|
Et Angelo et cetera. Secunda pars primae visionis, in qua jubentur
scribi epistolae ad correptionem Ecclesiarum. Scribuntur autem septem
epistolae, secundum numerum septem episcoporum sive Ecclesiarum.
Prima dirigitur episcopo Ephesi qui erat metropolis, et sic
ulterius. Distinguuntur autem secundum proprias materias. Possunt
autem distingui secundum numerum septem virtutum. In prima est
admonitio ad caritatem. In secunda, ad spem; et Angelo Smyrnae.
In tertia, ad fidem; et Angelo Pergami. In quarta, ad
prudentiam; et Angelo Thyatirae. In quinta, ad temperantiam; 3
cap. et Angelo Sardis. In sexta, ad fortitudinem; et Angelo
Philadelphiae. In septima, ad justitiam; et Angelo Laodiciae.
Vel aliter secundum ea quae littera ipsa magis insinuat. Praelato
sunt sex necessaria, quantum ad quae isti septem episcopi indigebant
magna admonitione: licet alia multa in praelato concurrere debeant;
videlicet: caritas, magnanimitas, severitas, humilitas,
stabilitas, strenuitas. Haec omnino sunt necessaria pastori.
Caritas necessaria est, ad diligendum; magnanimitas, ad
sustinendum, sive patiendum; severitas, ad malum extirpandum;
humilitas, ad fastum declinandum; stabilitas, ad finaliter
perseverandum; strenuitas, ad ferventer agendum. Et licet stabilitas
perseverantiae recto ordine ultimum locum de se teneat: tamen hic non
ponitur ultimo: quia epistola informans ad strenuitatem ultimo
ponitur, eo quod scribitur illi episcopo qui magis inter alios
defecerat et magis culpabilis erat sicut verba insinuant, quia a nullo
bono commendatur sicut alii. In prima ergo epistola fit admonitio ad
caritatem, per quam diligantur diligenda. In secunda ad
magnanimitatem per quam sustineantur adversa. In tertia et quarta ad
severitatem per quam ab aliis extirpentur vitia: sed differunt; quia
in tertia est admonitio ad extirpandos male credentes: in quarta ad
extirpandos male docentes: in quinta, ad humilitatem; per quam a
seipso eliminetur inanis gloria: in sexta, ad stabilitatem; per quam
teneatur perseverantia: in septima, ad strenuitatem; per quam
efficiatur meritoria vita. Item prima epistola continet tria:
exordium, narrationem, scio opera; conclusionem, qui habet. Et
haec consequens divisio in qualibet epistola poterit observari.
Exordium introducit tres personas. Personam recipientis epistolam;
et Angelo. Personam scribentis: scribe. Personam loquentis in
epistola; haec dicit. Dicit igitur. Et Angelo. Quasi dicat,
scribe quae vidisti. Alloquitur Angelo, idest episcopo, Ecclesiae
Ephesi. Huic primo scribit tamquam metropolitano et sublimiori; ut
ipse correctus sit aliis forma vivendi. Ephesus interpretatur,
voluntas mea in ea. Majores enim maxime tales esse debent ut
complaceat Deo in ipsis. 2 Cor. 5, contendimus, sive absentes
sive praesentes, placere illi. Item nomen convenit commonitioni:
quia voluntas Dei, id est, amor et contemplatio Dei est in eo qui
ferventer amat. Proverb. 7, ego diligentes me diligo. Haec
dicit. Hic describitur Christus ipse quantum ad duo. Primo quantum
ad pietatem, in supportatione peccatorum. Haec. Quae sequuntur.
Dicit; qui tenet septem stellas, idest septem episcopos, quibus
scribitur. In dextera sua. Per dexteram intelligitur ejus
misericordia: quasi dicat: non abjiciam eos, licet peccaverunt. Et
bene dicit, tenet: quia amplius caderet homo in offensam et etiam
prorsus in Infernum. Psalm. nisi quia dominus adjuvit nos. Secundo
quantum ad liberalitatem in distributione donorum. Qui ambulat.
Tangit visionem illam supra primo cap. In medio septem
candelabrorum. Ambulat ergo per effectum, quia omnibus se praesentem
offert ad dandum, ac si ambularet hinc inde, si sit qui recipiat. In
medio septem candelabrorum aureorum. Quia communiter dona sua
distribuit, quantum est de se. Haec etiam supra primo cap. exposita
sunt. Scio. Hic ponitur narratio, quae continet quinque:
communicationem, scio; argumentationem. Sed habeo; admonitionem,
memor; comminationem, sin autem venio; consolationem, sed hoc
habes. Commendat autem a quatuor quae sunt praelato necessaria.
Primum, est rectitudo operum, scio opera tua. Id est approbo:
beatus cujus opera laudem Dei merentur. Psalm. novit dominus viam
ejus. Secundum, sustinentia tribulationum. Et laborem. Idest
tribulationem, in qua est magnus labor; sed consideratio mercedis,
lenit. Infra 14, amodo jam dicit spiritus. Contra, Isaiae
40, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt.
Respondeo. Sustinentes adversa laborem habent quidem ad afflictionem
naturae, quia eorum natura ibi affligitur: tamen illi qui perfecti
sunt, etsi in adversis laborent, quantum ad naturae afflictionem, non
tamen laborant quantum ad mentis consolationem: quia jucundum est et
delectabile ex parte rationis, pati propter dilectum. Unde
Augustinus super Joan. 1, qui amat non laborat. Tertium,
longanimitas in expectatione praemiorum. Et patientiam tuam. In
expectatione praemii. Jacob. 5. Ecce agricola expectat pretiosum
fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et
serotinum. Vel patientia in labore adversorum. Gregorius, patientia
vera est quae et ipsum amat quem portat. Quartum, zelus in
impugnatione haereticorum. Et quia non potes. Et circa hoc multa
tanguntur; primum, intolerantia, in expellendo: et approbatio.
Quia, idest quod non potes sustinere malos sed expellis et expugnas
virtute verbi. 1 Cor. 6, auferte malum ex vobis ipsis. Sed
quomodo dicit, non potes? Ergo non erit ex voluntate quod eos
expellebant. Item videtur quod haeretici de quibus loquitur, non sint
extirpandi. Matth. 13. Sinite utraque crescere usque ad messem.
Respondeo. Ad primum dicendum, quod modus est loquendi ad
expressionem zeli. Solet enim dici, quando quis magno affectu vult
aliquid facere: ego non possem dimittere quin hoc facerem. Simile
Joan. 12, propterea non poterant credere, scilicet quia voluntas
erat ad contrarium. Ad secundum dicendum, quod haeretici aut sunt
occulti, et hi non sunt extirpandi, dum est de eis ambiguum: ne si
indiscrete expellantur, sit bonis occasio mali: quia vel schisma
posset emergere, vel boni possent extirpari cum aliis; quia idem
posset credi de eis quod de aliis, ubi est ambiguum. Unde sequitur:
ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum. Et de his
loquitur Matth. 13, secundum Glossam. Alii sunt manifesti, et
hi sunt resecandi, et sic loquitur hic. Secundum, prudentia in
probando. Psalm. tentasti eos, idest probasti doctrinam eorum. Qui
se dicunt apostolos esse, idest missos ad alios, ut eos facilius
decipiant. Et non sunt. 2 Cor. 11, nam ejusmodi sunt
pseudoapostoli, operarii subdolosi, transfigurantes se in apostolos
Christi. Tertio, efficacia in deprehendendo; non enim fuit in aliis
examinatio. Et invenisti eos in mendacio quia non erant a Deo missi,
ut dicebant, cum doctrinam eorum malam et vitam pravam inveneris.
Jerem. 23, seduxerunt populum suum in mendacio suo, cum ego non
misissem eos. Quarto, patientia in sustinendo, scilicet adversa.
Et patientiam habes, scilicet in adversis, quae haeretici convicti
tibi inferunt vel procurant. Gregorius, patientia est radix omnium
custosque virtutum. Sed unde est quod idem commendat eum a patientia?
Item sustinentia? Dixit: non potest sustinere malos, hic dicit:
patientiam habes cum malos sustineat qui patientiam habet. Respondeo.
Ad primum dicendum, quod supra vocat patientiam longanimitatem in
expectatione retributionis, secundum Glossam; hic autem voluntariam
sustinentiam tribulationis. Vel si supra dicatur patientia secundum
alium exponendi modum voluntaria sustinentia tribulationis, differentia
est, quia ibi loquitur de patientia in generali; hic in speciali
respectu adversorum ab haereticis inflictorum. Ad aliud dicendum,
quod supra loquitur de sustinentia respectu mali culpae in alio: hic de
patientia respectu poenae in seipso inflictae ab alio, idest non est
sustinendum ubi potest percurri, sed hoc debet. Bonum autem est quod
qui patientiam habet, sustinet malos quantum ad poenam sibi ab eis
illatam: non tamen oportet quod sustineat eos quantum ad culpam in eis
repertam. Quinto rectitudo in intendendo, quia rectum finem intendit
secundum honorem et amorem nominis Dei. Et sustinuisti, mala
illata. Propter nomen meum. Act. 21, ego autem non solum
alligari. Sexto vigor in persistendo, quia perseveravit in illa
patientia. Et non defecisti. 1 Corinth. 4, non deficimus et
cetera. Contra, quia sequitur: charitatem tuam reliquisti; ergo
defecerat. Item non videtur malum deficere, quia dicitur in Psalm.
Defecit in salutari tuo anima mea, defecerunt oculi mei in eloquium
tuum. Respondeo ad primum, quod non negat simpliciter eum defecisse,
sed loquitur de defectu per impatientiam. Duplex igitur est malus
defectus. Unus est defectus a fervore charitatis, et sic defecerat;
alius a sustinentia tribulationis, et sic non defecerat, licet ipsum
haeretici persequerentur. Ad secundum dicendum, quod triplex est
defectus. Unus culpabilis, cum quis deficit per culpam impatientiae
in adversis, vel aliam quamcumque. Job 3, nunc autem venit super te
plaga et defecisti. Alius poenalis quando deficit homo in morte vel in
damnatione. Psalm. deficientes quemadmodum fumus deficient. Tertius
salubris qui est ex amore et desiderio ardenti. Psalm. concupivit et
defecit anima mea in atria domini. Augustinus Lib. 3 Confess.:
tu amor meus in quem deficio ut fortis sim. Dicendum est igitur quod
malum est culpabile deficere primo modo: malum poenale deficere secundo
modo: optimum autem et dulcissimum deficere tertio. Sed habeo
adversum te pauca: quod charitatem tuam primam, idest quam prius
habueras. Reliquisti, quod non habes fervorem charitatis ut ante.
Gregorius 19 Moralium: sunt nonnulli qui paulisper per augmenta
temporum patiuntur detrimenta virtutum. Vel potest dici secundum
regulam Ticonii, quod illa commendatio praecedens est quantum ad
aliquos de subditis: haec autem arguitio quantum ad quosdam alios.
Etenim praelato ascribit quae sunt subditorum. Et tunc est sensus:
charitatem tuam primam reliquisti in aliis. Memor esto itaque unde
excideris. Hic ponit admonitionem; et hoc quantum ad tria: scilicet
ad damni considerationem. Memor esto unde excideris, quia a
charitate. Beda, si de charitate excisus es, quia Deus charitas
est, vel unde, scilicet a consortio fidelium: quia qui a statu
gratiae et charitatis cecidit, jam non est de societate fidelium merito
et participatione bonorum quam habet justus. Psalm. particeps sum
omnium timentium te. Secundo quantum ad peccati satisfactionem. Et
age poenitentiam, satisfaciendo, Matth. 3, facite ergo fructum
dignum poenitentiae. Tertio quantum ad operandi fervorem. Et prima
opera fac, idest operare cum fervore charitatis, ut prius. Eccles.
9, quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Vel
secundum Glossam, et prima, idest praecipua. Sin autem, hic
ponitur comminatio. Primo ex parte personae. Sin autem venio cito,
idest veniam: sed venio dicit ut ostendat hoc esse in promptu. Et
potest intelligi de adventu ad judicium qui cito sit, quia tempus usque
ad judicium breve est respectu aeternitatis. Tibi, idest ad
perditionem tui, ut te corpore et anima interficiam. Infra 7, venio
cito amen. Vel de adventu per affectum inducendo ei mortem: et tunc
corpus moritur et anima mala damnatur. Secundo ex parte dignitatis
collatae. Et interim, movebo candelabrum, idest Ecclesiam tibi
commissam, de loco suo, scilicet de manu tui regiminis, quasi dicat:
auferam tibi Ecclesiam et credam alteri gubernandam. Vel movebo
candelabrum, idest auferam virtutes et dona per quae spirituale
cujuslibet candelabrum constituitur, quo in se lucet et alios
illuminat. De loco suo, idest de statu suo alto, claro et nobili:
quasi dicat: auferam tibi virtutes et dona ad quae postea nunquam
revertaris et non eris in loco tuo pristino: sed locus tuus erit non
altus sed infimus, non clarus sed tenebrosus, non nobilis, sed
vilis. Jerem. 3, leva oculos tuos in directum et vide ubi non
prostrata sis. Nisi poenitentiam egeris. Ecce quod sine poenitentia
non est salus peccatori. Luc. 13, nisi poenitentiam habueritis,
omnes simul peribitis sicut et illi. Sed hoc habes, consolatio est.
Facta Nicolaitarum, idest eorum qui sequuntur Nicolai doctrinam in
communi usu mulierum et in comestione idolothytorum. Quae et ego odi,
quia abominabilia, quia sunt facta immunditiae quantum ad primum
errorem et quae dissipant pacem humanam et quae sunt contra legem
naturae et institutionem divinam, qui, sicut legitur in Genesi,
matrimonium instituit ut esset una unius in matrimonio: et qui non est
in matrimonio, actum illum non nisi damnabiliter exercere potest. Hoc
enim ostendit dominus in illa institutione matrimonii. Item sunt facta
idololatriae et injuriae in Deum quantum ad secundum errorem.
Eccles. 15, omne execramentum erroris oderit Deus, et non erit
amabile timentibus illum. Nicolaus fuit unus ex septem diaconibus, de
quibus Act. 6, et fuit ab apostolis et aliis discipulis reprobatus,
quia ad uxorem redibat; unde indignatus praedicabat omnes mulieres
communicandas, et comestionem idolothytorum. Interpretatur autem
Nicolaus populus: et significat gentiles, Judaeos et haereticos et
falsos Christianos qui stulte vivunt etsi recte credant. Eccles.
1, et stultorum infinitus est numerus. Qui habet aurem. Hic
ponitur conclusio epistolae quae duo continet: scilicet excitationem
intellectus et excitationem affectus vincenti. Dicit igitur. Qui
habet aurem, quasi haec dicta sint particulariter Angelo Ephesi, sed
etiam aliis universaliter dicuntur: unde qui habet aures interiores,
scilicet intellectum promptum et multiplicem. Audiat quid spiritus,
idest Deus Trinitas, Joan. 4, spiritus est Deus, vel spiritus
scilicet ex cujus dono est doctrina fidelium, dicat Ecclesiis. Supra
loquebatur particulariter, nunc Ecclesiis generaliter; ut innuat
doctrinam hanc non tantum particularem, sed etiam generalem: dicat
scilicet praemissa, vel illud quod sequitur vincenti. Marc. 13,
quod autem vobis dico omnibus dico. Vincenti. Ut ad praedicta omnes
accingantur, excitatur affectus per promissionem: quasi dicat: cur
audiendum? Quia vincenti adversa, tentationes et vitia, et in hoc
perseveranti, Rom. 12, noli vinci a malo, dabo, gratis: hoc
fuit in sacramento Eucharistiae. Edere, ad refectionem. De ligno,
idest arbore vitae, quia esus hujus arboris vitam dat mundo. Hoc
lignum vitae est ipse Christus: Joan. 6: qui manducat me et ipse
vivet propter me. Dicitur autem Christus lignum propter virtutem
roborantem. Isa. 40, qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt
fortitudinem et robur multiplicat. Item propter umbram protegentem.
Cant. 2. Sub umbra illius. Propter fructum reficientem, Matth.
11, venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos. Quod est in Paradiso Dei mei, idest in Ecclesia
militante: quae est Paradisus, quia Deus in ea suos amatores nutrit
et reficit suavissimis refectionibus; et hoc solum datur timentibus
ipsum. Eccles. 11, timor Dei sicut Paradisus benedictionis. In
hoc Paradiso quae est hortus delitiarum multiplices arbores, idest
electi et multi fructus meritorum inveniuntur, in quibus delectatur
dominus et cultor horti. Cant. 4, emissiones tuae Paradisus
malorum Punicorum. Intra quas autem arbores est in ea arbor sive
lignum vitae de quo hic dicitur, vincenti dabo edere. Et bene in hac
Paradiso dicitur esse lignum: quia extra Ecclesiam non est salutare
sacramentum, sicut nec salus. Unde Gregorius: sola est Ecclesia
per quam sacrificium laudis dominus libenter accipiat: mercedem denarii
non nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt. Dei mei, idest
quam plantavit pater meus: quem vocat Christus Deum suum inquantum
homo, propter singularem amorem et plenam obedientiae subjectionem.
Joan. 20, Deum meum et Deum vestrum. Nota quod sacramentum
Eucharistiae est excelsum dignitate, quia in eo vere est et vere
sumitur ipse Christus verus Deus et homo. Et ideo non debet sumi
nisi a dignis, qui scilicet triumphent de vitiis et sint sine macula
culpae mortalis; et ideo dicitur vincenti, scilicet vitia, ut sit
mundus. Augustinus super Joan. panem caelestem spiritualiter
manducate, innocentiam ad altare deportate. 1 Corinth. 11, qui
enim manducat et bibit indigne. Gratuitum liberalitate. Ex magna
enim gratia et liberalitate Dei est quod dat nobis seipsum in cibum in
hoc sacramento: unde dicit dabo. Ubi notatur gratia et liberalitas.
Joan. 6, et panis quem ego dabo caro mea est. Refectivum
satietate: unde sequitur: edere. Non promittit Deus cibum qui non
satiat. Psalm. edent pauperes et saturabuntur. Joan. 6, caro mea
vere est cibus. Operativum causalitate. Operatur enim indigentiae
satietatem, vitam gratiae in praesenti et gloriam in futuro. Unde
dicitur de ligno vitae, Joan. 6, panis verus est qui de caelo
descendit et dat vitam mundo. Item oblectativum suavitate, quia
suavissima dulcedine delectatur in ejus perceptione anima devota: quod
signatur cum hoc lignum vitae dicitur esse in Paradiso Ecclesiae
militantis. Paradisus enim nomen est amoenitatis et delitiarum. In
gremio vero Ecclesiae viri spirituales multis deliciis spiritualibus
oblectantur specialiter in hoc sacramento. Unde sequitur: quod est in
Paradiso Dei mei: quod signatur, Sap. 16, panem de caelo
paratum praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se
habentem. Ambrosius in Lib. 5 de sacramentis: in hoc pane nulla
est amaritudo, sed omnis suavitas. Aliter possunt haec verba
intelligi pro statu patriae. Vincenti vitia per fortitudinem mentis
dabo edere in aeterna fruitione, de ligno vitae. Seipsum sic vocat,
qui est arbor, unde vita aeterna emanabit in bonos. Proverb. 3,
lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Quod est in Paradiso
caelesti, ubi est plenitudo beatorum Dei mei, quia Deus pater illum
Paradisum instituit ad glorificationem sanctorum. Licet autem filius
omnia inquantum Deus indivisibiliter operetur, tamen patri hoc
attribuit inquantum est homo, ad honorandum ipsum patrem. Nota quod
in his verbis ostenditur justi meritum: vincenti et praemium in patria
dabo. Circa meritum victoriae notatur quod laborandum nobis est ut
vincamus omnia bella tentationum, quadruplici ratione sive motivo.
Primum motivum est benivolentia adjutoris: quia Deus paratus est dare
adjutorium ad vincendum, dum diligenter petatur orando. 2 Machab.
10, benedicebant dominum qui magna fecit in Israel et victoriam
dedit illis. Chrysostomus. Perseverante prece perseverans victoria
roboratur. Secundum gratia redemptoris qui pro nobis mori voluit.
Gregorius, amore nostri redemptor noster occubuit; et nos amore ejus
discamus vincere nosmetipsos. Tertium declinatio damnationis. Infra
eodem: qui vincit non laedetur a morte secunda. Quartum desiderium
retributionis: unde dicitur hic: vincenti: et beatus maximus in
quodam sermone: corona vero victoribus datur. Circa primum notandum,
quod ipsum est desiderabile et amabile propter multa. Propter sui
magnitudinem, ex qua est quod proprie aliquibus meritis non potest
emi, et si habeatur, datio erit non redditio. Unde dicitur: dabo,
gratis scilicet. Luc. 12, nolite timere pusillus grex, quia
complacuit patri vestro dare vobis regnum. Rom. 8, non sunt
condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur
in nobis. Propter fruitionis satietatem: unde dicitur, edere. Iste
esus erit fruitio plene satians. Isa. ult. servi mei comedent et
cetera. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Propter vitae
immortalitatem. De ligno vitae. Sap. 5, justi in perpetuum
vivent. Propter loci amoenitatem: unde sequitur: quod est in
Paradiso. Nomen enim Paradisi sonat amoenitatem: et locus ille
pulcherrimus est et omni bono plenus. Beatus Bernardus in suis
meditationibus: et quis non illic habitare vehementer desideret, et
propter amoenitatem et propter Dei visionem? Sed dubitari potest de
hoc quod dictum est supra, movebo candelabrum tuum. Glossa, et
auferam virtutes et cetera. Contra; quia virtutes et dona amiserat,
quia secundum Glossam supra, ceciderant a consortio fidelium. Item
alias non comminaretur mortem corporis et animae. Item non decet
dominum auferre dona gratiae. Respondeo. Ad primum potest dici quod
sicut charitas habita datur ut amplius habeatur, secundum Augustinum:
sic ipsa charitas et aliae virtutes et dona quandoque dicuntur auferri
cum magis ac magis homo impoenitens elongatur ab eis: ita ut sit ad ea
minus quam prius dispositus, et nunquam ad statum gratiae revertatur.
Et sic loquitur hic. Ad secundum dicendum, quod proprie loquendo
Deus nunquam aufert gratiam ab aliquo: sed dicitur auferre, negative
non positive, scilicet quia non conservat gratiam ei qui prius
habebat: vel, non apponit ei qui non habebat; sed permittit magis ac
magis elongari a statu gratiae, ut dictum est: et hoc ultimo modo hic
videtur accipiendum. Dubitatur etiam de hoc quod dicitur: edere de
ligno vitae. Cum enim ipse Christus se totum det in cibum, tum in
sacramento Eucharistiae, tum in statu patriae: videtur quod
convenientius dictum esset: vincenti dabo edere lignum vitae.
Respondeo dicendum, quod dulcedo divina infinita est et ideo
inexhauribilis, et ideo nullus totam potest sibi imbibere: sed
quilibet sibi accipit quod potest: et ideo rectius dicitur de ligno
quam lignum. Et Angelo Smyrnae. Secunda epistola est: et
dividitur in exordium, narrationem: scio; conclusionem: qui habet
aures. Exordium introducit tres personas, ut supra. Smyrnae, nomen
Ecclesiae, bene convenit admonitioni, quoniam excitat ad
magnanimitatem sustinendi adversa. Smyrna enim interpretatur, quasi
myrrha et canticum: et tam pastores quam subditi in tribulatione quae
est quasi myrrha, qua natura affligitur, et ex hoc conservans a
putrefactione peccati, cantent Deo canticum interni gaudii. Ephes.
5, cantantes et psallentes in cordibus vestris. Haec, hic
describitur persona Christi. Primo, secundum divinitatem.
Secundo, secundum humanitatem. Secundum divinitatem ostenditur
creator, haec dicit primus, duratione et causalitate. Item
glorificator, et novissimus, quia causa finalis, et ideo
remunerator. Isaiae 48, ego primus et ego novissimus. Et ideo
tenenda sunt quae dicit. Secundum humanitatem vero tangitur ejus
passio, quae fuit pretium redemptionis. Qui fuit mortuus. Rom.
5, Christus secundum tempus pro impiis mortuus est. Item
resurrectio, quae fuit ex respectu retributionis, et vivit, 2
Corinth. ultimo. Et crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex
virtute Dei, scio. Hic ponitur narratio. Et primo ponit
commendationem. Secundo admonitionem, nihil. Tertio,
promissionem. Et dabo. Commendat autem eum quantum ad tria.
Quantum ad corporis tribulationem, contra concupiscentiam carnis:
scio, idest accepto tribulationem tuam propter patientiam. Vel,
scio, idest cognosco ad liberandum te et remunerandum. Psal. multae
tribulationes justorum. Secundo quantum ad rerum abdicationem, contra
concupiscentiam oculorum: et paupertatem: vel quia non curabat
possidere; vel quia pauperibus dispergebat. Matth. 5, beati
pauperes spiritu. Seneca, scire uti paupertate, magna felicitas
est. Sed licet sis pauper rebus, tamen es dives, virtutibus et spe
retributionis. Augustinus, in Lib. 7 de civitate Dei, aliud sunt
divitiae, aliud pecuniae. Nam dicimus divites sapientes, justos,
bonos, quibus pecunia vel nulla vel parva est, magis enim sunt
virtutibus divites; pauperes vero avaros semper inhiantes et egentes.
Vel paupertatem, quam te credis habere in meritis; contra miro modo
agitur, ut unde mens dignior efficitur, inde sibimet indigna
videatur. Tertio, quantum ad famae depressionem; contra superbiam
vitae. Unde sequitur, et blasphemaris, idest diffamationem
sustines, quod est pati blasphemiam. 1 Corinth. 4. Blasphemamur
et obsecramus, ab his qui se dicunt, mendaciter, Judaeos esse,
idest confitentes nomen et fidem Catholicam et fratres de gremio
Ecclesiae, et non sunt. Tit. 2, confitentur se nosse Deum,
factis autem negant. Sed sunt synagoga, idest congregatio,
Satanae, idest quam Satanas sibi congregavit, vel subjecta
Satanae. Satanas interpretatur adversarius, 1 Petri ultimo,
adversarius vester Diabolus. Hoc autem gravius, cum quis ab eis qui
se amicos dicunt persecutionem sustinet. Nihil. Hic ponitur
admonitio. Et primo excitat ad sustinendi magnanimitatem. Secundo
ostendit ejus necessitatem, ecce. Tertio hortatur ad ipsius
magnanimitatis soliditatem, esto fidelis. Dicit igitur, nihil.
Matth. 10, nolite timere et cetera. Passurus es, quia, ecce,
quasi, certum sit tibi: et est demonstratio ad intellectum. Missurus
est Diabolus, quod interpretatur deorsum fluens, quia a nobili statu
in ignobilem cecidit; Isaiae 14. Quomodo cecidisti. Aliquos ex
vobis in carcerem, idest tribulationem, quae quasi carcer est hominis
tribulati. Missurus inquam, per membra sua suggerendo et procurando
efficaciter, ut tentemini, idest probemini. Sap. 3, tamquam aurum
in fornace. Vel, ut tentemini, idest despectui habeamini Diabolo et
ejus membris, quod erit vobis tentatio; quia fugit homo contemni,
nisi adsit humilitas perfecta. Et habebitis tribulationes diebus
decem. Divina sapientia non ultra sustinuit: hoc enim ad mysterium
facit: per hoc enim signatur quod dominus armis Decalogi protegit in
certamine vitae praesentis; vel quod debemus omni tempore contra vitia
pugnare. Per septenarium enim signatur universitas temporis, per
ternarium ternarius vitiorum, quae sunt radices aliorum. 1 Joan.
2, omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et
concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Esto fidelis, in
sustinendo viriliter omne adversum. Tali dicetur Matth. 25, euge
serve bone et fidelis, usque ad mortem. Bernardus. Quid prodest
currere et ante cursus metam deficere? Et dabo tibi, si sic feceris.
Joan. 10, et ego vitam aeternam do eis. Coronam vitae. Corona
tria importat: quietis tranquillitatem, quia corona dat praemium post
certamen. Jac. 1, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.
Item bonorum plenitudinem, quia corona habet perfectam figuram omnibus
aliis perfectiorem, scilicet circularem. Psal. replebitur in bonis
desiderium tuum. Item honoris sublimitatem, quia corona est
dignitatis et honoris insigne. Psal. gloria et honore coronasti eum
domine. Vitae, scilicet immortalis; quia hoc nomen vitae cum pondere
est accipiendum. 1 Joan. 2, et haec est repromissio quam ipse
pollicitus est nobis, vitam aeternam. Patent jam quinque de praemio.
Liberalitas, tranquillitas, copiositas, dignitas, immortalitas.
Qui habet. Haec conclusio ponitur ad excitandum. Et primo fit
excitatio intellectus. Qui habet aures, qui scilicet intellectum
promptum et aptum ad discernendum, audiat, idest intelligat cum
effectu, quid spiritus dicat Ecclesiis, scilicet praemissa.
Secundo, affectus. Qui vicerit, adversa et vitia, non laedetur a
morte secunda. Prima animae mors est in peccatis, secunda in poenis
gehennalibus. Infra 20, in his secunda mors non habet potestatem.
Sed circa illud quod dicitur supra, et blasphemaris, quaeritur sicut
quaerebat Gregorius. Utrum semper sint dissimulanda verba
diffamantium sive detrahentium: an autem sint compescenda. Quod
semper sint dissimulanda, videtur per Chrysostomum dicentem, si
vindicare vis, sile: et sic molestam dedisti plagam. Contra: quia
illa detractio potest dare scandalum auditoribus. Respondeo.
Notandum: quantum ad eum cui derogatur sive detrahitur, melius est
dissimulare, propter meritum patientiae: si tamen sit talis cujus vita
sit aliis in imitationis exemplum, tunc bonum est propter utilitatem
audientium, qui ex auditis scandalizari et accipere occasionem mali,
et ab audienda ejus doctrina retrahi possunt, opportuno tempore et loco
verba obloquentium prudenter et mature compescere: si tamen sit persona
ad haec idonea, habens discretionem et maturitatem ac efficaciam
verbi: quod si tunc noluerit corrigi, sustineant aequanimiter per
omnia. Unde Gregorius, linguas detrahentium debemus aequanimiter
tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere.
Hi enim quorum vita in exemplo imitationis posita est, debent, si
possunt, detrahentium sibi verba compescere: ne eorum praedicationem
non audiant qui audire poterant, et in pravis moribus remanentes bene
vivere contemnant. Cum vero linguae derogantium corrigi nequeant,
aequanimiter sunt per omnia tolerandae. Ex his verbis Gregorii patet
quod verba obloquentium nec semper sunt dissimulanda, nec semper
compescenda; sed quandoque dissimulanda propter meritum proprium;
quandoque, cum fieri discrete potest, compescenda, propter commodum
aliorum, ut dictum est. Ad illud Chrysostomi dicendum quod pro
tempore silendum est, ut visum est. Concedendum etiam, quod quantum
ad illum contra quem fit obloquutio, melius est silere, ut supra
dictum est, si tamen patientiam habere novit: licet aliter quandoque
propter alios expediat. Praeterea Chrysostomus loquitur de absistendo
a verbis inordinatis, et illud semper habendum est. Unde post
praemissa verba subdidit: si vero convitium convitio copulas, ignem
accendisti. Ad oppositum patet; quia pro tempore est loquendum.
Deinde objicitur de hoc quod dicitur, ut tentemini. Glossa, ut
probemini; quia non ad hoc procurat Diabolus tribulationem justorum ut
probentur, sed ut dejiciantur. Item si justus probatur in adversis;
quaeritur, cui? Aut Deo, aut sibi. Deo non, quia omnia novit:
si sibi, ergo damnose; cum consideratio propriae infirmitatis sit
occasio pusillanimitatis: unde multi solent dicere: non possem illud
sustinere. Respondeo. Ad primum dicendum, quod vel tenetur
consequutive haec dictio ut, quasi dicat, ex illa tribulatione
sequetur probatio vestra: sicut accipitur Matth. 1, hoc totum
factum est, ut adimpleretur quod dictum est. Vel si accipiatur
causaliter, ut dicat habitudinem causae finalis: non notatur intentio
probationis justorum ex parte Diaboli, sed ex parte Dei
permittentis. Ideo enim justos tribulari permittit, ut probentur.
Psal. quoniam probasti nos Deus et cetera. Ad aliud, dicendum,
quod justus per adversa probatur, et notus fit, non Deo, sed sibi,
ut infirmitatem vel virtutem suam cognoscat; inde proficiat in bono:
et etiam aliis ut aedificentur per ejus exemplum, et iterum glorificent
Deum. Unde super illud Psal. proba me Deus et cetera. Glossa:
indica me probatum, non tibi, quia omnia novisti; sed mihi et
hominibus. Ad illud quod objicitur de pusillanimitate, dicendum,
quod hoc est ex culpa hominis, qui probatur: quantum enim est de
intentione Dei probantis, cognitio propriae infirmitatis habita per
experimentum tribulationis, introducit humilitatem, et excitat ad
divini adjutorii petitionem. Praeterea, etsi illud quod objicitur sit
verum in quibusdam, non habet tamen locum in multis, qui se infirmos
videntes, currunt ad firmitatem divinam. 2 Corinth. 12, nam
virtus in infirmitate perficitur. Tertio quaeritur, quare permittit
Deus hominem tentari? Multis enim est tentatio causa lapsus et
damnationis: ergo non decet Deum hoc permittere. Contra similiter 2
Corinth. 11, dicit Glossa, tentatio cui non consentitur, non est
peccatum, sed materia exercendae virtutis: sed decet Deum permittere
quicquid homini est utile. Respondeo. Dicendum, quod rectissime
Deus permittat hominem tentari: et hoc multiplici ratione. Una ratio
est, introductio humilitatis, ex sui cognitione: quia cum videt se
per se non posse resistere, humiliat seipsum in conspectu Dei.
Cognoscit etiam per tentationem, utrum sit fortis an debilis; et ex
utroque habet causam humilitatis. Unde Gregorius: esse se magnarum
virtutum homo crederet, si nullum virium defectum sentiret: sed dum
tentatione irruente quatitur, contra insidias munimen humilitatis
ostenditur. Secunda excitatio devotionis in ferventi oratione, quia
tunc cognoscitur homo currere ad liberatorem; tentatio enim augetur et
vincitur nisi Deus subveniat. Unde Gregorius, 9 Lib. Moralium:
cum se homo nil esse considerat, discit proculdubio cujus adjutorium
requirat. Augmentum meriti in vincenda tentatione. Unde Isidorus in
3 Lib. de summo bono: non amplius tentat electos Diabolus, quam
permittat Dei voluntas: tentando autem profectus sanctorum fuit.
Supra eodem, vincenti dabo edere. Praevenitio peccati ex fomitis
inclinatione. Post justificationem enim peccatoris remanet multiplex
sequela peccati: et hoc habet praecipue locum in eis qui inde
processerunt multum in austera et ferventi poenitentia, quae multum
illas sequelas attenuat. Unde Gregorius 9 Moralium: saepe hoc quod
fletu interveniente deletum est, ad animum redit; et devicta culpa in
antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur. Quinta ratio est
vigilantia cautelae in virtutis conservatione. Unde Gregorius:
tentatus non solum a quo vires accipiat discit; sed quanta eas
vigilantia servet intelligit. Saepe enim quem tentationis certamen
superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Mater enim
negligentiae solet esse securitas. Sexta, provocatio sollicitudinis
in virtutis exercitatione. Unde Isidorus in Lib. 3 de summo bono:
utile est servo Dei post conversionem tentari, quatenus a torpore
negligentiae, sollicitantibus vitiis ad virtutes animum praeparet.
Septima, accensio caritatis ex obtenta miseratione; scilicet cum homo
percipit robur gratiae contra tentationes sibi dari. Psal. diligam te
domine fortitudo mea. Bernardus in Lib. de diligendo Deo: si
frequens ingruerit tribulatio, et frequens ad Deum conversio fiat, ut
a Deo frequens liberatio consequatur. Nonne etsi fuerit ferreum
pectus, emolliri necesse est ad gratiam liberantis? Quatenus homo
Deum diligat, non propter se tantum, sed propter ipsum. Octava,
documentum compassionis ex comperta afflictione; sicut dominus permisit
Petrum non tantum de negatione tentari, sed etiam labi, secundum
Gregorium. Unde loquens beatus Gregorius de illa negatione de qua
tentatus, et in quam lapsus beatus Petrus, dicit sic: prius
omnipotens Deus eum sibi ostendit, et tunc ceteris praeposuit; ut ex
infirmitate sua cognosceret, quam misericorditer aliena infirma
toleraret. Ad illud quod objicitur dicendum. Licet aliquibus sit
tentatio occasio peccati et damnationis; tamen non dedecet Deum
permittere homines tentari; quia et si illud quantum ad reprobos verum
sit, tamen electis finaliter tentationes cooperantur in bonum.
Praeterea hoc ex culpa illorum est; quia si ad Deum accederent,
adjutorium susciperent; quia fidelis Deus qui non patietur et cetera.
Et Angelo Pergami. Hic fit admonitio ad severitatem quae est per
zelum in expellendo haereticos male credentes et male operantes.
Dividitur autem haec tertia epistola in exordium, narrationem, scio;
conclusionem, qui habet. Dicit igitur, et Angelo Pergami. Bene
nomen convenit admonitioni. Interpretatur enim divisio cornuum, idest
separatio haereticorum, suam sectam defendentium. Psal. omnia cornua
peccatorum confringam. Quare? Quia, romphaeam, idest gladium,
idest potestatem judiciariam qua perimantur impii (Deuter. 32,
gladius meus devorabit carnes) et dividantur a piis. Matth. 25,
discedite maledicti in ignem aeternum. Ex utraque, quia virtuose
perimet corpore et anima. Psal. disperdet illos. Et ideo servanda
sunt quae praecipit. Job 19, fugite a facie gladii et cetera. Vel
romphaeam, Scripturam secundum Haymonem; quia sicut gladius carnem
dividit et separat membrum a membro; sic gladius verbi dividit bonos a
malis. Matth. 10, non veni pacem mittere, sed gladium. Item
animam a carne. Ephes. ultimo. Et gladium spiritus quod est verbum
Dei. Ex utraque: quia virtutem habet ad instruendum simplices per
historiam, perfectos per allegoriam. Supra, primo. Et ex ore ejus
gladius et cetera. Vel, quia hinc acuuntur subtili expositione
auctoritatum, inde subtili efficacia rationum: vel secundum
Haymonem, quia resecat vitia mentis et corporis. Scio. Haec
narratio. Et primo ponit commendationem; secundo, arguitionem; sed
habeo. Tertio, admonitionem; similiter age. Quarto,
comminationem: si quo minus. Circa primum primo ostendit eum vivere
in societate pravorum. Secundo commendat eum quantum ad defendendae
fidei zelum. Et tenes. Tertio, quantum ad constantiam in pressura
tribulationum, et non negasti. Quarto commendat quemdam martyrem in
imitationis exemplum, et in diebus. Dicit igitur, scio, idest novi
hoc ad remunerandum te, ubi habitas, conversando et cohabitando,
scilicet ibi, ubi est sedes Satanae: quasi dicat, tu habitas inter
eos in quibus Diabolus sedet tamquam dominans in eis: et per hoc magis
ostenditur commendabilis, qui inter malos constantiam servat. Job
30, frater fui draconum. Nota quod Diabolus sedet in omnibus
injustis generaliter, specialiter autem in hypocritis simulantibus
sanctitatem Isaiae 14, sedebo in monte testamenti. Item in
verecundis abscondentibus iniquitatem. Isaiae 11, Gabeae sedes
nostra. Gabeae interpretatur vallis quae occulta est. Item in
relapsis resumentibus praedimissam consuetudinem. Judicum 9, reversi
sunt in suas sedes. Hoc potest dici de Daemonibus revertentibus in
illos, qui ante fuerant justificati. Matth. 12, revertar in domum
meam unde exivi. Et tenes nomen meum. Haymon, nomen
Christianitatis integra fide colitur etiam in tempore tribulationis.
Vel, tenes, defendendo contra haereticos, et non negasti fidem
meam, in aliqua tribulatione. 1 Corinth. ultimo: vigilate et state
in fide, viriliter agite et confortamini, omnia vestra in caritate
fiant. Et in diebus illis, quibus non negasti fidem meam, fuit
Antiphas. Iste fuit quidam martyr multum justus, qui occisus est in
Ecclesia Pergami, quem ponit aliis in exemplum. Interpretatur autem
Antiphas, dantis transitio; quia vir justus se totum dat Deo, et
per contemptum mundanorum, transit ad aeterna. Psal. transibo in
locum et cetera. Testis meus fidelis. Martyr enim fuit fidelis suo
domino. Martyr autem interpretatur testis. Isaiae 43. Vos testes
mei, qui occisus est apud vos: non quia illi occiderint ipsum: sed
quia inter illos occisus fuit a malis. Unde sensus est, apud vos,
idest ab aliquibus qui sunt inter vos, ubi, idest in quibus ejus
occisoribus, habitat Satanas, per dominationem in ipsos, quod probat
illa occisio: quasi dicat, ipsum tenete in exemplum. Sed habeo.
Hic ponit arguitionem, quia sustinebat eos qui male credebant et male
agebant sequentes et servantes doctrinam Nicolaitarum: quos vocat
servatores Balaam doctrinae, propter conformitatem. Sicut enim
Balaam docuit Balac, quomodo deciperet filios Israel, faciendo eos
fornicari cum mulieribus, et procurando quod comederent de sacrificiis
immolatis idolis: sic Nicolaus et Nicolaitae praedicabant fornicari
indifferenter cum mulieribus ac vesci idolothytis. Hoc est quod
dicitur: sed habeo adversum te pauca, si corrigaris, sin autem,
multa. Vel, pauca, non tamen parva, quia habes illic, scilicet in
Ecclesia Pergami, tenentes, idest servantes per malam credulitatem
et operationem, doctrinam Balaam, idest doctrinam Nicolai et
Nicolaitarum, qui similem habent doctrinam, qui docebat Balac.
Sicut Balaam fuit pseudopropheta, unde et vocatur hariolus, Numer.
22, licet prophetaverit multa vera, Numer. 24, orietur stella
ex Jacob, quia Deus per malos aliquando futura praedicit: Matth.
7, domine domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et cetera. Ita
Balac fuit iniquus rex Moabitarum, qui Balaam vocavit ad se, ut
malediceret populo Dei: non autem permisit hoc dominus, sed spiritus
Dei tangebat intellectum ejus et prophetabat multa bona quae futura
erant in Israel. Cum autem hoc videret Balaam, docuit Balac
quomodo faceret populum Dei cum mulieribus fornicari et idolothyta
comedere: hoc est quod dicit. Qui docebat Balac mittere scandalum,
idest occasionem ruendi in offensam divinam, ut Deus non esset eis
benivolus, et ita fornicari possent. Exponit autem scandalum,
subdens: edere et fornicari, docuit enim illum quod per mulieres
provocarent filios Israel ad libidinem et esum idolothytorum. Numer.
25, fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos
ad sacrificia sua, at illi comederunt et adoraverunt deos earum. Item
Numer. 31, ait Moyses; cur feminas reservastis? Nonne istae
sunt quae deceperunt filios Israel ad suggestiones Balaam, et
praevaricare vos fecerunt in domino? Unde et percussus est populus.
Ita haec consuetudo referenda est ad documentum Balaam et doctrinam
Nicolaitarum, quam quidam tenebant: quasi dicat: sicut Balaam illa
docuit, ita quidam sunt qui tenent consimilem doctrinam Nicolaitarum;
quos tu pateris, nec expellis. Quidam tamen aliter exponunt: quasi
dicat: sic ut habes quosdam tenentes doctrinam Balaam, sic etiam
Nicolai sectatores. Sed de eisdem videtur Glossa exponere quae
dicit, ideo repetit de Nicolaitis: unde videtur dicere quod tenentes
doctrinam Balaam non sint alii quam tenentes doctrinam Nicolai et
Nicolaitarum. Ita habes, idest et ita etiam sicut quidam alii, tu
qui pati erroneos non deberes, tenentes, per carnalitatem et
observantiam: vel tenentes, idest defendentes contra eos qui eam
impugnant, doctrinam. Sapient. 14, similiter autem odio sunt Deo
impius et impietas ejus, Balaam. Quod interpretatur vanus populus,
aut praecipitans eos. Notat Glossa, Balac interpretatur elidens,
per quem signantur principes mali, qui elidunt justos corpore et
anima, vel blanditiis vel flagellis. Isaiae 3, quare attrahitis
populum meum? Similiter. Sicut ipsi male agunt: hic simile est in
contrario. Luc. 16, recepisti bona in vita tua et Lazarus
similiter mala. Similiter, sicut peccasti. Vel similiter, idest
simul cum illis, tu de negligentia, isti de culpa. Vel similiter,
sicut episcopus Ephesi, Luc. 13, si penitentiam non habueritis et
cetera. Si quo minus, hic ponit comminationem. Et primo comminatur
dominus illi episcopo, si non poeniteat. Secundo praemissis erroneis
quos tolerabat. Et pugnabo. Dicit igitur, si quo, idest si in
aliquo, minus. Feceris quam debes, veniam tibi. Idest contra te
qui non corrigis: quasi dicat: in adventu meo ad judicium sentire te
faciam iram meam et vindictam, cito, propter hujus vitae brevitatem
hoc dicit: supra 1: tempus enim prope est. Vel potest ille adventus
intelligi per effectum, scilicet per separationem animae a corpore:
quasi dicat: auferam te de medio cito nisi poenitentiam egeris. Luc.
12, veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua
nescit. Et pugnabo cum illis, idest convincam eos qui malam doctrinam
sequuntur vel defendunt, graviter offendisse. In gladio oris mei.
Idest in sententia quam proferam. Ite maledicti et cetera. Matth.
23, quando dividet eos a bonis et perimet morte perditionis. Hunc
gladium modo fugere possumus. Job 19, fugite a facie gladii. Qui
habet, expone ut supra. Vincenti. Hic primo promittit gloriam
animae. Secundo corporis. Et dabo illi. Dicit igitur; vincenti,
propria desideria et Daemonum tentamenta, dabo gratis. Manna, idest
dulcedinem gloriae in fruitione aeterna, quia manna dulcissimum erat.
De hoc beatus Bernardus in libro meditationum suarum: quicquid
desideramus, totum habebimus nihil desiderantes amplius, beati
dulcedine amoris et suavitate contemplationis. Absconditum,
peregrinantibus, ut magis desiderent: et quia non decet hoc manna
mortalibus et exulibus dari; sicut et filii Israel quaerebant,
manhu? Quod interpretatur, quid est hoc? 1 Cor. 11, oculus non
vidit et cetera. Et dabo illi calculum candidum, idest corpus
glorificatum. Calculus, idest lapis pretiosus, scilicet
carbunculus, qui in tenebris fulget, sicut carbo succensus. Unde
alia littera habet, margaritas. Est autem lapis ille solidus sive
durissimus, candidus, lucidus et rotundus. Per hoc intelliguntur
quatuor dotes corporis glorificati. Per soliditatem intelligitur
impassibilitas. 1 Cor. 15, seminatur in corruptione, surget in
incorruptione. Per candorem, claritas. Matth. 13, fulgebunt
justi sicut sol. Per rotunditatem, ex qua est volubilitas, signatur
agilitas. Sapient. 3, et tamquam scintillae in arundineto
discurrent. Augustinus, ultimo de civitate Dei, ubicumque spiritus
volet, ibi erit protinus corpus. Per luciditatem, subtilitas; quia
lux subtilitatem habet in penetrando, ut patet cum penetrat vitrum,
licet non quantum ad omnia: corpus glorificatum habebit subtilitatem et
virtutem penetrandi alia corpora non glorificata. 1 Cor. 15,
seminatur in infirmitate, surget in virtute. Joan. 20, venit
Jesus januis clausis et cetera. Et in calculo, idest in corpore
glorioso, erit nomen novum scriptum. Vel dabo illi nomen et cetera.
Hoc nomen novum potest intelligi immortalitas, ita quod intelligatur
immortalitas plena quae excludit omnem concupiscentiam; quia deposita
vetustate qua caro concupiscit adversus spiritum, omnimodae obedientiae
novitate movebitur ad nutum spiritus. Item excludet omnem tentationis
pugnam, undecumque nunc veniat. Item omnem passibilitatem, omnem
poenalitatem, et mortalitatem, et mortem, et quicquid mali modo
potest inesse: et ponet contraria his, tranquillitatem,
jucunditatem, impassibilitatem, impossibilitatem moriendi, gloriosam
claritatem, et alias dotes, et sanitatem et alia multa dona. Dicitur
autem, nomen, ratione manifesti honoris, in quo nihil erit vetustum
vel offuscatum, sed totum erit novum, pulchrum, venerabile.
Scriptum autem dicitur, quia honor immortalitatis, firmiter et
indelebiter semper erit in corporibus glorificatis. Quod nemo scit,
plene. Nisi qui accipit, illud nomen: quia quid sit immortalitas
gloriae, nullus plene scit, nisi qui eam scit in se per experientiam.
Et ideo ad tantum bonum desideranter currendum est. 1 Cor. 9, sic
currite ut comprehendatis et cetera. Objicitur contra hoc quod
dicitur: nemo scit: quia dicitur 1 Joan. 3, scimus quod cum
apparuerit similes illi erimus. Respondeo. Est scientia fidei,
contemplationis, et apertae visionis. Aut ergo loquitur de scientia
fidei, quae non est plena scientia: aut de scientia quam inde habebat
per experientiam gustus in contemplando caelestia; et hoc non est in
plena scientia, sicut erit in ipsa experientia patriae. Non autem
loquitur de illa scientia de qua hic agitur quam habebunt solum sancti
in patria per experientiam aeternam illius nominis praemissi. Aliter
possunt haec verba intelligi secundum Glossam: ut prima promissio sit
de dulcedine gloriae in patria, vincenti: secunda de virtute gratiae
in via specialiter quantum ad corpus. Dicit igitur, vincenti dabo
manna, scilicet me ipsum. Christus dicitur manna secundum
divinitatem, quia dulcissimus est ineffabiliter. Unde Augustinus 9
libro confessionum, tu summa suavitas omni suavitate dulcior, sed non
carni et sanguini. Absconditum, in assumpta humanitate. Isaiae
45, vere tu es Deus absconditus. Vel absconditum, quia mortales
in via non plene gustant hoc manna. Et dabo illi, interim;
calculum, idest corpus humanum; candidum, spirituali decore;
lucidum, aedificatoria conversatione; rotundum, vitae perfectione,
quia figura circularis est perfecta; solidum in vincenda tentatione.
Et in calculo nomen novum, scilicet Christianus, quod est nomen
novitatis, nil vetustatis insinuans, vel docens. Cum enim
Christianus dicatur a Christo, debet in se novitatem Christi
repraesentare; ita ut ejus vita sit vita non vetustatis, sed
acceptabilis novitatis. Ephes. 3, renovamini spiritu mentis vestrae
et induimini novum hominem et cetera. Scriptum, idest manifeste et
firmiter apparens; quia Christianus debet sic vivere, ut in ejus
corpore per rectitudinem actuum et sustinentiam passionum, magnificetur
Deus; et manifestum sit ipsum esse vere Christianum, non tantum
nomine, sed et virtute et vita et sanctitate. 1 Petri 4,
glorificet autem Deum in isto nomine. Quod, id est nominis vim,
scilicet quia impertit divinam filiationem, familiaritatem, famulandi
sedulitatem, unde ad magna invitat. Nemo scit, scientia recta et
digna; quia debet esse non solum speculativa, sed et practica; quia
hoc exigit dignitas nominis. Nisi qui accipit, ipsum nomen, idest
rem nominis, quae a Deo datur, per quam sciat ipsius vim nominis.
Res nominis est, ut qui Christianus vocatur studeat esse imitator
Christi. 1 Joan. 2, qui dicit se in Christo manere, debet sicut
ille ambulavit, et ipse ambulare. Et Angelo Thyatirae et cetera.
Hic ponitur quarta epistola in qua fit admonitio ad severitatem in
expellendo erroneos male docentes. Admonitio autem hic fit, non
directe, sed indirecte per arguitionem admonitoriam. Congruit nomen.
Thyatira enim interpretatur illuminata vel vivens hostia: quia curare
debet pastor, quod subditae oves sint illuminatae in fide, et vivens
hostia in sanctis moribus. Dividitur autem in exordium, narrationem;
novi. In conclusionem; qui vicerit. Exordium tangit tres personas
ut supra. Haec dicit filius Dei. Hic describit filium Dei quantum
ad duo: scilicet quantum ad redundantiam donorum. Qui habet oculos,
idest dona spiritus sancti, quae animam oculatam et providam reddunt.
Tamquam flammam ignis. Propter dignitatem et meritum donorum in
ipso, datur nobis, si ei adhaereamus, illuminatio clarificans, et
charitas inflammans. Joan. 1, et de plenitudine ejus, nos omnes
accepimus. Vel potest exponi de viris spiritualibus, sicut supra
primo expositum est, vel de sacris eloquiis. Item quantum ad
sustinentiam adversorum, et pedes. Ut supra, primo, expositum
fuit, ubi utrumque habetur: oculi ejus velut flamma ignis, et pedes
ejus et cetera. Potest etiam intelligi de fidelibus praedicatoribus,
qui portant eum per mundum, et multa sustinent propter ipsum, vel de
ultimis fidelibus. Novi. Hic ponitur narratio. Et primo
commendationem, secundo arguitionem. Sed habeo. Tertio
comminationem quantum ad malos, ecce mitto. Quarto consolationem,
quantum ad bonos. Vobis autem dico. Commendat autem ipsum
multipliciter. Primo ab operum rectitudine. Secundo a sana fide, et
fidem. Tertio a vera caritate, et caritatem. Quarto ab efficaci
pietate, et ministerium. Quinto a patientiae soliditate, et
patientiam. Sexto a proficiendi sedulitate, et opera tua. Dicit
igitur. Novi, idest approbo. Opera tua, quia recta. Beatus cujus
vita est Deo grata. Psalm. novit dominus viam justorum. Et fidem,
quia sana. 10 Hebr. sine fide impossibile est et cetera. Et
caritatem, quia vera. Roman. 12, dilectio sine simulatione.
Sine ea non est salus. 1 Cor. 13, si linguis hominum loquar et
Angelorum. Glossa. Ex fide est caritas; ex caritate, bona opera.
Sed quare non ponit textus ordinem rectum? Item dicit Glossa quod ex
fide charitas. Contra, quia virtutes infunduntur simul: ergo una
virtus non est ex alia. Respondeo. Ad primum potest dici quod est
duplex ordo: scilicet in essendo, qui tangitur in Glossa. Item ordo
in cognoscendo, quem attendit textus; quia prius opera cognoscimus;
deinde virtutes. Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos.
Item virtus habet se ad opera dupliciter: vel inquantum movens ad
opera, et sic se habet quodammodo ut causa efficiens, et sic virtus
prius est, ad minus ordine naturae, et in multis ordine temporis: et
sic loquitur Glossa, ut patet. Vel inquantum informans ipsa: et sic
se habet ut forma, et opus est materiale: et in hac consideratione
prius est secundum naturalem intelligentiam opus quam virtus, inquantum
informans, licet non ordine temporis: sicut materiale prius
intelligitur inquantum habitus, quam formale. Fides autem et caritas
ponuntur ordine suo plano. Ad aliud dicendum quod de virtute est loqui
dupliciter: aut secundum habitum, et sic non est virtus ex virtute,
quia omnes simul virtutes gratuite infunduntur, quantum ad habitum vel
secundum actum: et sic est virtus fidei ex charitate, quia cognitio
Dei ordinat ad amorem ejus. Et ministerium Glossa, in eleemosynis.
Ministrabat enim sanctis pauperibus. 2 Corinth. 9, ministerium
enim hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis. Et
patientiam, 1 Thess. 5, patientes estote ad omnes. Et opera
tua: quasi dicat: opera bona sedulo proficiendo multiplicasti.
Coloss. 1, in opere bono fructificantes et crescentes in scientia
Dei. Sed habeo. Hic arguit, quia quosdam pseudo prophetas non
virilius expellebat, vel excommunicando vel amovendo: quos designat
per Jezabel quae fuit femina pessima. Primo tangitur ejus
negligentia, quia permittis, non excommunicando, vel non puniendo.
Aliter. Oportet enim pastorem vigilare circa oves custodiendas a
lupo, 2 Timoth. 4, tu vero vigila et cetera. Secundo
haereticorum nequitia, mulierem. Describitur primo sub figura et
implicite. Mulierem Jezabel, idest haereticos consimiles illi
pessimae idololatrae quae fuit uxor Achab regis Israel, quae fuit
interfectrix prophetarum Dei, 3 Reg. 18, et Eliam voluit
interficere, 3 Reg. 19, Naboth etiam interfici fecit et post
comederunt canes corpus ejus viliter projectum in agro Israel, cum ad
praeceptum Jehu regis Israel mortuo Achab fuisset praecipitata de
fenestra, ungulis equorum conculcata et mortua in vindictam malitiae:
4 Reg. 9, unde per hanc signantur perversi haeretici qui fideles
persequuntur mente et corpore, et quandoque interficiunt et procurant
interfici. Posset etiam per Jezabel intelligi aliqua mulier uxor
illius episcopi perversa et erronea, et per illam etiam intelliguntur
haeretici. Tamen primam interpretationem pertractat beatus
Gregorius: unde dicit: Thyatirae Ecclesiam a Jezabel notitia et
tempora et loca dividebant: sed quia eam per vitae reatus
constrinxerat, inesse Jezabel dicitur atque perversis operibus
insistere. Mulierem, quia molles sunt et proni ad malum. Item quia
malos filios, scilicet suos sequaces, sibi generant. Secundo aperte
et explicite, quae se dicit: et hoc quantum ad tria. Primo quantum
ad boni simulationem, quae se dicit esse propheten, idest
prophetissam. Quidam enim haeretici dicunt se loqui per spiritum
sanctum et per revelationem, et dicunt vel simulant se habere sanctam
vitam: sic transfigurantes se in Angelum lucis, sicut Diabolus, 2
Corinth. 11, deinde quantum ad mali seminationem, docere: quasi
dicat: permittis inquam, docere praedicando vel persuadendo. Et
seducere, per suam doctrinam. Ecce quantum nocumentum. Servos
meos, qui non debent nisi mihi servire, non Diabolo vel errori vel
aliis peccatis. Deuteronom. 10, dominum Deum tuum timebis et ipsi
soli servies. Exponit autem quid docent multi haeretici: fornicari;
permittis inquam, docere fornicari cum mulieribus, vel cum Daemonibus
per errorem, vel ad peccatum mortale, manducare de idolothytis, idest
de sacrificiis immolatis idolis: et sic faciunt eos venerari idola.
Contra, 1 Corinth. 8, de escis quae idolis immolantur scimus quia
idolum nihil est in mundo; ergo non est offensa comedere tales escas.
Respondeo. Aut idolothytum manducatur cum veneratione idoli aut non:
si sic, grave peccatum est, et sic loquitur hic. Aut non: et tunc
aut comedit cum scandalo Christiani infirmi qui videt hunc comedentem
hujusmodi et credit eum comedere cum veneratione idoli; et ideo comedit
illo modo: et tunc peccat si noverat illum spiritualiter infirmum esse
in hujusmodi: nisi tamen necessitas maxima corporalis compelleret: et
tunc fideli infirmo debet ostendere suam intentionem. 1 Corinth.
8, si quis viderit eum qui habet scientiam et cetera. Aut non cum
scandalo: et tunc comedere hujusmodi non est peccatum quantum est de
se: nisi aliud sit annexum, sicut ostendit apostolus 1 Corinth.
9. Per hoc patet ad illud quod objicitur. Tertio quantum ad mentis
obstinationem, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret. Ecce quod
magnum est quando tempus datur a Deo ad merendum vel ad agendum
poenitentiam. Et ideo gravis offensa in dissimulando et negligendo.
Job 24. Dedit ei dominus locum poenitentiae, et ille abutitur eo
in superbiam. A fornicatione, scilicet corporali, quia ad literam
multi haeretici fingentes se castos sunt libidinosi. Vel spirituali.
Nota Glossam: ecce. Hic ponitur comminatio, quantum ad malos de
poena ex qua cognoscent, quod dominus cognoscit et malas cogitationes
et concupiscentias: et illa poena erit justa, quia propter demerita.
Unde hic tria tanguntur: scilicet poena, sequela et scient:
justitia, et dabo. Poena autem quam comminatur malis triplex est.
Prima est permissio securitatis culpabilis. Secunda inductio
angustiae temporalis. Et qui moechantur. Tertia mors acerbitatis
gehennalis. Et filios ejus. Dicit ergo, ecce: quasi dicat: in
promptu est, mitto eam in lectum, idest illos haereticos, imitatores
Jezabel, amplius permittam excoecari et obstinari, ut in securitate
peccandi quasi in lecto dormiant. Infra ult. et qui in sordibus est
sordescat adhuc. Vel in luctum, doloris aeterni: unde alia litera
est, in luctum. Isa. 50, in doloribus dormietis. Sed dubitatio
est, quare non comminatur huic episcopo sicut praecedenti, cum in
utroque esset culpa negligentiae? Item de prima expositione secundum
Glossam, quia non est congruum divinae bonitati excoecare, nec
mittere in securitatem peccandi, quia sic esset causa culpae.
Respondeo. Ad primum videtur dicendum, quod licet non esset plene
diligens et severus contra haereticos, tamen non sic erat culpabilis ex
negligentia, sicut episcopus Pergami: quod videtur ex hoc quod illi
comminatur non isti directe. Ad aliud dicendum, quod verborum quae
dicuntur de Deo quaedam dicuntur positive, ut creare, justificare et
hujusmodi: quaedam negative, ut obdurare, idest non emollire,
subtrahere gratiam idest non conservare; et sic in proposito.
Excoecare enim dicitur Deus, non quia auferat lumen gratiae proprie,
sed non conservat: vel quia non dat et permittit hominem magis elongari
a lumine. Et hoc ultimo modo dicitur hic excoecare. Sequitur, mitto
in lectum, idest permitto vel permittam cadere in lectum securitatis.
Et qui moechantur cum ea, idest qui delectantur esse in errore cum
haereticis imitantibus Jezabel, et cum eis procurare quomodo alios
faciant haereticos. Nota Glossam: fornicare et cetera. In
tribulatione maxima erunt, per quam priores fiant, quia perversi
pejorantur in adversis, in quibus justi purgantur vel promoventur.
Vel tribulatione maxima, scilicet Gehennae. Tribulatio magna est in
dissolutione animae et corporis. Major in anima posita in Inferno.
Maxima in anima et corpore in Inferno. Rom. 2, tribulatio et
angustia in omnem animam hominis operantis malum. Temperat autem per
misericordiam subdens, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint.
Rom. 2, secundum duritiam tuam et impoenitens cor et cetera. Et
filios ejus, idest sequaces quos Diabolo haeretici genuerunt per
doctrinam erroris, interficiam in morte, scilicet aeterna, Oseae
9, Ephraim educet ad interfectorem filios suos. Et scient, in
futuro, quod modo per fidem, cum poenam malorum viderint. Omnes
Ecclesiae, justorum scilicet quia ego sum scrutans, idest plene
cognoscens, renes, idest carnales concupiscentias, inde enim
proveniunt, et corda, idest cognitiones et affectiones inordinatas.
Jerem. 17, ego dominus scrutans corda et cetera. Contra,
scrutari est ignorantis, quia est inquisitio sciendae rei.
Respondeo, in scrutatione sunt duo: unum est praemium sive
praeambulum, scilicet inquisitio: aliud consequutivum sive adjunctum,
scientiae perfectio, ad quam ordinat et ad quam terminatur illa
inquisitio: et quantum ad hoc secundum, non quantum ad primum,
dicitur Deus scrutans, quia per diligentem inquisitionem solet homo
venire ad scientiae perfectionem. Dicitur ergo scrutans non ratione
principalis significati, sed ratione adjuncti sive insinuati: unde
juxta quamdam regulam tenetur adjunctive. Et dabo. Dare hic non
accipitur secundum quod sonat liberalitatem, sed importat aequitatem
ratione additi quod subditur, secundum opera sua, unicuique sine
acceptione personae, Act. 10, in veritate comperi et cetera.
Secundum opera sua, sive bona sive mala. Psal. tu reddes unicuique
secundum opera sua. Sed si retribuit hominibus secundum opera; ergo
retributio in reprobis adaequatur demeritis. Contra, Psalm.
universae viae domini misericordia. Respondeo, dicendum quod dominus
semper praemiat supra condignum et punit circa condignum, propter
immensitatem suae misericordiae. Unde Cassiodorus super Psalterium:
misericordia et judicium mutua societate sibi junguntur. Ad objectum
dicendum quod haec dictio, secundum, potest notare aut proportionem
aequalitatis, et sic non accipitur hic, ut dictum est, sed sic
accipitur si dicatur, mali merentur puniri secundum opera sua. Aut
proportionalitatem, scilicet intelligendo non in speciali aequalitate,
ut quantum peccavit, tantum omnino punietur; sed intelligendo
correspondentiam in generali. Si bene egit, bonum retribuetur ei: si
autem male, malum. Item si multum demeruerit, multum punietur.
Quantum ad primum bene est aequalitas meriti, immo excedit. Sed
objicitur, quod dicitur Jacob. 2, judicium sine misericordia et
cetera. Dicendum, quod loquitur de misericordia liberante, non de
misericordia relaxante. Vobis autem. Hic ponit consolationem quantum
ad bonos; quia et approbat eorum vitam nec inducet eis, sicut quidam
Judaei dicebant, veteris legis observantiam. In his autem duobus
magna est consolatio. Vetus enim lex gravissima esset ad servandum.
Primo ergo dirigit ad Thyatirenos sermonem. Secundo ostendit quorum
approbet conversationem. Tertio subjungit gratam eis promissionem.
Quemadmodum. Dicit igitur, vobis: quasi dicat: hoc illis faciam.
Vobis autem dico, idest promitto. Et ideo implebitur, Num. 13,
dixit ergo et non faciet? Et ceteris a praedictis erroneis. Qui
Thyatirae estis, qui estis illuminati et hostia vivens. Dixit autem
qui Thyatirae estis, quia haeretici perambulabant regionem ad
seducendum fideles. Sed quia illa promissio ex qua principaliter
consolabatur eos, tantum fiebat fidelibus et justis, ideo subdit,
quicumque. Primo autem ostendit se approbare declinantes erroneam
doctrinam. Secundo detestantes diabolicam superbiam. Qui non
cognoverunt. Dicit ergo, quicumque, et est metaplasmus: scilicet
mutatio personae. Dico inquam, non omnibus, sed illis, quicumque
sunt qui non habent doctrinam hanc, idest qui non recipiunt, nec
tenent, nec observant doctrinam praemissam Jezabelitarum. Qui non
cognoverunt, idest non approbaverunt corde nec imitatione,
altitudinem, idest superbiam, Satanae, idest Diaboli saluti humanae
adversantis. Satanas enim interpretatur adversarius, 1 Petr. 5,
adversarius vester Diabolus et cetera. Ex superbia omne genus peccati
provenit et extinctio totius boni in homine: unde qui superbiam odit,
a multis peccatis est procul. Isidorus in Lib. 2 de summo bono,
sicut origo est omnium criminum, ita ruina cunctarum virtutum. Ex
litera videtur dari intelligi, quod in illa Ecclesia, idest
dioecesi, erant quidam haeretici, et quidam valde superbi qui alta
quaerebant sicut Satanas. Notandum est autem quod est quaedam
superbia quae est in omni mortali, scilicet nolle subjici, vel
indominari. Unde Isidorus in libro 2 de summo bono, omnis peccans
superbus est, eo quod faciendo vitia, contemptui habeat divina
praecepta. Quemadmodum. Hic subdit promissionem. Et quia ita
cessat lex vetus, quod servari debet nova, primo ponit promissionem de
lege veteri non inducenda. Secundo subdit jussionem de lege nova
servanda. Tamen id. Dicit igitur: quemadmodum: quasi dicat, haec
dico vobis. Non mittam super vos aliud pondus, scilicet legis
veteris. Quemadmodum dicunt quidam, me missurum: quasi dicat: non
injungam vobis servare legem veterem, sicut dicunt quidam nos ad eam
teneri. Nota quod quidam erant Thyatirae qui Deo recte serviebant;
alii quidam egressi de Judaea praedicabant gentilibus conversis
observantias legales esse servandas, simul et circumcisionem, quod
erat molestum fidelibus ex gentilitate conversis: quibus dicitur:
quemadmodum et cetera. Act. 15, et quidam descendentes de Judaea
et cetera. Post datur sententia. Nunc ergo quid tentatis Deum?
Postmodum scribitur conversis ex gentibus epistola. Visum est
spiritui sancto et nobis et cetera. Et sequitur: quam cum legissent,
gavisi sunt super consolatione. Tamen, quamvis ipsi dicant, vel
quamvis onus veteris legis vobis non imponam, id, scilicet pondus:
scilicet Evangelii. Quod habetis, jam impositum, tenete,
credendo, amando et observando. Donec veniam ad retribuendum, quia
ex tunc non erit opus eo. Gregorius, ecce Evangelium quotidie
legitur, ventura vita praedicatur: tunc ergo erit novi testamenti
finis, cum ea quae promisit impleta fuerint. Nota quod pondus legis
est trahens deorsum per timorem, pondus Evangelii sursum per amorem:
hoc autem quaeritur dominus. Prov. 20, abominabile domino pondus
et pondus. Et qui vicerit. Hic ponitur conclusio. In qua primo
ponitur allectio affectus. Secundo excitatio intellectus. Qui habet
aures. Ad alliciendum autem affectum ad recte vivendum, primo tangit
meritum. Secundo promittit praemium. Et dabo illi. Meritum autem
tangit quantum ad tria. Primum est tentationis victoria. Et qui
vicerit, tentationes peccati. Rom. 12, noli vinci a malo.
Secundum est operatio bona, et custodierit usque in finem, idest
operatus fuerit firmiter, opera mea, quae scilicet praecipio. Vel
mea, quia opera bona facio ego in homine. Isa. 26, omnia opera
nostra operatus es in nobis domine Deus. Tertium finalis
perseverantia. Usque in finem, Matth. 10, qui autem
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Vel ita ut,
custodierit, referatur ad perseverantiam. Qui vicerit per vitam
bonam, et custodierit opera mea, idest non declinaverit ab eis, usque
in finem. Dabo, hic promittit praemium. Et primo in praesenti.
Secundo in futuro. Et dabo. Circa primum primo promittit
praesidendi potestatem. Secundo ostendit se habere dandi
auctoritatem. Sicut et ego. Circa primum primo promittit pastoralis
potestatis fastigium. Dabo illi, potestatem praesidendi. Super
gentes, idest gentiliter viventes, ut eis praesit ad regendum: quae
non debet conferri nisi vincenti et mandata custodienti: quia praelatus
aliter vivens, non videtur eligi a Deo sed a Diabolo vel sensu
humano. Per hoc quod dicitur, dabo, excluduntur ambitiosi et
simoniaci, qui non ex Dei dono, sed per violentiam potestatem
suscipiunt. Oseae 8, ipsi regnaverunt et non ex me. Secundo
ostendit potestatis usum, sive actum. Et reget eas, me dirigente,
in virga ferrea, idest rectitudine justitiae inflexibilis. Virga
ratione rectitudinis, significat justitiae rectitudinem. Ferreum
ratione rigiditatis, constantiae inflexibilitatem. Psalm. reges eos
in virga ferrea. Tertio ipsius usus effectum. Et tamquam vas
figuli, quod facile frangitur, quia fictile, confringentur, ut
pereant, quia rectum regimen pastoris sequi noluerunt. Alii autem ut
meliores fiant. Quidam enim boni et rigidi pastoris regimen propter
superbiam, vel impatientiam, vel carnalitatis jugum, vel aliud
vitium, non sustinent: et perit bonum si quod habebant, quod est
confringi. Alii humiliter sustinentes inde proficiunt, et propter
correctionem vel documentum vel exemplum pastoris vitium si quod inerat
abjiciunt: bonum autem est sic confringi. Psalm. et tamquam vas
figuli confringes eos. Sicut et ego vici, hoc inquantum homo.
Psalm. postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Per hoc
ostendit suam auctoritatem et excitat ad timorem salubrem. Sed
objicitur. Videtur enim quod post mortem sancti praesideant mortalibus
regendis, quia dicitur: qui custodierit usque in finem et cetera. Et
sequitur. Dabo illi et cetera. Respondeo. Non vult hoc dicere;
sed quod ei qui bene vincit et est in continuatione perseverantiae: et
sic proponit usque in finem vivere, datur potestas regendi, licet non
omni, ut jam dicetur. Item dubitatur de hoc quod dicit indistincte,
quod recte viventi et perseveranti dabit potestatem super gentes.
Multi enim sunt perfecti qui nunquam sunt aliorum pastores. Item
quomodo promittit officium in quo est tantum periculum? Dicit enim
beatus Gregorius: unusquisque rector toties ad culpam superbiae
labitur quoties praeesse hominibus delectatur et honoris potestate
laetatur. Respondeo. Ad primum dicendum videtur quod non promittit
hoc cuilibet ad hoc idoneo et in vita de qua hic tangitur, et in aliis
conditionibus quae pertinent ad officium pastorale; et qui est in illo
regimine sibi meritum accumulaturus: sicut in primitiva Ecclesia,
quando hujusmodi potestas potius erat in onus quam honorem: quando
praelati bene regendo se et alios et laborando pro eis et sustinendo
multa adversa etiam quandoque mortem pro ipsis gratanter, et alios ad
salutem docebant et sibiipsis cumulabant meritum. Unde Jerem. 3,
dabo vobis et cetera. Posset etiam hoc intelligi de efficacia
potestatis, quia bonis praelatis merito sanctitatis dat dominus majorem
industriam et efficaciam in regendo. Ad secundum est concedendum quod
maximum est periculum in officio pastorali, propter periculum
multiplicis culpae in acquirendo sive inhiando, ut simoniae, odii et
hujusmodi. Gregorius, numerari nequeunt culpae quae perpetrantur
habendae potestatis amore. Item propter periculum superbiae in
praesidendo. Gregorius, vigilanter aspiciat, ne in eo quod praelatus
est intumescat. Item propter periculum immoderantiae in exequendo:
quia multi pompose austere et irritative et in crudelitate praesunt.
Ezech. 34, cum austeritate imperabatis illis. Gregorius,
vigilanter aspiciat ne jura debitae potestatis immoderatius exigat: ne
unde a perversitate subditos restringere poterat, inde magis intuentium
pervertat corda. Item propter periculum cupiditatis in aggregando,
Ezechiel. 34, lac comedebatis et cum austeritate imperabatis eis,
et cum potentia. Item ignaviae in torpendo sive omittendo, scilicet
quo ad seipsum, quia multi in quadam securitate sunt, quia minus
reprehenduntur; et ideo de opere et oratione, et jejuniis et
eleemosynis et aliis quae in eis debent excellere, parum curant, cum
debeant esse altiores in vita. Gregorius, non est speculator qui in
imo est. Item laxationis in committendo: quia tunc majorem viam et
plures occasiones et ampliores facultates habent peccandi nec
reprehenduntur nisi vix. Jerem. 23, sacerdos et propheta polluti
sunt, et in domo mea inveni malum eorum ait dominus et cetera.
Gregorius, derelinquentem hunc redarguere nullus praesumit. Item
ineptitudinis in ignorando. Isidorus 3 Lib. de summo bono.
Quomodo docere poterunt quod ipsi non didicerunt? Desinant locum
docendi suscipere qui nesciunt docere. Item pusillanimitatis in
dissimulando culpas hominum: vel quia timent ipsorum offensam aut
damnum, aut quia similem habent statum, aut propter aliam causam non
rectam. Isa. 56, canes muti non valentes latrare. Isidorus 3
Lib. de summo bono, sacerdotes populorum iniquitate damnantur, si
eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant. Incuriae
in negligendo, Zachar. 11, o pastor et idolum derelinquens
greges. De bonis praelatis, Hebr. ult. ipsi enim pervigilant et
cetera. Item scandali in conversando. Gregorius. Scire debent
praelati, quia tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos
perditionis exempla transmittunt; et mortis animarum eorum rei sunt
quos pravis exemplis destruunt. Praeter haec sunt et alia multa; et
ideo multum refugiendum est: tamen illum quem dominus sua mera
voluntate et ordinatione licet occulta facit, instituit, a periculo
servat, quia dat ei potestatem ad regimen subjecti populi et cumulum
meriti proprii. Quando autem sit a Deo proprie, non semper est
certum: sed quandoque habetur probabile signum: ut cum fit electio vel
procuratio sincere sine vitio et a personis Deum timentibus et de
timente dominum et in aliis idoneo, et qui ex corde dignitatem,
quantum est de se, renuit. Et alia multa signa possunt haberi, quae
tamen quandoque fallere possunt; et ideo timens Deum non se ingerit,
et etiam oblatam potestatem officii vero corde refugit; et si suscipit
coactus, suscipit necessitate praecepti, timens hinc sibi de
susceptione officii, timens inde ne forte sit contrarius divinae
voluntati. Unde Gregorius, potestas ut ministrari recte valeat,
oportet primum ut hanc non cupiditas sed necessitas imponat; percepta
autem nec pro formidine debet deseri, nec ex libidine amplecti. Item
Gregorius, sancti viri curas exteriores nequaquam appetunt quas
summopere si liceat vitare festinant: sed timentes occultas
dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, exercent quod vitant. Item
objicitur de hoc quod dicitur: reget eos, quia non est commendabile
esse inflexibilem in rigore justitiae. Jacob 2, judicium sine
misericordia illi qui non facit misericordiam. Gregorius, tanta debet
esse pastoris discretio, ut nec disciplina nimia, nec misericordia sit
remissa. Respondeo. Non intendit dominus dicere, quod sit bonum,
pastorem esse omnino inflexibilem, quia non est hoc in pastore
commendabile: sed intendit excludere a bono praelato nimiam
mansuetudinem et remissionem, ex qua multa mala sequuntur. Quia ex
remissione praelati in offensis corrigendis et puniendis, dum vel non
punit vel remisse punit, vel quosdam puniens, alios aeque vel magis
reos propter negligentiam, vel benevolentiam, vel precem vel pretium,
vel spem commodi, vel timorem pusillanimitatis impunitos vel minus
punitos sine ratione pertransit, damnabiliter sumitur audacia ad
similia vel pejora, ex quibus iterum alii provocantur ad idem. Item
ex hoc scandalum bonis subditis et non subditis, justis etiam
pastoribus generatur. Gregorius, sit amor sed non emolliens; sit
pietas, sed non plus quam expedit parcens. Sensus ergo est: in virga
ferrea, hoc est in justitia inflexibili ad remissionem, non tamen
inflexibili per alicujus lenitatis adjunctionem. Gregorius, utrumque
commendetur ex altero: ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo sit
dissoluta. Si autem quandoque propter quorumdam obstinationem vel
aliam culpam ex speciali causa oporteat severius agere: etiam tunc
servanda est lenitas charitatis in corde. Gregorius, exhibenda est
pravis asperitas in ostensione, charitas in mente. Et dabo illi
stellam matutinam, scilicet meipsum in praemium. Stella matutina est
Lucifer qui suo ortu diem lucere nuntiat: et ita per ipsum signatur
Christus qui resurgens a mortuis fidei lucem et claritatem
immortalitatis nobis attulit, quia propter nos resurrexit.
Gregorius, ostendit exemplo, quod nobis promisit in praemio. Item
Gregorius: si membra redemptoris nostri sumpsimus, praesumamus in
nobis quod gestum constat in capite. Vel stellam matutinam, scilicet
primam stolam; quae dicitur stella propter claritatem contemplationis,
matutina propter inchoationem beatitudinis et terminationem totius
poenalitatis: utroque vero nomine simul dicetur, propter novitatem
exaltationis. Lucifer enim cum apparet gaudium ingerit. In patria
enim est ineffabilis claritas, scilicet spiritualis in animabus et
Angelis praeter corporalem. Infra 21, claritas Dei illuminabit
eam. Item plena libertas, quia nulli poenalitati seu corruptioni
subest beatus, Rom. 8, item dulcis jucunditas. Bernardus in
meditationibus. Ibi erit jucunditas infinita, beatitudo sempiterna,
in qua qui semper suscipitur, semper tenetur. Qui habet aures etc.
ut supra.
|
|