|
Post haec vidi et cetera. Post primam visionem quae fuit de
correctione Ecclesiarum, sequitur secunda, quae est de revelatione
mysteriorum, congruo ordine; quia, sicut dicit Glossa, correctos
competenter sequitur secretorum revelatio. Dividitur in quatuor partes
secundum mysteria quae revelantur. Prima est de sedente in throno et
ejus ornatu. Secunda de libro signato quinto capite, et vidi in
dextera. Tertia de agno aperiente librum quinto capite ante medium,
et ecce in medio throni et quatuor animalium. Quarta de apertione
sigillorum et consequentibus ad eam, sexto capite. Et vidi quod
aperuisset. Distinguitur autem sic. Nam prima quae est de sedente in
throno, pertinet ad contemplationem potentiae. Secunda qua videtur
liber signatus, ad contemplationem sapientiae. Tertia qua videtur
agnus occisus, ad contemplationem gratiae redemptionis humanae.
Quarta qua videtur apertio sigillorum, ad contemplationem status
universalis Ecclesiae. Circa primum primo ponuntur quaedam
antecedentia visionem. Secundo ipse tenor visionis. Antecedentia
fuerunt duo. Primum aspectus ostii reserati. Secundum auditus
praecepti sibi dati, et vox. Dicit igitur, post haec. Notatur per
hoc ordo visionum non temporum. Creditur enim hanc visionem eum prima
vidisse eadem die, scilicet dominica. Vidi, idest revelatio mihi
facta est, et vidi interno oculo. Quid autem viderit subdit. Et
ecce: quasi dicat: in promptu fuit mihi videre, ostium, erat,
apertum in caelo, idest Scriptura per quam ingressus est ad vitam,
per quam etiam Christus sedens in justis ostenditur, de quo post
sequetur, erat aperta in Ecclesia quae est caelum, per sapientiae
claritatem et vitae sublimitatem. Vel in caelo, idest in illis qui
per fidei et vitae eminentiam et contemplationis celsitudinem sunt
caelum: tales enim et Scripturam et secreta Dei profundius capiunt.
Vel ostium Christus est per quem est ingressus ad revelationes
visionum. Joan. 10, ego sum ostium. Et vox prima quam audivi,
interiori auditu, prima scilicet in visione hac, erat tamquam vox
tubae, quia ad magna invitabat, sicut tuba magnum sonum habet.
Proverb. 8, audite quia de rebus magnis loquutura sum. Vel quia ad
bellum spirituale excitabat suadendo intendere visioni sequenti, sicut
sequitur, ascende huc, non gressu corporis sed elevatione mentis.
Item per illam vocem primam intelligitur lex vetus quae ad bellum
contra peccata vocat. Usus enim tubarum solet esse in bellis.
Loquentis mecum, quia non dissonat a ratione, Rom. 7, igitur
invenio legem, volenti mihi facere bonum et cetera. Ascende huc,
scilicet ad spiritualem intellectum. Noli morari in superficie
literae. Ipsa enim lex dat viam, ad implendam eam spiritualiter.
Unde Galat. 2, ego enim legi per legem mortuus sum ut Deo vivam.
Et ostendam, hoc addidit vox Angeli. Et ostendam tibi quae oportet
fieri cito post haec, scilicet in ultimis temporibus. Cito, dicit,
quia totum tempus breve est comparatione aeternitatis. Haec enim
visio, secundum Glossam, fere tota est de ultimis fidelibus: pauca
tamen addidit de eis qui ante Christi adventum sunt passi. Per hoc
autem quod dicitur, cito, suscitantur fideles a torpore. Tempus est
breve, eodem supra primo. Quae autem sunt illa quae ostendenda
promittuntur, patet in ipsa visione quae sequitur. Sed quid est quod
vox dicit Joanni, ascende huc? Nonne ipse erat in excessu mentis
prius? Jam enim dixit: post haec vidi et cetera. Respondeo:
quamquam in excessu mentis erat, sicut illa antecedentia indicant: sed
quia ea quae sibi post ostenduntur sunt praemissis altiora; ideo
jubetur elevare mentem in excessum altiorem. Gradus enim sunt in
excessu mentis. Et statim. Hic ponitur ipsa visio. Et primo
ostenditur status videntis. Et statim postquam locutus est mihi.
Gregorius: nescit tarda molimina, spiritus sancti gratia. Item
ostenditur obedientia mentis qua est obediens motui gratiae quae est
quasi nuncius Dei, excitans animam ad sui ipsius elevationem. Fui in
spiritu, idest in altiori excessu spiritus. Haymon, non quod
spiritus a corpore fuerit ablatus: sed vis spiritus sublevavit mentem
ad caelestia mysteria contemplanda. Secundo subditur revelatio
visionis. Et ecce. Haec autem pars dividitur in quinque. Prima est
de sedente in sede. Secunda de circumstantibus sedem, et iris.
Tertia de procedentibus a sede et de throno. Quarto de his quae in
conspectu sedis. Et septem lampades. Quinta de his quae in medio
sedis et in circuitu. Et in medio. Circa primum primo describitur
sedes. Secundo sessio, et supra. Tertio ipse sedens. Et qui.
Dicit igitur. Et ecce sedes, scilicet Ecclesia in qua Deus sedet
tamquam in ea quiescens, regnans, disponens et judicans. Luc. 1,
et dabit ei dominus Deus sedem et cetera. Posita erat, idest
firmiter erat constituta. In caelo, idest in eminentia vitae qua
mundum excedit. Vel sedes mentes justorum in quibus Christus
quiescit. Posita in caelo, hic in Ecclesia. Sap. 7, secundum
aliam translationem, anima justi sedes est sapientiae. Et supra sedem
sedens, scilicet Christus, qui sedet in Ecclesia quiescens et
dominans et paratus judicare. Nota Glossam: sedens Christus etc.
vel sedens Deus pater; vel tota Trinitas, quia tota Trinitas sedet
in justis. Supra sedem tamquam excedens. Psalm. Deus sedet super
sedem sanctam suam. Et bene dicitur, super sedem, quia in eis sedet
et quiescit qui se sub eo humiliant. 1 Petr. 5 humiliamini sub
potenti manu Dei. Et qui sedebat. Describitur Christus sedens et
quantum ad divinitatem, quae per jaspidem, et quantum ad humanitatem,
quae per sardinem. Dicit igitur. Et qui sedebat, scilicet
Christus, similis erat, non secundum naturam, sed secundum figuram
ostensam Joanni. Lapidis jaspidis. Jaspis lapis est pretiosus
viridis coloris qui super omnes alios colores delectat et confortat
visum; unde signat divinitatem Christi. Glossa, divinitas viret et
pascua praebet suis. 1 Petr. 1, in quem desiderant Angeli
prospicere. Et sardinis. Sardis est lapis pretiosus rubri coloris;
unde signat humanitatem Christi rubricatam sanguine passionis. Isa.
63, quare ergo rubrum est vestimentum tuum? etc.: et in his duobus
consistit hominis beatitudo. Augustinus in Lib. de spiritu et
anima: propterea Deus factus est homo et cetera. Talem ergo
describit Christum qui per omnia ostendatur esse desiderabilis, ut per
eum sustineantur gratanter omnia adversa, de quibus infra dicit.
Cant. 5, et totus desiderabilis. Et iris. Hic de circumstantibus
sedem. Loquitur autem haec visio hic et in sequentibus de Christo ad
similitudinem judicis et sedis ejus, quia sedes ejus solet circumdari
quibusdam ornatibus, et prudentes et reverendi senes astant ei, et
locus est pulcher et spatiosus. Ostenditur autem hic Ecclesia vallari
duplici beneficio Dei. Primo munimine divinae protectionis, qua
fideles proteguntur contra mala. Secundo directione salubris
informationis, qua dirigitur ad declinanda vitia et eligenda bona. Et
in circuitu sedis. Dicit igitur, et iris, idest divina propitiatio.
Erat in circuitu sedis, idest circumdabat Ecclesiam tamquam
protegens. Psalm. et dominus in circuitu populi sui. Iris idem est
quod pax. Iris enim fuit posita in signum pacis inter Deum et
homines. Genes. 9, arcum meum ponam in nubibus, et erit signum
foederis inter me et terram. Unde iris signat divinam propitiationem
ad fideles quam exhibet eis per gratiam Baptismi, ratione cujus non
deest baptizatis fidelibus: cujusmodi Baptismus signatur in iride per
colorem caeruleum qui attestatur abundantiam aquae in nube, et per
virtutem sanguinis proprii, qui signatur per rubrum colorem iridis.
Vel per hunc duplicem colorem potest intelligi duplex judicium:
scilicet praeteritum per aquam, in quo dominus suos protexit; et
futurum per ignem, in quo dominus salvabit. Psalm. sperantes autem
in domino misericordia circumdabit. Nota iterum quod recte per iridem
signatur misericordia Christi ad fideles: quia, sicut exponit
Haymon, generatio iridis est ex subintratione radii in nubem aquosam.
Nubes beata virgo. Isa. 19, descendet dominus sicut pluvia in
vellus. Quae fuit aquosa aquis gratiarum: in quam intravit radius
aeterni solis, scilicet Christi, ex cujus subintratione generata est
iris, idest inde habita via ad obtinendam pacem et misericordiam ab
ipso: Ephes. 2, ipse est pax nostra. Similis visioni
smaragdinae: hoc est dicere: iris cum aspiciebatur apparebat similis
smaragdo: unde smaragdus idem signat quod iris, scilicet divinam
benevolentiam ad genus humanum, ratione viriditatis quae visum
confortat et delectat. Similiter divina misericordia, cor hominis
recreat cum considerat et confortat. Ecclesiastici 35, speciosa
misericordia Dei in tempore tribulationis. Item in spirituali ratione
viridis coloris qui est color aquaticus, signat Baptismum: per
colorem rubrum signat sanguinem dominicum, per quae duo transit ad nos
protectio divinae propitiationis. Vel per rubrum colorem dona spiritus
sancti in Baptismo suscepta, quae igne spirituali rubere faciunt
animam. De Baptismo, infra 7. Nolite nocere terrae et mari neque
arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus suis.
Et de sanguine, Exod. 12, cum viderit sanguinem et cetera. Et
in circuitu. Hic primo describitur ipsa doctrina. Secundo
dispensatores doctrinae, et supra thronos. Dicit igitur, in circuitu
sedis, idest ad protectionem Ecclesiae sive fidelium. Scriptura enim
protegit in tentationibus, deinde informat ad cavendum malum et
adhaerendum bono. Proverb. 30, omnis sermo Dei ignitus clypeus
est. Sedilia. Sedilia dicuntur libri utriusque testamenti, quia in
eis debet anima sedere, idest quiescere et pasci. Psalm. in loco
pascuae ibi me collocavit. Unde Isidorus in libro 1 de summo bono:
sanctarum Scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt; ad quos dum
quisque justorum conscendit, pascua indeficientis refectionis se
invenisse gaudet. Vigintiquatuor. Non quia non sint plures libri in
utroque testamento: sed designantur sub numero patrum sive doctorum
utriusque testamenti. Talis itaque numerus ponitur librorum propter
numerum doctorum, per quos dispensatur doctrina librorum. Ipsi enim
dicuntur vigintiquatuor, sicut sequitur. Vel vigintiquatuor sedilia
dicuntur libri veteris testamenti, qui sunt vigintiquatuor, si Ruth
non computetur cum libro judicum sed per se, nec threni cum libro
Jeremiae. Si enim cum illis computentur, non sunt nisi vigintiduo,
sicut dicit Hieronymus in prologo super librum regum. Et super
thronos vigintiquatuor, scilicet super illa sedilia, idest in
superiore parte Scripturae, scilicet in intelligentia spirituali,
sedent seniores, idest doctores veteris et novi testamenti, pastores
et rectores aliorum. Unde beatus Paulus legem et facta antiquorum
considerabat mystice, Galat. 2, ego autem legi per legem et
cetera. Item Galat. 4, scriptum est quoniam Abraham duos filios
habuit. Item ad Hebraeos ostendit se sedisse super legem per
intellectum spiritualem. Dicuntur autem vigintiquatuor. Nam per
viginti duo intelliguntur omnes patres sive doctores veteris
testamenti, propter dignitatem duodecim patriarcharum. Ex quorum
numero dedicatur duodenarius doctorum veteris testamenti. Sub
duodenario intelliguntur similiter doctores novi testamenti, propter
dignitatem duodecim apostolorum, licet longe major sit numerus
utrorumque. Vel quia per doctrinam, tum illorum, tum istorum,
informatur mundus, quantum ad quatuor partes orbis, in fide
Trinitatis: tria enim quater faciunt duodecim. In descriptione autem
sedentium dicuntur quatuor. Dicuntur enim seniores per prudentiam.
Job 12, in antiquis est sapientia. Sedentes per justitiam; quia
sic quiescunt et meditantur in Scriptura sacra doctores, ut seipsos
districte judicent et per justitiam exhibeant aliis exemplo, quod
exhibent documento. Gregorius, dignum est ut cum aliena corrigimus,
prius nostra metiamur. Circumamicti, per medicinam seu temperantiam,
ut ex omni parte doctor Scripturae sit circumvestitus indumentis
medicinae: quae indumenta sunt plura: quia lingua, oculi, aures et
omnia membra debent medicina ornari. Infra 8, et in conspectu agni
amicti stolis albis. Et in capitibus eorum, idest in mentibus eorum:
quia sicut caput est superior pars corporis, ita mens, scilicet
superior pars animae dignior est in ipsa anima et regit vires
inferiores. Coronae aureae, hoc dicitur propter victoriam ex virtute
fortitudinis. Per coronas enim aureas quas vidit in eorum capitibus,
signatur victoria quae obtinetur de vitiis. Victoriae enim corona
solet dari. Psalm. domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti
nos. Et dicuntur coronae aureae propter pretiositatem, quia
pretiosissimum est vincere bella peccati: vel propter charitatem quae
per aurum intelligitur, per quam vitia vincuntur. Cant. ult. fortis
est ut mors dilectio. Aliter. Per sedilia possunt intelligi minores
utriusque testamenti. Unde Glossa, minor Ecclesia et cetera. Et
ponuntur in hoc numero propter numerum suorum rectorum super quos sedent
rectores per auctoritatem praesidendi et vigilantiam regendi, sicut
signatur Luc. 2, et pastores erant et cetera. Cetera non
mutantur. Et de throno. Hic agit de his quae procedebant a sede:
quae sunt tria, scilicet fulgura miraculorum. Et de throno, idest
Ecclesia, sive de eis in quibus Deus sedet. Procedit, idest
procedebant. Loquitur pro tempore quo vidit visionem. Item dicit,
procedit, de praesenti, quia ita fit in Ecclesia quantum ad figuratum
spirituale. Fulgura, scilicet miraculorum quae terrent et
illuminant. Psalm. fulgura multiplicasti et cetera. Et voces,
admonitionum, scilicet de vitandis malis et augendis bonis et
desiderandis praemiis. Cant. 2, vox tua dulcis. Et tonitrua,
arguitionum et comminationum. Psalm. vox tonitrui tui in rota. Et
septem. Hic agitur de his quae in conspectu sedis; et haec sunt ea
per quae producitur Ecclesia ad salutem. Et specialiter duo
tanguntur. Primo gratia quae a Deo offertur: unde dicitur: et
septem lampades, idest septem dona spiritus sancti quae illuminant et
claritatem donant, ad modum lampadis. Ardentes, per effectum, quia
accendunt. Judicum 7, legitur quod Gedeon et sui, lumine
lampadarum adjuti sunt, ut nocte vincerent hostes. Ante thronum,
idest sedem, scilicet Ecclesiam, quia gratia donorum omnibus qui sunt
sedes Dei parata est. 2 Petr. 1, sperate in eam quae vobis
offertur gratiam. Secundo sacramentum, quod per hominem dispensatur.
Deus enim et per se immediate infundit gratiam, et per remedia
sacramentalia ordinat et regit Ecclesiam. Specialiter autem ponit
sacramentum Baptismi. Et in conspectu sedis, idest in evidentia
Ecclesiae. Baptismus enim est sacramentum necessitatis; et ideo
debet haberi prae oculis, ut et parvulis detur et adultis non
regeneratis. Item in conspectu sedis, quia commune est omnibus.
Item omnes debent tantum gratiam recogitare, ne sint ingrati suo
regeneratori. Zach. 13, erit fons patens domui David et
habitantibus Jerusalem in ablutione peccatorum et menstruatae. Mare.
Triplex est effectus Baptismi. Primus est sinceritas a culpa:
Baptismus enim a culpa purificat; et ideo dicitur mare. Mare dicitur
lavatorium; et vocatur mare propter continentiam multae aquae, sicut
in templo Salomonis positum est mare, ut ibi sacerdotes abluerentur,
3 Reg. 7: unde per mare intelligitur Baptismus humanus in
immunditiam. Act. 3, baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu
Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus
sancti. Secundus claritas innocentia sive sapientia, quia Baptismus
clarificat animam ad cognoscendum dominum per fidem; et ideo dicitur:
vitreum. Sap. 1, clara est et quae et cetera. Tertius firmitas
contra vitia; maxime quando gratiae baptismali susceptae cooperatur
homo sustinendo viriliter adversa; et ideo dicitur: simile crystallo,
sicut ex aqua fit crystallus per consolidationem ita infirmi et fluidi
fiunt per gratiam baptismalem prius susceptam; firmi et solidi, si ei
strenue cooperentur; et ideo illud mare dicitur simile crystallo.
Unde Ambrosius in Lib. 2 de sacramentis: cum mergeris, mortis
suscipis et sepulturae similitudinem; adhaeres clavis domini nostri
Jesu Christi, adhaeres ne te Diabolus possit abstrahere. Habet
igitur Baptismus vim ablutivam, clarificativam et solidativam. Vel
mare potest intelligi Scriptura; quae habet triplicem effectum
praedictum; quia verbum domini mundat, Joan. 15, jam vos mundi
estis propter sermonem meum. Item clarificat. Psalm. praeceptum
domini lucidum. Item firmat. Psalm. in corde meo abscondi eloquia
tua ut non peccem tibi. Ideo dicitur mare. In conspectu sedis,
dicitur, quia frequenter meditandum est in Scriptura. Psalm. sed in
lege domini voluntas ejus. Item comparatur vitro; quia vitrum
ostendit rem, sed non plene; similiter et Scriptura. Consimili
ratione crystallo; quia propter unum signatum ponitur multiplex
comparatio. Item in mari potest intelligi sensus historicus. In
vitro sensus moralis. In crystallo sensus allegoricus, ratione
dignitatis majoris. Et in his per consequens potest intelligi
anagogicus; quia per hunc triplicem, est via ad quaerendum aeterna.
Sic ergo patet efficacia praedicantium, in fulgoribus miraculorum;
patet etiam praedicationis materia in vocibus et tonitruis: patet etiam
gratia per quam praedicant; quia per septem dona. Item unde
praedicant, quia de lege divina. Et in medio. Hic agitur de his
quae in medio sedis sunt et in circuitu: scilicet de quatuor animalibus
quae vidit in visione secundum figuram. Primo autem ostenditur numerus
animalium. Secundo, multiplicitas oculorum, plena oculis. Tertio,
figura singulorum, et animal primum. Quarto, numerositas pennarum.
Et quatuor animalia. Quinto vox resonantium, sive laudantium, et
requiem. Dicit igitur, et quatuor animalia, scilicet Evangelistae,
secundum beatum Gregorium, qui comparantur animalibus, propter
proprietates animalium quae conveniunt eis quantum ad Evangelia quae
scripserunt, sicut post sequetur: erant, vel vidi. In medio, ad
disponendum Ecclesiam, sicut paterfamilias est in medio familiae, ad
disponendum et regendum. Et in circuitu, ad protegendum tamquam murus
cingens civitatem. Per doctrinam enim scriptam ab Evangelistis, et
regitur et protegitur Ecclesia. Regit ut recte vivat, protegit ne
succumbat. De quatuor animalibus, Ezechielis 1, et de medio ejus
similitudo quatuor animalium. Plena oculis, idest plena caelesti
cognitione, et salubri consideratione, ante, quantum ad bona
tenenda, et retro, quantum ad vitia et vana contemnenda. Philipp.
3, quae quidem retro sunt, et futuris quae ante sunt loquuntur, ut
de primo adventu Christi, et secundo, ut patet in Evangeliis. Et
animal primum simile leoni: quasi dicat: primum animal habebat signum
leonis. Per illud animal intelligitur Marcus, tum ratione
praedicationis dictae, in qua dominus rugiit quasi leo, quem in
principio describit. Tum ratione resurrectionis, in qua ejus
fortitudo apparuit, quam clarius ceteris Marcus describit. Infra
5, vicit leo de Juda. Per vitulum Lucas. Agit enim de Christo
quantum ad immolationem passionis. Vitulus enim erat animal aptum ad
immolandum. Lucas autem statim incipit a sacerdotio. Christus namque
ipse sacerdos et hostia in passione. Per hominem. Matthaeus, quia
nascentem dominus plenius describit. Liber generationis et cetera.
Per aquilam Joannes, quia ceteris altius volans de ipsa divinitate
amplius quam alii scripsit, in principio erat verbum. Gregorius super
hunc locum: per aquilam, quae cunctarum avium visum acie superat,
signatur Joannes, qui volando terram deseruit; quia per subtilem
intelligentiam interna mysteria verbum videndo penetravit. Aliter per
haec animalia possunt praedicatores designari, et hoc sub numero tali;
quia de quatuor Evangeliis extrahitur eorum praedicatio. Vel propter
quatuor quae debent praedicare: scilicet credenda, agenda, vitanda
desideranda. Vel propter quadrifidam praedicationem de Christo.
Debet igitur quilibet praedicator esse leo, per fortitudinem.
Proverb. 30. Leo fortissimus bestiarum et cetera. Vitulus, per
mortificationem. 1 Cor. 9, castigo corpus meum. Homo, per
discretionem, ut non habeat actus insipientiae. Proverb. 4, oculi
tui recta et cetera. Aquila, per contemplationem. Job 38, de
longe contemplatur escam. Oportet etiam quilibet fidelis esse leo,
per fortitudinis magnanimitatem. Prover. 12, manus fortium et
cetera. Vitulus, per vitae austeritatem. Rom. 12, obsecro vos
per misericordiam Dei et cetera. Homo, per mansuetudinis lenitatem;
quia homo est animal natura mansuetum. Psalm. et exaltabit mansuetos
in salutem. Aquila, per desiderii sublimitatem. Philipp. 1,
desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Christus etiam per
haec animalia intelligitur, ut habetur in Glossa. Sed quare hic
ponitur leo, cum Ezechielis primo ponatur facies hominis? Item quare
dicit, quasi hominis, cum Christus vere sit homo? Gregorius super
hunc locum, ipse homo est quia naturam nostram veraciter suscepit.
Respondeo. Ezechielis 1, ordinantur animalia secundum ordinem
historiae. Unde primo ponitur figura hominis, quia Matthaeus agit de
humanitate, quae primo consideratur in Christo, et per eam ascenditur
ad divinitatem. Joannes vero attendens illas figuras jam impletas,
sequitur ordinem causalitatis, respectu fidei nostrae: et ideo primo
ponit leonem, quia ex praedicatione Christi et resurrectione habet
ortum multiplicatio fidei. Ad aliud dicendum, quod non ideo dicit,
quasi hominis, quia non fuerit verus homo; sed quia figura quam vidit
non erat figura veri hominis; quia tunc non vidit vera animalia, sed
imaginaria. Item Christus fuit verus homo, quia veram naturam
hominis habuit et etiam poenam; tamen non habuit naturam peccatricem,
sed similem peccatrici ratione poenalitatum. Et quatuor animalia et
cetera. Quilibet enim Evangelistarum habuit sex bona spiritualia,
quibus se et alios provehebat ad sublimia. Duae alae, fides certa et
operatio perfecta quantum ad proprium meritum. Intelligentia
Scripturarum et zelus animarum, quantum ad informationem aliorum.
Caritas ad dominum et desiderium supernorum. Haec enim sex floruerunt
in ipsis. Quia vero necessaria est vigilantia multa replicat de
multiplicitate oculorum. Et in circuitu, quantum ad exterioris
conversationis innocentiam, in exemplum quoad proximum, contra quosdam
quibus dicitur Malach. 2, vos autem recessistis et cetera. Et
intus, quo ad internae conscientiae munditiam, in meritis quo ad
Deum. Psal. omnis gloria ejus filiae regum ab intus. Plena
oculis, propter vigilantiam magnam Gregorius super hunc locum:
quisquis exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in
circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes et
exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla praebeant, et
interiora sua vigilanter attendunt: quia sese irreprobabiles interni
judicis obtutibus parant. Vel, plena oculis, idest rationibus, in
circuitu per historiam quasi in superficie, intus, per allegoriam: ut
cum legitur cum dominus satiavit quinque millia et cetera. Item
praedicatores, qui per quatuor animalia intelliguntur, habent sex
alas: scilicet legem naturalem, legem Moysi, doctrinam prophetarum,
Evangelium, documenta apostolorum, eruditiones doctorum, sicut
Augustini, Gregorii; ex his enim debet sumi totius praedicationis
fundamentum. Vel modo praemisso de Evangelistis, debet etiam
quilibet fidelis habere sex alas, quibus volatur ad aeterna. Fidem
scilicet et operationem, quantum ad Deum. Injuriarum remissionem,
et bonorum largitionem, quantum ad proximum: abstinentiam et laborem,
quantum ad seipsum. Et in circuitu etc. ut supra. Et requiem et
cetera. Haec quantum ad vocem laudantium: et primo ostenditur
continuitas in laudando. Secundo tenor sive forma laudis, sanctus.
Tertio associatio aliorum ad laudandum, et cum darent illa. Dicit
igitur, et requiem non habebant, animalia illa, id est
praedicatores, idest non cessabant. Non est intelligendum quod labor
esset; sed notatur continuatio in laudando: et hoc ipsum est in Deo
quiescere. Die ac nocte, idest in prosperis vel adversis. Quidam
laudant Deum in prosperis Zachariae 11, benedictus dominus,
divites facti sumus. Psalm. benedicam dominum in omni tempore.
Vel, die ac nocte, id est continue. Dicentia: sanctus, sanctus,
sanctus. Hic ostenditur forma laudis: et tangitur multiplex laus.
Primo, ostenditur in personis Trinitas. Secundo, in essentia
unitas, dominus. Tertio, in dominando aeternitas, qui erat.
Quarto, in essendo immutabilitas, est. Quinto in retribuendo
aequitas, et qui venturus est. Sanctus sanctus, sanctus, ter
dicitur, propter Trinitatem personarum. Sanctus vero dicitur, ut ad
sanctitatem invitemur; sine qua nihil est acceptum ei, qui censetur
nomine sanctitatis. Levit. 11, sancti estote, quia ego sanctus
sum. Haec autem fides de Deo uno et trino fuit antiquorum et
novorum. Et haec animalia possunt intelligi praedicatores utriusque
testamenti, qui videlicet praesident subditis ad regendum, non solum
praedicando, sed vigilando per officium pastorale. Gregorius super
hunc locum: una fuit fides veterum et novorum patrum, et omnipotentem
Deum Trinitatem crediderunt. Ecce namque Joannes in revelatione sua
dicit, quatuor animalia in caelo clamantia, sanctus sanctus sanctus
dominus Deus omnipotens. Dominus, notatur unitas essentiae; quia
non dicitur domini dii. Dominus, praesidentiam: quia omnibus
dominatur. Esther 12, dominus omnium es et cetera. Deus,
natura. Psal. vacate et videte quoniam ego sum Deus, hoc est
similiter excelsum, nomen amabile, reverendum et magnificandum.
Infra 15, magna et mirabilia tua domine Deus omnipotens et cetera.
Quis non timebit te domine, et magnificabit nomen tuum? Omnipotens,
infinita potentia: et pertinet ad unitatem essentiae. Praemittitur
autem dominatio, licet divinitas prius habeat considerari; quia per
notitiam universalis dominationis est via ad cognitionem divinitatis.
Praeterea, dominus et omnipotens additur ad manifestandum vim hujus
nominis, Deus. Infra 19, audivi quasi vocem tubae etc. qui
erat, quando scilicet mundus nondum erat: unde notatur esse sine
principio, 2 Machab. 1, domine Deus omnium, creator omnipotens
et aeternus, et qui est immutabiliter. Vel notatur dignitas
singularis per omnia in esse divino, respectu cujus omnia alia quasi
non sunt. Exod. 3, qui est misit me ad vos. Et qui venturus est,
ad judicandum; quia tota Trinitas judicabit auctoritate, licet solus
filius corporaliter appareat, ut dicit Glossa, Isa. ult. ego autem
opera eorum et cogitationes venio ut congregem cum omnibus gentibus et
cetera. Sed quomodo venire potest qui ubique est? Jerem. 23,
caelum et terram ego impleo. Respondeo. Est venire secundum locum,
et sic Christus secundum humanitatem veniet ad judicium. Item
secundum manifestationem vel effectum, sive sit effectus misericordiae
sive justitiae: et sic, non primo modo, veniet Trinitas, quia se
per effectum justitiae manifestabit. Et cum darent. Hic ostenditur
associatio aliorum ad laudandum; scilicet judicum sive praesidentium
qui junguntur praedicatoribus in divina laude. Et primo ostenditur
reverentia in facto. Secundo laus sive magnificentia in verbo dicentes
dignus. Item in facto ostenditur reverentia tripliciter. Primo
quantum ad prostrationis humiliationem. Secundo quantum ad adorationis
devotionem, et adorabant. Tertio quantum ad coronarum oblationem, et
mittebant. Dicit igitur: et cum darent illa animalia etc. idest
praedicatores, quorum est per quatuor mundi partes seminare doctrinam.
Darent, predicando ubique, gloriam, idest laudem magnam, scilicet
de domo fidei et honorem, de merito bonae operationis. Psalm.
afferte domino gloriam et honorem. Et benedictionem, de praemio
supernae retributionis. Tob. 13, benedicite dominum omnes electi
ejus. Sedenti super thronum. Haymon, Christo suae Ecclesiae
praesidenti. Viventi in saecula saeculorum, idest aeternaliter.
Supra primo. Et ecce sum vivens. Et procidebant, idest humiliabant
se. Psalm. procidamus ante Deum, ploremus coram domino Deo
nostro. Vigintiquatuor seniores, idest omnes patres sive judices et
rectores utriusque testamenti. Ante sedentem in throno, idest in
conspectu sive ad beneplacitum Christi, vel ipsius Trinitatis
regnantis et quiescentis in Ecclesia: quia tam in veteri quam in novo
testamento praedicantibus magnificantibus Deum, alii patres
praesidentes populo ac regentes se reddunt conformes in magnificando
ipsum Deum. Et adorabant viventem in saecula saeculorum, referentes
de acceptis gratias, vel instantes pro accipiendis. Infra 19,
adoraverunt Deum. Et benedicebant viventi, quia ille est adorandus
qui solus per se est immortalis et a quo alii. 1 Timoth. ult. qui
solus habet immortalitatem. Et mittebant coronas suas ante thronum,
sic vidit in visione: et per hoc signatur quod victorias vitiorum
prorsus debemus Deo attribuere, in conspectu suae bonitatis qua se,
det super Ecclesiam regens et praesidens. Per coronas enim illas
victoria tentationum designatur. 1 Corinth. 4, quid habes quod non
accepisti? Gregorius super hunc locum, sancti viri quidquid in se
inspiciunt immortalis gratiae, donum esse cognoscunt, eique de accepto
munere debitores fiunt: qui et praeveniendo dedit eis bonum velle, et
subsequendo concessit bonum posse. Ante thronum, potest etiam hic
notari exemplum, 1 Corinth. 14, omnia ad aedificationem fiant.
Objicitur: quia si totum est ex Deo; ergo in nostris operibus nihil
est ex nobis; ergo non meremur. Quid est ergo quod dicit apostolus,
2 Timoth. 4, in reliquo reposita est mihi corona justitiae? et
cetera. Respondeo. Dicendum, quod omnia bona nostra, sive
naturalia, sive gratuita, indistincte sunt a Deo, 1 Corinth. 4.
Quid habes quod non accepisti? Et si aliquod bonum facit homo, illud
bonum ideo fit ab homine, tamen non ut ab homine, sed quia illud sibi
datum est a Deo; et ideo totum est recte et proprie ab ipso Deo
operante quandoque aliquid per hominem, non sicut auctorem, sed sicut
ministrum. 2 Corinth. 3, non quod sufficientes simus cogitare
aliquid a nobis, quasi ex nobis. Gregorius super hunc locum:
auctoris sui gratiam negare convincitur, quisquis sibi tribuit quod
operatur, et Deum negat, cum despecta gratia sibi vires boni operis
arrogat. Ad illud quod objicitur de merito, dicendum, quod bona quae
agimus et a Deo sunt et aliquo modo a nobis. A Deo, sicut dante et
principaliter operante: a nobis, sicut cooperantibus gratiae ejus.
Unde Gregorius: bonum quod agimus, et Dei est et nostrum; Dei per
praevenientem gratiam; nostrum per obsequentem liberam voluntatem.
Tamen quia ipsum cooperari et voluntas et gratia cooperandi, totum
omnino est a Deo; ideo omnia et tota sunt a Deo, quia homo nihil
prorsus habet a se, sed totum a Deo, ut dicit apostolus, et
Anselmus in libro de casu Diaboli. Dicentes, dignus es. Hic
ostenditur laus in verbo. Et primo ostenditur Deus esse
magnificandus. Secundo quod subditur ratio magnificandi quia tu.
Dicit igitur: dicentes, dignus es domine, per praesidentiam
dominationis. Deus noster, per effectum creationis. Accipere
gloriam et honorem et virtutem, quod supra dixit benedictionem, idest
laudem virtutis: distinguitur ut supra. Vel gloriam, idest laudem
gloriosam ratione tuae bonitatis, et honorem ratione sapientiae, et
virtutem, idest laudem virtutis ratione potestatis. Item Haymon:
gloriam accepit quando tertia die resurrexit: honorem quando ascendi:
virtutem quando omnia subjecta sunt ei. Psalm. omnia subjecisti sub
pedibus ejus. Quia: quasi dicat: vere dignus es magnificari. Quia
tu, potest intelligibiliter sermo dirigi ad filium, vel ad totam
Trinitatem quae sola creavit omnia, creasti omnia. Eccles. 1,
unus est altissimus creator omnium omnipotens contra, quaedam fiunt de
materia. Respondeo. Omnia sunt creata, idest de novo facta, vel
immediate ut ea quae in principio mundi facta sunt simpliciter ex
nihilo, ut Angelus, caelum Empyreum et prima materia. Quaedam
mediate, ut ea quae sunt ex materia. Illa enim materia prima facta
fuit ex nihilo, ex qua est omnis alia materia particularis. Et
propter voluntatem tuam erant, in aeterna dispositione. Et creata
sunt, ex tempore, Joan. 1, quod factum est et cetera. Tangitur
igitur ejus potestas, cum dicitur, creasti omnia. Bonitas, cum
sequitur, et propter voluntatem tuam. Ex voluntate fuit quod voluit
disponere ab aeterno quae crearet in tempore. Sapientia, cum
subditur, erant. Glossa, in arce, idest in sapientia Dei. Item
bonitatis et sapientiae efficacia, quia quod disposuerat non remansit
inane. Unde subinfertur. Et creata sunt. Quaeritur: Haymon, si
erant quomodo creata sunt? Respondeo, dicendum: erant in
praedestinatione omnipotentis artificis, et creata sunt in opere
visibili.
|
|