|
Et ostendit mihi fluvium et cetera. Posita superius descriptione
eorum quae ad civitatem scilicet spectant, maxime quantum ad esse, hic
ponitur consequenter eorum descriptio quae ad eamdem pertinent, maxime
quantum ad bene esse: unde in parte ista primo ostendit supernae
civitatis amoenitatem. Secundo habitantium in ea gloriae
magnitudinem, ibi, et servi ejus servient illi. Circa partem primam
quatuor specialiter facit. Primo enim ostendit civitatem amoenam esse
valde, propter aquae meatum delectabilem. Secundo propter arboris
vitae foecunditatem, ibi, et ex utraque parte fluminis. Tertio
propter omnis mali carentiam et privationem, ibi, et omne maledictum.
Quarto propter gloriam Dei inhabitantem, ibi, et sedes Dei et
agni. Circa primum primo describit aquae fluentis pulchritudinem.
Secundo locum meatus ejus et originem, ibi, procedentem de sede.
Dicit igitur: et ostendit mihi fluvium, Angelus scilicet qui mecum
loquebatur, de quo supra dictum est 21, et venit ad me unus de
septem Angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis
novissimis et locutus est mecum. Angelus inquam ille, ostendit mihi
fluvium, hoc est spiritus sancti gratiam laetificantem civitatem
sanctam. Psalm. fluminis impetus laetificat civitatem Dei. De hoc
etiam fluvio potest intelligi, quod in Genes. dicitur 2, fluvius
egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum. Et recte
fluvio comparatur spiritus sancti gratia; quia diversas generationes
rigando, post unam in alteram fluit: et licet aliquando aliquibus
subtrahatur, per aliquos tamen fluere nunquam desinit. Psal. rigans
montes de superioribus tuis. Dicitur etiam fluvius aquae vivae; aquae
videlicet quae reficiunt contra sitim mundanae cupiditatis. Joan.
4, qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet iterum.
Refrigerat, contra ardorem carnalis voluptatis. Proverb. 5, aqua
frigida animae sitienti. Purgat, ab immunditia diabolicae
suggestionis. Numer. 19, qui aqua expiationis non est aspersus,
immundus erit et manebit spurcitia ejus super eum. Dicitur etiam aquae
vivae, scilicet quia vivificat, quia nunquam deficit, quia semper
fluit. Joan. 4, aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae
salientis in vitam aeternam. Ostendit inquam, mihi fluvium,
splendidum tamquam chrystallum. Dicitur enim splendidum ad modum
crystalli: quia in solis quos reficit interius et refrigerat, exterius
in actione micat. Psal. mittit crystallum suam sicut buccellas.
Fluvium inquam, procedentem de sede Dei et agni, procedit enim
divina gratia de sede Dei et agni; quia a sanctis doctoribus et
praelatis Ecclesiae, in quibus Deus praesidendo regnat et alios juste
gubernat, quotidie ministratur. 1 Petri 4, unusquisque sicut
accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni
dispensatores multiformis gratiae Dei. In medio plateae ejus. Per
plateas, ut dictum est superius, inferiores intelliguntur, qui rebus
mundanis liberius uti possunt, et majoribus subditi sunt. Unde in
medio plateae civitatis procedit; hoc est, in communitate inferiorum
sive minorum quantum est de se, et multo fortius in communitate
majorum. Matth. 18, ubi enim sunt duo vel tres congregati in
nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et ex utraque parte fluminis.
Hic ostenditur sancta civitas esse delectabilis, propter arboris vitae
foecunditatem. Et primo describitur fructus illius copia. Secundo
foliorum efficacia, ibi, et folia ligni. Dicit ergo quantum ad
primum: et ex utraque parte fluminis, lignum vitae: lignum enim vitae
Christus dicitur; quia semetipsum in refectionem suis tribuit.
Matth. 11, venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et
ego reficiam vos. Et est ex utraque parte fluminis; quia quamdiu
sumus in hac vita, citra fluvium sumus; quia gratia desuper datur,
per quam genus humanum justificatur. Qui autem glorificati sunt,
ultra fluvium sunt: quia perfecti justificati non indigent amplius
justificari: unde lignum vitae, idest Christus, est hic per gratiam
in suis: ibi vero per gloriam: hic vident eum sui per veram fidem:
ibi videbunt per speciem. 1 Corinth. 13, videmus nunc per
speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Lignum inquam,
afferens fructus duodecim, per fructus duodecim duodenariam apostolorum
doctrinam intelligimus. Lignum vero vitae ex utraque parte fluminis
duodecim fructus afferre dicitur; quia Christus, qui per lignum vitae
intelligitur, omnibus electis et in via et in patria semetipsum in
refectionem tribuit. Quam videlicet refectionem apostolica turba in
mundo praedicavit exhibitam esse ad justitiam, in caelo exhibendam ad
gloriam. Et ut Christum suos incessanter pascere cognoscamus, ideo
recte subditur, per menses singulos reddens fructum suum. Fructum
enim suum per menses singulos reddit; quia suos continue, et in via et
in patria pascit. In via per corporis et sanguinis participationem.
In patria, per divinitatis et humanitatis suae perpetuam
contemplationem. De hujusmodi ligno habetur in Psal. et erit tamquam
lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum et cetera.
Sequitur, et folia ligni ad sanitatem gentium. Per folia ligni,
praecepta Christi designantur, quia protegunt et ornant sicut folia.
Psal. et folium ejus non defluet et cetera. Sunt enim hujusmodi
folia ad sanitatem gentium; quia si auxiliante gratia impleantur,
justificationem animarum operantur: qui vero justificatur,
spiritualiter sanatur. Ezechiel. 47, erunt fructus ejus in cibum
et folia ejus ad medicinam. Sed quoniam omne bonum tanto est
perfectius quanto a malo est longius, ideo consequenter ostenditur
civitas superna ab omni malo penitus esse libera, cum subdit: et omne
maledictum non erit amplius: quia neque culpa, neque poena. Isaiae
48. Non esurient neque sitient amplius, et non percutiet eos aestus
et sol et sedes Dei et agni in illa erunt, hoc est individua Trinitas
in illa gloriosa civitate regnabit, et etiam verbo conjuncta
humanitas. Supra 21, ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et
habitabit cum eis; et populus ejus erunt; et ipse Deus erit cum eis
eorum Deus. Psal. paravit in caelo sedem suam et regnabit. Et
servi ejus. Hic postmodum ostendit gloriae habitantium in civitate
caelesti magnitudinem. Et primo ostenditur gloriae eorum magnitudo,
quantum ad divinam fruitionem. Secundo quantum ad omnis ignorantiae
amotionem, ibi, et nox ulterius non erit. Tertio, quantum ad
perfectam cognitionem, ibi, quoniam dominus Deus illuminabit illos.
Dicit ergo: et servi ejus servient ei. Servi ejus et omnes electi,
servient ei, non timore vel formidine: sed perfecta et summa
dilectione et securitate, laudem ejus vocibus amoris intimi
decantando. Isaiae 65, ecce servi mei laudabunt prae exultatione
cordis. Supra 7, hi sunt qui venerunt de tribulatione: et
sequitur: ideo sunt ante thronum ejus, et serviunt die ac nocte in
templo ejus. Et videbunt faciem ejus hoc est praesentiam immediate
sine aenigmate, immo manifeste et clare. 1 Joannis 3, videbimus
eum sicuti est. Et notandum, quod facies Dei dicitur tripliciter.
Uno modo, dicitur praesentia ejus per naturam humanam. Psal.
ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus. Tertio modo dicitur
praesentia ejus per gloriam, scilicet in propria forma. 1 Corinth.
13, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem. Et nomen ejus in frontibus eorum, erit supple, scriptum.
In frontibus eorum, hoc est in aperto, sicut aperte et manifeste eum
confessi sunt: supra 3: qui vicerit, faciam eum columnam in templo
Dei mei, et foras non egredietur amplius, et scribam super eum nomen
Dei mei. Et nox ultra non erit, idest aliqua ignorantia, dixit
Glossa. Roman. 13, nox praecessit, dies autem appropinquavit;
abjiciamus et cetera. Et non egebunt lumine lucernae neque solis.
Per lumen doctrina intelligitur qua intellectus illuminatur. Per
lucernam vetus testamentum. Per solem novum, vel per lucernam,
potest intelligi quilibet doctor parvae scientiae; per solem doctor
habens excellentiam doctrinae. Quasi dicat: non erit eis necessaria
doctrina veteris testamenti vel novi, vel etiam doctrina alicujus
doctoris, nec parvi nec magni. Jeremiae 31, non docebit vir
proximum suum, et vir fratrem suum, dicens, cognosce dominum. Omnes
enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum eorum, ait dominus.
Causa vero quare non egebunt doctrina, ostenditur cum dicit: quoniam
dominus Deus illuminabit illos. Et per hoc insinuatur cognitio
perfecta quam habebunt sancti in patria: dominus enim illuminabit eos
lumine perfectae cognitionis: et ideo non indigebunt alio doctore nec
alia doctrina. Unde Joan. 6, et erunt omnes docibiles Dei. Et
regnabunt in saecula saeculorum. Regnabunt, quia regnante Deo
totaliter inhaerebunt in saecula consecutiva saeculorum. Supra 20,
erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.
Et Sapient. 6, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Et
dixit mihi: haec verba fidelissima sunt. Liber iste a principio
divisus fuit in partes tres: in exordium, narrationem et
conclusionem. Terminatis duabus primis partibus, hic incipit pars
tertia: et dividitur in partes tres. Primo enim beatus Joannes
commendans doctrinam istam, confirmat eam auctoritate triplici.
Secundo comminatur poenas gravissimas eam pervertenti, ibi, contestor
enim omni. Tertio bonum salutis optat cuilibet fideli, ibi, gratia
domini nostri Jesu Christi. Pars prima tres habet partes. Primo
enim confirmat doctrinam istam auctoritate Angeli loquentis sibi.
Secundo auctoritate sui, ibi, et ego Joannes. Tertio auctoritate
Christi, ibi, ego Jesus misi Angelum meum. Circa partem primam
tria tanguntur. Primo quidem ratificat Angelus supradictorum
veritatem. Secundo Christi personam introducens, ostendit adventus
ejus celeritatem, ibi, et ecce venio. Tertio excitat omnes ad
doctrinae hujus observationem, ibi, beatus qui custodit. Quantum ad
primum dicit, et dixit mihi, scilicet Angelus, qui mihi supradicta
ostenderat. Haec verba fidelissima sunt et vera. Fidelissima; quia
quaecumque figuris et verbis ostensa sunt, fideliter implebuntur.
Psal. fidelis dominus in omnibus verbis suis. Et vera; quia nullo
modo poterunt cassari. Matth. 25, caelum et terra transibunt,
verba autem mea non praeteribunt. Et supra 19, haec verba Dei vera
sunt. Et quia fidelissima et vera et angelico ministerio declarata;
ideo cum omni fide suscipienda. Unde Angelus de semetipso dicit: et
dominus Deus spirituum prophetarum, idest dominus Deus qui dat
spiritum prophetandi prophetis. Misit Angelum suum, scilicet me.
Ostendere servis suis quae oportet fieri cito. Unde supra primo
dicitur: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam
facere servis suis quae oportet fieri cito: et significavit mittens per
Angelum suum servo suo Joanni: misit inquam, ostendere, hoc est
revelare. Unde Daniel. 2, vere dominus noster Deus deorum est et
dominus regum revelans mysteria. Servis suis; idest electis. Quae
oportet fieri cito, idest in brevi. Isaiae 42, nova quoque
annuncio ego, antequam oriantur audita vobis faciam. Et quod cito
consummanda et complenda sint cuncta quae in hoc libro continentur,
probat; ipsum Christum introducendo loquentem, et festinationem sui
adventus, quo cuncta complebuntur attestantem: ideo subdit, et ecce
venio velociter: quia videlicet non diu tardabit ea quae in adventu
ejus consummanda sunt adimplere: infra hoc eodem: ecce venio cito, et
merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
Consequenter excitat omnes ad doctrinae hujus observationem, cum
dicit: beatus qui custodit verba libri hujus. Et valde bene dicit,
qui custodit; quia nihil prodest ad cognitionem veritatis legendo vel
audiendo pertingere, nisi addatur bene vivere. Ille quidem solus ad
beatitudinem pervenit, qui non solum per memoriam, sed per vitam
praecepta custodit. Lucae 10, beati qui audiunt verbum Dei et
custodiunt illud. Et Jacob. 2, qui autem perspexerit in lege
perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus
factus, sed factor operis; hic beatus in facto suo erit. Prophetia
igitur libri hujus omnibus modis est credenda; quoniam angelico
ministerio revelata, angelica auctoritate commendata. Nec solummodo
commendatur ab Angelo, verum etiam a beati Joannis testimonio: unde
sequitur: et ego Joannes qui audivi et vidi haec. Hic confirmat
doctrinam istam auctoritate sui: et primo ponit testificationem suam,
et etiam ostendit suam humiliationem, factam ab Angelo sibi, cum
dicit: vide ne feceris. Circa primum primo ponitur Joannis
testificatio. Secundo ipsius humiliatio, ibi, et postquam audissem.
Dicit igitur, et ego Joannes qui audivi et vidi haec, scilicet supra
praedicta: quasi dicat: non tantum Angelus, sed et ego Joannes
magister vester: non quilibet haereticus, ego vester amicus non
extraneus. Ego inquam, cum ipso Angelo, et post ipsum, commendo
vobis hanc prophetiam, qui nihil falsum, nihil erroneum, soleo vobis
commendare. Joan. ultimo. Hic est discipulus qui testimonium
perhibet de his, et scripsit haec, et scimus quoniam verum est
testimonium ejus. Sequitur, et postquam audissem, verba scilicet
praedicta, et vidissem, tam mirabilem videlicet et incomparabilem
beatae civitatis decorem ac jucunditatem: supra 21, ego Joannes
vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de caelo et
cetera. Cum ita audissem et vidissem, stupefactus prae admiratione,
cecidi ut adorarem ante pedes Angeli, adoratione scilicet latriae.
Angeli inquam qui mihi haec ostendebat, haec supradicta: unde supra
21, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem et cetera. Sed
quaeritur hic, cum beatus Joannes hoc idem facere voluerit, et ab
Angelo prohibitus fuerit ut habetur supra 19, quare iterum eum
adorare voluit? Respondeo. Sanctus enim Joannes in hac ultima
visione, multo sublimius elevatus fuit quam prius ad contemplandam
caelestem gloriam secundum futurum statum ejus; et ideo prae stupore
nimio et admiratione tantae pulchritudinis, non fuit recordatus
forsitan primae prohibitionis. Vel etiam per hujusmodi iterationem
innuit quantam venerationem praelatis nostris debemus exhibere, cum
ipse Angelum caelestia bona sibi demonstrantem etiam prohibitus
voluerit adorare. Verumtamen ipse non propter se, sed propter Deum
deberet velle sibi honorem hujusmodi exhiberi. Unde et bene Angelus
dixit: Deum adora; quia tantum honorem sibi exhibitum, deberet
attribuere Deo, nec deberet propter hoc in se extolli, sed magis
humiliari. Deinde sequitur: et dixit mihi: vide ne feceris. Hic
ostendit beatus Joannes duplicem prohibitionem sibi factam ab Angelo.
Et primo tangit prohibitionem respectu ejus quod facere volebat.
Secundo respectu eorum quae viderat et audiverat, ibi, et dixit
mihi: ne signaveris. Circa primam partem primo ponitur prohibitio.
Secundo consequens informatio, ibi, Deum adora. Dicit ergo quantum
ad primum. Et dixit mihi, vide ne feceris, idest cave ne me adores.
Hoc idem habetur supra 19. Rationem autem quare hoc prohibet,
subdit dicens: conservus tuus sum et fratrum tuorum, quasi dicat: ego
et tu et fratres tui spirituales, scilicet justi, tamquam conservi
unum dominum habemus: et ideo nolo a te adorari, immo volo tecum unum
Deum et dominum adorare. Hoc etiam dicit Angelus, considerando
naturam humanam supra se exaltatam: et ideo se dicit conservum justorum
et non superiorem, et hac de causa non esse adorandum. Et quoniam
duplex est fraternitas, carnalis scilicet per naturam, et spiritualis
quae est per gratiam, ideo insinuat de qua intendit loqui, cum dixit:
prophetarum, idest praedicatorum bonorum. Propheta aliquando
accipitur pro praedicatore. Unde 1 Cor. 14, prophetae autem duo
vel tres dicant, et ceteri dijudicent. Et eorum qui servant verba
libri hujus, idest minorum praedicatoribus obedientium. Omnium itaque
justorum tam majorum quam minorum se recognovit Angelus esse
conservum; quia novit omnes eumdem habere Deum. Sed quare Angelus
in veteri testamento se ab homine adorari sustinet, non autem in novo?
Istud dictum fuit supra 19, super verbum consimile. Postmodum
subditur informatio facta ab Angelo, cum dixit: Deum adora: quasi
dicat: nullum alium adorare debes, nisi solum Deum, adoratione
scilicet latriae. Matth. 8, dominum Deum tuum adorabis, et illi
soli servies. Et dixit mihi; ne signaveris verba prophetiae.
Ostensa superius angelica prohibitione, respectu ejus quod beatus
Joannes facere volebat: hic consequenter subditur angelica prohibitio
respectu eorum quae viderat. Et primo ponitur angelica prohibitio.
Secundo prophetica ejus praenunciatio, ibi, qui nocet, noceat
adhuc. Tertio loquens in persona Christi, ut mali timeant, et boni
sibi caveant, ostendit iterum se venturum esse ad judicandum in
proximo, ibi, venio cito. Quarto per ipsum declaratur bonorum
beatitudo et malorum damnatio, ibi, beati qui lavant stolas suas.
Dicit ergo, quantum ad primum: et dixit mihi: ne signaveris verba
prophetiae. Libri hujus, hoc est non occultes penitus nimis obscure
scribendo. Unde supra primo dicitur: Apocalypsis Jesu Christi quam
dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito.
Sed contra hoc potest objici; quia supra 10, dicitur: signa, quae
locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere: ergo videtur esse
contradictio inter istud et illud. Dicendum, quod non est
contrarietas inter ista: quoniam sacrae Scripturae verba, et secundum
aliquid sunt signanda, et secundum aliquid non sunt signanda. Sunt
enim signanda; quia sunt impiis et infidelibus occultanda, ne sit ejus
locus pervertendi. Unde alius, non propter suos fideles sed propter
fures divitiae sub sigillo clauduntur. Item plures contemnerent verba
sacrae Scripturae, si totaliter manifesta essent. Unde Isidorus 1
Lib. de summo bono: si cuncta paterent, statim intellecta
vilescerent; si cuncta clausa existerent, diffidentiam generarent.
Utrumque autem beatus Joannes, et quod prohibitum, et quod
praeceptum sibi fuit, diligenter observavit: quia quaedam per obscura
velamina figurarum malis occultare studuit et quaedam vel absque figuris
scripsit vel per semetipsum figuras exposuit: et sic subtiliter
insinuando sub velaminibus latentia mysteria bonis quodammodo
revelavit. Sed si objiciatur quod si malos latent occulta mysteria,
ergo possunt de ignorantia excusari: dicendum quod non: quia verba
sacrae Scripturae manifestiora possunt intelligere; et si vellent
vitia deserere, et opera virtutum exercere, possunt ad occultarum
cognitionem pervenire divina gratia adjuvante: et sic patet solutio.
Causam autem quare prohibuit Angelus beato Joanni ne verba libri
hujus totaliter occultaret, subdit cum dicit: tempus enim prope est:
tempus videlicet adventus Christi, ut factores verbi Dei
beatificentur, contemptores vero condemnentur. Isaiae 14, prope
est ut veniat tempus ejus et dies et cetera. Supra 1, tempus enim
prope est. Quod ergo remunerandum est vel etiam condemnandum,
necessario est sciendum. Et ideo non debet penitus occultari, sed
studiose propalari. Et quia impii prophetiam istam contemnunt vivendo
male, et justi eam perficiunt vivendo bene: ideo subditur: qui nocet
noceat adhuc: quasi dicat: ne signes verba ista, sed ea alii
manifesta; quia tempus judicii prope est, in quo ex eis impii
damnabuntur et justi glorificabuntur; quia cum utrisque dicta verba
manifestaveris, mali contemnendo efficientur deteriores, et boni
adimplendo meliores. Daniel. 12, eligentur et dealbabuntur multi,
et quasi igni probabuntur multi, et impie agent impii, neque
intelligent omnes impii. Et notandum quod iste sermo, qui nocet,
noceat adhuc, non dicitur voce optantis, sed voce prophetantis, sicut
in pluribus sacrae paginae locis reperitur similiter. Duo vero malorum
genera distinguuntur hic cum dicitur, qui nocet noceat etc.: et ex
opposito duo genera bonorum: unum enim est respectu proximi, alterum
respectu sui. Hoc autem quod dicit, qui nocet, noceat adhuc,
spectat ad injuriam bonis per ipsos malos illatam. Illud vero quod
sequitur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, spectat ad
propriam ipsorum immunditiam. Duo vero bona quae sequuntur, duobus
malis praedictis contraria sunt et eodem disponuntur. Nam hoc quod
dicit, et justus justitiam faciat adhuc; contrarium est huic, quod
supra ait: qui nocet et cetera. Quod autem subinfertur. Et sanctus
sanctificetur adhuc, repugnat huic quod dictum est, et qui in sordibus
est etc.: quoniam primum istorum bonorum respicit proximi commodum,
scilicet justitia. Justitia enim est reddere unicuique quod suum est.
Sicut nocumentum e contrario respicit proximi damnum. Similiter
sanctificatio dicit subjecti proprii munditiam, sanctus vero idem est
quod mundus; sed e contrario sordescere sonat immunditiam. Est igitur
sensus: qui nocet noceat adhuc, idest nocebit, malum aliis
inferendo; ut intelligatur Angelus hoc dixisse prophetando, non
optando. Et qui in sordibus est, sordescat adhuc: hoc est sordescet
se ipsum magis ac magis per luxuriam polluendo: et ita de aliis suo
modo. Et quoniam, ut ait apostolus 2 Corinth. 5, omnes nos
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque
propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum: ideo Angelus
loquens in persona Christi, ostendit se venturum esse cito ad
judicandum, ut mali timeant et boni sibi caveant, cum dicit: ecce
venio cito. Per hoc etiam prope esse significat adventum suum: unde
supra hoc eodem dicitur: et ecce venio velociter. Sequitur, et
merces mea mecum est, ita vero merces et ejus est et hominis est.
Ejus, quia eam distribuit. Hominis, quia eam recipit. Et recte
cum ipso esse dicitur; quia ejus potestas et ejus misericordia, unde
justus beatificetur, et impius damnetur. Isaiae 40, ecce merces
ejus cum eo, et opus illius coram illo. Merces inquam, mea mecum
est, reddere unicuique secundum opera sua. Hoc est secundum quod
meruit quilibet vel demeruit. Roman. 2, reddet unicuique secundum
opera sua. Et Jeremiae 25, reddam eis secundum opera ipsorum, et
secundum facta manuum suarum. Et ne alium suspicemur esse bonorum et
malorum judicem et remuneratorem, ideo dicit: ego sum alpha et omega,
primus et novissimus, principium et finis: quasi dicat: revera ego
veniam et judicabo et remunerabo, et non alius; quia ego creavi per
potentiam, cum sim primus et principium omnium; ego discernam
judicando per justitiam, cum sim novissimus et finis creaturarum.
Supra primo, ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit
dominus Deus. Hujusmodi vero sententia idcirco frequenter repetitur,
ut ei fides firmior adhibeatur. Beati qui lavant stolas suas. Hic
consequenter per Angelum loquentem in persona Christi declaratur
bonorum beatitudo et malorum damnatio. In primo innuitur retributio
bonorum. Secundo damnatio malorum, foris canes, quantum ad primum
dicit, beati qui lavant stolas suas, idest corpora sua, vel opera
post Baptismum foece peccatorum polluta: quasi dicat: licet superius
dictum sit, qui nocet noceat adhuc etc. non propter hoc desperent
peccatores; quia si mundaverint se a peccatis suis per poenitentiam;
beatitudinem consequentur aeternam, sicut et illi qui conservaverunt
innocentiam. Isa. 1, lavamini, mundi estote, auferte malum
cogitationum vestrarum ab oculis meis. Et supra 7, hi sunt qui
venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt
eas in sanguine agni. Beati inquam, sunt qui sic faciunt, ut sit
potestas eorum in ligno vitae, idest ut possint esse participes gloriae
Christi, qui dicitur lignum vitae. Supra 2, vincenti dabo edere de
ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. Et per portas, idest in
sanctam Jerusalem civitatem caelestem. Isa. 26, aperite portas,
et ingrediatur gens justa custodiens veritatem. Deinde ostenditur
iniquorum damnatio, cum dicit: foris canes: quasi dicat: si lavari
contempseritis, civitatem sanctam non intrabitis. Unde in hac parte,
sex peccatorum tanguntur genera, et possunt sic distingui. Quia qui
peccator efficitur, aut hoc est per inordinationem sui in se, aut sui
in proximum, aut sui in Deum. Si primo modo, sic sunt impudici,
hoc est immundi per luxuriam. Si per inordinationem sui quantum ad
proximum, hoc potest esse dupliciter: aut opere, aut sermone. Si
primo modo, sic sunt homicidae. Si secundo modo, hoc est in
sermone. Hoc contingit tripliciter: aut detrahendo, aut malum
persuadendo, aut decipiendo: quando scilicet aliud habetur in corde,
aliud in ore. Si primo modo, sic sunt canes, idest detractores qui
mordent occulte proximum detrahendo. Si secundo modo, hoc est malum
persuadendo; et sic sunt venefici, idest malorum persuasores. Si
tertio modo, decipiendo scilicet, sic sunt mendaces. Si per
inordinationem sui in Deum, sic sunt idololatrae qui attribuunt
creaturae quod est creatoris. Foris igitur erunt canes, hoc est
detractores. Et venefici, idest malorum persuasores qui proximum suum
inducunt ad malum. Et impudici, qui se polluunt per luxuriam. Et
homicidae, qui proximum suum occidunt, vel opere, vel voluntate, vel
procurant ut occidatur. Et idolis servientes, qui cultum latriae qui
soli Deo debetur, rebus insensibilibus tribuunt. Et omnis qui amat
et facit mendacium: idest qui corde diligit et ore pronunciat in quo
proximum fallat. Isti igitur et ceteri reprobi qui per istos
designantur, ab introitu supernae civitatis excludentur, et in
Infernum per consequens mittentur. Supra 20 dicitur: timidis autem
et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et
veneficis, et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in
stagno ardenti igne et sulphure. Ego Jesus misi Angelum meum. In
parte praecedenti commendavit beatus Joannes prophetiam suam
auctoritate Angeli et etiam auctoritate sui. In hac autem parte
commendat eam auctoritate Christi. Unde Christus loquens in propria
persona, primo ponit suam testificationem. Secundo ut certius ei
credatur, describit suam auctoritatem, ibi, ego sum radix. Tertio
invitat nos ipsemet cum Ecclesia ad percipiendam salutem, ibi, et
sponsus et sponsa dicunt, veni. Quantum ad primum dicit: ego
Jesus, ego scilicet salvator vester, et non alius. Misi Angelum
meum, de quo dicitur supra primo, mittens Angelum suum servo suo
Joanni. Jesus enim Angelo, Angelus Joanni, Joannes Ecclesiis
hujusmodi sacrum mysterium revelabit. Misi inquam, Angelum meum.
Testificari vobis haec in Ecclesiis. Non enim dicit, in Ecclesia,
sed in Ecclesiis, propter videlicet Ecclesias Asiae particulares,
quibus librum istum principaliter misit: unde supra 1 dicitur:
Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia et cetera. Ideo in fine
libri hujus sermonem suum ad illos dirigit, ad quos in principio
direxit. Per hoc itaque quod dicitur, ego Jesus etc. plane
insinuatur quod non solum Angelus et Joannes verba libri hujus nominum
suorum inscriptione commendat, sed etiam ipse Christus nominis sui
annotatione nobis ea commendat. Sed quia posset aliquis dubitare,
quis esset iste Jesus: ideo statim ut certius ei credatur,
auctoritatem suam manifeste declarat cum subdit: ego sum radix et genus
David, stella splendida et matutina. Radix David, ipsum videlicet
creando. Isa. 11, egredietur virga de radice Jesse, et flos de
radice ejus ascendet. Et genus David, de ejus scilicet genere,
carnem assumendo. Matth. 1, liber generationis Jesu Christi filii
David, filii Abraham. Ego sum, inquam, stella splendida, mundo
lucem praebendo et splendorem sanctorum excedendo. De hujusmodi stella
habetur Num. 24, orietur stella ex Jacob. Et stella inquam,
matutina. Diem scilicet praenuncians: hoc est aeternam beatitudinem
per resurrectionem meam, dicit interlinearis. Coloss. 1, ipse est
caput corporis Ecclesiae qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Ego igitur tantus et talis
verba prophetiae hujus vobis commendo, qui spiritualia bona vobis
tribuo, qui caelestia et aeterna promitto. Sed quanto desiderio,
quanta dilectione Christus et sancta mater Ecclesia salutem nostram
concupiscant, declaratur cum subditur: et sponsus et sponsa dicunt:
veni. Sponsus verus, idest Christus: de quo Joan. 3, qui habet
sponsam sponsus est. Dicunt per internam scilicet inspirationem. Et
sponsa, hoc est sancta Ecclesia, de qua dicitur supra 21, ostendam
tibi sponsam uxorem. Agni dicit: videlicet per praedicationem
cuilibet praedestinato ad vitam aeternam: veni, per veram fidem et
bonam actionem et sanctam conversationem. Sponsus siquidem et sponsa
similiter dicunt hoc, quoniam gaudia nuptialia promittunt. Matth.
22, ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad
nuptias. Et ut quilibet vocatus alios vocare studeat; ideo
subjungitur: et qui audit, dicat, veni: qui audit scilicet recte
credendo, et quod credit opere faciendo. Unde supra 2, qui habet
aures audiendi, audiat. Iste talis auditor alios vocare tenetur, ad
minus per exemplum bonae vitae, ne lumen boni spiritualis abscondatur.
Unde Matth. 5, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio,
sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sed ne
aliquis invitatus aliqua pusillanimitate ductus vel alia de causa
perterritus, ad tanti boni plenitudinem accedere pertimescat; ideo ad
confortandum eum subinfertur: qui sitit veniat: qui sitit, idest qui
convertendi voluntatem habet, veniat, supple per conversionem, et
securus de venia accipiat sacramenta, et gratis remittentur ei
peccata. Isa. 55, omnes sitientes, venite ad aquas. Qui vult,
accipiat aquam vitae gratis: quasi dicat: non est grave neque
laboriosum: quia sola voluntas sufficit, sine pretio meritorum.
Accipiat aquam vitae, idest gratiam vivificantem. Accipiat inquam
gratis. Hoc est absque omnibus meritis. Supra 21, ego sitienti
dabo de fonte aquae vitae gratis. Hugo: o quam pretiosa sunt ista
supernae dignationis oracula. Omni pretio praeferenda, omni
acceptione digna, omni devotione accipienda, omni memoria retinenda,
omni virtute promerenda. Contestor ego omni audienti. Commendavit
superius beatus Joannes praesentem doctrinam confirmando eam
auctoritate triplici. Hic consequenter comminatur poenas gravissimas
eam pervertenti. Et primo ponit suam comminationem. Secundo
introducit Christum hoc affirmantem, ibi, dicit qui testimonium
perhibet istorum. Circa primum primo comminatur addenti contrarium.
Secundo subtrahenti de eo quod est hic scriptum, ibi, et si quis
diminuerit. Dicit igitur primo: contestor ego et cetera. Quia
plures infideles et haeretici vel apponerent vel diminuerent de facili
aliquid in hoc libro, ut melius errores suos fovere possent; ideo ad
refrenandam eorum praesumptionem ostendit beatus Joannes quanta
animadversione dignus sit, qui aliquid in eo addere vel auferre
praesumit. Dicit propterea: contestor ego, idest testis existo.
Prov. 14, testis fidelis non mentietur. Omni audienti. Verba
prophetiae libri hujus; ut scilicet sibi caveat, ne aliquid apponere
praesumat ad hujus libri verba, corrumpendo ea: unde dicit: si quis
apposuerit ad haec: ille enim apponit qui mendacium adjungit: et talis
absque dubio gravissime punietur. Et ideo subditur: apponet Deus
super illum plagas scriptas in libro isto, idest poenas aeternas sive
temporales. De quibus plagis dicitur supra 15, vidi aliud signum in
caelo magnum et mirabile, Angelos septem habentes plagas septem
novissimas. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus.
Ille vero diminuit qui aliquid ex his quae in eo scripta sunt,
subtrahit, vel etiam negando contradicit: et talis etiam valde
graviter punietur per bonorum subtractionem: et propterea dicitur:
auferet Deus partem ejus de libro vitae, ut videlicet non habeat
partem in his quae indelebiliter existentia sunt in praedestinatione
divina: quae inquam praedestinatio dicitur liber vitae. Psalm.
deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur; et supra
13, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae. Auferet inquam,
partem ejus de civitate sancta, ut scilicet non sit civis in ea.
Supra 21, non intrabit in eam aliquid coinquinatum faciens
abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae agni.
Et auferet inquam partem ejus de his quae scripta sunt in libro isto,
ut non sit particeps bonorum quae promittuntur in eo, sicut specialiter
supra 2 et 3 cap. et in his duobus ultimis capitibus. Et licet ex
duobus malis jam dictis alterum addenti contrarium attribuatur, alterum
per subtractionem diminuenti sive subtrahenti inferatur, uterque tamen
utroque malo percutietur: quia qui malis supradictis affligetur,
necesse est ut bonis, etiam denudetur; et qui bonis privabitur:
malorum illatione graviter punietur. Dicit qui testimonium perhibet
istorum. Hic introducitur Christus asserens supradictam
comminationem, et excommunicationem. Et tanguntur haec tria. Primo
enim Christus dictum Joannis affirmat. Secundo adventum suum jam
esse instantem iterato demonstrat, ibi, venio cito tertio rogat eum
beatus Joannes ut veniat, ibi, veni domine Jesu, dicit ergo quantum
ad primum: dicit qui testimonium perhibet istorum: videlicet Christus
qui cuncta quae in hoc libro sunt attestatur, dicit: etiam, hoc est,
dictum certe ita fiet. Etiam, est adverbium affirmandi: per quod
affirmatur quod promissum est: quasi diceret beatus Joannes: si mihi
non creditis, saltem testimonio veritatis credite. Joannis 3, qui
de caelo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit hoc
testatur. Sequitur: venio cito. In fine libri facit iterum
mentionem de adventu suo, ut audientes et legentes reddat attentiores,
ne per aliquam securitatem falsam inveniantur imparati. Unde Luc.
12, et vos estote parati, quia qua hora non putatis filius hominis
veniet. Amen: veni domine Jesu. Haec verba sunt beati Joannis
adventum salvatoris affirmantis et regratiantis. Nam per hoc quod
dicit amen, ipsum venturum esse veraciter asserit. Per hoc etiam quod
subjungit. Veni domine Jesu, deprecatur ut veniat. Cant. 5,
veniat dilectus meus in hortum suum. Per hoc enim nobis ostenditur
quod beatus Joannes in charitate valde perfectus erat, quia salvatorem
ut veniret rogabat. Et quia perfecte diligebat, ideo minime timebat:
unde, sicut ipsemet dicit in prima canonica sua, 4 cap. timor non
est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Gratia
domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. In hac parte
ultima hujus libri, sicut et in prima, illis omnibus quibus scribit
bonum salutis optat, ut se reddat eis benevolum more bene scribentium,
et ex benevolentia provocat eos ad meliora. Ideo dicit: gratia domini
nostri Jesu Christi, cum omnibus vobis; ut videlicet sitis grati et
accepti in conspectu ejus, quod habet fieri per gratiam. Amen. Hoc
est, fiat. Hujusmodi vero gratiam optat apostolus omnibus quibus
scribit, sicut in fine omnium epistolarum suarum patet evidentissime.
Hoc autem Christus Dei filius, qui est alpha et omega, primus et
novissimus, dignetur nobis omnibus elargiri. Amen.
|
|