|
Et vidi in dextera et cetera. Secunda pars est hujus visionis, in
qua videtur liber in dextera sedentis super thronum. Supra 2 ostendit
Joannes se vidisse Christum quiescentem in Ecclesia, et regnantem,
et ordinantem ipsam: hic autem ostendit se vidisse dispositionem, qua
ab aeterno Deus disposuit genus humanum redimere; quae non poterat
impleri nisi per Christum. Postea vero in tertia parte visionis
ostendit dispositionem ipsam esse completam per eundem patientem pro
salute hominum. Dividitur autem haec pars in quatuor. In prima
agitur de visione libri, in secunda de visione Angeli praedicantis,
et vidi Angelum: in tertia de desolatione Joannis lamentantis, et
ego flebam: in quarta de allocutione senioris consolantis, et unus.
In prima iterum primo ostendit ubi vidit. Secundo quid vidit,
librum. Tertio sub qua dispositione vidit, signatum. Dicit igitur,
et vidi in dextera, idest filio, per quem pater omnia fecit, Joan.
1, omnia per ipsum facta sunt. Sedentis, scilicet patris per
praesidentiam, inhabitationem et gubernationem. Super thronum,
scilicet Ecclesiam. Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam.
Librum, idest divinam dispositionem de hominis redemptione: ipse enim
filius est arx sive sapientia patris, in qua omnia sunt disposita, 1
Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Scriptum
intus, quia Deo totum cognitum plene. Et foris, secundum quod
ostendebatur hominibus manifestandum; quia prophetis antiquis patribus
fuit a Deo revelata divina dispositio in tempore complenda. Vel
secundum Glossam, obscure manifestantur in veteri testamento, aperte
in novo. Ezech. 2, vidi; et ecce manus missa et cetera.
Signatum, idest sigillatum, idest clausum, sicut aliquid sub sigillo
clauditur. Sigillis septem, quae infra determinantur, scilicet de
equo albo, rufo et nigro et cetera. Infra 6. Vel quod vidit librum
sub septem sigillis, potest intelligi multiplex mysterium humanae
reparationis et salutis: scilicet incarnatio sive conceptio,
nativitas, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio,
adventus ad judicium. Loquitur autem ad similitudinem alicujus
principis tenentis in manu librum clausum, et expectantem aliquem sibi
dilectum et specialem, per quem coram aliis publice legatur. Vel
liber ille est secundum beatum Gregorium, Scriptura sacra, in qua
scripta latebat divina dispositio de humano genere redimendo. In
dextera etc. ut prius: quia filius est lumen nostrum illustrans nos
per Scripturam. Scriptum intus, per intellectum spiritualem quantum
ad sapientes. Foris, per intellectum litteralem quantum ad
simplices. Vel, intus, quantum ad vetus testamentum quod occulte
agit de redemptione hominis. Foris, quantum ad novum ubi aperte.
Vel aliter. Gregorius, intus, quoniam invisibilia promittit:
foris, quia visibilia praeceptorum suorum rectificatione disponit.
Intus, quia caelestia pollicetur; foris autem quia terrena et
contemptibilia, qualiter sint vel in usu habenda, vel ex desideriis
fugienda, praecipit. Signatum sigillis septem, hoc est universis
obscuritatibus sive omnium mysteriorum intus latentium plenitudine
conscriptum. Vel septiformi spiritu qui Scripturam condidit clausam
et ipse aperuit. Vel septem sigilla possunt intelligi septem modi
loquendi in Scriptura: scilicet modus historicus, modus tropicus,
allegoricus, anagogicus, figurativus, ut in figuris veteris
testamenti: et sic in hoc libro, et in parabolis, ut cum dicitur
Christus petra et hujusmodi. Item modus absolutus: scilicet quando
res accipitur cum magno pondere et impletione, ut Exod. 3, qui est
misit me. Item dignativus, ut cum ex magna dignatione Dei ad justos
dicitur aliquid magnum, ut Psalm. ego dixi, dii estis. Et 1
Cor. 6, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Sed cum loquatur pro
statu ante humanam reparationem, ut patet ex sequentibus, quomodo
dicitur liber scriptus foris, id est apertus in novo testamento, cum
ante reparationem hominis nec divina dispositio esset aperte hominibus
manifestata, nec etiam Scriptura sacra? Respondeo. Dicendum, quod
liber ipse non signat divinam dispositionem vel sacram Scripturam pro
statu ante hominis reparationem: sed quod librum in sua visione vidit
scriptum foris, hic significabat manifestationem, non quae tunc
esset, sed quae futura erat tempore gratiae. 2 Cor. 3, nos autem
revelata facie et cetera. Et vidi. Hic ponitur visio Angeli: et
primo ostenditur desiderium antiquorum de redemptione hominis. Secundo
ostenditur impotentia creaturae ad opus creationis. Et nemo. Dicit
igitur, et vidi Angelum, idest quemcumque de sanctis prophetis, qui
erant Dei nuncii, fortem. Desiderio: vel fortem, longanimitate
expectationis. Et praedicantem, idest praedicando loquentem. Voce
magna, propter desiderium. Quis est dignus aperire librum? Idest
divinam dispositionem implere in opere humanae redemptionis. Tunc enim
manifestatur praeordinatio, cum impletur. Antiqui prophetae et patres
desiderabant adventum redemptoris, et prae nimio desiderio dolebant de
dilatione adventus. Et licet expectarent redemptionem, tamen quidam
ex eis quomodo et per quem fieret ignorabant; donec quibusdam, ante
quam fieret revelatum est. Lucae 10, multi prophetae et cetera.
Vel librum aperire, ipsa impletione humanae reparationis mysteria
veteris legis expositione, et solvere signacula ejus, sicut supra
multipliciter expositum est. Nemo, idest nulla creatura rationalis.
Neque existens in caelo, ut Angelus, neque in terra, ut homo in
corpore. Neque subtus terram. Ut animae justorum exutae; quia ante
adventum Christi, boni et mali descendebant ad Inferos. Job 17,
si sustinuero, Infernus domus mea est. Poterat aperire librum,
idest implere divinam dispositionem, redimendo mundum. Neque
respicere, idest perfecte intelligere: quia aeternam illam
dispositionem, nulla creatura plene intelligebat, antequam
impleretur. Vel, aperire librum, idest per effectum humanae
reparationis, exponere aliis secreta legis veteris, quae ejusdem
reparationis dispositionem continet. Neque respicere, idest
intelligere plene quo ad se: quia nullus perfecte capiebat, ante
Christi adventum, quanta esset gratia novi testamenti venturi quae in
veteri lege latebat. Gregorius super hunc locum: Scripturam sacram
solus redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo,
ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Nota
quod ex hoc quod dicitur, subtus terram, accepit argumentum Gregorius
quod Infernus est sub terra. Et ego. Hic primo ostenditur
lamentatio Joannis. Secundo, ordo lamentationis. Quoniam. Dicit
igitur. Et ego flebam multum, compatiens necessitati communi.
Quoniam nemo dignus inventus est. Quia omnes peccatores. Roman.
3, omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Aperire librum, idest
divinam dispositionem, vel Scripturam sacram per actum redemptionis.
Nec videre, idest perfecte intelligere, quia modus redemptionis et
gratia novi testamenti, licet intelligeretur a sanctis patribus, qui
Christum incarnandum et passurum expectabant, tamen non perfecte.
Iste fletus signat desiderium patrum. Nota Glossam hic in persona.
Et unus de senioribus. Hic primo tangitur persona consolationis. Et
unus de senioribus, de quibus supra 3, idest aliquis de antiquis
patribus sive prophetis, qui Christum venturum sciens consolatur
alios. Secundo ostenditur consolatio Joannis, dixit mihi: ne
fleveris, idest non dures in fletu, quia per considerationem
prophetiae antiquorum patrum, inveniri poterat consolatio. Unde
Genesis penultimo, non auferetur sceptrum de Juda. Psalm.
descendet sicut pluvia in vellus. Isaiae 33, dominus judex noster,
dominus legifer noster, dominus rex noster. Tertio ostenditur materia
sive causa consolationis. Ecce et cetera. Et primo ostenditur
dignitas redemptoris. Ecce. Nota est gaudii vel propinquitatis.
Leo, scilicet Christus qui leo fuit incarnatione, qui et deitatem
humanitate operuit, sicut cauda leo vestigia, ne Diabolus vel Judaei
divinitatem cognoscerent. Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus.
Item leo in progressu vitae, qui audacter arguebat peccatores.
Proverb. 30, leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit
occursum. Item leo in passione, quia triumphavit de Diabolo, sicut
leo triumphat de aliis animalibus. Numer. 24, non accubabit leo
donec devoret praedam. Rursus, quia leo dormit apertis oculis. Et
ipse mortuus est, divinitate vivente. Numer. 23, accubans
dormivit ut leo. Item leo in resurrectione, quia tertia die
resurrexit sicut leo, cum mortuus natus sit, tertia die voce patris
suscitatur. Genesis 49, catulus leonis Juda, ad praedam
ascendisti fili mi; hoc quantum ad passionem. Requiescens accubuisti
ut leo: hoc quantum ad resurrectionem. Item leo in aequitatis
distributione: haec est enim leonis natura, quod leo humilianti se et
prosternenti ad pedes suos mitem se praebet, stantem vero et
rebellantem prosternit: sic facit dominus. 1 Petri 5, Deus
superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Item leo in judicii
districtione. Amos 3, leo rugiet; quis non timebit? Secundo
tribus regalis, quae ostenditur in generali cum dicitur, de tribu
Juda. Hoc ad majorem rectitudinem et consolationem additur, ut non
solum nasciturus ostendatur; sed etiam de qua tribu. Fuit autem
dominus de tribu Juda, de qua fuit et virgo beata, ut habetur
Matth. 1: et fuit conveniens ut rex regum de tribu regia
nasceretur. Hebr. 7, manifestum est quod ex Juda ortus est
dominus, de qua tribu nihil de sacerdotibus locutus est Moyses.
Ostenditur etiam in speciali cum sequitur, radix David, quia ipse
est radix et principium procedens de stirpe. Vel, radix secundum
divinitatem ipsius David, et etiam secundum humanitatem; scilicet
inquantum credebatur incarnandus: quia inquantum credebatur
incarnandus, ministrabat gratiam antiquis patribus: sicut radix ramis
ministrat humorem. Augustinus in Hyponosticon, omnes sancti qui ante
adventum fuere incarnationis domini nostri Jesu Christi, fide non
alia, nisi quae nunc est, salvi facti sunt. Tertio, ostenditur
passio triumphalis vicit, idest Diabolum vincet, scilicet per vim
passionis. Isaiae 63, ego qui loquor justitiam. Aperire, idest
ad hoc aperiat librum, idest divinam dispositionem de redimendo genere
humano, quam manifestavit, et esse piam, amandam, ac venerandam,
ostendit cum ipsam redemptionem implevit. Et solvere septem
signacula. De quibus et quorum solutione habetur infra 6, et vidi
quod aperuisset. Vel, septem signacula sunt illa septem, sub quibus
dispositum fuit ab aeterno redemptionem esse perficiendam; scilicet
incarnatio, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio,
adventus ad judicium. Aliter. Librum, idest Scripturam sacram.
Et solvere septem signacula ejus, id est universa mysteria, sive
secreta: quia cum in Scriptura legeretur de incarnatione et passione
et resurrectione et ascensione sub obscuritate; haec non plene
intelligerentur, nisi implerentur: quod per solum Christum factum
est. Gregorius super hunc locum: ipse librum aperuit et signacula
ejus solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo et ad caelos
ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et vidi,
tertia pars est visionis, scilicet de agno aperiente librum. Hic enim
ostenditur quomodo leo vicit, et quomodo completa est redemptio generis
humani, de qua supra sermo fiebat. Haec autem pars tria continet.
Primum est descriptio aperientis. Secundum acceptio et apertio
libri, et venit. Tertium gratiarum actio pro redemptione generis
humani, et cum aperuisset librum. Apertor autem libri, scilicet
dominus Jesus, describitur multipliciter. Primo quantum ad
redemptionis generalitatem: unde dicitur, et vidi, sicut ille senior
praedixerat, et ecce. Nota etiam praesentiae. In medio throno: sic
tangit ipsum corpus Ecclesiae, quae est thronus, super quam sedet
dominus. Deinde tangit quaedam principalia membra Ecclesiae:
scilicet et praedicatores: unde dicit, et in medio quatuor animalium,
idest praedicatorum, quorum est praedicare per quatuor partes orbis.
Item etiam praesidentes sive pastores: unde sequitur: et in medio
seniorum, idest pastorum, qui debent esse maturi, et vita, et
sapientia. Per hoc quod vidit agnum sic in medio, ostensum est quod
redemptionem fecit generaliter, quantum est de se. 2 Corinth. 5,
et pro omnibus mortuus est Christus et cetera. Secundo, quantum ad
innocentiae sanctitatem. Agnum, idest innocentem Christum. Joan.
1, ecce agnus Dei. Iste est agnus qui fuit victimatus pro
liberatione hominum. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel
argento et cetera. Tertio quantum ad victricem pietatem, stantem, in
signum quod suos juvare paratus est. Nota quod supra 2 vidit eum
ambulantem. Item sedentem, supra 4. Item stantem, hic.
Ambulat, dum dona distribuit; sedet, cum merita dijudicat; stat cum
se ad adjuvandum paratum demonstrat. Act. 7, ecce video caelos
apertos et cetera. Quarto, quantum ad reparatam caritatem, ex qua
mori voluit, tamquam occisum, cum vere mortuus sit. Item si
occisus, quomodo stans? Respondeo ad primum secundum Glossam, quod
tamquam occisum dicitur, non quia non sit mortuus vere; sed quia
mortuus secundum humanitatem, vivebat secundum divinitatem: vel quia
horaria fuit ejus mors, quia die tertia resurrexit. Vel tamquam,
accipitur ut expressivum virtutis: sicut Joannis 1, gloriam quasi
unigeniti a patre. Ad aliud: quod stare ostensus est, quantum ad
divinitatem: occisus quantum ad humanitatem. Vel quia ex morte est
causa adjutorii. Quinto, quantum ad dominativam potestatem, habentem
cornua septem, idest universam potestatem, quia per cornu potestas
sive fortitudo signatur. Danielis 7, potestas ejus potestas
aeterna, quae non auferetur. Psal. et dominabitur a mari usque ad
mare. Vel, cornua septem, idest universam victoriam justorum, sive
victoriam justorum in septem aetatibus existentium; quia omnis justorum
victoria ab ipso est. 1 Corinth. 15, Deo autem gratias qui dedit
nobis victoriam per Jesum Christum dominum nostrum. Vel, cornua
sunt eminentiores justi, ut habetur in Glossa. Sexto quantum ad
communicativam sui bonitatem; quia ex bonitate communicat nobis dona
spiritus septiformis. Et oculos septem, idest spiritum septiformem in
donis, sive dona spiritus septiformis, quae dicuntur oculi; quia
animam oculatam et videntem ac illuminatam reddunt. Zachariae 3,
super lapidem unum, septem oculi sunt, qui sunt septem spiritus Dei:
quasi dicat: per illos septem oculos signatur spiritus septiformis in
donis quae misit dominus in omnem terram, quantum in se fuit, quando
per apostolos et discipulos omnibus gratiam spiritus sancti obtulit ad
illuminationem animarum; quia in omnem terram exivit sonus eorum. Sed
quaeritur, quare senior praedicens mysterium reparationis, vocat
leonem, Joannes vero nominat agnum, referens visionem? Respondeo.
Quia superius agebatur de impotentia hominum et Angelorum ad humanam
reparationem implendam: et ideo ibi Christus, qui potens fuit ad
eamdem reparationem, recte leo dicitur, in judicium potestatis.
Joannes vero, quia de ejus potestate, sub nomine leonis tetigerat,
ejus sanctitatem et innocentiam voluit ostendere; et ideo agnum
nominavit: quia per hoc monstratur quod non pro se, sed pro homine
passus est. Item de hoc quod dicitur, qui sunt septem spiritus Dei
missi in omnem terram: quia spiritus sanctus ubique est, ergo mitti
non potest. Ambrosius, in libro de spiritu sancto: spiritus sanctus
non habet circumscriptam virtutem, qui in omnibus et ubique semper
est. Item, cum plurimi remanserint infideles, quomodo missus est
spiritus sanctus in omnem terram? Respondeo. Missio in creaturis
multa importat: scilicet minoritatem missi respectu mittentis.
Mutationem loci. Auctoritatem mittentis respectu missi. Intentionem
alicujus effectus vel alicujus facti, si sit missio ordinata.
Minoritas non notatur in spiritu sancto cum dicitur mitti a patre et
filio in corda hominum: aequalis enim est patri et filio quia idem
Deus; tres enim personae coaeternae sibi sunt et coaequales; quia
pater et filius quicquid habent dant spiritui sancto procedenti, et
ideo minor esse non potest. Item nec mutatio loci; quia ubique est.
Sed auctoritas ostenditur in patre et in filio, respectu spiritus
sancti, cum dicitur mitti; quia ab eis procedit: et ideo ab utroque
mittitur. Nec ex illa auctoritate sequitur quod sit minor: quia illa
auctoritas non potest esse minoris virtutis, secundum rationem
originis. Unde Augustinus in libro de Trinitate, non ideo
arbitrandum minorem esse filium quia missus est a patre; nec ideo
minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius; sive enim
propter visibilem creaturam, sive potius propter principii
commendationem, non propter inaequalitatem vel parilitatem vel
dissimilitudinem substantiae, in Scripturis haec posita
intelliguntur. Similiter in missione quartum intelligitur; scilicet
intentio alicujus boni. Dicitur enim mitti ratione justificationis,
et illuminationis internae, et ratione inhabitationis, ut scilicet
inhabitet in anima ut in suo templo. Nota tamen quod missio de qua hic
loquitur, non intelligitur missio completa, quantum ad omnes
habitatores terrae, quod scilicet omnibus fuerit datus spiritus
sanctus, sed quod omnibus fuerit oblatus, dum apostoli in omnem terram
verbum fidei portaverunt. Vel, potest dici quod in omnem terram
missus est, quantum ad aliquos qui de omni terra crediderunt et
susceperunt spiritum sanctum. Per hoc patet ad secundum. Et venit.
Hic agitur de acceptione libri, et innuitur apertio. Et venit,
scilicet agnus ad cognitionem hominum per carnem quam assumpsit, et
accepit librum, idest potestatem sive auctoritatem libri aperiendi, de
dextera sedentis in throno, idest a se Deo, ipse homo. Ipse enim
secundum quod homo, auctoritatem et virtutem redimendi genus humanum
habuit a se ipso in quantum Deus. Et est intelligendum quod librum
aperuit quia scilicet mortem sustinuit, et sic est divina dispositio
completa et sacra pagina reserata. Unde sequitur, et cum aperuisset.
Sed quare potius ostensus est accepisse a se inquantum Deus, quam a
patre, vel spiritu sancto? Item quare pater potius dicitur sedere
super thronum? Respondeo ad primum, quod hoc est quia ipse filius est
incarnatus ad redimendum genus humanum, et ipse incarnatus dabat suae
virtutem humanitati ad negotium reparationis humanae: et ideo potius
dicitur ipse secundum quod homo accepisse librum a se Deo; quia nulla
alia persona est ad redemptionem incarnata. Unde verbo recte
appropriatur datio libri, licet a tota Trinitate librum acceperit
Christus homo. Vel quia in ipso filio disponuntur omnia ab aeterno
tamquam in arte et sapientia patris, recte liber accipitur ab eo: unde
supra eodem dicitur quod in dextera sedentis erat liber. Vel si liber
accipitur pro Scriptura, recte ei appropriatur cui et sapientia. 1
Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ad aliud
dicendum, quod est propter auctoritatem quae est in patre, respectu
filii et spiritus sancti; non quia sit dignior vel potentior, cum
personae sint sibi coaequales: sed quia origo; quia ab eo emanant,
ita tamen quod totum accipiunt; et ideo est summa aequalitas. Vel
quia ei appropriatur potentia: sedere autem in throno potentiam et
imperium dicit, respectu creaturae: tamen tota Trinitas in throno
sedet secundum virtutem. Et cum aperuisset. Hic ostenditur gratiarum
actio. Et primo ut est exhibita ab hominibus. Secundo ut ab
Angelis, et vidi et audivi. Tertio ut communiter ab omnibus, omnes
audivi. Gratiarum autem actio exhibita ab hominibus describitur
multipliciter. Primo, quantum ad reverentem humiliationem, et cum
aperuisset librum, idest divinam dispositionem implesset, per actum
redemptionis. Vel, librum, idest Scripturam sacram, quatuor
animalia, idest universi praedicatores, quorum praecipue est Dei
bonitatem magnificare, et vigintiquatuor seniores, idest praelati,
sive judices universi. De hoc magis dictum est supra. Ad tales
pertinet extollere beneficia Dei. Ceciderunt coram agno, idest
reverentiam dederunt cum humilitate, sentiendo de se humilia.
Gregorius, origo virtutis humilitas est: illa in nobis virtus
veraciter pullulat, quae in radice propria, idest in humilitate
perdurat. Coram agno, dicit; quia ex consideratione agni pro nobis
passi oritur affectio humilitatis. Secundo, quantum ad vitiorum
mortificationem. Habentes singuli cytharas, idest mortificationem
vitiorum et concupiscentiarum. In cythara, est lignum et chorda: per
lignum signatur crux Christi, per chordas caro justorum secundum
diversa membra; ut sint plures chordae: quae extenduntur in ligno,
quando ad imitationem crucis austeritate, passionum dulcore, in
auribus Dei melodiam reddunt. Galat. 5, qui Christi sunt, carnem
suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Nota quod dicit,
singuli: quia quilibet debet accipere poenitentiam sibi congruam.
Lucae, 9, si quis vult post me venire et cetera. Ad fugiendum
autem voluptatem et mortificandam carnem efficaciter movet et adjuvat
magnus amor ad Deum. Unde Gregorius. Vere Deum diligimus, si ad
mandata ejus nos a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per
illicita desideria defluit, perfecte Deum non amat, quia ei in sua
voluntate contradicit. Tertio, quantum ad virtuosam dilectionem, et
phialas, idest chorda lata per virtutem dilectionis, quae se extendit
ad inimicos diligendos. Phialae enim sunt quaedam vasa lata et
lucida, a hyali Graece quod est vitrum Latine. Latitudo debet esse
amoris in affectu, lux caelestis cognitionis in intellectu. Psal.
latum mandatum tuum nimis. Gregorius, nihil Deo sine concordia
placet. Aureas, propter caelestem sapientiam, quae animam fulgere
faciens dirigit ad diligendum et exhibendum debitum effectum, et ad
servandum eamdem contra bellum tentationum; vel contra injurias sive
molestias, et ad alia bona salutis. Prov. 12, lex sapientiae fons
vitae. Vel aureas, dum propter Deum diliguntur inimici, vel omne
quod diligitur; quia ex hoc dilectio inimicorum et amicorum et ipsius
Dei habet pretium et valorem apud Deum; scilicet cum propter Deum
diliguntur; sicut aurum dat vasi valorem et decorem. Gregorius, si
quis quaelibet amat, sed propter Deum non amat; caritatem non habet,
sed habere se putat. Caritas autem vera est, cum et in Deo diligitur
amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Quarto, quantum ad
orationis devotionem, plenas odoramentorum, idest devotarum
orationum. Oratio enim maxime et principaliter in corde. Talis
phiala multum placet in oculis Dei, idest mens plena et affluens
orationis devotione. Et ideo ipsa oratio odoramentum dicitur, quia ad
modum thuris odoriferi ascendit ad Deum et in ejus facie suaviter
redolet. Psal. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo;
ut exponens subdit, quae sunt, per significationem, orationes
sanctorum, idest justorum; quia tales sunt efficaces. Proverb.
15, longe est dominus ab impiis, et orationes justorum exaudit.
Quinto quantum ad laudis magnificationem, et cantabant. Et primo
describitur haec laus quantum ad jucunditatem, quae erat tum ex parte
laudantium, unde cantus vocatur, et cantabant, idest cum cantico et
gaudio dicebant canticum. Tum ex parte materiae laudis: unde dicit,
novum, quia de novo quod contingit, quia inventus est qui librum
acciperet et aperiret. Item quia facta est novitas in genere humano
prius vetusto; et ideo canticum est novum, et ita jucundum. Novus
rex, nova lex, novus dux, nova lux, nova sunt omnia. Psal.
cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit. Secundo
describitur quantum ad tenorem, dicentes: dignus. Ubi primo
magnificatur quantum ad dignitatem ex parte sui. Secundo quantum ad
caritatem sive bonitatem respectu nostri, quoniam occisus, dicit
igitur, dicentes: dignus es domine. Dominum vocant, quia servos se
agnoscunt, propter emptionem. 1 Corinth. 6, non estis vestri:
empti enim estis pretio magno, unde serviendum est ei. Colossen.
3, domino Christo servite. Deus. Dominus, per potestatem
dominationis, Deus per essentiam deitatis; hoc enim confitetur
devotio fidei de Christo, scilicet imperium potestatis, et naturam
deitatis; et ex hoc exurgit in dulcissimum affectum; quia tantus ac
talis ipse qui Deus est, tantum se humiliaverit, tantam caritatem
exhibuerit. Roman. 12, qui est Deus benedictus et cetera.
Dignus es accipere librum, divinae dispositionis, sive sacrae
Scripturae. Sed hic est dubitatio, quia jam librum acceperat agnus,
ut supra dicitur, quomodo ergo dicitur dignus accipere? Item jam
occisus erat, et ita jam librum non solum acceperat, sed etiam
aperuerat: quid ergo est quod dicitur? Respondeo. Potest dici quod
jam librum dispositionis divinae, sive Scripturae sacrae acceperat,
quantum ad auctoritatem redimendi hominem, ut supra dictum est in
litera. Item et quantum ad ipsius redemptionis exequutionem; quia
librum jam aperuerat. Jam enim occisus erat sicut sequitur, sed
nondum acceperat librum, quantum ad completionem ejus quod de divina
dispositione sive Scriptura sacra complendum erat; scilicet quantum ad
sigillorum apertionem, quae nondum erat facta. Loquitur enim haec
visio pro statu Ecclesiae primitivae, post passionem, antequam facta
essent ea quae dicuntur in capite sequenti: unde sequitur de sigillorum
apertione, infra 7. Quasi dicat: cum jam tam ineffabilem caritatem
exhibueris, quod nos tuo sanguine redemisti, et per ipsam redemptionem
reges et sacerdotes fecisti: dignus es ut quod restat compleas, idest
sigilla aperias: quod de nullo alio dici potest. Per praedicta patet
responsio ad objecta. Vel potest intelligi de acceptione libri jam
facta: et hoc modo per hoc quod dicitur: dignus es accipere librum,
notatur praesens responsum, sicut infra eodem: dignus es accipere
virtutem. Glossa, immunitatem a peccato: et tamen illam acceperat.
Et secundum hoc est sensus: dignus es etc.: quasi dicat: vere
dignus eras librum accipere quem accepisti, et solvere signacula,
idest mysteria sive secreta ejusdem libri manifestare, propter
caritatem et pietatem quam tunc habebas; sed nondum ostendebas, quam
jam manifestasti, quia occisus es. Et ita secundum hunc modum ponitur
consequens pro antecedenti, scilicet effectus caritatis pro ipsa
caritate. Dicit enim, dignus es, ac si pro praesenti illo tempore in
quo librum accepit, dignus fuisti accipere de dextera sedentis in
throno. Sed sic loquitur non sine causa; quia adhuc eadem dignitas
manebat, quia eadem caritas et bonitas quae erat ratio illius
dignitatis. Quoniam occisus es etc., idest quia maximam caritatem et
pietatem habebas, quam prius latentem ostendisti, quoniam occisus es.
Sic ergo magnificatur quantum ad dignitatem ex parte sui. Secundo
magnificatur quantum ad bonitatem sive caritatem respectu nostri, quia
manifestavit quod dignus fuerat accipere librum: unde sequitur,
quoniam et cetera. Bonitas autem et caritas ejus manifestata est in
sua passione, per quam sumus redempti. Unde primo ostenditur passio
salutaris. Secundo fructus sive effectus passionis. Et redemisti:
qui effectus est duplex: scilicet humana reparatio, per pretii
solutionem. Item reparatorum nobilitatio, per gratiae collationem.
Et fecisti. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: vere dignus es
quoniam etc., expone et intellige juxta primum vel secundum modum
praemissum, occisus es, hoc autem fuit ex ineffabili et inestimabili
caritate. 1 Joan. 3, in hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam
ille pro nobis animam suam posuit. Rependenda est ergo ei dulcis
dilectio. Unde beatus Bernardus in libro de diligendo Deo: dignus
plane qui redemit, praesertim si advertatur, quis, quos, quantum,
amaverit. Et redemisti nos, qui sub peccato et sub manu Diaboli
captivati eramus. Matth. 20, filius hominis non venit ministrari,
sed ministrare. Deo, idest ut Dei essemus qui Diaboli eramus
servi. Et ideo non debet homo convertere redemptionem in opus
Diaboli, quae facta est ad opus Dei. 1 Corinth. 6, non estis
vestri, empti enim estis pretio magno, glorificate etc., in sanguine
tuo, qui est pretium impretiabile. 1 Petri 1, non corruptibilibus
auro vel argento et cetera. Et ideo cavendum est, ne fiat per
peccatum injuria tanto amatori; quia cum magna esset injuria, magna
esset vindicta. Hebr. 10, horrendum est incidere in manus Dei.
Ut autem ostendatur latitudo et efficacia redemptionis, subjungitur,
ex omni tribu. Haec sic possunt distingui. Nam tribus dicitur
secundum remota principia generationis. Et dicitur tribus a tribus
ordinibus, ut in tribus filiis Noe. Genesis 6, in tribus autem
ordinibus unius tribus sunt septuaginta duae. Unde sequitur: et
linguis, idest ex eis qui in uno idiomate communicant. Item in una
lingua sunt multi populi, sicut in una provincia sunt multi populi
secundum diversas partes regionis: unde sequitur, et populo. Item in
uno populo quandoque sunt diversae nationes, idest homines diversarum
nationum, sicut legitur Act. 2, erant autem in Jerusalem
habitantes viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est.
Natione, dicitur hic multitudo hominum secundum diversas patrias in
quibus nati sunt. Vel natio potest hic notare conditionem hominum in
qua sunt nati, ut servus, liber, nobilis et ignobilis. Et ita ad
ostendendum efficaciam passionis, descenderunt per gradus a tribu ad
linguam et sic ulterius. 1 Joan. 4, pater misit filium suum
salvatorem mundi. Sed dubitatio est quare dicit, Deo, quia etiam
existentes sub peccati jugo sunt sub divina dominatione. Item quare
sit talis distinctio inter Christum et Deum, tu redemisti nos Deo,
cum ipse sit Deus unus cum patre, sicut praemittitur: dignus es
domine Deus et cetera. Respondeo. Ad primum dicendum, quod de
divina dominatione super homines est loqui dupliciter. Aut quantum ad
dominium potestatis ex parte Dei. Aut quantum ad subjectionem
voluntatis ex parte hominis. Primo modo, ante redemptionem erant
homines subjecti divinae dominationi, quia Deus et bonorum et malorum
dominus est, velint nolint: Esther 12, Deus omnium es. Sed non
secundo modo, scilicet per voluntariam subjectionem: quia quasi tunc
omnes serviebant erroribus, vel aliis peccatis. Luc. 1, benedictus
dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
suae. Et sequitur, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum
liberati serviamus illi. Et sic loquitur hic. Item dominatio divina
potest esse super homines dupliciter: aut communicante dominio
peccati, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati, Joan.
8: aut non. Primo modo ante reparationem dominabatur Deus
hominibus, quia subjecti erant homines dominio peccati omnes
universaliter, secundum aliquem modum: scilicet vel quantum ad
culpam, vel quantum ad poenam sive reatum poenae ad minus, scilicet
carentiae divinae visionis. Rom. 3, omnes peccaverunt et cetera.
Post reparationem autem super eos qui perfecte sibi adhaerent dominatur
secundo modo, scilicet quia culpa mortalis eos non premit nec reatus
poenae sensibilis, nec reatus carentiae divinae visionis. Rom. 6,
exhibete vos Deo et cetera. Sequitur, peccatum enim vobis non
dominabitur. Et quantum ad hoc loquitur hic cum dicit: redemisti nos
Deo: ut scilicet nobis non dominetur nisi Deus, qui ante jugo
peccati subjiciebamur. Rom. 13, in hoc enim Christus mortuus est
et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Ad secundum
dicendum, quod hoc propter carnem assumptam, propter quam etiam ipse
Christus differebat a se Deo: et sic quod dicitur, Deo, potest
intelligi de ipsa Trinitate. Vel propter personalem distinctionem
quae est inter filium et patrem, cui soli quandoque Scriptura
attribuere videtur illud quod etiam aliis personis convenit ratione
auctoritatis: et sic hoc quod dicitur, Deo, stat pro patre. Juxta
hoc quod jam dictum est, intelligitur quod dicitur Ephes. 5, omnis
fornicator aut immundus et cetera. Item objicitur de hoc quod
dicitur: ex omni tribu etc.: quia dicitur 2 Corinth. 5, et pro
omnibus mortuus est Christus; ergo non debuit dici quod ex omni
tribu, sed omnem tribum. Respondeo, dicendum: de redemptione facta
per passionem Dei est loqui dupliciter: aut secundum sufficientiam:
et sic passio redemit omnes, quia quantum est de se omnes liberavit:
omnibus enim redimendis et salvandis sufficiens est, etiam si essent
infiniti mundi, ut dicit Anselmus 2 libro cur Deus homo, cap.
14: aut secundum efficientiam: et sic non omnes redemit per
passionem, quia non omnes adhaerent redemptori; et ideo non omnes
habent efficaciam redemptionis: et sic accipitur quod hic dicitur
simpliciter et illud, Matth. 26, hic est sanguis meus novi
testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et
fecisti. Hic ostendit nobilitatem reparatorum per gratiae
collationem. Ostenditur autem dupliciter justorum dignitas:
scilicet, dignitas regalis in superando vitia, dignitas sacerdotalis
in agendo bona. Primo ergo tangitur nobilitas dignitatis regalis. Et
fecisti nos Deo nostro regnum; idest tales per gratiam, ut regnemus
per triumphum de vitiis ut Deus regnet in nobis. Sed quare dicit
regnum potius quam reges? Respondeo. Per hoc signatur perfectio
triumphi de vitiis. Item quia per hoc plus importatur: scilicet quod
nos contra vitia potentes sumus, et sic regnamus. Item quod Deus in
nobis regnat. Secundo nobilitas dignitatis sacerdotalis. Et
sacerdotes, idest tales qui Deo offeramus nos et omnia nostra in
sacrificium, et pro aliis oremus. Supra primo, fecisti nos regnum et
sacerdotes et cetera. Tertio fit replicatio primae nobilitatis,
scilicet regalis, quia per illam conservatur alia dignitas: quia nisi
vincatur peccatum omnia foedantur. Unde sequitur: et regnabimus super
terram, idest super terrenitatem. Unde de justis dicit Gregorius,
in moribus reges sunt, quia se ipsos regere sciunt. Vel super terram
viventium. Rom. 5, abundantiam gratiae et cetera. Et vidi. Hic
ponitur gratiarum actio secundum quod est exhibita ab Angelis. Tria
autem continet haec pars. Primum est laudantium descriptio, tum
quantum ad dignitatem, tum quantum ad locum, tum quantum ad
numerositatem secundum eorumdem devotionem, voce magna dicentes.
Tertium laudis tenor, dignus. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat:
non solum vidi praedicatores ex suo officio testificantes beneficium
humanae reparationis, sed etiam Angelos: et hoc est quod dicit: et
vidi, et audivi vocem Angelorum multorum. Gaudent enim Angeli de
humana reparatione, cum gaudeant etiam de uno peccatore poenitentiam
agente, Luc. 15. Angelorum inquam existentium, in circuitu
throni, idest Ecclesiae, et animalium, idest praedicatorum. Et
seniorum, idest pastorum aliis sapienter et mature praesidentium, quia
tam super minores quam supra majores custodes vigilant Angeli.
Psalm. montes in circuitu ejus. Erat numerus eorum millia millium,
idest plurima millia: quasi dicat: eorum numerus erat maximus: tali
enim modo loquendi designatur multiplicitas numerositatis, sicut et
Danielis 5, millia millium et cetera. Sed objicitur, quia dicit,
vidi etc. cum vox sit invisibilis. Item numquid Angeli habent
vocem? Quod sic videtur per haec verba. Item 1 Corinth. 12, si
linguis hominum loquar et Angelorum. Contra, quia non habent organa
vocis. Respondeo ad primum. Haymon, vox videri non potest, sed
videre ponitur pro intelligere: supra primo. Et conversus sum ut
viderem vocem. Vel vidit Angelos, audivit vocem. Ad aliud
dicendum, quod vox, loquendo proprie, est sonus sensibilis prolatus
organo corporali. Unde proprie vocem non habent Angeli, nisi quando
assumunt corpora. Potest tamen eorum locutio quam habent secundum se
dici vox, scilicet vox spiritualis: in ipsis enim est locutio
spiritualis quae fit ad alios Angelos per quosdam nutus spirituales
quos habent loco vocis. Unde Damascenus 2 Lib. cap. 3, lumina
intellectualia sunt Angeli, non lingua et auditu indigentia, sed et
sine sermone voce prolato tradentia sibi invicem consilia et
intelligentias. Si ergo Angelus loquatur Angelo vel animae sine
corpore assumpto, utitur nutibus spiritualibus pro voce. Locutio
autem Angeli ad Deum est cogitatio vel desiderium expressum: unde
laus Angelorum sine corpore assumpto, est admiratio divinae
bonitatis. Unde dicit Gregorius super hunc locum: aliter loquitur
Deus ad Angelos, aliter Angeli ad Deum. Deus Angelis loquitur,
cum eis voluntas ejus intima videndo manifestatur: Angelorum vox in
laudem conditoris, est ipsa admiratio intimae contemplationis. Ad
illud quod dicitur in litera, dicendum, quod vox illa quam audivit,
non fuit corporalis, sicut nec visio. Ad aliud dicendum, quod
proprie loquendo, Angeli de sua natura non habent linguas, quia
lingua est instrumentum corporeum: sed secundum quemdam modum dicuntur
habere linguas, quia suo modo spirituali loquuntur. Item objicitur,
quia dicit, numerus. Contra. Job 25, numquid est numerus militum
ejus? Respondeo: simpliciter sunt Angeli sub numero, Sap. 11,
omnia in mensura et numero: sed nobis est ille innumerabilis, propter
multitudinem: et sic accipitur illud Job, voce magna dicentium, quia
de re magna et magna devotione affecti, admirando divinam bonitatem.
Gregorius super hunc locum: per hoc quod super semetipsos respiciunt,
in motum admirationis surgunt. Dignus: ponitur hic tenor laudis: et
primo ponitur laus per relationem ad differentem statum Christi.
Secundo per relationem ad subjectionem creaturae multiplicitatis. Et
omnem creaturam. Quantum ad differentem autem statum Christi ponitur
multiplex laus. Primo quantum ad statum incarnationis circa quam
posuit et dicuntur tria. Virtus, quantum ad corpus, quia non habuit
in corpore fortitudinem, unde est infirmitas corporalis et culpa
originalis in anima, divinitatem, quantum ad verbum unitum,
sapientiam, quantum ad animam. Secundo quantum ad passionem et
fortitudinem. Tertio quantum ad resurrectionem: circa quam duo
tanguntur: scilicet claritas, honorem. Item impassibilitas.
Gloriam. Haec duo sunt in corpore glorificato principalia. Quarto
quantum ad ascensionem. Et benedictionem: quia tunc complementum
divinae benedictionis accepit quantum ad humanitatem. Vel
benedictionem propter exaltationem ad dexteram patris. Dignus est
accipere virtutem, ut ex parte carnis non sit infirmitas inclinans ad
peccatum, Glossa, immunitatem a peccato. Augustinus, 10 Lib.
super Genes. Nec caro sua erat caro peccati, sed similitudo carnis
peccati. Et divinitatem per unionem, idest dignus est unione sui,
idest suae humanitatis ad divinitatem. Ipse verus Deus est, licet
passus et mortuus secundum carnem fuerit, Isa. 45, vere tu es
Deus absconditus. Sed quomodo dicitur: dignus es accipere virtutem
et divinitatem, cum jam in incarnatione accepisset? Item quare dicit
Glossa de congruo, non de merito? Respondeo. Ad primum potest dici
quod praesens confusum notatur; et intelligitur illud dignus ei etc.
pro statu incarnationis, sicut et illud supra, dignus es domine Deus
accipere librum et cetera. Sic autem loquitur, quia eadem dignitas
manebat in Christo. Vel potest sic intelligi: accipere, idest quod
accepisti dignus es semper habere et hoc est, quia libero arbitrio,
nihil distortum: unquam commisit, et boni usus perfectionem habuit
plenissimam. Et iste sensus intellectivus confirmatur ex hoc quod
adjungitur, qui occisus est: per hoc enim videtur dici dignus qui
occisus est, sicut et supra, dignus es domine Deus etc., quoniam
occisus est et cetera. Ad aliud potest dici, quod Christus ex parte
carnis et animae dignus fuit de congruo, propter singularem
sinceritatem et donorum plenitudinem unione ipsius carnis et animae ad
divinitatem, ex qua fuit plena immunitas a peccato in tota ejus vita et
fortitudo et sapientia: tamen illam unionem non minuit, ut in unitate
personae uniti filii Dei singulariter assumpta esset. Si autem
secundum modum praemissum intelligatur illud quod dicitur in litera,
dignus est accipere, idest acceptam habere semper, potest intelligi
Glossa sub hac ratione, quia Christus in quantum homo dignus est
semper habere illam unionem, et quae ex ea sequuntur, dignitate
congrui: quia cum nihil offensae unquam commiserit et plenitudinem
meritorum et perfectam charitatem habuerit quam in passione ostendit:
non congruit illam unionem dissolvi. Sicut autem nullum meritum se
unquam, proprie loquendo, potuit extendere ad ipsam unionem: sic
potest dici quod nec ad ejusdem conservationem. Si autem objiciatur
contra primum modum intelligendi Glossam, quod simul fuit conceptio
carnis et creatio animae, cum ipsa unione, utriusque dignitatis fuerit
ad unionem: item sinceritas et donorum plenitudo simul fuerint cum illa
unione; ergo per hoc non fuit dignitas ad unionem praedictam.
Respondendum est quod simul fuerunt haec omnia simultate temporis, non
naturae. Prius enim ordine naturae intelligitur res et similiter ejus
dispositio qua uniatur. Et sapientiam, per quam omnia novit etiam
secundum quod homo, Luc. 2, puer autem crescebat et confortabatur
plenus sapientia. Et fortitudinem, per quam Diabolum stravit. Job
9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Et honorem et in
resurrectione admirabilem claritatem. Gloriam per impassibilitatem.
Psalm. gloria et honore coronasti eum domine. Et benedictionem, in
ascensione, ut supra expositum est. Vel benedictionem, quia per
ascensionem suam nobis ingressum vitae paravit: propter nos enim
ascendit; et ideo bene dicendum est ei, Hebr. 6, praecursor pro
nobis introivit Jesus. Gregorius, dominus Jesus redemptor noster
per mortem ac resurrectionem ascensionemque suam, nos ad immortalitatem
et ad superna gaudia reduxit. Et omnem creaturam, idest subjectionem
et laudem omnis creaturae. Tum creaturae rationalis quae vel est in
caelo, unde dicitur: quae in caelo est, ut Angeli et animae beatae:
vel super terram, unde sequitur, et quae super terram, ut homines
mortales: aut sub terra, unde subditur: et subtus terram, scilicet
animas exutas quae in Inferno sunt, et Daemones. Philipp. 2,
dedit illi nomen quod est super omne nomen. Tum creaturae
irrationalis: unde sequitur, et mari, idest subjectionem maris. Et
quae in eo sunt, ut pisces; quia Christus homo omnibus dominatur.
Et si posset fieri, dignum esset ut ipsum mare et quae sunt in eo, et
omnia alia irrationabilia et rationabilia pro humana redemptione ei
gratias cantarent. Unde et pro redemptione tunc nondum facta, sed
futura, dicitur in Psalm.: laudent illum caeli et terra: mare et
cetera. Loquitur autem de mari, quia magna creatura, et multum
apparet in eo divina potentia. Unde in Psalm. qui descendunt mare in
navibus etc. ipsi viderunt mirabilia ejus. Vel virtus, dicitur
quantum ad tentationum exsufflationem, divinitas quantum ad ineffabilem
unionem, ut dictum est. Sapientia quantum ad modi exquisitionem.
Job 26, prudentia ejus et cetera. Fortitudo quantum ad ipsam
redemptionem sive passionem, ut prius dictum est. Honor quantum ad
magnificam resurrectionem. Gloria quantum ad sublimem ascensionem.
Benedictio, quantum ad fidelium multiplicationem, in qua magis et
magis effertur benedicendus. Omnes audivi. Hic describitur gratiarum
actio quae est communiter exhibita ab omnibus: et primo ostenditur
laudis exhibitio. Secundo exhibitae confirmatio, et quatuor. Dicit
igitur. Omnes audivi, tam animalia quam seniores et Angelos, ut
esset laus plenior. Psalm. benedicite domino omnia opera ejus.
Dicentes, sedenti in throno, idest quiescenti et regnanti in
Ecclesia, scilicet, Trinitati, et agno, quia tam potenter
Diabolum in passione vicit, quia de sua resurrectione et ascensione
debetur laus toti Trinitati et ipsi Christo secundum humanitatem,
quia in omnibus procuravit nostram salutem. Ponitur autem secundum hoc
prius laus pro ascensione, deinde pro resurrectione, tertio pro
passione; quia magnificentia plus apparuit in ascensione quam in
resurrectione; et in utroque, quam in passione. Sed quare dicitur
potestas sit sedenti in throno et agno? Videtur enim frustra dictum,
quia sine hoc est ei potestas: nec propter hoc habet potestatem, vel
potestatis crementum. Respondeo. Hoc dicitur ad ejus magnitudinem:
non ut per hoc sit ei major potestas, sicut nec nostra benedictio vel
laus ei dat aliquid: sed ut ostendatur esse potentissimus, et quia
dignissime convenit ei potestas: hoc autem ostenditur per modum
optantis, propter vim et devotionem amoris, qui vult Deo et diligit
Deo omne quod ad excellentiam pertinet; et in hoc congratulatur. Hoc
ergo dicitur ex amoris devotione, propter divinae magnificentiae
magnificationem. Aliter possint intelligi haec. Benedictio pro
humana reparatione: Luc. 1, benedictus dominus Deus et cetera.
Honor pro infidelium conversione. Gloria pro conversorum provectione
in meritis, 1 Timoth. 1, regi saeculorum immortali invisibili,
soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Et potestas: quasi
dicat: haec praedicta sint a nobis per praeconium laudis. Potestas
vero sit ei in se et per se. Potestas inquam, in universali
dominatione. Vel potestas in virtuosa operatione, quia potest facere
quicquid vult: 1 Paralip. ult. tua est, domine, magnificentia et
potestas et gloria. Et hoc totum sit in saecula, consequutura.
Saeculorum, quia aeterna est sua magnificentia, 1 Petr. 5, ipsi
gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Et quatuor. Hic
ponitur exhibitae laudis confirmatio: quae fit dupliciter: scilicet
verbo, unde dicit: et quatuor animalia, idest praedicatores, ut
supra, dicebant. Amen, hoc est, ita fiat, vel amen, quasi dicat:
verum est quod talis laus attribuenda est Deo. Praedicatorum est
confirmare testimonium aliorum, Isa. 43, vere vos testes mei et
cetera. Item facto: unde sequitur: et vigintiquatuor. Et primo
ostenditur reverentia in procedendo. Et vigintiquatuor. Seniores,
idest omnes pastores sive judices. Ceciderunt, humiliando se et
referendo gratias reparatori hominum. Talis casus bonus est cum se
pastor humiliat, Eccles. 32. Rectorem te posuerunt? Noli
extolli et cetera. Gregorius, potestas cum habetur, et cogitanda est
ad utilitatem et dissimulanda propter timorem. In facies suas, idest
in corda, considerantes propriam infirmitatem. Per hoc notatur
humiliatio mentis ad caelestia, non retro ad posteriora. Danielis
9, consternatus cecidi in faciem meam. Secundo devotio in adorando.
Et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, scilicet Deum
Trinitatem. Ipse enim solus est dignus adoratione latriae. Matth.
4, dominum Deum tuum adorabis.
|
|