|
Et Angelo Ecclesiae Sardis et cetera. Haec est quinta epistola;
in qua fit admonitio ad humilitatem contra vanam gloriam: et huic
consonat nomen. Sardis enim interpretatur principium pulchritudinis:
humilitas autem pulcherrima est et acceptabilis magistro humilitatis.
Et bene dicitur principium pulchritudinis, quia in futuro plenissima
pulchritudo. Dividitur autem haec pars, in exordium, narrationem
scio. Conclusionem qui vicerit. In exordium nota ut superius. Haec
dicit qui habet: quasi dicat: non ex parte mea scribo, sed haec dicit
qui habet septem spiritus Dei, idest septem dona spiritus sancti,
sive spiritum septiformem: quasi dicat: potestatem habet dandi
spiritum sanctum cui voluerit. Supra 1, et a septem spiritibus. Et
septem stellas, idest septem episcopos septem Ecclesiarum, per quos
universitas pastorum intelligitur, quos potest salvare vel damnare
secundum quod merentur; et ideo quilibet videat, ne quod accepit
perdat, sed ad meliora nitatur. Supra primo, et habebat in dextera
sua septem stellas. Scio. Hic ponitur narratio. Et primo ponit
arguitionem. Secundo commonitionem esto. Tertio comminationem si
ergo quarto consolationem, sed habes. Dicit ergo, scio, simplici
notitia non approbationis. Opera tua, quae videntur bona: hypocritae
enim habent opera de genere bonorum, non tamen sunt bona simpliciter.
Quid scit de illis operibus subdit. Quia nomen habes, per illa
opera. Quod vivas, vita gratiae, quia crederis vel diceris bonus
propter illa. Et mortuus es, secundum animam morte culpae. Isidorus
1 Libr. de summo bono, vita corporis anima, vita animae Deus est:
et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine
Deo. Ex ipsa litera patet, quod hypocrita est extra pulcher, intus
vacuus sicut calamus. Job 11, sub umbra dormit in secreto calami.
Ex hoc etiam patet, quod qui offendit in mala intentione, omnia bona
quae facit inutilia sibi reddit. Glossa: quia qui in uno et cetera.
Jacobi 2, Matth. 6, si oculus tuus fuerit nequam et cetera. Sed
objicitur de illo verbo Glossae: quia per hoc videtur, quod qui
peccat uno peccato, peccat omnibus: quod est falsum. Si dicatur quod
non vult illud dicere, sed, qui peccat contra unum praeceptum, peccat
contra omnia alia praecepta. Contra: ergo quicumque frangit unum
praeceptum, frangit omnia alia: ergo quicumque furatur, est
infidelis, et homicida, et fornicator. Respondeo. Non vult dicere
quod peccata sint annexa: hoc enim quod dicitur, omnium, non
accipitur de peccatis, sed de praeceptis secundum Glossam et secundum
textum. Dicit enim textus, quicumque totam servaverit legem,
offendat autem in uno, factus est omnium reus: qui enim dixit non
moechaberis, dixit et non occides et cetera. Sensus ergo est: qui
offendit in uno praecepto factus est reus omnium, scilicet
praeceptorum, idest offendit contra omnia praecepta per consequens,
propter colligantiam quam habent ad invicem omnia praecepta. Tum ex
parte principii, scilicet legislatoris, quia unus dedit omnia
praecepta, et vult per integrum omnia servari: tum ex parte formae,
scilicet caritatis, quae omnia opera praeceptorum informat: tum ex
parte finis, quia ad praemium non per se singula, sed simul omnia
conjunctim hominem ordinant: unde qui contra unum offendit, omnibus
aliis suam efficaciam et ordinationem tollit. Secundo modo potest
exponi specialiter de caritate. Qui offendit in uno, scilicet in
caritate quae est radix omnium praeceptorum, ut ibi dicit Glossa,
reus est omnium, scilicet praeceptorum ut prius: unde ab aliis
praeceptis quasi caritatis filiis accusatur. Tertio modo sic. Qui
offendit in uno, scilicet mandato vel actu, factus est omnium reus,
idest omnia alia praecepta sive opera bona, si qua fecit, sibi merito
inutilia esse: et juxta hunc intellectum introducitur illud in Glossa
hac. Ad primum patet. Ad secundum notandum quod offendere contra
omnia praecepta est dupliciter. Aut primo et directe: et sic solus
facit contra omnia praecepta, qui quodlibet praeceptum transgreditur
faciendo actum oppositum directe cuilibet praecepto, ut praeceptum de
non occidendo per actum occisionis: et sic objicitur. Sic autem non
intelligitur praemissum verbum; aut secundario et indirecte: et sic
intelligitur, propter triplicem simultatem et colligantiam
supradictam: et sic non valet quod objicitur: quia uno actu potest sic
offendere quis contra omnia praecepta. Esto. Hic ponitur admonitio.
Notandum autem quod in peccatore solent esse tria: scilicet incuria
acquirendorum praemiorum, oblivio susceptorum beneficiorum, et reatus
commissorum peccatorum. Per oppositum inquam, tria injungit. Primo
salutis vigilantiam. Secundo efficacem memoriam, in mente ergo.
Tertio salubrem poenitentiam. Circa primum primo injungit vigilantiam
sollicitudinis in generali. Secundo quemdam vigilantiae modum in
speciali, confirma. Tertio subjungit necessitatem vigilandi, non
enim. Dicit igitur, esto vigilans, idest sollicitus de salute
faciendo opera vitae. 1 Thess. ultimo, itaque non dormiamus sicut
et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus, et, vigilando, confirma,
scilicet contra bellum seu ventum vanae gloriae, quae opera reddit
infirma et inutilia ad salutem, cetera, scilicet bona opera faciendo
in futuro, quae moritura erant, idest reddendo inutilia per vanam
gloriam, ut circa ea contra appetitum laudis vigilares. Isidorus, 2
Lib. de summo bono: qui bonum opus bona intentione non faciunt, per
hoc magis coecantur, per quod illuminari potuerunt. Sed objicitur,
aut loquitur de operibus bonis jam factis, aut faciendis. Si factis:
ergo habebat opera viva, quae poterant mori: ergo erat in statu
gratiae, quod non videtur verum, cum sibi dictum sit, et mortuus es.
Si de faciendis; ergo si non vigilaret morerentur: quod videtur
falsum: quia si non vigilaret non viverent, et ita non morerentur.
Respondeo. Dicendum videtur quod loquitur de operibus bonis in
genere, non de factis quae erat facturus. Opera autem de genere
bonorum licet de se non sunt viva, idest meritoria; tamen disponere
habent ad vitam: unde dicuntur mori, quando amittunt possibilitatem et
ordinem ad vitam meriti: quod fit per vanam gloriam. Opus ergo
aliquod potest mori dupliciter. Aut quia desinit esse vivum idest
meritorium sicut prius erat, et sic opus meritorium moritur cum mutatur
intentio in malum, vel quando additur aliquod mortale; aut quia
desinit habere ordinem et dispositionem sive possibilitatem ad meritum,
licet prius non esset meritorium: et sic videtur hic accipiendum. Ad
objectum patet; quia si non viverent non morerentur, primo modo, sed
secundo. Notandum enim quod opus est vigilantia. Quia non invenio
opera tua plena, efficacia et merito per plenitudinem
circumstantiarum, ut intentionis, devotionis, diligentiae, et
humilitatis, et hujusmodi: sed vacua per vanam gloriam. Matth.
25, de fatuis virginibus. Exod. 23, non apparebis in conspectu
meo vacuus. Vel propter mortale additum: vel quia non ex caritate,
quae facit opera plena. Rom. 13, plenitudo ergo legis est
caritas. Coram Deo meo, idest conspectu patris mei, quia non
acceptat ea sicut plena. Loquitur Christus sicut quod homo, Joan.
20, Deum meum. Dicit autem, meo, propter magnam subjectionem et
altissimam dilectionem. Ergo quia non sunt plena, in mente habe,
idest in memoria stabiliter, qualiter acceperis, a Deo per gratiae
collationem sive per inspirationem, scilicet non tuis meritis. 1
Corinth. 15, gratia Dei sum id quod sum, et audieris, a sanctis
patribus, per eruditionem. Jac. 2, si quis autem totam legem et
cetera. Matth. 6, receperunt mercedem suam. 1 Corinth. 13,
si linguis hominum loquar et Angelorum, et serva, utrumque per rectam
actionem. Et sic tangit duplex beneficium; scilicet gratiae et
doctrinae: quia et gratiam bene operandi, dederat ei dominus et
doctrinam. Vel, acceperis, ex meo exemplo, et audieris, ex
evangelico documento. Matth. 7, omnis qui audit verba mea haec et
facit ea et cetera. Et poenitentiam, quam non servasti, et quia per
gloriam vanam peccasti. Isidorus 2 Lib. de summo bono: tunc
judicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava
facta condemnat. Possent etiam praemissa referri ad regimen
subditorum. Esto vigilans, circa te et alios. Et confirma cetera,
idest ceteros a te qui morientur per culpam nisi vigiles; quia in animo
tibi a Deo ostensum est, et in Scriptura audivisti quomodo aliis
incumbere debeas. Si ergo non vigilaveris, per sollicitudinem bene
operandi et referendi ad Deum, veniam tamquam fur idest latenter et
insperate, ut vindicem in te. Et potest intelligi de adventu per
vindictam mortis temporaliter, ut praeoccupetur, vel alterius poenae
gravis. Et nescies qua hora veniam ad te. Ecce severitas divinae
justitiae. Ecclesiastici 5, altissimus enim est patiens redditor.
Objicitur contra hoc quod dicit tamquam fur; quia dicitur fur Joan.
10, fur non venit nisi ut furetur. Respondeo. Similitudo haec
ponitur hic non quantum ad intentionem et affectum, sed quantum ad
veniendi modum. Sed habes. Hic subdit consolationem; quia saltem
aliquos habebat bonos in sua diocesi, quod est inductivum
consolationis, et iterum poterat eos imitari. Primo autem commendat
illorum conversationem. Secundo subjungit promissionem, et
ambulabunt. Commendatio autem est quantum ad duo. Primo quia Deo
accepti: unde dicit, sed habes pauca nomina, idest paucos bonos qui
digni sunt nomine, quia Deo accepti. Ideo dives non nominatur, quia
non acceptus, nec nomine dignus Lucae 16. Exod. 33, invenisti
gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. Secundo, quia in se
sinceri sive mundi, qui non inquinaverunt, macula peccati mortalis,
vestimenta, scilicet vestem in nomine et gratiae et fidei et aliarum
virtutum, quae omnia susceperunt in Baptismo in ornatum animae. Vel
vestimenta, opera. Ecclesiastes 9, omni tempore sint vestimenta tua
candida. Vel corpora. Isaiae 10, vestimentum mixtum sanguine,
erit in combustionem, et cibus ignis. Ambulabunt, proficiendo de
virtute in virtutem, mecum, quia ego praeivi. Psal. exultavit ut
gigas ad currendam viam, in albis, scilicet vestimentis sanctitatis et
spiritualis decoris, multiplicium meritorum, quia digni sunt: quasi
dicat: quia sic innocentiam custodierunt, dabo eis gratiam proficiendi
imitando me, quia hoc invenerunt per innocentiam. Matth. 25, omni
habenti dabitur et abundabit. Per hoc autem intelligitur ulterius,
quod taliter cum ipso praemiabuntur in gloria; quae signatur per illud
quod dicitur Matth. 17, vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix.
Sed quid est quod dicit, mecum? Cum Christus de virtute in virtutem
non profecerit. Bernardus, non fuit hora in quacumque aetate sua qua
de plenitudine illa aliquid minueretur, vel eidem aliquid adjiceretur.
Respondeo. Proficere de virtute in virtutem est dupliciter: aut
quantum ad virtutis habitum, scilicet quod ipse habitus melioretur vel
augeatur: et sic non fuit in Christo sed in justis aliis. Vel
secundum actum sive usum: et sic profecit de virtute in virtutem,
idest de usu virtutis, et in usum alterius, quia plures actus virtutum
habuit post quam ante, ut patet. Qui vicerit. Haec conclusio est.
Et primo ponitur allectivum affectus. Secundo excitativum
intellectus. Qui habet aurem. Circa primum victori promittit dominus
tria. Primo augmentum gratiae, qui vicerit sic, scilicet sicut illi
pauci, ut nulla tentatione inquinet vestimenta virtutum, vestietur
vestimentis albis, idest dabo ei ampliorem candorem vestimentorum,
scilicet virtutum et meritorum in bonis actibus. Gregorius, apud
Deum nostra nos opera quasi vestimenta tegunt. Secundo donationem
perseverantiae. Et non delebo nomen ejus, de libro vitae, idest dabo
sibi virtutem perseverandi, et sic non delebitur. Reprobi enim qui
non perseverant, dicuntur deleri de libro vitae, quando cadunt a
perseverantia per aliquod peccatum, vel quando cognoscunt se non fuisse
scriptos. Juxta illud, deleantur de libro vitae. Dat utique dominus
perseverantiam electis, juxta illud, tenuisti manum dexteram meam.
Tertio praemium gloriae, et confitebor nomen ejus, idest dabo
testimonium ejus justitiae acceptabili, coram patre meo et coram
Angelis ejus, scilicet in judicio, cum dicam: dedistis mihi
manducare et cetera. Et, venite benedicti patris mei, ut deinceps
sit in gloria patris, et in Angelorum societate. Matth. 10,
omnis ergo qui confitebitur me coram patre meo et cetera. Potest
aliter illud supra, vestietur vestimentis albis, exponi de duplici
stola, scilicet animae et corporis: quae duplex stola erit homini in
honorem, jucunditatem et decorem, sicut venerabile indumentum.
Gregorius, in fine mundi binas stolas accepturi sunt sancti; quia cum
mentis beatitudine, etiam carnis gloriam possidebunt. Quaeritur hic
de libro vitae ad intellectum literae. Et primo quid sit. Secundo
utrum liber vitae dicatur respectu omnium creaturarum. Tertio, utrum
aliquis potest de ipso deleri. Circa primum videtur quod sit idem quod
praedestinatio sive praescientia qua disposuit quosdam salvare; quia
dicit Glossa: liber vitae est praescientia Dei etc.: sed non potest
nisi de praescientia praedestinationis intelligi; quia aliter non esset
gratia non deleri de libro vitae: ergo et cetera. Contra: quod sit
idem quod Christus secundum humanitatem videtur. Psal. in libro tuo
omnes scribentur. Glossa, in me, quem dedisti hominibus formam
justitiae. Idem dicitur super illud Psal. in capite libri. Quod
autem sit Scriptura sacra, videtur Ecclesiastici 24: haec omnia
liber vitae. Respondeo. Liber vitae tripliciter dicitur. Uno
modo. Exemplum vitae agendae: et sic Christus secundum humanitatem
dicitur liber vitae; quia in ipso debemus legere vitam, quae nobis est
agenda. Alio modo, dispositio sive praeordinatio vitae dandae: et
sic idem est quod praedestinatio salvandorum ad vitam aeternam. Tertio
modo id in quo est documentum vitae agendae et promissio vitae dandae:
et sic idem est quod Scriptura; et sic patet responsio ad objecta.
Liber ergo vitae, non habet unam acceptionem, sed multiplicem: hic
tamen et in pluribus locis Scripturae liber vitae est praedestinatio
salvandorum ad vitam. Unde super illud Philipp. 4, quorum nomina
sunt in libro vitae; dicit Glossa, liber vitae est praedestinatio,
in qua omnes salvandi praedestinati sunt. Secundo quaeritur, utrum
liber vitae dicatur respectu omnium creaturarum. Quod sic, videtur
per Glossam super hunc locum, et non delebo etc.: liber vitae
praescientia Dei in qua omnia constantia. Contra, si sic: ergo
nihil deletur, quia quod semel est scriptum in hoc libro, nunquam
tolletur. Alioquin est variabilis. Respondeo. Dicendum quod liber
vitae non dicitur respectu omnium, sed solum respectu hominum, et hoc
praedestinatorum. Liber enim vitae dicitur firma praeordinatio de
electis perducendis ad vitam, secundum Glossam praedictam super
Philipp. 4, Glossa autem super locum debet suppleri: omnia
scilicet ad salutem praedestinatorum spectantia, vel omnia quae ibi
sunt scripta. Glossa enim exponit illud non delebo etc., quasi
dicat: omnia quae in eo scribuntur, constantia sunt indelebiliter:
unde nullus simpliciter scriptus deletur. Tertio, quaeritur utrum
aliquis posset de hoc libro deleri. Quod sic, videtur Psal.
deleantur de libro viventium, item aliter non esset gratia quod hic
dicitur, non delebo et cetera. Contra: quia secundum Glossam,
omnia sunt in eo constantia, ergo non delebilia. Item Deus est
invariabilis: ergo quod solus scribit, numquam delet. Respondeo:
dupliciter potest responderi: uno modo, quod proprie loquendo nullus
deletur vel deleri potest de libro vitae propter divinae dispositionis
immutabilitatem: sed dicuntur deleri illi qui erant scripti secundum
aestimationem suam, quando incipiunt cognoscere se non fuisse ibi
scriptos. Unde super illud Psal. deleantur de libro. Glossa, non
sic accipiendum est tamquam in hoc libro aliquem scribat Deus quem
postea deleat: sed ita accipiendum: deleam te de libro meo, secundum
spem illorum qui scriptos se putant, idest, constat etiam ipsis, non
illos ibi esse scriptos. Aliter potest dici, quod in libro vitae
scribuntur omnia merita, idest approbantur: sed quorumdam merita sunt
in eis solum ad tempus, quorumdam sunt finaliter; et isti sunt
praedestinati. Dicitur ergo aliquis scribi in libro vitae dupliciter.
Aut quantum ad praesentem justitiam, aut quantum ad praedestinationem
aeternam. Primo modo, dicitur aliquis in libro vitae scribi, quia
ejus merita ibi scribuntur, idest approbantur et acceptantur ad vitam
pro illo statu ut patet; quia si sic decerent, salvaretur. Secundo
modo, dicitur scribi non solum quia ejus merita inscribuntur; sed quia
ipse efficaciter ordinatur ad vitam, secundum praedestinationem
divinam. Qui primo modo ibi scribitur, deletur quantum ad praesentem
justitiam, quando cadit in culpam mortalem; quia ejus justitia sive
meritum, jam non approbatur, ut habeatur apud Deum dignus vita, ut
ante; quia jam merita non habet. Qui autem scribitur secundo modo,
numquam deletur, quia praedestinatio quassari non potest. Illa autem
deletio praemissa non dicit aliquam mutationem factam circa Deum, sed
circa meritum; quia jam periit. Eadem enim voluntate et rectitudine,
qua approbat hunc dum habet merita, reprobat eum dum est in culpa.
Sicut licet Deus sciat rem aliquam non esse et post non sciat, quia
res jam non est: non est immutatio facta in Deo, sed in re eadem est
scientia qua sciebat prius rem esse cum erat; et cum scit rem non
esse, cum non est. Notandum tamen quod scribi primo modo et deleri
non proprie dicitur; sed aliquando per talem modum loquendi magis
exprimitur damnum proveniens ex peccato. Ad primum et secundum patet;
quia delentur quidam, quantum ad praesentis justitiae evacuationem:
quidam delentur, quos non permittit finaliter cadere: sicut hic
dicitur, non delebo. Ad primum in oppositum patet; quia illi qui
sunt scripti secundum praedestinationem non delentur. Ad secundum
similiter patet; quia qui proprie loquendo ibi scriptus est, deleri
non potest. Praeterea secundum quod quidam dicunt deleri per praesens
justitiae evacuationem, Deus non facit illam deletionem: Deus autem
tales non delet, sed ipsi seipsos delent cum Deum deserentes peccato
adhaerent. Et Angelo Philadelphiae. Septima epistola est admonens
ad perseverantiam, unde infra dicetur: tene quod habes. Nomen autem
congruit admonitioni. Interpretatur enim amor fratris vel servans
haereditatem: quia qui Christum amat, et qui vult servare sibi
haereditatem aeternam, vel seipsum qui est haereditas Christi,
finaliter perseverat. Rom. 8, quis nos separabit a caritate
Christi? Continet haec epistola exordium, narrationem scio.
Conclusionem, qui vicerit. Persona loquens in epistola describitur a
bonitate, haec dicit sanctus: et ideo serva sanctitatem quia sanctus
est, et quaere eam. 1 Reg. 2, non est sanctus et cetera.
Levit. 11, sancti eritis quia ego sanctus sum. A veritate,
verus, in promissis: unde quod promisi, quodcumque petieritis in
nomine meo, hoc faciam. Joan. 14, reddam unde juvabo vos ad
conversionem fratrum. Ibid. ego sum via, veritas, et vita. A
potestate, qui habet claves David, idest potestatem aperiendi sensum
Scripturae David et aliorum prophetarum: et ideo confidenter age
praedicando; quia dabo tibi intellectum Scripturae; unde sequitur:
ecce dedi et cetera. Qui aperit Scripturas ad intelligendum. Luc.
ultimo. Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, vel corda
ad credendum et diligendum, vel regnum caelorum ad intrandum. Et nemo
claudit, quia nemo potest destruere donum Dei in homine, Deo
adhaerente, quamdiu Deus conservat. Claudit Scripturas porcis, qui
conculcarent eas, et etiam bonis quandoque in quibusdam locis
Scripturae, ut diligentius quaerant intellectum Scripturae, et ipse
eam aperit, ut inveniant. Claudit etiam corda subtrahendo gratiam
peccantibus, idest non conservando datam regulam detestando culpam
injusti, et nemo aperit, aliquod horum, ipso claudente. Psal. tu
terribilis es; et quis resistet tibi? Vel clavem David, idest
carnem sumptam de David, non novam. Psal. de fructu ventris tui
ponam super sedem tuam. Quod est contra haereticos, qui dixerunt
Christum assumpsisse corpus phantasticum, et contra illos haereticos
qui dixerunt illum habuisse carnem veram sed tamen novam, non de genere
Adae, et eam attulisse de caelo. Dicitur autem caro Christi
clavis, quia per eam ratione passionis aperta est janua vitae. Qui
aperit seipsum ad videndum, jucundandum et inhabitandum. Felix cui
Deus aperit se ipsum: hoc autem fit diligentibus. 1 Joan. 4, qui
manet in caritate, in Deo manet. Joan. 14, qui autem diligit
me, maximeque quando bene pulsat. Matth. 7, pulsate et aperietur
vobis. Claudit seipsum eis qui non diligunt, et nemo aperit.
Ecclesiastes 7, considera opera Dei, quod nemo et cetera.
Quaeritur, quare non dicitur potius clavem Aaron, cum esset
praelatus? Ad hujusmodi autem pertinet uti clave. Respondeo: patet
per expositiones praemissas; quia Aaron nullam Scripturam condidit.
Item nec de ejus progenie carnem assumpsit sicut de stirpe David, qui
fuit de tribu Juda. Si quaeratur quare non dicitur clavem habere,
cum de ipso descenderit secundum carnem David? Quod si illud
diceretur, non tantum documentum daretur: quia non esset tunc via ad
multiplicem modum exponendi. Praeterea hoc dicitur ratione
dignitatis, quia fuit rex de cujus progenie rex regum carnem
assumpsit, ad hoc ut ejus imperio per voluntarium obsequium
subderemur. Objicitur etiam de hoc, et nemo claudit. Dicitur enim
Matth. 23: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae qui
clauditis et cetera. Respondeo. Dicendum quod illis quibus Scribae
et Pharisaei claudebant regnum caelorum, per exemplum malum, et
abscondendo veritatem doctrinae in Scriptura, non aperuerat dominus;
licet aliqualem voluntatem eis dedisset. Scio opera tua. Narratio
est: in qua primo ponitur commendatio. Secundo consolatio, ecce.
Tertio admonitio, tene. Scio, idest approbo, opera tua, et inde
corona expectat te. Infra 14, opera enim illorum sequuntur eos.
Ecce, hic consolatur per promissionem. Et primo promittit gratiam
dirigentem ad praedicandum. Secundo virtutem sive efficaciam
praedicationis ad convertendum, ecce dabo tibi. Tertio fortitudinem
in tentationem ad superandum, quia servasti. Circa primum. Primo
promittit directionem. Secundo subdit directionis rationem, quia
modicam: ubi ostendit ejus meritum quantum ad tria: quantum ad
humilitatem in corde, quantum ad obedientiam in opere et servasti,
quantum ad constantiam in tribulatione, et non. Dicit igitur, ecce:
excitatio est ad consolationem et nota certitudinis: dedi, idest
dabo: jam dederat apud se, et per hoc magis ostendit gratiam esse in
promptu, coram te, idest ad tuam voluntatem, ostium apertum,
scilicet corda hominum prius clausa, vel ingressum liberum ad
Scripturas intelligendas, vel liberum ingressum ad praedicandum, ut
non impediaris a praedicatione et ejus fructu. 1 Corinth. 16,
ostium mihi apertum est magnum. Vel meipsum. Joan. 10, ego sum
ostium. Quod nemo, quia hoc donum tibi conservabo. Isaiae 22,
aperiet et non erit qui claudat; claudet, et non erit qui aperiat:
quia: quasi dicat, et hoc faciam, quia modicam habes virtutem,
scilicet animi per humilitatem. Modicam idest humilem, non superbam:
et dicitur modica, quia non resistit, omnibus se subjiciens. Jacob.
5, humilibus autem dat gratiam. Vel modicam respectu futurae quae
plena erit, et servasti, in opera, verbum meum, scilicet
Evangelii, vel meum scilicet quod praedicas. Isidorus in 3 libro de
summo bono: suam pravam vitam propriae linguae ritu confodit, qui bene
docet et male vivit. Idem in eodem. Qui non vivit sicut docet;
ipsam quam praedicat virtutem contemptibilem facit. Et non negasti
nomen meum, in adversis, sed solide tenuisti. Ipsum enim nomen Dei
allicit ad sui amorem. Isaiae 26, nomen tuum et memoriale in
desiderio animae. Ecce. Hic primo promittit efficaciam
praedicationis. Secundo subdit explanationem promissionis, ecce
faciam. Tertio ostendit sequelam promissae conversionis, et scient.
Dicit igitur, ecce: quasi dicat: et quia talis es, ecce, nota est
consolationis et gaudii, dabo tibi, ad convertendum, dabo inquam
aliquos, de synagoga Satanae, idest de congregatione infidelium in
qua Satanas habitat. Per hoc notatur quod donum Dei est cum aliquis
convertitur ad fidem. Item quod verbum praedicationis, si proficit,
hoc habet a Deo. Jeremiae primo, ecce dedi verba mea in ore tuo.
Qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, quia non confitetur Deum in
carne. Glossa, hoc nomen et cetera. Joan. 7, videtur loqui de
Judaeis qui dicunt se esse Judaeos et nomine et re nominis, sed
mentiuntur. 1 Joan. 2, quis est mendax, nisi is qui negat quoniam
Jesus non est Christus? Ecce, quomodo dabit exponit, ecce faciam
illos, tales, ut veniant, ad fidem Catholicam Trinitatis, et
adorent ante pedes tuos, in reverentiam ecclesiasticae potestatis quae
est in te. In hoc notatur humilitas conversorum: unde dicitur Isaiae
60, adorabunt vestigia pedum tuorum. Contra. Matth. 4, dominum
Deum tuum adorabis. Respondeo. Est adoratio latriae, haec soli
Deo debetur: item duliae: et hujusmodi adoratio est veneratio quae
exhibetur rationali creaturae, maxime praelatis qui tenent locum Dei.
De prima loquitur Matth. 10, de secunda hic et Genes. 42,
cumque adorassent eum fratres sui et cetera. Dicitur de Joseph. Et
scient, videntes infideles per te ad Deum, Dei gratia, converti,
quia ego dilexi te, spirituali gratia, quam non omnibus aliis dedi.
Ecce quomodo lux gratiae illustrat ut cognoscat homo justificatus
quantum sit pondus divinae gratiae et dilectionis. Augustinus 1 libro
confessionum: Deus lumen cordis mei et panis oris intus animae meae.
Quia servasti. Hic promittit fortitudinem in tentatione, merito
patientiae suae. Et primo commendat ejus patientiam in praeterita
tribulatione. Secundo promittit fortitudinem, sive conservationem in
futura tentatione et ego. Tertio excitat industriam liberi arbitrii ex
propinqua retributione. Ecce venio. Dicit igitur. Quia servasti,
per imitationem plenam, verbum patientiae meae, verbum patientiae Dei
est quod dixit in passione: pater dimitte illis et cetera. Lucae
23. Hoc servaverat iste tenendo patientiam et orando pro
persecutoribus; Matth. 5, diligite inimicos vestros, benedicite
maledicentibus et cetera. Vel quia servasti verbum, idest
praeceptum, patientiae meae, idest quam in me exemplo ostendi orando
pro inimicis. Et idest etiam, ego, qui possum, servabo te ab hora
tentationis, idest ab ipso exordio quo incipiet. Vel ab hora
tentationis, idest a tentatione in hora qua fit: non ut non tenteris;
sed ut non vincaris. Quae ventura est in orbem universum tentare
habitantes in terra. Ex parte Diaboli per ministros tentantes, erit
hoc, ad dejiciendum; ex parte Dei permittentis erit ad probandum et
proficiendum. Hoc autem potest intelligi vel de generali
persecutione, quae fuit post Neronem, vel ea quae erit tempore
Antichristi. Psal. multae tribulationes justorum et cetera.
Custodit dominus et cetera. Posset etiam illud, quia servasti,
referri ad praecedens, ut quantumcumque sit gravis tribulatio, non
deficiatis, quia ecce: quasi dicat: in promptu est, venio, idest
veniam. Sed sic loquitur ut ostendat propinquitatem ad judicium ut nos
remuneret, cito. Haymon, cito fit omne quod transit. Vel hoc
dicit, quia mille anni ante oculos Dei sicut et cetera. Tene, per
mentis custodiam et vitae diligentiam perseverantes, quod habes,
scilicet gratiam et vitae tuae merita. Job 27, justificationem meam
quam coepi et cetera. Ut nemo accipiat coronam tuam, idest quam tu
meruisti. Haymon, cum certus sit Deo numerus electorum, dum
remunerationem sibi promissam ob sui perdunt negligentiam, ne locus
illorum vacuus remaneat, alii in locum eorum subrogantur, sicut de
Judaeis et gentibus. Judaeis enim fuit promissa corona quam
acceperunt gentes. Rom. 11, ex ramis fracti sunt. Sed
objicitur; quia per hoc videtur quod praedestinatus posset amittere
coronam suam, et ita damnari: quod est contra Gregorium, dicentem
super illud Matth. 24, ita ut in errorem inducantur si fieri potest
etiam electi: proculdubio fieri non potest, ut in errorem electi plane
capiantur. Item. Aut intelligitur de corona praesciti aut
praedestinati. Si praesciti: contra, quia corona non est ipsius cum
non sit perseverans. Si praedestinati: ergo divina praedestinatio
potest frustrari. Respondeo: hoc verbum multipliciter exponitur a
diversis. Quidam dicunt quod loquitur per quamdam exhortationem,
sicut dicit mater puero, cum ipsum vult inducere ad sugendum: tene
ubera, ne dem alii. Alii dicunt quod intelligitur de corona gratiae,
non gloriae; quia praedestinatio de gloria danda isti non potest
quassari. Tamen si intelligatur de corona gloriae, non videtur
inconveniens. De praedestinato enim est loqui dupliciter: aut
secundum se et absolute, aut in respectu ad praedestinationem. Primo
modo accipiendo, potest homo qui est praedestinatus peccare finaliter
et coronam perdere, et sic damnatur, ut patet; quia liberum arbitrium
habet non confirmatum quo potest velle malum et manere finaliter in eo.
Secundo modo loquendo, non potest; quia non potest fieri ut haec duo
simul sint; scilicet quod ille sit praedestinatus et damnetur.
Secundum primum modum loquitur dominus in hoc verbo tene etc.:
loquitur enim secundum illud quod est ex parte hominis. Quantumcumque
enim sit praedestinatus, oportet quod per industriam liberi arbitrii se
disponat ad coronam, alioqui non est praedestinatus nec salvabitur.
Deus enim praedestinans exigit conatum liberi arbitrii, sicut supra
promiserat illi episcopo ut illum conservaret, et tamen post persuadet
ei constantiam ne succumbat; quia Deus hominem hoc modo conservat,
scilicet si homo divinae gratiae cooperetur: similiter est in
opposito. Si autem non perseveret finaliter, eo ipso habetur quod non
est praedestinatus. Secundo autem modo loquitur Gregorius. Ad aliud
videtur dicendum, quod si hoc verbum tene, accipiatur generaliter,
tamquam monitio facta hominibus, potest intelligi tam de praescito
justo, quam de praedestinato; quia corona est praesciti quantum ad
meritum pro statu praesentis justitiae, quam habet; quia si tunc
decederet, salvaretur: licet non quantum ad finalem statum; quia non
perseverabit. Praedestinatus etiam, ut dictum est, potest amittere
coronam, eo modo quo dictum est. Tamen, secundum quod illud verbum
dicitur illi episcopo, intelligitur de praedestinato. Ille enim
videtur fuisse praedestinatus, cum multum commendetur a domino et in
nullo arguatur. Item per illud quod dicitur supra primo: et habebat
in dextra sua septem stellas: ubi nota Glossam. Ad illud quod contra
objicitur, patet per praemissa. Qui vicerit, conclusio est: et
continet duo, scilicet: excitationem affectus, item intellectus, qui
habet. Affectum allicit ipse dominus per promissionem. Primo autem
ostenditur cui promittit. Qui vicerit, scilicet, tentationes
vitiorum et adversa tribulationum. Secundo quid promittit, faciam.
Tria vero promittit. Primo quod faciet talem aliis utilem. Secundo
quod in se immobilem. Et foras. Tertio quod divinis insignem, et
scribam. Dicit igitur, faciam illum, per dona gratiae. Ecce quod
donum Dei est, cum est aliquis qui sit animabus in subsidium.
Columnam, firmum in se, et alios documento, exemplo et suffragio
sustentantem, in templo Dei mei, idest in Ecclesia fidelium, quae
est Dei templum spirituale. 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum
est quod estis vos. Ecce quantum venerandi sunt viri spirituales;
quia per eos dominus alios sustentat, quod est eis amplius meritum, et
aliis in commodum. Gregorius super hunc locum: qui in Dei opere
recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritualis
erigitur: ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et
utilitati sit et decori. Dei mei, dicit, ut supra expositum est, et
foras non egredietur amplius, scilicet ab Ecclesia, sive a statu
gratiae per mortale peccatum: haec autem est gratia magna. Psal.
susceptor meus, non movebor amplius. Et scribam. Hic promittit quod
victorem faciet dominus insignem. Promittit autem tria insignia.
Primo quod insigniet eum nomine praecelsae divinitatis. Secundo quod
nomine supernae civitatis, et nomen civitatis. Tertio quod nomine
venerandae Christianitatis, et nomen meum novum. Triplex est hoc
maximae nobilitatis insigne: scilicet quod justus vocatur et est filius
ipsius Dei, et etiam censetur ipso nomine Dei per adoptionem. Item
quod est civis summi palatii. Item quod Christianus dicitur a nomine
regis sui, scilicet Christi. Dicit igitur, et scribam, idest in
manifesto ponam stabiliter, super eum, ut ab aliis cognoscatur, nomen
Dei mei, scilicet patris: quem vocat Deum suum in quantum homo.
Hoc fit cum animae justi, corpori quoque, verbo et operi et
conversationi datur gratia, per quam et sit et cognoscatur filius Dei
per adoptionem, imo etiam ut quasi Deus dicatur adoptione. Psal.
ego dixi, dii estis, et nomen civitatis, scilicet supernae quae est
civium unitas, propter summam pacem, Dei mei, scilicet patris, qui
eam condidit, novae, quia nihil vetustatis habet, Jerusalem, quia
ibi est plena visio pacis, quae descendit, non secundum locum, sed
secundum effectum, de caelo, quantum ad statum viae cum justi adhuc
essent in exilio: descendit inquam, de caelo, idest de conformitate
caelestium. Quia per hoc quod Ecclesia militans se conformat Angelis
et sanctis comprehensoribus, per hoc fit civitas Dei in via; et
transiens in patriam, fit ibi civitas plene nova vel descendit de
caelo, idest prius per haec in via condita fuit, quod Christus
descendit de caelo et cum eo dona gratiarum. A Deo meo, scilicet
patre; quia Deus nutrit virtutes in via, ut totum sit postea novum et
pacificum in patria. Jacobi 1, omne datum optimum, et omne donum
perfectum, de sursum est descendens a patre luminum. Et sic loquitur
hic de superna civitate; prius pro statu praemii deinde pro statu
meriti. Infra, vidi civitatem novam et cetera. Hujus autem
civitatis nomen scribit dominus victori in via calamo gratiae spiritus
sancti, ditando ipsum donis, ut nominetur civis caelestis Jerusalem.
Ephes. 2, jam non estis hospites et advenae. Vel potest intelligi
totum pro statu viae civitatis, scilicet Ecclesiae militantis.
Novae, per gratiae innovationem, in qua est visio pacis internae in
conscientia et pacis ad Deum: cujus nomen scribitur super justum,
quando per dona gratiae et merita efficitur de societate justorum et
numero salvandorum. Et nomen meum novum, scilicet Christus, ut a me
Christo dicatur Christianus, idest gratia unctus: quod est nomen
novitatis, interdicens omnem vetustatem. Supra eodem: et in calculo
et cetera. Haymon: hinc dignitas, hinc celsitudo provenit nobis;
hinc reges, hinc sacerdotes, hinc Christiani vocamur. Vel aliter,
scribam, idest indelebiliter imprimam, super eum, idest in ejus
memoria, plus quam mens hominis capiat, nomen Dei mei, idest faciam
per dona gratiae magis ut habeat in memoria nomen Dei, idest rem
nominis, scilicet quantum et quam infinita. Et ex hoc sequitur
experientia majoris dulcedinis, quam mens hominis capere possit.
Bernardus in libro de diligendo Deo: quam suave est in memoria non
sentitis, a spiritu procul dubio in praesentia sentietis. Et nomen
civitatis Dei: in memoria ejus imprimam rem nominis, ut scilicet
consideret, quanta sit ejus gloria, et quomodo ad eam pertingamus.
Vel de praesenti, ut in memoria portet, quale et quantum sit esse de
societate justorum in Ecclesia. Et nomen, quod est Jesus vel
Christus, ut mei memoria sit apud eum. Cantic. ultimo. Pone me ut
signaculum super cor tuum. Qui habet, ut supra. Et Angelo
Laodiciae et cetera. Ultima epistola est, et admonet ad strenuitatem
contra mentis teporem. Et consonat nomen admonitioni; quia Laodicea
interpretatur, tribus amabilis; quia omnes strenui et ferventes, Deo
et Angelis sunt accepti. Proverb. 22, vidisti hominem velocem in
opere suo? Coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. Dividitur
autem in exordium, narrationem, scio opera tua, conclusionem, qui
vicerit. Persona Christi commendatur in exordio, quantum ad tria.
Primo, quantum ad promissorum completionem. Secundo, quantum ad
divinorum Annunciationem, testis. Tertio quantum ad potestativam
operationem, principium. Haec dicit amen, idest veritas; quia per
ipsum patris promissa complentur. Joan. 14, ego sum via et
cetera. Et testis, eorum quae audivit a patre, annunciando ea
hominibus, fidelis, contra tepiditatem, ut dicit Glossa et verus
contra falsitatem. Vel utrumque dicitur ut excludatur falsitas.
Supra primo, qui est testis fidelis. Vel testis, scilicet operum in
judicio. Matth. 25: esurivi et dedistis mihi manducare. Qui est
principium, idest prima creatura, creaturae Dei, scilicet patris
universaliter, quia pater per eum omnia condidit. Joan. 1, omnia
per ipsum facta sunt. Consistunt Joan. 7, principium qui et loquor
et cetera. Vel, creaturae Dei, idest per ipsum Deus pater creat
justos in operibus bonis. Ephes. 11, creati in Christo Jesu in
operibus bonis. Haymon: in hoc ostenditur quia pater non praecessit
filium, sicut nec radius solis posterior est sole, vel splendor igne.
Nota quod amen accipitur tripliciter. Aliquando, nominaliter, ut
hic, amen, idest veritas. Aliquando verbaliter, ut in Psal. ubi
nos habemus, fiat fiat, Hebraeus habet amen amen. Aliquando
adverbialiter. Joan. 3, amen amen dico tibi, quia nisi quis
renatus fuerit et cetera. Scio, narratio est: quae tria continet:
arguitionem cum comminatione, admonitionem cum consolatione, sua
Deo, promissionem cum excitatione, ego sto ad ostium. Circa primum
primo ponit arguitionem. Secundo arguitionis exaggerationem, quia
dicis. Dicit igitur, scio opera tua: quasi dicat: non me latent.
Hebr. 4, omnia nuda et cetera. Vere scio ea; quia in operibus
vitae tuae, neque calidus es, quia caritate non ardes, viriliter
agendo. Gregorius, calidus quippe est, qui bona studia et arripit et
consummat. Neque frigidus, quia fidem tenes, et aliquod opus habes.
Gregorius, frigidus est, qui consummanda non inchoat. Minus autem
malum esset si frigidus esset quam tepidus; quia tunc major spes esset
de eo: unde exaggerando subdit, utinam frigidus esses, existens adhuc
in peccatis, aut calidus, fervens calore caritatis. Hoc ideo dicit,
quia homo frigidus, scilicet homo existens in peccatis nondum
conversus, ex consideratione peccatorum disponitur ad timorem et
poenitentiam: homo autem tepidus, scilicet qui conversus est, et post
conversionem tepide agit, ex conversione habet confidentiam meritorum,
et ideo non corrigit desidiam, et ita manet et durat vacuus et dignus
evomi a Deo: et ideo melius est ut vel ardeat divino calore, vel si
non ardet, saltem frigescat, et non sit in medio pendens per teporem.
Gregorius: qui adhuc est in peccatis, fiduciam non amittit
conversionis: qui vero post conversionem tepuit, spem quae potuit esse
de peccatore subtraxit. Sed objicitur: quia esse frigidum est malum:
quomodo ergo dicit, utinam et cetera? Item tepor majorem habet
propinquitatem ad calorem quam frigus. Item sunt multi frigidi qui
nunquam veniunt ad salubrem calorem. Respondeo. In frigido homine
qui vel fidem plenam non habet, vel si habet, quasi nil boni agit,
duo sunt; scilicet ipsa frigiditas mentis, et materia dispositionis;
quia licet sit frigidus, tamen cum non sentit aliud in se unde
confidat, et ulterius videt mala sua, ex hoc potest facilius disponi
ad bonum; tepidus autem, quia aliqua bona agit, et se conversum
videt, confidit, et ex confidentia difficilius seipsum corrigit.
Loquitur ergo de frigido, non quantum ad culpam sive frigiditatem;
sed quantum ad dispositionis majorem facilitatem: unde non optat huic
primum nec secundum, ut dicit Glossa. Ad aliud dicendum, quod tepor
in quantum habet aliquid caloris, magis propinquat calori: rerum
ratione annexae confidentiae, minus quam frigus spirituale. Haec enim
duo sunt in tepido: scilicet modicum quid caloris spiritualis, et
occupatio indispositionis: et ratione hujus dicitur illud. Ad aliud
dicendum, quod non omnia talia intelliguntur universaliter, sed pro
multis: in plurimis enim sic est. Sed quia tepidus es, et nec
frigidus nec calidus; incipiam te evomere, extra vomere, ex ore meo,
idest de consortio justorum, qui os meum sunt, et per eos loquor.
Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
Propterea enim dominus hominem incorrigibilem magis et magis deserit et
abjicit a se, et a collegio Ecclesiae; cujus suffragia non sunt ei
salubria. Et quandoque hoc exterius aperte fit per excommunicationem,
ut tangit Glossa. Debet autem excommunicatio fieri vix et cum
difficultate; sicut vomitus difficultatem habet. Potest et aliter os
Dei intelligi peccator, quamdiu vocatur ad poenitentiam, et
supportatur a Deo, adhuc est intra os Dei, idest adhuc remanet infra
septa divinae misericordiae: per quem Deus, quasi per os suum,
manifestat se nobis: sed si non vult corrigi, evomit, idest quasi
quoddam vile abjicitur, extra septa misericordiae prius exhibitae, ut
jam non sic sustineat clementer; sed vadit in reprobum sensum.
Loquitur autem per similitudinem. Frigida enim et calida sumi
possunt; sed tepida vomitum provocant. Juxta hoc loquitur de tepido.
Sed nota quod dicit, incipiam: non dicit evomam, sed incipiam
evomere, quasi paulatim deserendo, non statim omnino, ut detur locus
poenitentiae. Threnorum 3, non enim humiliavit ex corde suo et
abjecit filios hominum, ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos
terrae. Cum vero omnino persistunt in nequitia, a Deo deseruntur.
Isidorus in Libr. 2 de summo bono: revera quem Deus deserit,
Daemones suscipiunt. Quia dicis: quasi dicat: merito incipiam te
evomere: quia dicis, jactanter, quia dives, scilicet scientia, et
locuples, virtutibus, et nullius egeo, quia in omni bono habeo
sufficientiam. Ecce jactantia superba. Gregorius super hunc locum:
reprobi divitiis replentur, virtutes divitias vacuantur. Dum ruinae
suae damna non considerant, esse se a bonis actibus inopes non
agnoscunt. Deinde ostenditur jactantia esse vana, quia non subest
veritas, et nescis quia, idest quod tu qui sic jactas, es miser.
Vituperat eum quantum ad defectum quadruplicis boni. Primum est
notitia agendorum, ut sciat quid est necessarium ad salutem, quia
fides cum operibus necessaria est. Contra quod dicit, es miser,
scilicet per ignorantiam, per quam deciperis, dum te putas in hac
tepiditate sine operibus salvari per fidem mortuam. Ad aggravandum
vero subdit, et miserabilis: quasi dicat: in tantum miser es, quod
misericordia de te potest haberi: sed adhuc gravius est quod hanc ipsam
miseriam nescis. Unde dicitur, et nescis et cetera. Psal.
nescierunt neque intellexerunt; in tenebris ambulant. Secundum est
sufficientia sive opulentia gratuitorum, scilicet virtutum et donorum
gratiae: contra quod dicit, et pauper, scilicet virtutibus. Tertium
cognitio incommodorum, ut scilicet sua vitia et damna agnoscat; contra
quod dicitur, et coecus. Quartum, ornatus meritorum: contra quod,
et nudus, scilicet meritis vel operibus, vel nudus, vestimento
innocentiae. Gregorius, pauper coecus et nudus arguitur. Pauper
utique, quia virtutum divitias non habet; coecus, quia nec
paupertatem quam patitur videt; nudus, quia primam stolam perdidit:
sed pejus, quia non se perdidisse cognoscit. Suadeo tibi. Hic ponit
monitionem cum consolatione. Et primo admonitionem. Secundo
consolationem, ego quos. Monitio autem est triplex, contra tria
praetacta. Prima ad quaerendum aurum contra paupertatem. Secunda ad
quaerendum indumentum, contra nuditatem. Et vestimentis. Tertia ad
quaerendum visum, contra coecitatem, et collyrio. Dicit igitur,
suadeo tibi. Bona haec suasio, et salubre consilium. Vere ille est
Angelus magni consilii, Isaiae 9, et vocabitur nomen ejus etc.,
emere. Per industriam liberi arbitrii et fructum poenitentiae. Bona
talis negotiatio. Lucae 19, negotiamini dum venio. Aurum, idest
caelestem sapientiam, quae fulgida est. Item pretiosa; quia per eam
acquiruntur carae merces, scilicet gloriae. Proverb. 3, gloriam
sapientes possidebunt. Ignitum, quia sapientia caelestis fervida est
igne amoris et calere facit. Et probatum, idest purum et electum non
phantasticum. Sapientia enim hujus mundi phantastica est; sed
sapientia quae desursum est, vera est electa. Unde dicitur de
sapientia, Proverb. 3, primi et purissimi fructus ejus. Ut
locuples fias, cum sis pauper: longe enim ditiorem facit quam aurum
materiale. Sapient. 7, et divitias nihil etc., omne aurum et
cetera. Vel aurum, scilicet caritatem; quae aurum est propter
fulgorem et decorem et pretiositatem. 1 Corinth. 12, et adhuc
excellentiorem viam vobis demonstro. Aurum ignitum, propter fulgorem
vel fervorem. Rom. 12, spiritu ferventes. Probatum, per
sinceritatem; quia caritas omnem fucum abhorret. Genesis 2, et
aurum terrae illius optimum, scilicet terrae Hevilath, quod
interpretatur dolens, vel parturiens. Qui enim dolet de praeteritis
offensis, et cavens de futuris, parturit opera difficultatis et
perfectionis, habet optimam caritatem. Vel aurum, ipsum Christum,
ignitum, idest igne passionis assum. Vel per effectum; quia alios
ignit. Luc. 12, ignem veni mittere in terram. Probatum, quia
nihil est in eo nisi purissimum, quod probatum est in fornace
passionis. Psal. igne me examinasti. Sed quomodo dicitur, suadeo
tibi emere et cetera? Per hoc enim videtur quod primam gratiam posset
homo mereri: quod falsum est. Item, haec carent pretio, Job 28,
nescit homo pretium ejus. Respondeo. Non accipitur hic verbum
emptionis proprie, sed large; quia proprie illa bona praemissa emi non
possunt: nec primam gratiam potest aliquis mereri: alioquin gratia jam
non esset gratia: sed per hoc ostenditur quod magna oportet facere
hominem. Loquitur ergo sic dominus propterea ut magis ad industriam
liberi arbitrii excitet hominem, per quam disponatur ad sapientiam sive
caritatem, sive ad ipsum Christum, qui est thesaurus justorum: et si
se disponit, ita sibi datur ac si emisset. Juxta hunc modum loquendi
dicitur Proverb. 23, virtutem eme et cetera. Et vestimentis albis
induaris, idest ornatu et candore virtutis et donorum gratiae et
conversationis rectae, cum sis nudus. Coloss. 3, induti sicut
electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem,
modestiam, patientiam, supportantes et cetera. Ut non appareat,
omnibus in judicio, confusio nuditatis tuae, ideo melius est nunc
erubescere coram paucis. Nahum 3, ostendam gentibus nuditatem tuam,
et collyrio, idest divinis praeceptis, inunge oculos tuos, interno,
ut videas, cum sis coecus. Collyrium est remedium medicabile pro
oculis, tale est praeceptum. Deinde ad clarificandum oculos amoris
respectu boni, qui est quasi oculus dexter, et timoris respectu mali,
qui est quasi oculus sinister. Psal. praeceptum domini lucidum
illuminans oculos. Vel, collyrio, idest dono spiritus sancti.
Vel, collyrio, idest compunctione; quia collyrium primo turbat
oculum, et humorem malum fluere facit, ut post clarum reddat.
Similiter et contritio, prius turbat animum per dolorem, et sic
evacuat humorem peccati; cujus signum aliquando est resolutio in
lacrymas, et sic interni oculi clarescunt. Ecclesiastici 38,
unguentarius facit pigmenta et cetera. Ego quos. Hic ponit
consolationem; quia ex asperitate arguitionis et comminationis,
desperare posset. Et quia ipsa consolatio debet allicere ad bonum,
ideo primo ponit consolationem. Secundo hortatur ad poenitentiae
satisfactionem, aemulare. Dicit igitur, ego: quasi dicat: ne
desperes quia arguitio mea ex amore est, quia ego quos amo, dulcedine
praedestinationis. Jeremiae 31, in caritate perpetua dilexi te.
Arguo, verbis, et castigo, flagellis. Augustinus in libro de
verbis apostoli: melius est ut flagellet te et recipiat te, quam ut
pareat tibi et deserat te. Hebr. 12, quem enim diligit corrigit:
flagellat autem omnem filium quem recipit. Sed quaeritur, quare
dominus cultores suos sic vexat aliquando flagellis, malos autem
dimittit quandoque in prosperis et deliciis? Jeremiae 12, quare via
impiorum prosperatur? Respondeo. Primum est ex divina misericordia,
ex qua est quod electos quos scit finaliter perseveraturos reservat ad
vitam; et ideo ne devient a semita, restringit eos sub loris
disciplinae adversorum: vel per ipsa adversa purgat offensam peccatorum
praeteritorum, vel per eadem facit magis idoneos ad perceptionem
praemiorum. Secundum est ex Dei justitia, sive iracundia; merito
enim scelerum in quibus scit malos finituros vitam, debetur eis
Gehenna et subtrahitur divina benevolentia. Et ideo ira divina
dimittit eos in deliciis et prosperis, permittens ut qui in sordibus
est sordescat adhuc. Infra ultimo. Multos tamen malos dulciter
vocat, et flagellis et aliis modis. Ad praemissa autem inducit Haymo
hujusmodi exempla. Vitulus qui occisioni paratur, liberius pascuis
saginari permittitur: qui vero ad usus necessarios reservatur, jugo et
loris domatur, stimulis pungitur, verberibus caeditur. Ei ergo cujus
vita desperatur a medico, etiam saluti ejus contrarium non negatur:
cujus autem recuperanda salus aestimatur; animo ejus desiderabilia,
salutique contraria omnino negantur. Tertio, quia ex amore te arguo.
Aemulare, idest imitare bonos qui non sunt tepidi. 3 Joan. noli
imitari malum sed quod bonum est. Vel aemulare, idest zelum habeas in
fervorem ad bonum. Galat. 3, aemulamini bonum in bono. Nota quod
aemulari multipliciter accipitur: quandoque pro indignari, quandoque
pro imitari: et utroque modo secundum diversos modos exponendi
accipitur. Rom. 11, sed illorum delicto, salus gentibus et
cetera. Quandoque pro invidere, unde aemulus dicitur invidus; et sic
accipitur etiam in eisdem verbis, secundum alium modum exponendi.
Quandoque pro zelare sive diligere. 2 Corinth. 11, aemulor enim
vos. Ad quid autem tendere debeat aemulatio subdit, et poenitentiam
age, de tepiditate per strenuitatem. Joannes Chrysostomus: perfecta
poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre. In corde ejus
contritio, in ore ejus confessio, in opere tota humilitas. Ecce.
Hic ponit promissionem cum excitatione: per hoc enim excitat eum quod
dicit se stare, quasi ad ostium, et excitare pulsando. Et nota
quinque, quae circa justificationem considerantur. Primum est
dignatio Dei peccatorem excitantis. Secundum consensus sive motus
liberi arbitrii se disponentis; si quis. Tertium infusio gratiae
animam justificantis introibo. Quartum meritum justificati in gratia
proficientis, et coenabo. Quintum pastus consolationis animam
reficientis, et ipse. Dicit igitur: ecce: quasi dicat: debes
poenitentiam agere, quia ecce: quasi dicat: attende hoc, ego, qui
Deus sum, sto, per expectationem paratus recipere, ad ostium,
scilicet voluntatis, per quam Christus intrat in animam per gratiam,
et pulso, per excitationem, scilicet terrendo per considerationem
poenae, vel immittendo dolorem de peccatis, vel desiderium gloriae,
vel vocando per praedicatores. Cantic. 6, vox dilecti mei
pulsantis, si quis, notatur raritas, audierit, intelligendo, vocem
meam, scilicet inspirationis internae, vel praedicationis, vel
Scripturae, et aperuerit mihi januam, cordis scilicet poenitendo,
introibo ad illum, per gratiae infusionem. Vel, si quis audierit,
per obedientiam ut convertatur, et aperuerit mihi januam, tollendo
tumultus cogitationum et vincendo tentationes quae occurrunt. Introibo
ad illum, Joan. 14, ad eum veniemus et cetera. Bonus talis
hospes et honorandus: unde beatus Bernardus in meditationibus:
coenaculum grande stratum exhibe Christo. Et coenabo cum illo, ejus
fide et operibus delectabor. Justus bene operans comedit, quia in
operando laetatur; et dominus convivatur cum eo, quando delectatur in
ejus meritis. Bernardus super cantica: cibus ejus poenitentia mea,
cibus ejus salus mea, cibus ejus ego ipse. Et ipse mecum, quia dum
ejus statum acceptabo, consolatione interna pascam eum. Sap. 8,
proposui hanc mihi adducere ad convivandum, sciens quoniam mecum
communicabit de bonis. Admirandae sunt deliciae hujus convivii, quae
dantur eis qui alias non quaerunt et divinis insistunt. Ambrosius in
quadam homilia: qui domicilio Christum recepit interno, maximis
delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Vel, coenabo cum
illo, in via, et ipse mecum, in patria. Lucae 12, praecinget se
et cetera. Qui vicerit, scilicet vitia et omnia tentamenta, et
perseveraverit, dabo ei sedere mecum in throno meo, idest dabo ei
potestatem judiciariam ut mecum judicet. Per thronum enim intelligitur
potestas judicandi, sessio autem notat auctoritatem utendi hujusmodi
potestate. Matth. 19, in regeneratione, cum sederit filius
hominis. Mecum, autem dicit quia cum eo judicabunt. Sed quid est
quod dicit, mecum in throno? Quia alia erit potestas perfectorum in
judicando, alia ipsius Christi; quia non est aequalis. Respondeo.
Non intelligitur quod ex aequo judicent, vel quod sit eadem potestas:
sed notatur communicatio judiciariae potestatis, quae in viris
perfectis minor erit quam in Christo, quorum potestatis origo erit
potestas ipsius Christi. Unde cum dicitur, dabo ei sedere mecum in
throno meo, notatur et communicatio et carnalitas, per hoc quod
dicitur in throno mecum. Unde super hunc locum dicit Gregorius:
nobis in throno filii sedere est, ex ejusdem filii potestate judicare.
Quia enim judicii principatum ex ejus virtute suscepimus, velut in
ejus throno residemus. Item objicitur, quia dicit perfectos sessuros
in throno singulariter, in Evangelio autem dicit in duodecim.
Matth. 19, sedebitis et vos et cetera. Item quare duodecim, cum
non solum apostoli sunt judicaturi? Respondeo. Ad primum, quod non
est contrarium. Cum enim dicitur hic in throno, intelligitur
principaliter dominica potestas, ex qua tamen habebunt perfecti
potestatem judicandi, et ideo dicuntur sessuri in ejus throno. In
Evangelio vero agitur principaliter de ipsa eorum, quae multiplex
erit, potestate. Idem ergo dicitur hic et ibi, sub differenti
ratione. Unde Gregorius super hunc locum: hic duodecim thronis,
quod uno throno filii designatur: quia videlicet universale judicium ex
nostri mediatoris interventione percipitur. Ad aliud dicendum, quod
non intelligitur de solis apostolis; sed per numerum duodenarium
intelligitur universitas eorum qui judicabunt, sicut dicit Gregorius
et Augustinus et Glossa. Responsio est secundum Augustinum; quia
partes septenarii qui universitatem signant, scilicet tria et quatuor,
complent duodecim; quia ter quater sunt duodecim. Sicut et ego:
quasi dicat: qui vicerit ita, propter victoriam recipiet dignitatem
sedendi. In tertio modo, sicut ego propter victoriam qua vici mundum
Judaeos et Diabolum, sedeo in throno patris, idest regnare
cognoscor, aequalis ei in sua potentia, qua et judicat et dominatur:
cujus potentia dominativa per thronum signatur. Ex merito enim
victoriae, Joan. 17, confidite, ego vici mundum, habet
manifestationem nominis, scilicet quod ipse ens homo et Deus aequalis
patri (Philipp. 2) humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad
mortem; mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum.
Sedi, idest sedem accepi. Hebr. primo, sedet ad dexteram et
cetera. Sed objicitur, quia perfecti non judicabunt cum Christo per
aequalitatem: ipse autem Christus sedet cum patre in throno, idest
regnat cum patre in eadem potentia, per aequalitatem perfectam.
Respondeo: haec dictio, sicut, quandoque est nota aequalitatis, ut
Joan. 5, sicut pater habet vitam in semetipso etc., quandoque
similitudinis simplicis; Matth. 5, estote perfecti sicut et pater
vester perfectus est; et hoc secundo modo accipitur hic. Item
objicitur de sessione hujusmodi; quia aut intelligitur de Christo,
quantum ad divinitatem, aut humanitatem: non primo modo; quia
Christus inquantum Deus, est aequalis patri. Respondeo. Dicendum
quod intelligitur non quantum ad divinitatem, nec quantum ad ipsam
humanitatem; sed quantum ad personam existentem in humanitate. Et
iterum sessio referenda est ad manifestationem sessionis; quia saepe in
Scripturis dicitur res fieri, quando innotescit. Licet ergo ipse
inquantum Deus, sit per naturam patri aequalis; tamen ipse est homo,
per victoriam passionis minuit manifestationem aequalitatis, quam ipse
existens in humanitate habuit ad patrem. Unde super hunc locum
Gregorius: vincens dominus in throno cum patre sedisse se asserit;
quia post passionis certamina, primam passionis palmam clarius se
omnibus quod potestate patri esset aequalis, indicavit, qui habet
aures: septies repetitus est iste versiculus, ut nemo de ignorantia,
nemo de negligentia se excuset. Et dicitur, audiat, interno
intellectu, quia intelligentia janua est ad affectum, et ex affectu
procedit omne bonum. Proverb. 8, beatus homo qui audit me.
|
|