
ostensione, facta beato Joanni Evangelistae. Et haec pars duplicem
habet partem. Primo ponitur ostensionis ejus promissio. Secundo
subditur ipsa ostensio, ibi, et sustulit me in spiritu. Circa primam
partem, primo describitur persona promittens. Secundo ponitur
promissio sequens, ibi, et loquutus est mecum dicens. Dicit igitur:
et venit unus ex septem Angelis, idest unus ordo praedicatorum
unanimis in fide et ministerio praedicationis. De istis septem
Angelis habetur supra 15, et exierunt septem Angeli habentes septem
plagas de templo. Habentibus septem phialas. Hoc est perfectam
scientiam. Plenas septem plagis novissimis: continentes scilicet
comminationes poenarum infernalium. Et locutus est mecum: veni,
ostendam tibi uxorem agni. Locutus est inquam, mecum per internam
inspirationem. Veni, scilicet per praeparatam intelligentiam. Et
ostendam tibi uxorem agni, hoc est sanctam Ecclesiam. Simile habetur
supra 17, et venit unus de septem Angelis qui habebant septem
phialas, et locutus est mecum dicens: veni ostendam tibi damnationem
meretricis magnae. Sed modo quaeri potest, cum beatus Joannes
superius dixerit se vidisse uxorem agni, quomodo promisit Angelus se
eam ostensurum ei? Respondeo, quod supra viderat magna de sanctorum
glorificatione; sed adhuc majora valde visurus erat: quoniam multa
alia gloriosa sacramenta illius societatis sanctorum: unde parva
existimanda erant ea quae viderat respectu eorum quae visurus erat; et
ideo dicit: veni ostendam tibi sponsam uxorem agni: quasi dicat:
magna quidem sunt quae de futuro sanctorum statu vidisti; sed eleva et
dilata mentem, quia de eodem statu ipsorum visurus es multa mirabilia
quae non vidisti. Ipsa vero sancta mater Ecclesia et sponsa et uxor
pariter dicitur: sponsa, quia caelesti sponso, Christo videlicet,
spirituali dilectione copulatur. Joan. 3, qui habet sponsam sponsus
est. Uxor dicitur: quia per Christi gratiam, ad multorum filiorum
procreationem fecundatur. Isa. 49, dices in corde tuo, quis
genuit mihi istos? Et sustulit me in spiritu, hoc est elevavit me
multo sublimius quam fueram prius, in montem magnum et altum, quia
magna erant et alta quae mihi ostensurus erat. Isa. 40, super
montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. Et ostendit mihi
civitatem sanctam Jerusalem: ostendit scilicet excellentius quam prius
videram. Civitatem sanctam, idest sanctorum gloriosam societatem
fruentium aeterna pace. Descendentem de caelo. Hic ponitur civitatis
ostensae descriptio. Et primo describitur quantum ad dignitatem.
Secundo quantum ad pulchritudinem, ibi, habentem claritatem, et ibi
primo ostenditur ipsius pulchritudo. Secundo pulchritudinis
magnitudo, ibi: lumen ejus simile. Dicit igitur: descendentem de
caelo: in quo insinuatur, quod quicquid habet boni sancta Ecclesia,
cognoscit se accepisse a divina gratia. Simile habetur supra hoc eodem
capitulo. Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de
caelo a Deo. Habentem claritatem Dei: quoniam non a se claritatem
habebit quam in caelesti beatitudine possidebit, sed a Deo.
Quemadmodum ferrum dum in igne mittitur, ab igne coloratur et ipsius
speciem sumit, et a se non habet quod accipit: ita sancta mater
Ecclesia claritatem habebit in patria aeternae divinitatis luminosis
radiis illustrata. Tob. 13, luce splendida fulgebis, et omnes
finis terrae adorabunt te: loquitur de civitate sancta Jerusalem.
Hugo de sancto Victore: aestimet qui potest quanta quamque jucunda
concors ac indissolubilis erit creaturae humanae creatorisque unita
conjunctio: ubi claritas quam creator habet per plenitudinem,
creaturae dabitur per plenitudinis participationem. Hujus claritatis
magnitudinem exprimit, cum dicit: lumen ejus simile lapidi pretioso.
Lapis quidem pretiosus Christus recte dicitur: quoniam indissolubilis
immortalitate. De hujusmodi lapide habetur Daniel. 3, abscissus
est lapis de monte sine manibus. Et in Psalm. lapidem quem
reprobaverunt aedificantes. Est etiam pretiosus, quoniam virtutum
pulchritudine et plenitudine decoratus. Psalm. speciosus forma prae
filiis hominum. Lumen ergo supernae civitatis describitur esse simile
lapidi pretioso, quia sanctorum universitas in futuro saeculo claritate
divinitatis irradiata assimilabitur Christo. Unde 1 Joan. 3,
scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus
eum sicuti est. Sequitur: tamquam lapidi jaspidi, sicut crystallum.
Jaspis enim viret, sed crystallum claret: unde Christus et
crystallus dicitur et jaspis. Jaspis quoniam immarcescibili virore
virtutum viruit: unde Isa. 11, requiescet super eum spiritus
domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus
timoris domini. Crystallus etiam dicitur, quoniam ex mortuis
resurgens gloria immortalitatis clarus effulsit. Joan. 13, nunc
clarificatus est filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. Et
parum post sequitur: Deus clarificavit eum in semetipso, et continuo
clarificabit eum. Sanctae igitur civitatis lumen, simile erit lapidi
pretioso, idest Christo, et tamquam lapidi jaspidi sicut crystallum,
quoniam in caelesti patria cum Christo nitebit bono immarcescibilis
aeternitatis et fulgebit dono indissolubilis immortalitatis. Sap.
3, fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
Et habebat murum magnum et altum. Hic consequenter describit statum
sanctae civitatis in speciali. Unde primo describit statum ejus
quantum ad partes suas, et quantum ad se totam. Secundo manifestat
nobilitatem ejus et gloriam, ibi, et templum non vidi in ea. Circa
primum primo ponit partium civitatis solam descriptionem. Secundo
ostendit partium et totius simul commensurationem, ibi, et qui
loquebatur mecum. Tertio declarat eorum pretiositatem, ibi: et erat
structura muri ejus. Circa partem primam, primo ponitur muri
civitatis et portarum descriptio. Secundo insinuatur portarum tantum
debita dispositio, ibi, ab oriente portae tres. Tertio ostenditur
muri congrua situatio, ibi, et murus civitatis. Et ibi: primo
ostendit beatus Joannes multiplex fundamentum. Secundo fundamenti
ornatum, ibi, et in ipsis duodecim nomina. Dicit igitur primo: et
habebat murum magnum et altum. Per murum convenienter Christus
intelligitur, qui sanctam Jerusalem undique circumdat et protegit.
De quo muro habetur Isa. 26, urbs fortitudinis nostrae Sion,
salvator ponetur in ea murus et antemurale. Et Zachar. 2, ego ero
ei, ait dominus, murus ingens in circuitu, et in gloria ero in medio
eis. Iste etiam murus magnus et altus dicitur, quia Christus dominus
magnus est per incomprehensibilitatem immensitatis et interminationem
aeternitatis. Altus per exaltationem humanitatis et sublimitatem
majestatis. Jerem. 32, fortissimae et magnae potestatis dominus
exercituum nomen ejus: magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu.
Sequitur: habens portas duodecim. Per portas apostoli sancti
designantur, quia per eorum fidem et doctrinam sanctam civitatem
intramus. Prov. 15, jacebant mali ante bonos, et impii ante
portas justorum. Et in portis anguli duodecim. Per angulos minores
quosque et meritis occultiores intelligimus: qui recte in portis esse
dicuntur, quoniam in praedicatione et doctrina sanctorum apostolorum
colliguntur. In figura hujusmodi potest intelligi quod in Exodo
dicitur 26, fecit sex tabulas et duas ansas per singulos angulos
tabernaculi retro, quae junctae erant a deorsum usque sursum et in unam
compaginem pariter ferebantur ita. Fecit ex utraque parte per angulos
et cetera. In muro igitur dicuntur esse portae duodecim, et in portis
duodecim anguli, quoniam in praedicatione Christi collecti sunt
duodecim apostoli, et in eorum praedicatione minores et meritis
occultiores universi. Angulus enim occultationem significat; et
duodenarius numerus universitatem figurat. Sed ut apostolos fidem
gentis Israeliticae atque justitiam in sua praedicatione atque doctrina
commendasse patenter ostendat, ideo subdit: et nomina scripta quae
sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel: unde in portis, hoc est
in sanctis apostolis, nomina duodecim tribuum Israel scripta
dicuntur, quoniam eorum fides et merita per ipsos apostolos gloriosa
fuisse in sacra pagina declarantur. Deinde sequitur: ab oriente
portae tres. Per orientem justi qui fuerunt in principio mundi,
intelliguntur. Per Aquilonem designantur illi ex gentilitate quondam
a bono frigidi ad calorem fidei sunt conversi. Per Austrum Judaeos
justos antiquos calentes in fide salvatoris convenienter intelligere
possumus; per occasum illos qui in fine saeculi convertentur. Ab
oriente igitur, et ab Aquilone, et ab Austro, et ab occasu portae
tres esse in civitate congrue demonstrantur: quia quicumque ex
praedictis gentibus salvantur, per sanctae Trinitatis fidem in quatuor
mundi partibus apostolica praedicatione divulgatam justificantur.
Aliunde vero nullus introitum habere potuit nec poterit, nisi
videlicet per fidem sanctae Trinitatis. Hebr. 11, sine fide autem
impossibile est quemquam placere Deo. Et quoniam salvator noster ex
patriarchis originem traxit; ideo sequitur: et murus civitatis habens
fundamenta duodecim. Murus quippe civitatis fundamenta duodecim habere
dicitur, quia Christus ex genere patriarcharum carnem assumpsit. De
hujusmodi fundamentis dicitur in Psalm. fundamenta ejus in montibus
sanctis et cetera. Sequitur: et in ipsis duodecim nomina duodecim
apostolorum et agni. Nomina vero duodecim tribuum in apostolis et
nomina duodecim apostolorum in patriarchis duodecim scripta leguntur.
Quoniam apostoli fidem patrum de redemptione generis humani completam
praedicaverunt, et sancti patres per apostolos praedicandam fideliter
crediderunt. De hujusmodi nominum scriptione habetur Luc. 10, ubi
dicitur: gaudete quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Et
notandum quod nomen agni in fundamentis, hoc est in patriarchis, et
non in portis, idest in apostolis legitur esse scriptum: quoniam ipsis
manifeste fuit exhibitum: sed antiquis patribus qui diu expectaverant,
erat exhibendum. Et qui loquebatur mecum et cetera. Posita superius
partium civitatis tantum descriptione, hic consequenter agitur de
partium et totius simul commensuratione. Et primo describit
mensurantem, et etiam mensuram. Secundo declarat civitatis figuram,
ibi, et civitas in quadro posita. Tertio ostendit mensurationem ab
Angelo factam, et mensus est civitatem. Dicit igitur: et qui
loquebatur mecum, scilicet Angelus: de quo supra hoc eodem capitulo,
et venit unus de septem Angelis, habentibus septem phialas plenas
septem plagis novissimis, et locutus est mecum. Superius vidit
civitatem munitam et ornatam: hic edocetur ut attendat quod alii ab
aliis in sancta civitate meritis differunt. Et diligenter
considerandum est quod multa quae in descriptione sanctae civitatis
ponuntur, magis ad sanctorum praesentia merita, quam ad futura praemia
spectare dignoscuntur; licet intentio beati Joannis sit supernae
Jerusalem statum describere. Quaedam tamen magnifica de meritis
ipsius studet intimare. Unde per Angelum qui cum beato Joanne
loquebatur, coetus sanctorum doctorum, sive praedicatorum
intelligitur, sicut supradictum est. Et habebat mensuram arundineam.
Per mensuram meritorum differentia designatur. Ezechiel. 11,
calamus mensurae in manu ejus. Per arundinem auream intelligitur sacra
Scriptura; quae convenienter arundo dicitur, propter sonum
praedicationis. Psalm. in omnem terram exivit sonus eorum. Et
dicitur aurea, propter fulgorem divinae cognitionis qui inquam fulgor
illustrat corda fidelium. Psalm. declaratio sermonum tuorum illuminat
et intellectum dat parvulis. Angelus ergo arundinem habebat auream,
hoc est sacram Scripturam compositam et fulgidam ad erudiendam plebem
dominicam. Isaiae 30, erunt aures tuae audientes vocem post tergum
monentis: haec est via; ambulate in ea. Habebat inquam, arundinem
auream, ut metiretur civitatem et portas ejus et murum. Per civitatem
quae non exprimitur nomine speciali, plebs inferior intelligitur.
Portae quidem, ut superius dictum est, dicuntur apostoli, per quorum
doctrinam alii ingrediuntur ad unitatem fidei: per murum Christus
intelligitur, qui undique suos munit et totaliter defendit. Angelus
ergo metiri dicitur civitatem, quia sagacitas sanctorum praedicatorum
secundum capacitatem audientium temperat praedicationis stilum. Unde
1 Corinth. 3, tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non
escam. Et secundo capite dicitur ibidem: sapientiam loquimur inter
perfectos. Portas etiam metitur dum doctrinam apostolicam introitum
esse caelestis evidenter protestatur. Proverbiorum 8, doctrinam
magis quam aurum eligite. Metitur etiam murum, hoc est Christum,
scilicet dum ipsum praedicat esse Deum et hominem verum. Et civitas
in quadro est. Hic ostenditur civitatis sanctae figuratio: unde in
quadro dicitur esse sancta civitas, quoniam quatuor sunt ejus latera:
scilicet fides, spes, caritas, et operatio. Unde dicit Hugo:
quantum quisque credit tantum sperat; quantum sperat, tantum diligit;
quantum diligit tantum operatur. In quadro igitur civitas posita est:
quia robusta fide, longanimis spe, ampla caritate, efficax opere.
Vel quadrum civitatis sunt quatuor principales virtutes in homine:
prudentia scilicet, temperantia, fortitudo, justitia; quae aequales
debent esse in homine, nec alia aliam debet excedere. Longitudo ejus
tanta est, quanta et latitudo: quia quantum credit tantum amat; et in
hoc ostenditur quadrationis expositio. Et mensus est civitatem de
arundine, per stadia duodecim millia. Hic ostenditur mensuratio ab
Angelo facta. Et primo ostenditur mensuratio civitatis totius.
Secundo mensuratio murum illius, ibi, et mensus est muros ejus.
Stadium est longitudo itineris in quo curritur ut bravium acquiratur.
Unde 1 Corinthiorum 9, nescitis quod hi qui in stadio currunt,
omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Duodenarius enim
numerus, duodecim apostolorum doctrinam significat, et millenarius
doctrinam figurat. Unde Angelus, idest coetus praedicatorum, de
aurea arundine per stadia duodecim millia metitur; quia praedicatorum
auctoritas etiam minores ad bravium supernae remunerationis currentes,
apostolicam doctrinam perfecte secundum vires suas consummare
attestatur. Sed quoniam superius de altitudine ejus nihil dixit, ideo
longitudinem et altitudinem ejus repetens, etiam altitudinem describit
dicens, longitudo et altitudo et latitudo ejus aequalia sunt. Per
longitudinem fides intelligitur, per altitudinem spes, per latitudinem
caritas. Unde in Psal. latum mandatum tuum nimis. Et hae tres
virtutes aequales dicuntur; quia quantum quisque credit, tantum
sperat; et quantum sperat, tantum diligit. Nec mirandum si spes per
altitudinem hic figuretur, cum superius pro uno civitatis latere
ponatur, quoniam una et eadem res in sacro eloquio multis intellectibus
frequenter deservit. Sequitur, et mensus est muros ejus centum
quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est Angeli.
Superius dixit murum, et hic dicit muros, et bene; quia civitas
sancta et habet murum, hoc est principalem defensorem habet Christum:
habet etiam muros; quia defensores habet alios, doctores scilicet et
rectores ecclesiasticos. Psal. benigne fac in bona voluntate tua
Sion et cetera. Ipsorum mensura perfecte declaratur cum dicitur, et
mensus est et cetera. Centenarius enim numerus perfectionem signat;
quadragenarius, qui ex quater decem consurgit, completionem quatuor
Evangeliorum et Decalogi demonstrat. Quaternarius vero quatuor
virtutum principalium exercitationem. Cubitus, qui est in brachio,
designat operationem. Muri ergo Jerusalem centum quadragintaquatuor
cubitos dicuntur habere; quia sanctae Ecclesiae defensores implent
quatuor Evangeliorum mandata atque Decalogum cum exercitatione quatuor
principalium virtutum. Et haec est hominis mensura; quoniam haec est
hominis justitia: unde per eam homo in se justificatur, et per eam
Angelo socialiter coaequatur: et ideo subditur, mensura hominis,
quae est Angeli. Haec est justitia quam habet homo; quae
convenienter dicitur esse Angeli; quia per ipsam homo reparatus in hoc
mundo Angelo sociatur, et socialiter coaequatur, et assimilatur in
caelo. Unde Marci 12. Cum enim a mortuis resurrexerint, neque
nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli in caelis. Et erat
structura muri ejus et cetera. Superius ostendit beatus Joannes
partium sanctae civitatis et totius simul commensurationem: hic
consequenter declarat eorum pretiositatem fundamentorum, ibi,
fundamenta muri et cetera. Tertio pretiositatem portarum, ibi, et
duodecim portae. Quarto pretiositatem platearum, ibi, et plateae
civitatis. Dicit igitur, et erat structura muri ejus, ita viderat
civitatem et murum ejus sive muros, portas, et fundamenta, et haec
omnia inter se differre: hic ostendit quam pretiosus sit murus, quam
pretiosa civitas, quam pretiosa fundamenta, quam pretiosae portae;
ideo dicit primo. Et erat structura muri ejus, idest conjunctio verbi
et hominis assumpti, ex lapide. Dicitur enim esse ex lapide, qui
firmiter et indissolubiliter permanet in unitate personae. De
hujusmodi lapide dicitur Lucae 9, omnis qui ceciderit super illum
lapidem, conquassabitur; super quem autem ceciderit, comminuet
illum. Nec dicitur esse ex quocumque lapide, sed ex jaspide, qui
semper virorem habet: sicut Christus qui semper virorem aeternitatis
habet: nobis virorem aeternitatis immarcescibilem repromittitur
Ezechielis trigesimo tertio capite, ubi dicitur: in montibus excelsis
Israel erunt pascua eorum; ibi requiescent in herbis virentibus.
Ipsa vero civitas aurum mundum, idest rutilans, sicut aurum mundum
fulgore divinae cognitionis. 1 Corinth. 13, nunc cognosco ex
parte; tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Simile vitro mundo,
quoniam lucet sicut vitrum mundum puritate confessionis. Vitrum enim
nullas in se sordes celat. Sic sancta electorum simplicitas sua
peccata pure per confessionem revelat. Unde dicitur Jacobi cap. 5,
confitemini alterutrum peccata vestra. Fundamenta muri ejus, hic
ostendit pretiositatem fundamentorum. Et primo in generali. Secundo
in speciali, ibi, fundamentum primum. Dicit igitur, fundamenta
muri, hoc est duodecim patriarchae, vel alii sancti veteris
testamenti, qui per duodecim patriarchas intelliguntur: qui vere omni
lapide pretioso ornati sunt, quoniam omni genere virtutum firmiter
effulserunt. Ipsi ergo fundamenta muri et etiam lapides pretiosi
dicuntur, quoniam Christus qui est murus Ecclesiae, ex eorum genere
sumpsit carnem, et ipsi claruerunt per multiplicem virtutum fulgorem.
Psal. fundamenta ejus in montibus sanctis. Virtutes quidem eorum per
ordinem sub figura pretiosorum lapidum consequenter describit, et
pretiositatem earum singulariter ostendit. Et ideo dicit, fundamentum
primum jaspis: hoc est in fundamento, primus est jaspis enim, quia
viret, fidem signat, quae est principium et origo omnium virtutum.
Hebraeor. 11. Est autem fides sperandarum substantia rerum,
secundus sapphyrus, sapphyrus enim caelo sereno similis est, et
significat caelestium bonorum spem: ideo ponitur secundus; quoniam
spes secundum locum tenet post fidem. Hebraeor. 6, fortissimum
solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam
sicut anchoram habemus animae securam ac firmam, et incedentem usque ad
interiora velaminis; ubi praecursor pro nobis introiit Jesus.
Tertium Chalcedonius. Chalcedonius vero lucet quasi pallens ignis
lucernae; et significat caritatem quae in abscondito bona agit; sed
cum aliis prodesse potest, mox apparet quid fulgoris intus habet.
Ponitur autem Chalcedonius tertio loco, quoniam caritas tertio loco
post fidem et spem ordinatur. 1 Corinth. 13, nunc autem manent
fides, spes, caritas, tria haec; major autem horum est caritas.
Quartum smaragdus. Smaragdus nimiae viriditatis est, et invenitur
super herbas et frondes in frigore Scythiae: significat enim
fortitudinem, quae necessaria est in adversis: et ideo quarto loco
ponitur; quia qui fidem et spem et caritatem habet, necesse est ut sit
fortis in sustinendo adversa. Tob. 5, forti animo esto; in proximo
est ut a Deo cureris. Quintum sardonyx. Sardonyx niger est
inferius, unde significat humilitatem: et ponitur quinto loco; quia
congruum est ut qui fortis est in tribulationibus, non inde superbiat,
sed magis humiliter se subjiciat. Ecclesiastici 3, quanto magnus
es, humilia te in omnibus. Sextum sardius. Sardius sanguinei
coloris est; et signat martyrii passionem; et ponitur sexto loco;
quoniam qui praedictas virtutes habet, promptus debet esse animo ad
sustinendum martyrium pro Christo. Ideo dicitur Act. 21, de
beato Paulo: ego autem non solum alligari in Jerusalem paratus sum,
propter nomen domini Jesu. Septimum chrysolithus. Chrysolithus vero
scintillas quasi ardentes emittit, unde claritatem miraculorum
exprimit: et congrue septimo loco ponitur; quia qui tot habet bona,
et mori pro Christo paratus est, virtute miraculorum nonnumquam
clarificatur. Act. 6, Stephanus autem plenus gratia et
fortitudine, faciebat signa et prodigia magna in populo. Octavum
beryllus. Hujusmodi lapis urit manum tenentis se; et per hoc
designatur, quod qui talis ac tantus est, eos qui sibi conjunguntur,
per sui conversationem ad justitiam accendit. Matth. 5, sic luceat
lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et
glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Nonum topazius. Iste
lapis aurei et aetherei coloris est; unde signat contemplationem
caelestium bonorum: et nono loco merito ponitur; quia qui supradictis
bonis decoratur, ad caelestia bona contemplanda sublimiter elevatur.
Matth. 5, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Decimum
chrysopassus. Chrysopassus est viridis et aureae mixturae; et signat
desiderium virentis aeternitatis et caelestis gloriae: et bene decimo
loco ponitur; quia justus postquam aeterna gaudia per altam
contemplationem conspicit, ad ea possidenda totis desideriis
inardescit. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et cum Christo
esse. Undecimum hyacinthus. Hyacinthus enim cum aere mutatur; in
sereno perspicuus, in nubilo marcescit: unde per ipsum virtus supernae
condescensionis figuratur. Et ideo undecimo loco ponitur; quia
quicumque contemplare aeternitatis desideriis flagrat, misericordiae et
compassionis visceribus flagrat. Job 30, flebam quondam super eo
qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Duodecimum
amethystus, qui purpureum habet colorem, et ideo designat regiam
dignitatem: unde in duodecimo loco congrue ponitur; quia qui
supradictis bonis enitescit, potenter seipsum et alios regere novit.
Tit. 2, in omnibus praebe te ipsum exemplum bonorum operum, in
doctrina, in integritate, in gravitate. Bene igitur supradicti
lapides hujusmodi ordine disponuntur; quia sanctorum virtutes per eos
designatae, secundum ordinem, sicut ostensum est, apte connectuntur.
Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt per singulas. Hic
ostendit portarum pretiositatem: unde per portas, sicut dictum est
supra, designantur apostoli; quia per eorum doctrinam habemus
ingressum ad gloriam caelestis regni. Dicuntur etiam per singulas
portas esse, margaritae, quia per duodecim apostolorum doctrinam
salvantur fideles animae, quae sunt per fidem firmae, et per justitiam
lucidae: ideo convenienter dicit: et duodecim portae duodecim
margaritae per singulas; hoc est in unaquaque porta duodecim sunt
margaritae; quoniam ex quatuor mundi partibus, ad fidem sanctae
Trinitatis per duodecim apostolorum doctrinam et praedicationem,
imitatores eorum in fide et justitia sunt collecti. Jeremiae 16,
ecce ego mittam piscatores multos, dicit dominus, et piscabuntur eos.
Unde Matth. 4, dicitur ad Petrum et ad Andream fratrem ejus,
venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Et singulae
portae erant ex singulis margaritis. Ex singulis quidem margaritis
singulae portae dicuntur esse; quia sancti apostoli et in semetipsis
fide firmi extiterunt, et splendore justitiae quantum ad alios
claruerunt: unde non solum in se fulgebant per propriam virtutem; sed
etiam in suis sequacibus fulgent, per ejusdem virtutis imitationem.
Ideo dicebat apostolus ad Philipp. 3, imitatores mei estote,
fratres. Sequitur, et plateae civitatis aurum mundum. Plateae enim
civitatis sunt sancti inferiores, laxius rebus mundanis utentes, et
subjecti majoribus propter virtutem obedientiae: ideo dicitur, 1
Petri 2, subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum; sive
regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tamquam ab eo Missis.
Aurum etiam sunt per flammam internae caritatis; adimplentes illud
quod ad Romanos 12, dicitur: spiritu ferventes, domino
servientes. Tob. 13, auro mundo omnes plateae ejus sternentur.
Tamquam vitrum perlucidum. Dicuntur etiam vitrum perlucidum, propter
manifestae confessionis puritatem. Psalm. confessionem et decorem
induisti, amictus lumine sicut vestimento. Cum ergo tanta sit minorum
et inferiorum speciositas, quis aestimare poterit majorum et superiorum
pulchritudinem? Et templum non vidi in ea et cetera. Postquam in
parte praecedenti descripsit beatus Joannes statum sanctae civitatis
quantum ad partes suas, et quantum ad se totam: consequenter describit
in hoc loco nobilitatem ejus et gloriam. Unde primo ostendit eam esse
gloriosam et nobilem, ratione templi sanctissimi quo sanctificatur.
Secundo ratione claritatis immensae, qua illuminatur, ibi, et
civitas non eget sole. Tertio ratione habitatorum nobilium, quibus
honorificatur, ibi: et ambulabunt gentes. Quarto ratione securitatis
magnae qua jucundatur, ibi, et portae ejus non claudentur. Quinto
ratione amotionis omnis immunditiae, quoniam omni munditia decoratur:
et hoc notatur ibi, cum dicit: non intrabit in eam et cetera. Dicit
igitur primo: et templum non vidi in ea, quia locus orationis et
oblationis, qui necessarius est in via, non erit in patria. Unde
Isa. 65, antequam clament, ego exaudiam. Et Joan. 16. In
illo die me non interrogabitis quicquam. Ratio quare non erit ibi
templum materiale, hoc est locus orationis, subditur cum dicitur:
dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et agnus, idest
omnimoda sanctificatio et totius petitionis exhibitio. Psalm.
sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Et notandum, quod ubique
fere cum divinitate humanitatem nomine agni commemorat, ut utramque
naturam homo diligat, et utrique gratias referat. Deinde ostenditur
supernae civitatis nobilitas, ratione claritatis immensae qua
illuminatur; ideo dicitur: et civitas non eget sole neque luna. Non
eget, idest non egebit, sole neque luna ad literam. Ut luceant in
ea, videlicet ad illuminandum eam: unde Isa. 60, non erit ibi
amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te;
sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam
tuam. Et subdit rationem, quare non egebit. Nam claritas Dei
illuminabit eam: claritas scilicet gloriosae divinitatis. Et lucerna
ejus agnus est: hoc est humanitas continens ipsam divinitatem: unde
luminaria hujusmodi non erunt ibi necessaria: verumtamen lucebunt multo
clarius quam modo, ad laudem et gloriam ejus qui talia potuit creare et
creata in meliorem statum reformare. Ideo dicitur Isa. 30: erit
lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux
septem dierum, in die qua alligabit dominus vulnus populi sui.
Postmodum insinuatur dictae civitatis nobilitas, ratione habitantium
in ea, cum dicit: et ambulabunt gentes in lumine ejus. Per gentes
intelliguntur subditi qui in lumine ejus ambulabunt; quoniam electi,
qui nunc propter amorem caelestis patriae majoribus subjiciuntur, tunc
in aeterna ipsius claritate, libere gaudebunt. Unde in Psalm.
exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Et non
solummodo gentes, idest subditi in lumine sanctae civitatis
ambulabunt; imo etiam reges, hoc est praelati qui non tantum seipsos,
sed alios regunt. Afferent gloriam suam et honorem in illam, ad
similitudinem victorum qui spolia sua in urbes suas apportant.
Afferent inquam, gloriam, hoc est suam bonam conscientiam, per quam
erunt gloriosi: et afferent inquam, honorem in illam, honorem
scilicet a subditis exhibitum sibi, juxta illud Psalm. afferte domino
gloriam et honorem et cetera. Ista quidem afferent in illam quando in
resurrectione universali cum sibi commissis habitationem ingredientur
supernam. Isa. 60, gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et
pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae. His igitur et
aliis bonis innumeris ditabitur civitas sancta caelestis; quoniam ad
illius pulchritudinem et ornatum transferetur totum quod nunc
unusquisque justus operatur. Consequenter ostenditur ipsius securitas
immensa, cum subdit, et portae ejus non claudentur per diem.
Glossa, omnis timor auferetur. Hic clauduntur portae civitatis
Jerusalem, hoc est militantis Ecclesiae: ut quando praedicatio juste
subtrahitur, vel aliqui pro culpa sua ab introitu Ecclesiae arcentur:
et hoc nullatenus erit ibi. Unde Isa. 69, aperientur portae tuae
jugiter, die ac nocte non claudentur. Rationem vero quare non dixit
hic, non claudentur per noctem, subdit dicens: nox enim non erit
illic, ad literam, quia lucebit aeternaliter ibi fulgor immensus
divinitatis. Isa. 60, non occidet ultra sol tuus et luna tua non
minuetur, quia erit tibi dominus in lucem sempiternam. Vel secundum
spiritualem intelligentiam, nox non erit illic, hoc est neque culpa
aliqua neque poena. Dicit Hugo: o quam clara, quam solemnis erit
dies illa quam faciet dominus. Dies illa nostri doloris terminus. Et
afferent gloriam et honorem gentium in illam. Per hoc insinuat latius
illud bonum inaestimabile quod erit ibi; quoniam supradicti reges,
idest praelati, afferent gloriam gentium in illam, idest ipsas gentes
testimonio bonae conscientiae interius gloriosas. 2 Corinth. 1,
nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et
afferent inquam, honorem gentium: hoc est gentes honorandas
exhibitione boni operis exterius. Hoc fiet quando finito mundi
termino, boni et sancti praelati gentes modo sibi commissas inducent in
caelestis patriae mansionem. Psalm. afferentur tibi in laetitia et
exultatione, adducentur in templum regis. Sed quoniam sancti et mundi
intrabunt ad beatitudinem, et immundi foris relinquentur ad
damnationem, ideo describitur hic superna civitatis nobilitas, ratione
totius munditiae, cum subdit: nec intrabit in eam aliquod
coinquinatum. Et primo ostenditur ejus munditia per carentiam omnium
immundorum. Secundo per receptionem et continentiam sanctorum et
mundorum, ibi, nisi qui scripti sunt. Dicit igitur: nec introibit
in illam aliquod coinquinatum: coinquinatum scilicet per consensum
interius in cogitatione. Faciens abominationem, exterius, scilicet
in operatione. Et mendacium, locutione. Isa. 35, non transibit
per eam pollutus. Et infra ultimo cap. foris canes et venefici et
impudici, homicidae et idolis servientes, et omnis qui amat et facit
mendacium. Modo enim in Ecclesia immundus cum mundo, malus cum
bono, mendax cum veridico: tunc nequaquam intrabit; soli quidem
intrabunt illi, qui modo recta sectando in munditia vivunt. Et ideo
dicitur: nisi qui scripti sunt in libro vitae agni. In libro siquidem
vitae illi soli scripti sunt secundum veritatem, qui per gratiam
perveniunt ad gloriam caelestem. Supra 13, et adorabunt bestiam
omnes qui inhabitant terram, quorum nomina non sunt scripta in libro
vitae agni. Et liber vitae agni esse dicitur, quoniam bonum
caeleste, quod divinitas conferendum justis praedestinavit, humanitas
dispensabit: unde Luc. 12, et transiens ministrabit illis.
|
|