|
Et vidi, et cetera. Quarta pars est hujus partis: in qua agitur de
revelatione mysteriorum: et agitur hic de apertione sigillorum quae
pertinent ad statum universalis Ecclesiae. Dividitur autem in septem
partes secundum numerum sigillorum septem. Secunda pars, ibi: et cum
aperuisset sigillum secundum. Tertia ibi: et cum aperuisset sigillum
tertium. Quarta ibi: et cum aperuisset sigillum quartum. Quinta
ibi: et cum aperuisset sigillum quintum. Sexta ibi: et vidi, et cum
aperuisset sigillum sextum. Septima, infra septimo capite, et cum
aperuisset sigillum septimum. Distinguuntur autem haec septem
sigilla: quia quinque prima respiciunt statum Ecclesiae praesentem et
praeteritum: duo sequentia pertinent ad futurum. Unde prima sic
distinguuntur. Prima pertinet ad primam Ecclesiae aedificationem in
tempore Christi et apostolorum, scilicet pro tempore conversationis
Christi in mundo: et potest etiam extendi ad aedificationem Ecclesiae
per praedicationem apostolorum, post ascensionem Christi. Alia autem
tria ad aedificatorum fidelium tribulationem. Quinta vero ad
tribulatorum consolationem. Illa vero tria sic distinguuntur: quia
primum ex illis tribus pertinet ad statum Ecclesiae tempore martyrum.
Secundum in tempore haereticorum. Tertium in tempore falsorum
fratrum. Circa primum tria ponuntur. Primum est apertio signaculi.
Secundum excitatio Joannis ad videndum, et audivi. Tertium tenor
visionis, et vidi et ecce. Circa primum notatur ipsa apertio. Item
auctor apertionis, agnus. Item gratia in apertione, quia homini erat
occultum, nec per se cognosceret: quod notatur nomine sigilli. Unum
de septem sigillis. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi
agnum accipere et aperire librum: unde fideles et Angeli gratias
egerunt ei: nondum signacula libri aperuerat. Et post vidi quod
aperuisset; quia ante clausa erant, idest occulta hominibus, quae hic
ostenduntur revelata de multiplici statu Ecclesiae, hoc est de quo
priusquam fieret apertio, dicebatur supra 5, dignus es domine Deus
accipere librum et aperire signacula ejus. Agnus. Ad agnum qui
librum aperuerat per passionem pertinebat aperire signacula libri. De
quo Isa. 16, emitte agnum domine. Unum de septem sigillis, idest
unum de occultis pertinentibus ad statum Ecclesiae, de quibus supra
5, signatum sigillis septem: et per hoc ostenditur ejus gratia
revelanda. Nota quod sub figuris fiebant Joanni istae revelationes,
sicut ipsa litera ostendit et supra habetur in prologo: unde in dextera
sedentis in throno vidit librum cum septem sigillis, quem nullus
poterat aperire, praeter agnum: pro cujus solutione multae gratiae
sunt eidem exhibitae, ut supra habitum est. Deinde sicut hic
refertur, vidit quod agnus aperuisset unum de illis septem sigillis:
et unum de illis quatuor animalibus quae prius viderat, vocavit eum ad
videndum; et vidit equum album, et ejus sessor tenebat arcum et data
fuit ei corona et exiit ad vincendum. Juxta hunc modum intellige in
aliis quae sequentur per septem sigilla signari septem obscuritates,
sive septem occulta quae erant hominibus ignota de septem statibus
Ecclesiae. Primum fuit de primitivo statu Ecclesiae per Christum
praedicantem et per apostolos aedificata est. Secundum de persecutione
Ecclesiae tempore martyrum per infideles. Tertium de persecutione
Ecclesiae per haereticos. Quartum de persecutione Ecclesiae per
falsos fratres: et sic deinceps ut infra habetur, per apertionem
septem sigillorum signatur manifestatio illorum occultorum praedictorum
de septemplici statu Ecclesiae quae facta est per agnum Joanni et per
Joannem Ecclesiae. Et fortasse eadem apertio sive manifestatio facta
fuerat alicui de fundatoribus Ecclesiae; sed hoc describitur sub
figura apertionis septem sigillorum: sub apertione autem cujuslibet
sigilli comprehenditur illud quod sequitur, ut hic subjungitur. Et
vidi et ecce equus albus, per quatuor animalia possunt intelligi
quatuor Evangelistae, excitantes Ecclesiam cujus typum gerit Joannes
ad intelligendum, vel quatuor praedicatorum ordines. Et audivi unum
de quatuor animalibus, tamquam vocem tonitrui, idest ejus vox erat
quasi tonitrui, veni, o Joannes per majorem attentionem, et vide,
quae tibi ostenduntur, scilicet ea quae sequuntur. Et vidi, et ecce
et cetera. Per illud animal potest intelligi Joannes qui altissimum
tonitruum fecit loquens de divinitate, per quam agnus vicit, cum arcu
Scripturae. Per secundum Lucas designatur per vitulum, loquens de
passione Dei, per quam habetur robur martyrum in passionibus. Per
tertium animal signatur Matthaeus, loquens de humanitate domini: in
qua multum erraverunt haeretici. Per quartum animal, signatur Marcus
loquens de dominica resurrectione, ex cujus consideratione confunditur
hypocrisis; quae gloria resurrectionis privat hypocritas. Vel,
secundum ordinem supra positum, per primum animal signatur Marcus,
per leonem. Ipse enim de praedicatione Christi, in qua Christus
tamquam leo rugiit, loquutus est, per quem primum Ecclesia condita
est, et de ejus resurrectione, in qua fortis et victor apparuit.
Supra quarto, animal primum simile leoni. Per primum etiam animal
intelligitur quartus ordo praedicatorum praedicantium de Christi
doctrina et resurrectione. Per quartum, Joannes agens de immensitate
deitatis, cujus consideratio dissipat hypocrisim. Tamquam vocem
tonitrui: quia dum praedicabatur per apostolos in primitiva Ecclesia
Christi resurrectio, terror salubris fiebat in infidelibus Judaeis.
Oportuit enim in primitiva Ecclesia, resurrectionem Christi recenter
mortui praedicari, ut crederetur resurrexisse. Act. 2, dextera
Dei exaltatus et cetera. Et sequitur: his auditis compuncti sunt
corde. Veni et vide. Per hoc intelligitur, quod praedicatores
primitivae Ecclesiae convertendos invitabant. Glossa, primitivi
sequentem Ecclesiam invitabant. Joannes gerit hic typum Ecclesiae,
quantum ad illos qui per alios, ad caelestem intelligentiam
invitabantur. Et vidi: hic ponitur tenor visionis. Et primo ponitur
descriptio mystici corporis, sive membrorum Ecclesiae. Secundo
descriptio ipsius capitis, scilicet Christi, et qui sedebat. Primum
per sedem. Secundum per sedentem. Dicit igitur, et vidi. Supra in
principio, dicitur vidi et cetera. Quomodo differt haec visio ab
illa? Respondeo. Primo vidit indistincte, hic distincte et plane.
Quid autem viderit ostendit. Et ecce, ostendit illud quod sequitur
fuisse in praesentia sub oculis, equus albus. Equus dicitur in
primitiva Ecclesia praedicatores propter quatuor: scilicet propter
ferocitatem in praeliando contra tentationes vitiorum, carnis, mundi,
Diaboli. Job 39, exultat audacter, in occursum pergit armatis
etc., de equo, idest Ecclesia, vel justo, et maxime de
praedicatore. Item propter officium in portando, quia justus portat
Deum per operationem. 1 Corinth. 6, glorificate et portate Deum
in corpore vestro: praedicationem, praedicando. Act. 9, vas
electionis est mihi iste ut portet nomen meum. Item propter
velocitatem in discurrendo. Proverb. 6, discurre festina. Item
propter durabilitatem in obediendo. Jacob. 3, equis frena in ore
mittimus. Ezechielis 1, ubi erat impetus spiritus et cetera.
Albus, propter sinceritatem innocentiae per Baptismum vel gratiam.
Psal. asperges me, domine, hyssopo. Et qui sedebat. Hic
describitur Christus quadrupliciter. Primo ut sessor ad regendum, et
qui sedebat super illum: hic est Christus qui insidet Ecclesiae,
sive in justis per gratiam; inhabitat enim in eis et regit eos. Sap.
7, secundum aliam literam: anima justi sedes est sapientiae. Haec
autem sessio est mediante sella, scilicet justitia vitae. Psal.
justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Calcaria, sunt timor quo
declinatur malum, et amor quo agitur bonum. Secundo, ut armatus ad
vulnerandum, habebat arcum, idest Scripturam, quae percutit corda ut
vulneremur amore. Psal. arcum suum tetendit et paravit illum. De
hoc arcu tot procedunt sagittae, quod verba sacra. Psal. sagittae
potentis acutae. In arcu est lignum durum, et chorda mollis, quae
flectit lignum: similiter in sacra Scriptura vetus testamentum, quod
habet duritiam: et novum molle per gratiam et mitigans vetus. Per
hunc arcum vulnerantur quidam ad mortem, per comminationem.
Deuteron. 32, congregabo super eos mala. Quidam ad medelam, per
amoris suggestionem. Psal. sagittas suas ardentibus effecit. Hoc
arcu quosdam vulneravit ad vitam qui scilicet convertebantur: hoc est
vulnus amoris. Cantic. 2, secundum aliam literam: vulnerata
caritate ego sum. Quosdam ad directionem, quos scilicet confutabat
per Scripturam; sicut cum per illud Psal. dixit dominus domino
etc., probans Christum in lege promissum esse Deum. Et Satanam
repulit in tentatione per Scripturam, Matth. 3. Nobilis est talis
arcus. Ecclesiastici 43, vide arcum et benedic eum qui fecit
illum. Tertio ut coronatus, ad alliciendum. Et data est ei corona,
a Deo patre, vel a tota Trinitate. Ei, secundum humanitatem;
corona, idest dignitas regalis ad praesidendum hominibus, per
obedientiam. Psal. ego autem constitutus sum rex. Dignitas haec et
honorificentia regis nostri, debet allicere ad ejus obsequium et
amorem. Bernardus, veni domine Jesu, aufer scandala de regno tuo,
quod est anima mea, ut regnes tu qui debes in ea. Quarto ut fortis ad
triumphandum, et exivit, per effectum et manifestationem. Exivit,
inquam, sedens super equum, idest processit per discipulos ad
convertendum homines, videlicet ante passionem et post ascensionem.
Ante passionem misit beatum Joannem Baptistam et discipulos quos ipse
per se converterat; de quorum missione Lucae 9 et 10: post
ascensionem similiter misit eos. Marci ultimo, euntes in mundum
universum. Vincens, prius in Judaeis, quibus fuit primo
praedicandum, ut vinceret, postea discipulos in gentibus, quae postea
sunt per discipulos conversae. Act. 13, audientes gentes gavisae
sunt et cetera. Cum enim in lege promissus fuisset Christus
Judaeis, conveniens fuit, ut eis prius praedicaret: et sic multi
conversi sunt; quibusdam autem manentibus in obstinatione,
convenienter transierunt discipuli ad gentiles. Act. 13. Vel,
vincens, Diabolum prius in se per arcum et passionem. Ut vinceret,
in membris, idest doceret nos suo exemplo: et juvaret ad vincendum.
Supra 4, vicit leo et cetera. Haec igitur apertio primi sigilli,
idest manifestatio primi status Ecclesiae, scilicet quia Christus
insidens Ecclesiae sive suis discipulis, simul cum eis praedicavit:
et per arcum doctrinae et passionem Diabolum vicit, expellens eum de
corporibus hominum. Et etiam potest hoc intelligi de praedicatione
discipulorum post ascensionem, ut dictum est, et cum aperuisset. Hic
agitur de apertione secundi sigilli, quae pertinet ad statum
persecutionis Ecclesiae tempore martyrum per infideles, quod pertinet
ad inordinationem respectu potentiae; sequens autem per haereticos
pertinet ad inordinationem respectu sapientiae; subsequens autem,
scilicet quarta persecutio per falsos fratres, pertinet ad
inordinationem, respectu bonitatis seu gratiae. Primo autem tangitur
sigilli apertio. Secundo excitatio ad videndum, audi. Tertio
describitur ipsa visio, et exivit alius equus. Dicit igitur: et cum
aperuisset sigillum secundum: per quam apertionem signata est
manifestatio obscuritatis pertinentis ad statum Ecclesiae secundum;
quae facta est Joanni, et per ipsum Ecclesiae: forsan etiam aliis
facta fuerat illa manifestatio; et sic intellige apertionem aliorum
sigillorum. Audivi secundum animal dicens, veni, per altiorem
considerationem, et vide, illud quod sequitur. Per illud animal
potest intelligi Lucas, qui praedicavit et scripsit immolationem
dominicae passionis, per cujus virtutem et considerationem datur robur
in persequutionibus adversitatum. Vel, per illud animal intelligi
potest ordo sive coetus praedicatorum praedicantium dominicam passionem
in robur contra adversa, quorum typum tenuit ipse Lucas. Supra 4:
et secundum animal simile vitulo. Tales invitant Ecclesiam, quae per
Joannem intelligitur, ad intelligentiam spiritualem. Veni et vide.
Quod autem dicitur secundum animal, intelligitur non ordine temporis
necessario, sed ordine visionis. Ille enim ordo praedicatorum eodem
tempore potest esse cum aliis. Et exivit. Hic ponitur ipsa visio.
Et primo ponitur descriptio corporis, scilicet malorum, qui sunt
corpus et membra, scilicet Diaboli. Secundo capitis, et qui
sedebat. Dicit igitur, et alius, praedicto contrarius: quia ille
bonus, iste malus. Alius, quia ille albus propter munditiam, iste
rufus propter malitiam: equus, scilicet coetus persecutorum, qui
fideles persequebantur, sicut factum est tempore martyrum per tyrannos
et alios crudeles, et adhuc fit quandoque. Et dicitur equus, quia
veloces ad malum. Proverb. 1, pedes eorum ad malum currunt. Item
portant Diabolum insidentem eis, sicut sequitur, et qui sedebat super
eum. Item propter ineptitudinem ad bonum: quia sicut est brutum
animal, ita et ipsi sunt facti brutales. Psal. nolite fieri sicut
equus et mulus. Sic ergo perversi dicuntur equus, tum propter
ineptitudinem ad bonum, tum propter velocitatem ad malum, tum propter
subjectionem ad Diabolum, rufus, per quod signatur malitia
crudelitatis, et effusio sanguinis. Proverb. 1, et festinant ut
effundant sanguinem innocentem. Exivit, quia a conceptu cordis
procedunt ad actum operis. Psal. concepit dolorem et peperit
iniquitatem. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia capitis,
scilicet Diaboli. Primo quantum ad jam habitam dominationem.
Secundo quantum ad amplioris dominationis promissionem. Datum est.
Non potest autem ampliari ejus dominatio, dejiciendo homines in
peccato, nisi permittatur a Deo. Unde ibi primo ostenditur
potestatis permissio; et hoc, tum quantum ad concordiam tollendam,
tum quantum ad vitam extinguendam. Secundo ostenditur potestatis
permissae magnitudo, et datus. Dicit igitur, et qui sedebat super
eum, scilicet Diabolus qui insidet perversis, sicut equo suo, ducens
eos per devia: et per eos pugnat contra alios. De hoc Isidorus in 3
libro de summo bono: Diabolus in electis non habitat: qui vero in
corpore ejus sunt, in ipsis habitat, quia ipsi sunt templum ejus.
Isaiae 10, Gabee sedes nostra. Gabee interpretatur vallis; quia
in eis qui peccata abscondunt quantum ad confessionem; sicut vallis
occultat ea quae continet, et qui ad modum vallis in imo sunt,
Diaboli sedes sunt. Datum est ei. Glossa: idest concessum a Deo,
ut sumeret, tolleret, pacem de terra, idest pacem temporalem, et
pacem animi de cordibus terrae deditis. Multum laborat ad ponendam
discordiam. Gregorius, valde caritatem nostram, idest amorem
humilem, quem nobis vicissim impendimus, timet, et concordiae nostrae
invidet: quia hanc nos tenemus in terra, quam ipse tenere nolens
amisit in caelo. Marc. 9, et pacem habete inter vos. Item contra
pacem animi pugnat. Isaiae 57, non est pax impiis, dicit dominus.
Et datum est, facere per suggestiones, ut interficiant se invicem,
scilicet unus alium, scilicet gladio materiali. Ipse enim concitat
bella et rixas: unde quandoque sequitur ut homines se invicem
interficiant. Vel gladio persuasionis, dum unus alium corrumpit
spiritualiter persuadendo mala: et totum fit Diabolo suggerente, qui
non tantum bonis sed etiam malis nocere studet. Habacuc 1, semper
interficere gentes non cessat. Mutatur autem modus loquendi,
interficiant, cum prius dixerit, ut sumeret, quia per cursum vitae
durat hoc malum. Et datus est ei gladius magnus, idest magna potestas
truncandi et dejiciendi; quia ad multos et magnos dejiciendos, ut in
Petrum, Matth. 26, et quantum ad multas et magnas persecutiones
concitandas. Job 41, non est potestas super terram. Nota
Glossam: videns hanc potestatem tentabat infideles de persecutione
martyrum, ut eos dejiceret. Gregorius, dum gentilitas destitui mores
suos doluit, in martyrum necem, non solum iracundos ac turbidos, sed
etiam placidos erexit. Sed objicitur de hoc quod dixit, datum est
ei. Glossa, concessum a Deo. Ergo data est ei licentia
malefaciendi a Deo. Respondeo: dicendum, quod est multiplex
concessio: scilicet per rei collationem. Gregorius in homeliis,
servis suis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritualia dona
concessit. Item per alicujus actus licentiationem, sicut abbas dat
monacho debili licentiam comedendi carnes. Item per permissionem, ut
cum Moyses concessit dari libellum repudii, Deuteron. 23: et sic
accipitur hoc loco Glossa, quia usus potestatis Diaboli in tentando,
est concessus, idest permissus; tamen potestas tentandi quae bona
est, concessa, idest collata est a Deo. Omnis enim potestas est de
genere bonorum inquantum potestas; sed abusus est malus. Gregorius,
omnis voluntas ejus semper iniqua est: a semetipso habet voluntatem sed
a Deo potestatem. Item objicitur de hoc quod dicitur, datus est
illi. Quomodo enim dedit ei dominus potestatem tentandi, cum sciret
eum eadem abusurum? Respondeo. Una ratio est ex parte creatoris
praecedentis, quia congruum fuit Angelum creari cum potestate faciendi
bonum et malum, ut cognosceretur quid creatura ex Deo, quid ex se
haberet. Item ut appareret, quam infirma sit creatura sub
immutabilitate ipsius Dei qui peccare non potest. Item ut
commendabilius esset meritum stantium, et inexcusabilius demeritum
eorum qui peccarent. Gregorius in moralibus. Mire omnipotens Deus
naturam spirituum bonam, sed mutabilem condidit; ut qui permanere
renuerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam
dignius, quanto et ex arbitrio starent. Secunda ratio est ex parte
fructus sequentis; quia ex ejus tempore provenit fructus bonis cum
tentantur, et vincunt tentatorem. Isidorus in 3 Lib. de summo
bono. Diabolus tentando pro fructibus sanctorum servit. Quantum vero
ad eos qui vincuntur, elicitur bonum de tentatione Diaboli: quia
postea resurgunt humiliores et fortiores: aut si finaliter vincuntur,
manifestatur divina justitia in eorum damnatione. Et iterum sanctorum
gloria major est, considerata poena malorum. Psal. laetabitur justus
cum viderit vindictam. Si autem quod dicitur, datus est gladius,
intelligitur de potestate ipsa, tunc proprie intelligitur datus: si
quantum ad abusum, tunc intelligitur datus id est permissus. Ipsa
enim potestas data est ei ab initio, sed usus quandoque permittitur ei
a Deo. Item objicitur de hoc quod dicitur magnus, quia debilis est
hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Respondeo dicendum quod
Diaboli potestas magna est ad tentandum propter sui latitudinem; quia
potest tentare bonos et malos minores et majores ut tangit Glossa.
Item propter persuasionum qualitatem; quia permotiva tentatio,
aliquando per ea quae homo timet, aliquando suggerendo quae placent.
Gregorius: astuta ejus consilia dum dulcia resonant, ad noxia cor
inclinant. Item propter modi multiplicitatem: quia tentare potest,
nunc mulcendo, nunc terrendo occulte et aperte, visibiliter et
invisibiliter, interius, exterius, assumpto corpore et non assumpto;
sed in nobis est suscipere vel non suscipere, sicut dicit Damascenus.
Parva tamen est ejus potestas ad dejiciendum per se; quia non potest
hominem dejicere nisi homo se illi subjiciat per consensum; tunc enim
efficitur magna, non ex se, sed aliorum debilitate. Potestas igitur
ejus et magna est ad persuadendum et modica ad vincendum de se. Unde
Gregorius: nimirum hostis sicut contra consentientes est fortis; ita
contra resistentes est debilis: aliis ergo leo est, aliis formica.
Sed objicitur de Glossa quae gladium vocat potestatem interficiendi.
Dicendum quod ponitur consequens pro antecedenti. Potestas
interficiendi idest tentandi sive persuadendi; ex qua persuasione
sequitur interfectio per peccatum. Sic autem loquitur propter verbum
praecedens. Et ut invicem se interficiant; ipse enim illud procurat.
Simili modo accipitur illud Psal.: draco ille quem formasti ad
illudendum ei; quia Diabolus conditus est a Deo, quantum fuit ex
se, ad hoc ut ex ejus tentationibus justi proficiant, dum resistunt:
ex quo sequitur ejus illusio; quia sequitur contrarium ejus quod ipse
intendit. Et cum aperuisset. Hic primo tangitur sigilli apertio.
Et cum aperuisset sigillum tertium expone juxta modum supra positum.
Secundo excitatio ad audiendum. Audivi tertium animal. Per quod
potest intelligi Matthaeus, qui specialius scribit de incarnatione.
Per ipsum potest intelligi etiam ordo praedicantium Christi
incarnationem, quod fuit necessarium maxime tempore haereticorum.
Circa namque incarnationem filii Dei, fuerunt plurimae haereses,
horum typum tenuit Matthaeus. Supra 4, et tertium animal et
cetera. Veni et vide, ut supra. Tertio ponitur ipsa visio. Et
ecce. Et primo describitur visio quantum ad fidelium tribulationem.
Secundo quantum ad eorumdem consolationem. Et audivi. Circa primum
primo describitur nequitia corporis. Secundo capitis, et qui
sedebat. Dicit igitur. Et ecce equus, scilicet coetus
haereticorum; qui dicuntur equus Diaboli, propter illa tria superius
posita. Niger, propter tenebras errorum. Sicut enim inter omnes
colores, niger magis recedit a natura lucis; sic haeretici a luce
Catholicae veritatis. Nahum 2, facies eorum, id est intellectus
eorum, in quibus debet lucere splendor virtutis fidei sicut nigredo
ollae. Nota Glossam: videns et cetera. Et qui sedebat. Hic
describitur nequitia Diaboli. Primo quantum ad acquisitam
dominationem. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus qui sedet
super haereticos; supra 2, ubi sedes est Satanae. Secundo quantum
ad modum acquirendi ampliorem. Modus autem est duplex. Unus per
doctrinam haereticorum acceptoriam. Unde dicitur, habebat stateram.
Alius quantum ad operationem simulatoriam. In manu sua. Utroque
enim modo trahit haereticos Diabolus. Per haereticos quantum ad
primum dicit: habebat stateram: per quod signatur quod haeretici
dicunt se habere discretionem in Scriptura, et de ipsa praedicant;
tamen male intelligendo et exponendo, Diabolo hoc attribuitur: quia
ejus suggestione agunt. Discretio autem in Scriptura statera
dicitur; quia sicut statera recta non declinat a rectitudine mensurae,
sic nec discretio seu peritia vera a sano intellectu; et sicut statera
sine pondere huc et illuc fluctuat: sic intelligentia Scripturae sine
pondere expositionis Catholicae ad errorem declinat; et ideo in eis
non est statera nisi dolosa. Oseae 12, Chanaam in manu ejus
statera dolosa. Isidorus, 1 Lib. de summo bono. Vis per quam fit
haeresis, obscuritas est divinarum Scripturarum, in qua caligantes
haeretici, aliud quam res se habeat intelligunt. In manu sua; quia
ut magis decipiant, opera de genere bonorum faciunt, secundum quod
praedicant; tamen duplici corde. Isidorus in eodem: quamvis
haeretici legem et prophetas opere implere contendant, propter erroris
tamen impietatem a vultu Dei projiciuntur, et a justorum coetibus
separantur. Et audivi. Haec est tribulatorum consolatio. Quae
primo describitur quantum ad locum auditae vocis, intellecta nequitia
haereticorum, et audivi tamquam vocem scilicet Angeli existentis, in
medio quatuor animalium. Per hoc intelligitur quod magna est
tribulatio quae fit per haereticos; quia certum et magnum adjutorium
datur, scilicet concors doctrina quatuor Evangelistarum, et etiam
exhortatio et fulcimentum universorum praedicatorum: qui per quatuor
animalia intelliguntur. Per hoc enim quod dicitur, in medio etc.
intelligitur quod illa vox firmatur communi testimonio quatuor
Evangelistarum, et omnium praedicatorum: qui idem secundum rem
dicunt. Ex hoc patet quod recurrendum est ad doctrinam sacrae paginae
in adversis temporibus. Rom. 15, quaecumque scripta sunt, ad
nostram doctrinam scripta sunt. Dicitur autem, tamquam vocem; quia
non erat vox corporalis: licet quantum ad aliquid similem haberet.
Secundo quantum ad formam ipsius consolationis, dicentem bilibris.
Consolationis autem forma et tenor est; quia suos cultores, cum eos
emit sanguine proprio, non permittit dominus laedi, sed muniet contra
Diabolum. Primo ergo describitur consolatio quantum ad pretium
emptionis. Secundo quantum ad munimentum protectionis, ne laeseris.
Pretium autem emptionis ostenditur, tum quantum ad martyres, tum
quantum ad confessores. Et vinum, sub his enim comprehenduntur omnes
fideles. Martyres autem quidam sunt majores, qui per bilibrem
tritici, quidam minores qui per tres bilibres hordei. Dicit igitur.
Dicentem bilibris, idest Ecclesia quantum ad majores martyres qui
majus martyrium sustinuerunt, et majorem doctrinam habuerunt, et majus
exemplum ad alios, et majus meritum apud Deum: quod totum per
bilibrem tritici designatur, quia triticum attritum melius nutrit quam
hordeum et magis est acceptabile ratione valoris. Bilibris est vas
continens duos sextarios; et ita est quasi duplex mensura: libra autem
constat ex duodecim unciis: unde per bilibrem signatur Ecclesia
servans praecepta duodecim apostolorum, continens duplicem mensuram,
scilicet gentiles et Judaeos conversos, vel fidem et operationem, vel
geminam dilectionem Dei et proximi. Deus enim bonam mensuram exigit,
quae non potest esse nisi diligatur vero corde Deus et proximus.
Gregorius. Est in dilectione Dei necessario tenenda fides et vita:
in dilectione vero proximi debet summopere patientia et benignitas
custodiri. Reddet autem et ipse maximam. Lucae 7, mensuram bonam
et cetera. Vel bilibris, propter meritum perfectionis in vita et
martyrii in morte. Tritici, idest abundans tritico, scilicet meritis
passionis et resurrectione eruditionum et exemplorum et excellentia
dilectionis et operum quae cibus est Dei. Bonum est hoc triticum.
Denario, supple, est emptum, idest sanguine Christi. 1 Cor.
6, non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Dicitur autem
sanguis Christi denarius; quia pretium est hominis empti, sicut
denarius rei venalis. Dicitur autem in singulari; quia unum est
pretium omnium hominum, et quia per ipsum in unitatem fidei et
caritatis colliguntur fideles. Ephes. 4, unus Deus, una fides,
unum Baptisma. Contra hanc unitatem pugnant haeretici. Isidorus 1
Libr. de summo bono. Haeretici ingenti studio mendacia sua discunt,
et labore vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant, decertant.
Et tres bilibres hordei, idest martyres minores qui dicuntur
bilibres, propter fidem et opera, vel propter duplicem dilectionem,
vel propter meritum vitae et mortis. Dicuntur autem tres propter fidem
Trinitatis, sine qua non est salus. Item propter perfectionem meriti
in martyrio, licet non ita excelsi ut praemissi. Tres enim bilibres
faciunt senarium quo signatur perfectio. Hordei, idest ordeum
continentes, idest habentes meritum martyrii, licet non tantum ut
primi, quia hordeum atteritur, et sic inde fit panis, sed non ita
suavis, ut est triticeus. Similiter nec isti sunt in tanta altitudine
meriti apud Deum, ut praecedentes. Item sunt habentes refectionem
documenti et exempli. Hordeum enim reficit, minus tamen quam
triticum. Denario, sunt empti, supra 6, occisus es et redemisti
nos Deo in sanguine tuo. Et vinum, ordo sive status confessorum,
hic describitur quantum ad duo. Primo quantum ad fervorem dilectionis
ad Deum: unde dicitur, et vinum, scilicet ferventes dilectione.
Rom. 12, spiritu ferventes. Secundo quantum ad dulcedinem
miserationis ad proximum. Et oleum, scilicet illi qui habent
lenitatem misericordiae ad alios. Job 31, ab infantia mea crevit
mecum miseratio. Quidam habent et fervorem ad Deum et miserationem ad
proximum, quidam ad alterum: tamen omnes utrumque habere debent: quia
debent cum effectu compati si possunt. Unde Gregorius, nunquam autem
qui vere compatitur, quod necessarium proximo conspicit negat.
Utrumque, supple, cum praedictis est emptum denario sanguinis Dei,
quia uno pretio sunt omnes empti. 2 Corinth. 5, et pro omnibus
mortuus est Christus et cetera. Vel aliter. Notandum quod duplex
est status justorum. Quidam enim vivunt in adversitate: hi
designantur per bilibrem tritici et per tres bilibres hordei, sive sint
martyres, sive non: atteruntur enim adversis, sicut teritur triticum
et hordeum. Sed quidam sunt majoris meriti per patientiam latiorem et
dilectionem majorem, qui per bilibrem tritici. Quidam minoris: isti
per tres bilibres hordei, quod est minoris valoris quam triticum.
Gregorius: sancta Ecclesia idcirco adversa vitae praesentis tolerat,
ut hanc superna gratia ad aeterna praemia perducat, quidam vivunt in
tranquillitate, respectu aliorum: et horum quidam vacant fructui
praedicationis qui signatur per vinum, quia alios inebriat, Prov.
11, et qui inebriat et cetera. Quidam suavitati devotionis in
oratione vel contemplatione; qui scilicet officium praedicandi non
habent: hi signantur per oleum, quia interna devotione pinguescunt et
interno sapore pascuntur. Gregorius: contemplativae vitae amabilis
valde dulcedo est, quae super semetipsum animam rapit, caelestia
aperit terrena debere esse contemptui ostendit, spiritualia mentis
oculis patefacit. Et nota quod vinum debet esse oleum, quia
praedicatores suavitati contemplationis insistere debent ut ibi hauriant
quod effundant aliis sicut nubes. Isa. 60, qui sunt isti qui ut
nubes volant? Non tamen oportet omnes esse praedicatores; quia non in
omnibus est scientia, nec officium, nec alia quae in talibus
requiruntur. Ne laeseris, o tu Diabole sessor equi, aliquem
istorum, quantum ad animam, etsi quantum ad corpus: quasi dicat: o
vos fideles non timeatis a facie haereticorum et aliorum persequutorum,
quia dominus qui vos suo redemit sanguine, proteget vos: et tu
Diabole non laedas eos tentatione erroris vel alia. Psalm. custodiet
dominus omnia ossa tua. Vel denarius potest aliter accipi; et quod
dicitur vinum et oleum potest teneri accusative. Bilibris tritici, ut
primo modo vel secundo est expositum manet. In denario, scilicet in
Decalogo; et ideo o Diabole nihil habes mortiferum in eis. Et tres
bilibres, ut prius expositum est manet. In denario, Decalogi; et,
o Diabole, ne laeseris per tentationem quantum ad animam. Vinum,
idest eos qui reficiuntur sanguine, signando per vinum in
contemplatione, vel sacramenti perceptione. Et oleum, idest eos qui
sunt illuminati interna unctione. Et secundum hunc modum confessores,
sive illi qui in tranquillitate vivunt, describuntur, et quantum ad
fructum dominicae passionis et unctionem internae illuminationis.
Potest et tertio modo intelligi denarius pro aeterna retributione.
Bilibris tritici est ditanda sive praemianda denario aeterni praemii.
Similiter et tres bilibres. Et ideo tentatio haereticorum, non
praevalebit eis finaliter, Matth. 20, ne laeseris, o Diabole,
vinum et oleum ut prius. Sed objicitur, quia multi qui justi fuerant
pervertuntur quandoque per haereticos, vel per peccatum aliquod
mortale. Item Diabolus non est obediens Deo vel Angelo; frustra
ergo praecipitur ei, ne laeseris. Respondeo. Ad primum, quod hoc
intelligitur de justis qui domino adhaerent per dilectionem et corde non
consentiunt et faciunt quod suum est contra tentationes. Psalm.
custodit dominus omnes diligentes se. Cum autem desierint adhaerere
Deo, incipiunt perverti, nec proteguntur a Deo a lapsu mortalis
culpae, Oseae 7, vae eis quoniam recesserunt a me. Nota ergo quod
quidam sunt longe a Deo, per aliquod mortale. Et tales non sunt
bilibres tritici nec ordei, nec vinum nec oleum, unde non loquitur de
his; tales enim facilius possunt deiici amplius per tentationes
haeresis vel alterius peccati, licet etiam tales dominus quandoque a
multis tentationibus illaesos custodiat. Quidam adhaerent Deo, per
affectum et effectum: tales autem resistunt tentationibus, vel faciunt
quod suum est; et tales dominus custodit, et de his agitur hic: aut
se deiici permittunt, et de his non loquitur haec litera. Ad secundum
dicendum, quod illa prohibitio quam intellexit Joannes fieri Diabolo
in illa visione, non fuit frustra: licet Diabolus non curet obedire:
quia per eam signatur, quod dominus in ipsa re cohibeat Diabolum, ne
ejus tentatio noceat justis adhaerentibus ipsi Deo, sicut Glossa
innuit cum dicit: quia non proficitis et cetera. Proverb. 3, in
latere tuo et cetera. Et cum aperuisset sigillum quartum. Dividitur
ut supra. Nota Glossam. Et audivi vocem quarti animalis. Per hoc
potest intelligi Joannes qui divinitatis sublimitatem subtilius
intellexit; per quem ordo praedicantium divinitatem Christi
designatur, quod maxime necessarium est contra hypocritas quorum
simulatio consideratione divinitatis dissipatur; quia Deus veritas
est; et ideo hypocrisim detestatur et damnat. Supra 4, et quartum
animal simile aquilae. Primum ergo animal advocat ad contemplationem
primi status Ecclesiae, in quo Ecclesia est per Christi doctrinam et
resurrectionem condita: quod convenit Marco, qui de Christi doctrina
et resurrectione agit, cujus est facies leonis. Secundum ad
contemplationem passionis et tribulationis, sub tempore martyrum; quod
convenit Lucae, cujus est facies vituli, qui est animal immolativum.
Tertium ad contemplationem erroris in haereticis, quod convenit
Matthaeo describenti Christi incarnationem circa quam multi erraverunt
haeretici, unde ejus est facies hominis. Quartum ad contemplationem
hypocrisis in falsis fratribus; quod pertinet ad Joannem, cujus est
facies aquilae, quia altius scripsit de divinitate; per cujus
praedicationem confutatur hypocrisis. Et ecce. Hic ostenditur ipsa
visio, quae pertinet ad statum Ecclesiae in tempore falsorum fratrum,
quos Diabolus inducit, ut Ecclesiam per eorum hypocrisim pervertat.
Primo ergo ostenditur nequitia corporis, Ecclesiam persequentis.
Secundo capitis per eos operantis, et qui sedebat. Dicit igitur: et
ecce equus, coetus falsorum fratrum hypocritarum, qui boni filii
Ecclesiae videntur et veri fratres justorum in gratia, sanctitate:
sed sunt per fidem fictam et vitam simulatam falsi fratres; et ideo
dicuntur equus Diaboli qui sedet in eis sicut post sequetur, et per
eos procedit ad nocendum Ecclesiae, Galat. 2, sed propter
introductos falsos fratres qui et cetera. Pallidus, per carnis
macerationem exteriorem. Matth. 5, exterminant enim facies suas,
idest extra terminos naturalis coloris ponunt. Vel pallidus, quia
mortuus morte falsitatis per hypocrisim, et per ipsam vult Diabolus
alios in fide pervertere ne vivant, 2 Corinth. 11, periculis in
falsis fratribus. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia capitis,
scilicet ipsius Diaboli; et primo quantum ad sedem propriam. Et qui
sedebat super eum, scilicet Diabolus; qui licet sedeat per
dominationem in omnibus malis, tamen specialius dicitur sedere in
falsis fratribus, qui fide carent, et tamen se veros fideles et verbo
et simulato opere mentiuntur. Job 11, sub umbra dormit in secreto
calami. Secundo quantum ad nominis ignominiam. Nomen illi mors,
quia per illum est mors corporis introducta: Sap. 2, invidia
Diaboli, mors introivit in orbem terrarum. Item falsos hypocritas
spiritualiter occidit. Supra 3, nomen habes quod vivas et cetera.
Item per falsos fratres occidere vult alios pervertendo fidem. Item
multos interfici procurat corporaliter. Supra eodem, datus est ei
gladius magnus. Tertio quantum ad horrendam sequelam. Et Infernus
sequebatur eum. Sic videbat in illa visione sub figuris: per hoc
signatur quod infernalis poena debetur ei et equo ejus, idest impiis.
Licet enim non puniatur, post judicium tamen acerbius punietur. Et
tunc non evagabuntur Daemones ut nunc, sed in Inferno erunt immersi,
Job 41, videntibus cunctis praecipitabitur. Gregorius, antiquus
hostis Belial, videlicet crudelis et fortis, in medio captivus
ducetur, et cum suo corpore, idest cum reprobis omnibus, aeternae
Gehennae incendiis mancipabitur. Vel per Infernum signantur mali,
qui nec divitiis satiantur, nec cupiditatibus. Eccles. 7, avarus
non implebitur pecunia, nec honoribus ut superbi, nec delitiis ut
voluptuosi: quibus etiam debetur Infernus et mors. Infra 20,
Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Isti sequentur eum quia
vivunt secundum ejus monita et sunt de ejus familia. Supra 2, qui se
dicunt Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Non
illum qui dicit Joannis 8, ego sum lux mundi: qui sequitur me, non
ambulat in tenebris. Quarto quantum ad concessam potentiam. Et data
est ei, scilicet a Deo, potestas. Gregorius, formidari non debet,
qui nihil nisi permissus valet. Super quatuor partes terrae, idest
super omnes reprobos in quatuor partibus terrae morantes, scilicet
oriente, occidente, parte Australi et aquilonari, et per se et per
ministros quos mittit per universum mundum, sicut Christus misit
suos. Vel super Judaeos, Paganos, haereticos et falsos
Christianos. Vel quatuor affectiones; scilicet timoris, spei, sive
cupiditatis, doloris et gaudii; et in his consistit meritum, si bonae
sint; demeritum si malae. De his Boetius in libro de consolatione
philosophiae primo, metro septimo: tu quoque si vis cernere verum;
capere callem: spemque fugato, nubila mens est haec ubi regnant.
Lumine claro tramite recto pelle timorem, ne dolor adsit, vinctaque
frenis differunt autem quia timor est respectu futuri mali; dolor
respectu mali praesentis; spes sive cupiditas, respectu futuri boni;
gaudium respectu boni praesentis. Interficere, idest data est ei
potestas interficiendi, gladio, peccatum persuadendo, fame. Divini
verbi quam procreat per falsos fratres qui praedicationis fructum
impediunt Deo permittente. Amos 8, mittam famem in terram. Et
morte, corporis quam aliquando procurat. Et bestiis terrae, ad
literam; vel bestialibus ministris, per quos nocet; quales sunt falsi
fratres, de quibus principaliter agitur Psalm. comparatus est
jumentis insipientibus. Sed quaeritur circa hoc quod dicitur: et
Infernus etc. unde est quod mali potius volunt sequi Diabolum, quam
Deum, quantum ad modum vivendi, cum errare se videant? Respondeo.
Hoc est propter multa, quae unam rationem complent: scilicet propter
deceptoriam vanitatem, scilicet ex parte rei: et hoc vel quantum ad
rei delectabilis mulcebritatem, qua allicit: unde Gregorius, hostis
callidus unde mulcet, inde decipit: vel rei tristabilis apparentem
adversitatem; ideo potius volunt esse in peccato, quam poenitentiam
agere. Unde Gregorius: modo multorum mentes persuadet blandiendo,
modo pertrahit ad culpam terrendo. Item propter intellectus
caliginem, quia non plene vident seipsos et vitam suam, licet in
quadam nube videant. Psalm. nescierunt neque intellexerunt, in
tenebris ambulant. Item propter effectus confractionem. Dissipant
enim et confractum habent affectum; ideo sicut navis confracta et sine
velo cum vento impellitur, immergitur undis tentationum, quia non
habent secum nautam. Prov. 15, longe est ab impiis dominus. Item
propter accidiae torporem; quia nec damna quae incurrerunt, nec
Gehennam quam meruerunt, nec gratiam quam contempserunt, nec Deum
quem offenderunt, nec praemia quae amiserunt, considerare curant, nec
adjutorium divinum postulant. 1 Thess. 5, qui enim dormiant,
nocte dormiunt. Psalm. accedite ad eum et illuminamini. Item
quomodo dat Diabolo dominus potestatem interficiendi spiritualiter?
Videtur enim dominus esse causa mali: quod minime sequitur.
Respondeo. De potestate interficiendi spiritualiter est loqui
dupliciter. Aut quantum ad possibilitatem ad malum actum, eadem autem
potestas est benefaciendi et male, scilicet liberi arbitrii, unde bona
est: et sic potestas interficiendi data est Diabolo: non tamen ad
interficiendum, sed ad bene agendum: hoc enim est gloriosius, cum
liberum arbitrium quod potest in bonum et malum, eligit bonum et cavet
a malo. Ecclesiastici 31, qui potuit transgredi, et non est
transgressus. Possibilitatem autem ad actum malum intelligo, ut ad
actum bonum, non ut ad malum; quia sic potius est impotentia. Aut
quantum ad malum usum: et sic non est proprie data potestas a Deo;
quia non dat ei male uti potestate, nec dat potestatem ad malum usum;
sed permissa; unde data dicitur hic idest permissa; quia permittitur
eum uti male sua potestate: hoc autem juste permittit. Unde
Gregorius: ex se quidem tentare quoslibet appetit; sed eos qui
tentandi sunt, et prout tentandi sunt, non nisi juste Deus tentari
permittit. Per praedicta patet responsio; quia potestas hic dicitur
dari, idest permitti, quantum ad malum usum. Ad objectum, dicendum
quod non est Deus alicujus peccati; quia illam potestatem dat recte.
Illa enim eadem potestas est, quae et benefaciendi: nec ad
malefaciendum dat; imo prohibet malum usum. Item ipsum usum permittit
juste. Tum propter meritum perversitatis diabolicae; quia totus est
ardens ad perdendum animas, unde meretur permitti tentare homines,
unde sibi major poena accrescat. Habacuc 1, semper interficere
gentes non cessat. Ubi Glossa: studium Diaboli est ut semper
interficiat. Tum propter meritum culpae in malis, ut Glossa innuit.
Unde Gregorius: multos autem meritis exigentibus hostis ferire
permittitur, ut cum Deum deserunt, hosti damnato famulentur. Tum
propter materiam profectus in bonis. Isidorus, 3 libro de summo
bono, utilitati sanctorum servit Diabolus, quando eos suis
tentationibus non decipit, sed erudit. Et cum aperuisset sigillum
quintum. Apertio quinti sigilli pertinet ad tribulatorum
consolationem. Nota Glossam, ostensis. Primo autem ostenditur
sigilli apertio, et cum aperuisset sigillum quintum: per cujus
apertionem, signatur manifestatio quintae obscuritatis, pertinentis ad
justorum consolationem. Secundo ponitur ipsa visio, vidi. Vidit
autem in visione sub quodam altari animas martyrum clamantes et
desiderantes resurrectionem generalem accelerari, et data est eis
consolatio a Deo. Continet autem haec visio sive ostensio quatuor:
scilicet loci considerationem, meriti perfectionem, animas. Item
desiderii expressionem, et clamabant. Item consolationis immissionem
sive exhibitionem, et datae sunt. Dicit igitur, vidi subtus altare,
sic vidit in visione. Per altare signatur Christus, in quo et per
quem Deo patri offerre debemus quicquid boni agimus, et per ipsum est
acceptabile quicquid Deo est gratum. Sub hoc altari, scilicet sub
Christo sunt animae: non solum in statu viae, sed etiam in statu
patriae; sicut sub eo a quo proteguntur sicut sub umbraculo, contra
omne malum. In patria enim nihil mali est. Psal. proteges eos in
abscondito faciei tuae. Vel sub eo sunt, quia secundum Haymonem,
capiti suo coaequari non possunt. Item sub eo sunt per humiliationem,
considerando suam parvitatem, et ejus sublimitatem. Joan. 3, qui
de caelo venit, super omnes est. Animas interfectorum. Hic
ostenditur meritum martyrum. Primo, quantum ad crebram passionem:
animas interfectorum per persecutores. Hebr. 11, lapidati sunt,
secti sunt. Secundo, quantum ad justam rationem, propter verbum
Dei, idest propter praeceptum Dei quod impleverunt, et propter
testimonium quod habebant, ad alios, idest propter testificationem
interfecti sunt. Vel, propter verbum Dei, quia praedicaverunt
Christi divinitatem, et testimonium, idest quia testificati sunt
Christi humanitatem. Act. 1, eritis mihi testes et cetera.
Augustinus in sermone de martyribus: si attendamus solas passiones,
coronantur et latrones: ergo homo Dei prius sibi eligat coronam et
securus accedat ad poenam. Et clamabant. Hic primo ponitur
desiderium, et clamabant voce magna. Haec magna vox clamoris, est
vehementia desiderii. Gregorius super hunc locum: magnus quippe
clamor animarum, magnum est desiderium; tanto enim quisque minus
clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures
incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius
fundit. Secundo exprimitur ipsum desideratum, dicentes: usquequo.
Ubi duo ponuntur: scilicet captatio benevolentiae. Tum a potestate,
domine, qui potes judicium facere. Psal. omnia quaecumque voluit
fecit. Tum a bonitate, sanctus: unde sanctitatem amas et remuneras.
1 Reg. 2, non est sanctus, ut est Deus noster. Tum a veritate,
et verus, in promissis, unde decet te reddere quod promisisti, de
praemio. Fulgebunt justi, Matth. 13. Rom. 3, est autem Deus
verax. Item petitio justitiae: usquequo non judicas sanguinem
nostrum? Gloriam nostram consummando per corporum resurrectionem.
Deuteron. 32, vindicabit dominus populum suum. Et non vindicas,
scilicet nostros persecutores puniendo, non vindicas inquam, de his
qui habitant in terra? Idest inhaerent terrenis per amorem. Vel,
non vindicas sanguinem nostrum, idest non facis judicium de effusione
sanguinis, scilicet puniendo tyrannos et persequutores? Unde
exponendo subdit: et non vindicas nos vel sanguinem nostrum de his qui
habitant in terra. Per hoc autem quod dicitur, usquequo, notatur
dilatio generalis resurrectionis, quam desiderant: in qua et boni
amplius remunerandi sunt, et mali puniendi: quasi dicat: quamdiu
differs vindictam recipere de nostris persequutionibus, et tuorum
praemium consummare? Aliqui libri habent alio ordine literam; non
judicas et vindicas sanguinem etc., eadem expositio est. Sed
objicitur de hoc quod dicunt, usquequo: quia si sic desiderant; ergo
cum differatur affliguntur; quia Proverb. 13, spes quae differtur
affligit animam. Item sciunt illud quod desiderant esse futurum,
scilicet suae gloriae consummationem, et divinae justitiae
manifestationem in malis. Quare ergo petunt? Respondeo. Ad primum
dicendum, quod desiderare aliquid fieri est dupliciter. Aut fieri
statim: et sic dilatio affligit expectatorem. Aut fieri opportuno
tempore: et sic ex dilatione non est afflictio: manet tamen desiderii
continuatio. Hoc autem modo secundo est in animabus beatis:
conformant enim bonitatem suam divinae; nec volunt resurrectionem
generalem fieri, nisi secundum quod dominus ordinavit eam futuram;
tamen eam desideranter expectant, et ideo dicunt: usquequo et cetera.
Gregorius: non quicquam desiderant, quod ab ejus, quem cernunt,
voluntate discordet. Ad secundum dicendum, secundum beatum
Gregorium, quod suum petere, est desiderium suum ad dominum
extendere: petunt autem extremum judicium et gloriae resurrectionem,
licet non ignorent venturum: tum propter desiderii vehementiam, tum
propter voluntatem divinam; quia Deus vult eos hoc petere, cum ipsa
petitio cedat in ipsius Dei magnificationem; a quo tantum bonum dandum
speratur, et sine quo non habetur; et faciat etiam ad gloriae
manifestandam magnitudinem. Gregorius, super hunc locum: in ipso
positae sanctorum animae, de ipso accipiunt, ut ab ipso petant, quod
eum facere velle noverunt: de ipso bibunt, quod ab ipso sitiunt; et
modo nobis adhuc incomprehensibili, quod petendo esuriunt praesciendo
satiantur. Item objicitur de hoc quod dicitur: et vindicas etc.:
quia dicitur Eccles. 28, qui vindicari vult et cetera. Levit.
19, non quaeras ultionem. Item Matth. 5, diligite inimicos
vestros, benefacite his qui oderunt vos. Si dicas quod principaliter
intendunt petere generalem resurrectionem, non persequutorum
damnationem, quae eis placeat ex odio, tunc quaeritur ad quid de
vindicta loquantur. Respondeo ad hoc intelligendum, quod beatae
animae intelliguntur hic petere extremum judicium et resurrectionem,
ubi earum gloria ex corporum glorificatione augebitur, et numerus
salvandorum complebitur, et divina justitia in impiorum damnatione
manifestabitur. Cedent autem haec tria beatis in cumulum gaudii:
scilicet plenitudo suae gloriae, plena societas caelestis curiae, et
complacentia divinae justitiae. Quod autem ita sit, apparet ex textu
sequenti, ubi dicitur, et datae sunt, item et dictum est eis. Item
Glossa, desiderant. Item Gregorius super hunc locum: quid est
animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii et
resurrectionem extinctorum corporum desiderare? Ad illas auctoritates
dicendum, quod velle vindictam est dupliciter. Aut ex libidine
vindictae sive malitiae: et hoc est illicitum: et sic loquuntur illae
auctoritates. Aut ex zelo justitiae: et sic est licitum. Dicendum
igitur, quod beatae animae potius vellent malos hic correctos, quam in
futuro damnari: sed cum sciant eos, qui sunt incorrigibiles, in
futuro damnandos; placet eis, quod divinae justitiae placere
noverunt. Unde super illud Rom. 12, mihi vindictam etc., ubi
verba quae hic habentur exponuntur, dicit Glossa, bonus magis cupit
corrigi inimicum quam puniri: et cum Deus punit, non delectatur de
poena inimici, qui non odit eum, sed de judicio; quia Deum diligit,
hoc ei placet quod et domino. Ad aliud dicendum videtur, quod ideo
petunt vindictam inimicorum, licet principaliter eam non intendant,
quia ex zelo justitiae et ex affectu divini amoris indignantur beatae
animae, sicut et ipse Deus contra nequitiam persequutorum, qui ipsum
Deum impugnant et ejus cultum impedire satagunt et ejus cultores
affligunt; unde eorum malitiam et potestatem terminari vellent. Item
quia, ut dictum est, consilium divinae sapientiae et severitatem
divinae justitiae circa tales noverunt, ipsi justitiae congaudent,
sicut dicit Glossa praedicta. Et datae. Hic ostenditur
consolationis immissio; quae dupliciter ostenditur data. Et primo per
doni collationem. Secundo per internam inspirationem, sine facto et
verbo scilicet interno et dictum est. Hoc enim duplici modo recipiunt
a Deo consolationem beatae animae, circa desiderium gloriae corporum,
quae differtur; videlicet quod interim data est eis prima stola;
scilicet fruitio divinitatis. Item quia data est praescientia sive
certitudo futurae glorificationis suorum corporum, et Deus docet eas
quod debent expectare, quousque simul corpora animorum glorificentur:
et tunc erit gaudium majus. Dicit igitur, et datae sunt,
liberaliter. Non sunt condignae passiones hujus saeculi ad futuram
gloriam quae revelabitur in nobis, Rom. 8. Illis singulae, sicut
singulae meruerant, stolae, idest praemia divinae fruitionis: quae
dicuntur stolae propter pulchritudinem, albae propter sinceritatem.
Stola est vestis talaris, quae totum hominem cingit: haec est aeterna
beatitudo, quae omnem miseriam tollit: et dicitur a telon quod est
longum. Supra 3, qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis.
Hoc autem dicitur, quia nunc animae habent primam stolam, scilicet
fruitionem. In fine vero habebunt simul gloriam corporis, quae est
secunda stola. Isaiae 40, in terra sua duplicia possidebunt.
Gregorius super hunc locum: sancti sola adhuc animarum beatitudine
perfruuntur: in fine vero mundi binas stolas accepturi sunt; quia cum
animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptis vestientur et
dictum est illis, idest a Deo inspiratum. Gregorius, sine strepitu
sermo est, qui auditum aperit, et habere sonitum nescit. Ut
requiescerent, idest patienter expectarent, adhuc, praeter
praeteritam expectationem, tempus modicum: quia totum tempus usque ad
resurrectionem breve est respectu aeternitatis. Isaiae 10, adhuc
tempus modicum et cetera. Donec impleatur numerus, a Deo
praeordinatus, conservorum eorum, quia sunt sub uno dominatore, cui
debetur subjectio. Et fratrum eorum, quia sunt cum eis sub uno patre
cui debetur dilectio, qui scilicet conservi et fratres eorum,
interfecti sunt, idest interficientur per manus persequutorum, sicut
et illi, interfecti sunt. Non dicit, illae, cum tamen de animabus
loqueretur prius; quia non animae interficiuntur sed homines. Aliqui
libri habent, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum qui
etc.: et est idem sensus, horum numerus implebitur, quando omnes qui
sunt interficiendi erunt jam facti martyres: et hoc erit in fine
mundi, et post hoc fiet judicium, et tunc fiet quod animae supra
petierunt: et interim debent expectare ex amore fratrum et amore ipsius
domini; quia corpora sanctorum simul suscitanda et glorificanda sunt.
Gregorius super hunc locum: animarum vox est, hoc quod desiderant.
Respondentis Dei sermo est, hoc quod eas retributionis rectitudine
inter desideria confirmat. Et vidi. Hic agitur de apertione sexti
sigilli. Pertinet autem apertio sexti sigilli et septimi ad statum
finalem Ecclesiae in tempore Antichristi. In apertione octavi
ostenditur pax quae restituetur post tempus Antichristi. Hic autem
sic proceditur, quia primo ostenditur sigilli apertio, et vidi,
scilicet illud quod sequitur, cum aperuisset sigillum sextum, et ecce
terraemotus, per cujus apertionem intelligitur manifestatio ejus quod
erat occultum, scilicet de persecutione sub tempore Antichristi. Et
dicitur sextum respectu quinque obscuritatum de quibus supra dixit.
Secundo describitur ipsa visio, et ecce. Ubi primo ostenditur
tribulatio Ecclesiae sub tempore Antichristi. Secundo ostenditur
Ecclesiae consolatio ex benevolentia Christi, et vidi alterum
Angelum post principium sequentis capituli. Tribulatio autem
Ecclesiae quae sub Antichristo erit, ostensa est Joanni sub
quibusdam figuris sive similitudinibus multiplicis immutationis. Unde
primo tangitur immutatio inferioris corporis sive elementi. Secundo
inferiorum simul et superiorum corporum, et sol. Tertio immutatio
mediorum, scilicet aeris et eorum quae fiunt in aere. Prima duo
pertinent ad illationem mali. Tertium ad subtractionem boni. Prima
duo distinguuntur: quia immutatio inferioris corporis, scilicet
terrae, ostendit ipsius causam tribulationis: immutatio inferiorum et
superiorum corporum ostendit ejusdem tribulationis effectum sive
sequelam. Dicit igitur: et ecce: quasi dicat, vidi: et quid
viderit ostendit. Et ecce. Nota est manifestationis sibi factae.
Terrae motus factus est magnus: per quod signatur magna commotio
tribulationis quae fiet per Antichristum et suos ministros, qui etiam
terrenis per amorem infixi operante Diabolo per eos, quia tunc
solvendus est, infra 20. Bene dicitur magnus, juxta illud Matth.
24, erit tunc tribulatio magna. Et sol. Hic ostenditur immutatio
simul corporum inferiorum et superiorum. Ostenditur autem triplex
immutatio. Primo in caelo. Secundo in montibus et insulis, et omnes
montes. Tertio in hominibus, et reges. Prima duo pertinent ad
effectum tribulationis jam consecutum. Tertium ad gravioris effectus
consecuturi metum. Item in caelum ostenditur immutatio duplex. Primo
in corporibus caelestibus, tum sole, tum luna, tum stellis. Secundo
in ipso caelo. Et caelum. Immutatio solis ostendit effectum
tribulationis, respectu capitis: non quia aliud efficiatur in Christo
per illam tribulationem: sed quia per illam tribulationem fiet ut
Christus non sit apud homines in ea magnificentia in qua prius.
Immutatio lunae ostendit effectum tribulationis respectu mystici
corporis. Immutatio stellarum et caeli et montium et insularum,
ostendit sive signat effectum tribulationis respectu membrorum; sed
differenter: quia casus stellarum ostendit effectum sive sequelam
tribulationis, quantum ad labentes recessus caeli et motionem montium
et insularum, quantum ad perseverantes. Sed recessus caeli, quantum
ad praedicatores qui proficiunt proximo; motio montium quantum ad
contemplativos qui vacant Deo; motio insularum quantum ad activos qui
bene utuntur mundo. Dicit igitur: et sol, idest Christus lux
hominum et Angelorum, cujus radiis mentes illustrantur et decorantur.
Malach. 3, orietur vobis sol justitiae. Factus est niger, idest
obscurus, non in se, sed in omnibus quibus ejus claritas erit
occulta. Tamquam saccus cilicinus, qui est vilissimus. Tempore enim
Antichristi non apparebit magnificentia Christi per doctrinam ut
modo, quia non sic audebunt praedicare. Item nec per miracula, ut
dicit Glossa: tunc enim per Antichristum et suos miracula fient,
Matth. 24, surgent enim pseudo Christi. Isidorus 1 Lib. de
summo bono: non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis
coruscantes, dimicaturi sunt sancti. Sed quare tunc dominus tantam
persecutionem fieri permittet? Item quare miracula subtrahet?
Respondeo, ad primum, quod hoc permittet propter electorum
probationem et meriti accumulationem: propterea hoc exiget malitia
perversorum, per quam mali merebuntur in illa tribulatione succumbere,
ut magis damnentur. Item perversitas Diaboli, hoc permitti merebitur
a se fieri, ut ex hoc acrius mereatur damnari. Deus igitur non erit
causa persecutionis, sed permittet eam fieri juste. Unde Isidorus,
1 Lib. de summo bono: quanto breve tempus videt Diabolus sibi
restare, ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira movetur,
divina justitia permittente, ut glorificentur justi, sordidentur
injusti; et ut Diabolo durior crescat damnationis sententia. Ad
aliud dicendum videtur juxta praedicta, quod non faciet dominus
miracula tunc. Tum propter electorum probationem et per consequens
majorem glorificationem. Tum propter malorum excoecationem, quorum
malitia merebitur sibi subtrahi viam internae illuminationis. Vel per
solem intelliguntur viri perfecti qui in se retinebunt suam claritatem,
sed ab aliis viles et peccatores reputabuntur et occidentur per
Antichristum. Saccus enim signum est vilitatis, Cilicium solet
peccatoribus dari. Vel per hoc signatur lapsus quorumdam justorum,
prius per vitam fulgidorum, qui per infidelitatem denigrabuntur et
viles fient et asperi per errorem, quia error animam sibi ipsi asperam
facit. Nota quod Cilicius saccus est vilis vestis; et dicitur a
Cilicia regione in qua fuit repertus. Et luna, idest Ecclesia,
quae in quibusdam membris patitur eclypsim; sicut luna, quae lumen a
vero sole Christo recipit, sicut luna a sole. Tota facta est ut
sanguis, idest tota ubique tribulabitur et patietur, quia effusio
sanguinis indicium est tribulationis. Ad literam etiam multus sanguis
fidelium in diversis partibus effundetur per ministros Antichristi
procurante Diabolo. Isidorus in eodem: in martyres magnam
crudelitatem Diabolus exercuerat etiam ligatus: crudelior tamen erit
sub Antichristi temporibus, quando erit solvendus. Et stellae
caeli, qui prius erant lucidi per conversationem vel praedicationem,
ceciderunt, a fide. Super terram, idest in concupiscentiam et amorem
terrenorum. Cadent enim tunc multi a fide, et plus diligent terrena
quam caelestia: tales enim corrumpet Antichristus muneribus et
promissionibus. Joelis 2, stellae retraxerunt splendorem suum.
Sicut ficus emittit, idest abjicit. Grossos suos, idest fructus
inanes. Grossus scilicet est ficus immatura sive primitiva, leniter
cadens ad impulsum venti. Unde sequitur, cum a vento magno movetur.
Sic quidam ad impetum persecutionis Antichristi abjicient fidem quae
non fuit solida in eis, Luc. 8, ad tempus credunt etc. et caelum,
idest viri caelestes praedicationem impiis celantes, recessit, idest
separabunt se et recedent a malis, fide et opere, quia eos non
imitabuntur. Unde Gregorius, viam Antichristi non solum Elias et
Enoch qui in ejus exprobrationem reducentur ad medium, sed etiam omnes
electi arguent, dum contemnent; de virtute mentis, ejus malitiae
resistent. Sicut liber: quasi dicat: recedent existentes sicut liber
involutus, quia celabant in malis doctrinam. Liber involutus celat id
quod continet, nisi eis quibus voluntarie aperitur; sicut sancti
illius temporis se suis manifestabunt et alienis abscondent. Isa.
34. Complicabuntur sicut liber caeli. Et omnes montes, idest
virtute et contemplatione eminentes, qui prius lumen a sole
suscipiunt, et aliis orando et aedificando et docendo transfundunt.
Psalm. illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Item a terra
super terram elevantur. Isa. 58, sustollam te super altitudinem
terrae. Et insulae, scilicet activi boni tribulationibus vexati sicut
insula undis percutitur. Est enim insula regio vel terra in salo
posita, locus scilicet circumdatus mari. Activi autem sentient
impulsus tribulationum multiplices, quia damnum in rebus et
afflictionem in corporibus, quia Antichristus per principes saeculares
puniet nolentes sibi adhaerere et suorum praedicatorum doctrinam
recipere. Unde Gregorius, quos ejus ministri appetent loquendo
seducere, multi potentes saeviendo studebunt et affligendo terrere.
De locis suis motae sunt, idest separabuntur a malis fide et opere,
in quorum consortio quasi in loco suo morari per corporalem
conversationem solebant. Vel de locis suis, quia suas habitationes
relinquunt propter gravitatem persecutionum, quia qui erunt solidi in
amore divino praeeligent gravissima pati, potius quam a suo dilecto
separari, Deuteronom. 33, inundationem maris quasi lac sugent.
Simile loquitur de martyribus praeteritis, Hebr. 11, in
solitudinibus errantes. Posset et de malis intelligi. Montes, idest
superbi, Job 16, mons cadens defluit. Et insulae, idest saeculi
negotiis agitati. De locis suis motae sunt, idest a fide recedent,
quae est fidelibus sedes et locus. Unde Gregorius, nonnulli fidem
rerum caelestium ad vitae spiritualis desiderium inclinabunt. Et
reges. Hic agitur de illa tribulatione, quantum ad timorem gravioris
effectus sive pressurae. Primo autem ostenditur multiplicitas
timentium. Secundo timoris indicium, absconderunt se. Timentes
autem erunt de omni statu, scilicet praelatorum et subditorum: unde
primo agitur de praelatis, secundo de subditis, et divites. Item de
praelatis secundum triplicem gradum: quia praelati vel sunt in gradu
alto, aut altiori, aut altissimo. Si in altissimo sunt, sunt reges
terrae, idest pastores altissimi gradus, ut primates archiepiscopi,
et sic altissimus in ascendendo: qui scilicet bene se ipsos per carnis
mortificationem quae terra est, similiter et alios bene regunt. Supra
1, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Si in altiori
solio sunt principes terrae, ut sunt episcopi. Si in alto, sic
tribuni, ut sunt archidiaconi, archipresbyteri, sacerdotes, curati.
Tribunus dicitur ille qui praeest uni tribui; Graece autem dicitur
chiliarchus, Latine millenarius. 1 Reg. 44, de David legitur
quod erat tribunus super mille viros. Per tribunos possunt intelligi
minores praelati, sicut tribuni sunt minores principibus et regibus.
Et divites. Hic agitur de subditis; et primo de his qui sunt meriti
majoris: quos describit, tum quantum ad diligentiam in operando bona,
et isti sunt, divites, scilicet in operibus bonis et virtutibus:
supra 2. Dives es et blasphemaris. Tum quantum ad victoriam in
expugnando vitia, tam in tentationibus, quam in adversitatibus: et
isti sunt fortes, scilicet contra vitia. Nec enim tentatio vincere
nec adversitas eos dejicere potest, Prov. 12, manus fortium
dominabitur etc.: qui insistunt actibus bonis, nec multum tentantur.
Alii vero multi tentationibus et adversis impugnantur. Possunt etiam
divitiae et fortitudo intelligi in eisdem. Secundo de his qui
minoris. Hi autem vel sunt conjugati, et isti dicuntur servi. Et
servus, idest conjugatus qui sub jugo est, 1 Corinth. 7,
alligatus es uxori et cetera. Aut liberi sive soluti: unde dicit: et
liberi, Glossa a conjugio, 1 Corinth. 7, qui sine uxore est,
sollicitus est quae Dei sunt. De utroque statu sunt boni, qui tamen
timebunt multum sub Antichristo: unde sequitur, abscondent se. Vel
illi qui sunt minoris meriti, describuntur tum quantum ad famulatus
humilitatem, servus, scilicet Dei. Coloss. 3, domino Christo
servite. Tum quantum ad peccati immunitatem: et liberi, scilicet a
peccato. Rom. 6, liberati a peccato. Et abscondent se. Hic
tangitur timoris indicium. Duplici autem indicio manifestabunt suum
timorem: scilicet ipso actu confligendi. Item verbo exorandi. Et
dicunt. Ubi primo ostenditur affectus orationis. Secundo necessitas
exauditionis. Quoniam venit. Dicit igitur. Abscondent se in
speluncis et petris montium. Idest confugient ad obumbrationem et
defensionem Angelorum et sanctorum qui montes sunt per gloriae
sublimitatem. Psalm. levavi oculos meos ad montes. Rogabunt boni,
ut dicit Glossa, sanctorum orationibus se protegi ab ira Dei, qui
tunc suos ita permittet affligi. Et videtur hic maxime de imperfectis
accipiendum qui timebunt majorem adhuc afflictionem supervenire, cum
videbunt per principes interfici fideles et multos ad infidelitatem
labi: unde recurrent ad auxilia sanctorum. Potest etiam per speluncas
et petras montium intelligi adumbratio et defensio, sive soliditas
virorum perfectorum, qui erunt montes per vitae celsitudinem, ad
quorum orationes confugient alii, qui non erunt tanti, pro evasione
illius afflictionis, quam crudeliter Antichristus et sui fidelibus
infliget: vel pro evasione periculi labendi in errorem cum videbunt
miracula fieri per Antichristum et suos ministros: Deo hoc ex ira
suae justitiae fieri permittente. Et dicunt, idest dicent:
montibus, idest Angelis et sanctis per gloriam excelsis. Et petris,
scilicet eisdem in Deo jam prorsus solidis. Vel per montes et petras
viri perfecti et contemplativi, sive sint religiosi sive non; qui sunt
montes per vitae eminentiam, petrae per internam constantiam. Cadite
super nos, afflictionem idest animum compatientem nobis misericorditer
inflectite. Super nos, juvantes per vos. Et abscondite, oratione.
Nos a facie, idest praesentia. Sedentis super thronum, scilicet
deitatis patris, vel Trinitatis, vel Christi secundum divinitatem
regnantis et quiescentis in Ecclesia sive mentibus justorum. Hoc
intelligitur de praesentia qua se manifestat in effectu justitiae. Ex
magna enim ira Dei erit tunc, quod tantam tribulationem fieri
permittet; quia multi propter malitiam et peccata multa et magna
merebuntur in adversitate cadere, in errore ut magis damnentur. Unde
Gregorius loquens de illa tribulatione sub tempore Antichristi dicit:
dum humilitas fidelium multitudine et manifestatione quasi destituetur,
terribili occultae dispositionis examine, inde bonis misericordia
largior, unde malis ira justa cumulabitur. Et ab ira agni, idest
Christi secundum humanitatem, quia contra ipsum secundum humanitatem
et divinitatem commissae sunt offensae multiplices; ideo ejus iram,
idest justitiam ejus homines tunc sustinebunt. In hoc autem
confunditur humana superbia, quod scilicet agnum dulcem et mitem
faciunt iratum. Jerem. 25, facta est terra eorum in desolationem a
facie irae columbae. Item quia offendunt eum, qui pro ipsis voluit
immolari. Jeremiae 12, et ego quasi agnus etc., quoniam venit:
quasi dicant: necesse est ut subveniatis, quoniam venit jam,
scilicet, Deus magnus, propter magnam tribulationem, idest tempus
jam factum est praesens, irae ipsorum, idest patris sedentis et agni,
et quis poterit stare, nisi vestris precibus adjutus? Quasi dicant:
haec adversa et tentamenta non possunt sustineri viribus humanis; quia
ex una parte fient per Antichristum et suos multa miracula, et
praedicabuntur audacter errores: ex alia per principes occidentur
fideles. Juxta modum praemissum videtur Glossa exponere: rogant boni
et cetera. Solet etiam convenientius intelligi de timore poenae
judicio inferendae. Tempore enim Antichristi appropinquare videbitur
sive aestimabitur sententia extremi judicii. Et ideo timebunt boni
maxime imperfecti. Unde sensus est secundum hunc modum: a facie,
idest a severitate, per quam praesentiam suae justitiae ostendet Deus
Trinitas, et ab ira agni, scilicet quam ostendet in judicio
instante, quoniam venit, idest imminet, dies, scilicet dies
judicii, irae scilicet contra peccatores: et quis poterit stare in
tanta judicii districtione, idest expectare severitatem illius
judicii? Malach. 3, et quis stabit ad videndum eum? Alia non
mutantur. Posset etiam intelligi de multis, qui fidem tempore
Antichristi deserent ne amittant ea quae diligent: quos describit,
tum quantum ad dignitatis sublimitatem in gradu altissimo altiori et
minus alto, tum quantum ad rerum copiositatem, cum vocat divites, tum
quantum ad malitiae perversitatem, cum vocat fortes, scilicet ad
mala. Tum quantum ad conditionis qualitatem, tam servitutis quam
libertatis: qui aestimantes diem judicii instare, invocabunt auxilia
Daemonum, ut eos ab ira judicis liberent, quos secuti sunt.
Abscondite, idest abscondent, hoc est subsidium quaerent, in
speluncis et petris, idest in refugio et defensione Daemonum; qui
montes sunt per superbiam, et petrae post vocantur, propter
pertinaciam. Cadite et cetera. Expositio est juxta modum
praeteritum. Abscondite, idest vestra virtute protegite. Nota quod
cum Antichristus per aliquod tempus, scilicet per tres annos et
dimidium in magna potestate regnaverit, ut habetur infra, vili morte
interficietur, in monte oliveti in papilione et in solio suo, in illo
loco contra quem ascendit Christus ad caelos. Illo autem interfecto,
non statim immediate veniet Christus ad judicium; sed concedentur
electis ad poenitentiam quadragintaduo dies; ut habetur in Glossa
super finem sequentis capituli, et habetur de praedictis super illud 2
Thessal. 2, quem dominus Jesus etc. in Glossa, quando autem post
illos quadragintaduos dies venturus sit dominus, prorsus ignoratur.
Sed quaeritur de hoc quod dicitur: stellae caeli ceciderunt. Cum
enim illa tribulatio sit maxima, quo modo dominus subtrahet robur
gratiae hominibus, quo sustentati non caderent? Respondeo.
Dicendum, quod nullum cadere finaliter permittet Deus, qui ei vero
corde adhaereat, et in tentationibus et adversis gratiae subsidium
fideliter et ferventer requirat, sicut dicit Glossa. Unde multi
erunt qui divina gratia confortati, statum, facta et dona contemnent.
Unde Gregorius: Dei adjutorio electi, ut Antichristo resistere
valeant, fulcientur. Item ratione ejus quod dicitur, venit dies
magnus irae ipsorum: quaeritur utrum ita sit in Deo. Quod sic,
videtur per haec verba. Item Psal. quis novit potestatem irae tuae?
Contra. Ira dicit aliquando turbationem: sed Deus semper est
tranquillus. Sapient. 12, tu autem dominator virtutis, cum
tranquillitate judicas. Item ira dicit affectionem, sed in Deo non
est affectio. Augustinus, 12, de civitate Dei. Nec affici
dicendus est: patitur quippe qui afficitur. Respondeo. Notandum,
secundum beatum Gregorium, quod duplex est ira: scilicet per vitium:
hoc in Deo esse non potest, quia reprehensibilis; Ecclesiastes 7,
ne sis velox ad irascendum: ira enim in sinu stulti requiescit. Item
ira per zelum: et hoc in judice vel in principe, qui habet culpas
punire secundum quod exemplum in actum, habet quatuor: scilicet
affectionem, et hoc est ex naturae imperfectione; et secundum hunc
modum non est in Deo. Item turbationem aliquam vel poenalem vel
aliquo modo culpabilem licet venialem: et haec turbatio est ex naturae
corruptione; et secundum hoc etiam non est ira in Deo. Item poenae
amorem, vel dispositionem intuitu justitiae; et sic est ira in Deo.
Deus enim ex zelo justitiae praedisponit poenam inferre antequam
inferat. Unde Gregorius super illud Job 4, flante Deo periisse,
et spiritu irae ejus esse consumptos, dicit beatus Gregorius, 5
Lib. Moralium: ut vindictam dominus cogitans demonstretur, flare
irascendo dicitur. Item signorum ostensionem: quandoque judex
detestans mala commissa, signa irae ostendit. Vel ipsam poenae
inflictionem, vel alia antecedentia poenam, vel concomitantia. Juxta
hoc dicitur ira esse in Deo; scilicet quia aliqua facit quae videntur
signa ut in Deo, ut est ipsa poenae inflictio, vel aliqua
praecedentia ipsam poenam, ut dura comminatio quam facit impiis. Unde
Hugo in primo Lib. de sacramentis parte quarta: signa irae
dicuntur. Ex praedictis patet, quod ira non est in Deo quantum ad
affectionem, nec quantum ad turbationem; sed quantum ad dispositionem
sive ordinationem poenae respectu puniendorum, et quantum ad
apparentiam signorum, quibus videtur iratus, licet non sit quantum ad
turbulentiam. Maxime autem quantum ad ipsam poenae inflictionem.
Gregorius 5 Moralium: quando vindictam peccatoris exequitur, is qui
in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Per
hoc patet ad objecta.
|
|