|
Post haec vidi et cetera. Hic tangitur immutatio mediorum, scilicet
ventorum in aere; et sub illa figura, ostenditur persequutio in
subtractione boni, scilicet praedicationis. Tria autem hic
tanguntur. Primo ostenditur in generali Daemonum aviditas ad
nocendum. Secundo in speciali praedicationis impedimentum, tenentes.
Tertio malitia impedientium, ne flarent. Dicit igitur, post haec,
scilicet post praemissa, vidi quatuor Angelos. Daemones dicuntur
Angeli, quantum ad naturae dignitatem; quia creatura nobilis naturae
conditi sunt; ut si perstitissent, essent nuncii Dei, ad implendam
voluntatem divinam. Hi sunt de quibus dicitur Job 4, et in Angelis
suis reperit pravitatem. Item possunt dici Angeli, quia missi. Tum
a Deo ad probationem bonorum, Job 2, item ad deceptionem malorum.
3 Reg. 22, egredere et fac ita. Tum a Diabolo principe ad
subversionem cunctorum. Dicuntur autem quatuor universi Daemones,
propter quatuor partes mundi in quibus nocent. Vel secundum
Haymonem, quia praesunt quatuor regnis principalioribus, scilicet
Assyriorum, Medorum, Macedonum, Romanorum. Haec sunt
principalia regna de quibus habetur Daniel. 7, ubi loquitur de
quatuor bestiis. Stantes, scilicet insistentiam et studium et
aviditatem nocendi, super quatuor angulos terrae, idest super quatuor
partes terrae, scilicet partem Orientalem, Occidentalem,
Australem, et aquilonarem, etiam usque ad angulos, idest
remotissimas partes terrae, quia in omnibus partibus nocere student.
Job 1, circuivi terram et perambulavi eam. Sed quid est quod dicit
Glossa; quia Diabolus mittitur ad deceptionem malorum? Quia si
sic: ergo Diabolus habet a Deo potestatem malefaciendi. Item
secundum hoc deceptio est a Deo. Respondeo. Dicitur mitti a Deo;
quia permittitur decipere quosdam, non quia a Deo recipiat ad hoc
auctoritatem: unde non propter hoc sequitur, quod illa deceptio sit a
Deo. Item est deceptio actio, et hoc ex parte Diaboli peccatum
est, et ideo a Deo non est; quia non fit Deo auctoritatem dante,
sed permittente. Est etiam deceptio passio in decepto; et quia justa
est, ideo inquantum est poena, a Deo est. Tenentes, idest
recipientes et impedientes, quatuor ventos, idest universos
praedicatores; qui dicuntur venti, quia ventus nubes excitat; et sic
terram rigat, rigatam facit fructificare: et faciem terrae
fructificantis hilarem reddit: sic praedicator corda pravorum resolvit
in lacrymas: et sic animae fructificant, et gaudium internum
recipiunt. Item flando idest praedicando desiccant terram cordis
humani, ad humiditatem peccati. Item ventus concutit homines et
arbores et hujusmodi: sic praedicator animas ad timorem concutit, dum
ostendit poenam Gehennae et multiplex damnum culpae: tamen, sicut
ventus quandoque mitigatur, sic praedicator quandoque debet
condescendere et allicere ad spem et amorem. Dicuntur autem quatuor
propter partes quatuor, quas debent illustrare doctrinis et exemplis.
Vel propter quatuor Evangelia, de quibus sumi debet materia
praedicationis: vel propter quatuor virtutes cardinales, ut sint quasi
lapides quadrati in fundamento templi. 3 Reg. 5, Ezechiel.
37, a quatuor ventis veni spiritus et cetera. Ne flarent, quia
flatus, idest praedicatio praedicatorum desiccaret humorem vitiorum,
et concuteret corda hominum, sicut flatus desiccat terram et concutit
arbores et ipsa corda hominum. Super terram, idest homines amantes ea
quae sunt terrae; et ita efficiuntur terra per vilitatem.
Augustinus, talis est quisque, qualis sua dilectio; si terram
diligis, terra eris. Item Augustinus in libro de actu Christiano:
dictum est Diabolo, terram manducabis: datus est ergo in cibum
Diabolo peccator; non sumus terra, si nolumus manducari a serpente.
Neque super mare, idest super peccatores diversis vitiis fluctuantes.
Vel per terram avari qui terram diligunt. Augustinus 2 liber de
sermone domini in monte: animus terrenorum cupiditate sordescit. Per
mare vero voluptuosi, ratione spumositatis et foetoris. Propter
primum dicitur Judae unico: fluctus feri maris, spumantes suas
confusiones. Propter secundum punita est voluptas, poena ignis
sulphuris. Genes. 19, item per mare, superbi, ratione timoris et
fervoris; tument enim per elongationem. Augustinus in libro de
servanda virginitate. Non aliter invenitur requies animae, nisi in
quieto tumore digesto. Fervent per variam cognitionem et affectionem,
et locutionem. Isaiae 57, impii quasi mare fervens et cetera.
Boni vero signantur per arborem: unde dicit, neque in ullam arborem,
idest neque in aliquam paratam ad fructificandum, vel quae excedat
terrenitatem. Omnes enim vult damnificare Diabolus, et
praedicationem impedire pro viribus. 1 Thess. 2, voluimus venire
ad vos, sed impedivit nos Satanas, et vidi alterum. Ostensa
tribulatione Ecclesiae, hic ostenditur consolatio quae est ex
cohibitione potestatis Daemonis. Item ex numerositate salvandorum.
Item ex dignitate meritorum. Rursus ex magnitudine praemiorum. Unde
haec pars habet quatuor. In prima ostenditur consolatio ex cohibitione
adversariorum. In secunda ex numerositate salvandorum. Ad totam enim
ac talem societatem, non est pigritandum ascendere, etiam si adversa
occurrant. Post haec vidi turbam. In tertia ex dignitate meritorum,
ibi: stantes ante thronum. Quarta, ex magnitudine praemiorum, et
respondit unus. Circa primum primo describitur persona refrenantis.
Secundo ostenditur imperium quo refrenantur, et clamavit. Tertio
ostenditur qui sunt qui refrenantur, quia Daemones malitiosi, quatuor
Angelis. Quarto ad quid refrenantur, dicens: nolite. Persona
autem refrenans describitur primo quantum ad mysterium humile
reparationis cum signo per Angelum. Secundo quantum ad profectum
nostrae promotionis, ascendentem. Tertio, quantum ad donum
spiritualis consignationis. Habentem. Dicit igitur. Et vidi.
Sicut videram Daemones volentes hominibus nocere, et vidi alterum
Angelum, a quo compescerentur: per quem signatur Christus, qui
dicitur Angelus, propter reparationis mysterium; quia scilicet missus
est ad humanam reparationem, per virtutem eruditionis; per exemplum
conversationis, per sustinentiam passionis. Dicitur ergo Angelus
inquantum homo; dicitur inquam Angelus non natura sed officio.
Isaiae 9, secundum Septuaginta et vocabitur nomen ejus magni
consilii Angelus. Et bene dicitur alterum; quia sicut sunt prompti
ad nocendum: sic iste ad adjuvandum et protegendum, sicut infra
sequitur, ascendentem, in suis per effectum, hoc est promoventem
suos, ab ortu solis, idest a tempore resurrectionis, quando quasi sol
novus ortus est mundo, per ipsius Christi glorificationem: ex tunc
autem fides coepit multiplicari, quia discipulos in fide instruxit,
donis ditavit, per mundum misit, et per eos fidem in hominibus
multiplicavit. Vel, ab ortu solis, idest a nativitate sui ipsius,
qui est sol justitiae, illuminans omnes qui illuminari quaerunt.
Malach. ultimo: orietur vobis sol justitiae. Ascendentem, idest
proficientem sapientia et aetate, Luc. 2. Sed quomodo hoc dico,
cum ab ipso instanti incarnationis habuerit plenitudinem sapientiae?
Ut dicit Bernardus. Item Lucae 2, confortabatur plenus
sapientia? Respondeo. Profectus sapientiae non intelligitur in
Christo quantum ad sapientiae augmentationem, sed quantum ad
manifestationem, quae paulatim fiebat secundum quod aetate crescebat,
sicut exponit Damascenus et Anselmus. Alia litera est,
descendentem, quia ipse secundum quod homo descendit a se Deo qui est
ortus solis, idest patris, quia ab eo natus secundum divinitatem.
Ipse enim inquantum Deus plasmavit carnem quam assumpsit, non virtus
naturae. Sed contra. Aut est descensus secundum divinitatem, aut
secundum humanitatem: si primo modo, contra. Quia ille descensus est
per creationem secundum Glossam, hoc est per plasmationem.
Divinitatis autem non est creari sed creare. Si secundo modo; aut
ergo secundum locum aut secundum peccati casum. Si secundum locum,
ergo caro illa est allata de caelo, quod est haereticum. Si secundum
peccati lapsum; contra. Augustinus, 10 Lib. super Genesim: nec
caro sua erat caro peccati. Respondeo: descensus iste fuit secundum
humanitatem, ut dicit Glossa. Nec tamen secundum locum nec secundum
casum peccati, sed secundum effectum sicut causatum descendit a causa:
quia causa superior est et dignior causato: et sic omnis creatura
descendit a Deo; sed specialiter illa quae sunt virtute
supernaturali. Habentem etc. sic videbat in visione sua. Per hoc
signatur, quod Christus habet ad opus fidelium signum crucis ad
consignandum suos. Haec autem consignatio fit, cum interius cordibus
fidem, amorem, memoriam et imitationem suae crucis imprimit; et
exterius Baptismum dispensat per ministros, quo consignantur et
discernuntur fideles ab infidelibus; hoc est signum Dei vivi; quia
per hoc cognoscimur ad Deum pertinere. 2 Corinth. 1, signavit nos
et cetera. Vivi, ad differentiam idolorum, qui sunt dii falsi et
mortui, quorum signum portant infideles. Vel hoc signum potest
intelligi potentia aequalis patri, quam in miraculis manifestavit, per
quam ostendebatur esse vivus et verus Deus. Joan. 10, opera quae
ego facio. Vel: signum Dei vivi, immunitas a peccato secundum
Glossam; quod ad solum Deum pertinet. Job 15, quis est homo, ut
immaculatus sit? Contra. Quia beata virgo nullum peccatum commisit.
Item aliquis bene contritus et confessus potest esse sine omni
peccato. Respondeo. Dicendum quod beata virgo nullum peccatum
actuale commisit, tamen originale habuit, a quo ante ortum
sanctificata fuit; et ita non fuit omni tempore sine omni peccato:
quod autem hic dicitur intelligitur pro omni tempore. Per hoc patet ad
aliud, quia Glossa loquitur de immunitate a peccato secundum omne
tempus, quod nulli homini convenit praeter Christum. Et clamavit
voce magna, idest magna virtute: sive magna imperio suae voluntatis.
Iste clamor sive hoc imperium fuit ipsa refrenatio potestatis
Daemonum, per passionis suae virtutem. Unde Glossa: clamare Dei,
est facere. Infra 20, apprehendit draconem et cetera. Quatuor
Angelis, idest universis Daemonibus, per quatuor partes orbis nocere
optantibus. Quibus datum est, idest permissum, nocere, per
gravissimas tentationes vitiorum, et per procurationem mortis hominum,
terrae et mari, idest peccatoribus, qui sunt viles propter peccata jam
facta et fluxibiles quantum ad facta, et iterum quantum ad facienda.
Propter prius dicuntur terra, propter secundum mare. Vel terra
avaros signat, mare, quia spumat, luxuriosos. Item quia fervet,
superbos. Gregorius super illud 20 Apocal.: apprehendet
draconem: draco dicitur; quia malitiose nobis nocere appetit.
Dicens: nolite. Hic ostenditur quantum ad quid refrenantur:
scilicet ne noceant Daemones hominibus consignandis signaculo fidei et
gratiae, donec consignentur. Non quod post noceant: sed quod dicitur
donec, vel quousque, accipitur inclusive; quia cum erunt consignati,
minus eis spiritualiter nocere poterunt. Primo inquam prohibentur
nocere consignandis. Secundo agit de ipsis jam consignatis, et
audivi. Dicit igitur. Dicens: nolite nocere. Notandum quod ex
ipsis verbis, quae obscuritatem habent, potest colligi, quod dominus
in passione, et virtute passionis, compescuit Daemones, ne eos qui
erant credituri, ac fidei signaculo consignandi, tentarent quantum
vellent, et ne tentando in errore retinerent. Unde post ascensionem
ad praedicationem discipulorum, et aliorum praedicatorum, multa millia
convertebantur: sicut loquente Petro conversi sunt multi increduli,
circiter tria millia, et consignati sunt signaculo crucis et fidei per
Baptismum, Act. 2. Et in eisdem actibus legitur multa conversio
Judaeorum et Paganorum, praedicantibus apostolis facta. Et ad verba
beatae Catharinae conversi sunt multi philosophi; et alia consimilia
leguntur multa. Hoc autem erat quia Daemones virtute dominicae
passionis, quam pro salute hominum tulit, coerciti erant, ne eos
involverent errorum tenebris quantum vellent, et ne eos in ipsis
tenebris perpetuo detinerent; et sic erunt coerciti usque ad finem
mundi quantum ad electos qui sunt credituri; licet modo sunt in
tenebris errorum, donec impleatur numerus electorum: unde et modo
aliqui convertuntur, et in fine praedicantibus Elia et Enoch
convertuntur Judaei et signaculo Dei per fidem et gratiam
consignabuntur. Hoc est ergo quod dicit: nolite nocere, o
Daemones: quasi dicat: non laboretis nocere per tentationum
gravitates quantum velletis; quia non poteritis. Terrae et mari,
idest peccatoribus vilibus et fluxilibus, ut dictum est supra. Vel
modo praemisso. Neque arboribus, bonis, terram excedentibus et ad
fructificandum paratis. Dicuntur ergo justi arbores, quia sunt
fructiferi per bonam operationem; folia habent in medicinam, per
salutiferam eruditionem; umbram habent per aedificariam
aedificationem; quae est aliis propter exemplum in refrigerium contra
aestum vitiorum. In terra radicantur per humilitatem, in ramis
dilatantur per caritatem. De tali arbore Matth. 7, omnis arbor
bona, fructus bonos facit. Quoadusque signemus, exemplo formando
interius signaculum fidei, cum affectu misericordiae et virtute
imitandi crucem: et ministri mei, disponendo exterius per doctrinam et
sacramenta per quae disponitur anima ad impressionem signaculi fidei et
gratiae; quod est signaculum crucis; quia a cruce provenit, et servos
esse crucis ostendit. Servos Dei nostri, idest electos qui futuri
sunt servi Dei, licet modo sint in errore infidelitatis. Nostri
dicit, idest mei inquantum homo sum, et ministrorum meorum qui sunt
coadjutores mei; quia Deo patri subjicimur et per affectum amoris
ipsum habemus Deum. In frontibus eorum, interioribus, idest in
mentibus ut sint audaces ad confitendum crucem et nomen meum,
constantes ad sustinentiam adversorum. Frons enim sedes est
verecundiae vel audaciae; et ideo signat audaciam et constantiam
exclusa verecundia, cum agitur causa fidei. Hoc est signum tau, quo
signandus est quilibet in fronte; idest signaculum crucis quod est
signum Dei vivi, quo debet mens consignari; scilicet ut habeat fidem
crucis et amorem, ac memoriam et affectum imitandi et audaciam
confitendi et constantiam sustinendi. Ezechielis 9, signa super
frontes etc.: et sequitur: omnem super quem videritis tau ne
occidatis. Potest etiam intelligi de fronte exteriori. Per
Baptismum enim in quo operatur Deus interius, et dispensatur
exterius, consignatur non solum anima, sed etiam corpus; quia totum
corpus per Baptismum dedicatur Deo: unde in scapulis vertice et
pectore fit inunctio, ut dicit Glossa. Sed tamen hic specialiter
frons exprimitur: tum quia signum crucis specialius in fronte et facie
imprimitur. Tum quia in fronte est signum audaciae et constantiae,
vel verecundiae et pusillanimitatis: unde frons hic exprimitur ut
audacia et constantia, quae debet esse non solum in mente, sed etiam
in corpore, significetur. Propter hoc etiam in confirmatione fit
consignatio in fronte per episcopum sancto chrismate et signo crucis in
nomine patris et filii et spiritus sancti; et sic per hanc
consignationem, de qua hic agitur: et sanguis agni in utroque poste,
scilicet interius et exterius, ne percussio fiat in domo, Exod.
12. Haec autem consignatio fit in frontibus a domino et ministris
suis: unde dicitur: quoadusque etc.: quia ad hoc ut sit homo audax
et constans, non solum mente, sed etiam ipso actu in corpore ad
confitendum nomen Christi, et sustinendum adversa, non sufficit
dispensatio sacramentorum exterius per ministros, nisi et Deus gratiam
interius infundat: sed cum utrumque concurrat, tunc consignatio
hujusmodi perficitur. Et notandum quod quousque, ut supradictum est,
non accipitur exclusive, sed inclusive, ut ibi: dixit dominus domino
meo et cetera. Matth. 1, et non cognoscebat eam donec peperit et
cetera. Constat enim quod nec post: sed Evangelista loquitur pro
tempore pro quo poterat esse dubium. Similis modus loquendi est, non
facias malum usque ad mortem. Similiter intelligendum in proposito.
Post consignationem enim virtute signi, quod est fides et gratia et
amor crucis in anima cum imitatione, et etiam impressio crucis in
corpore, proteguntur fideles a Daemonibus magis quam ante, ut patet
per illam figuram Exod. 12, et Ezechiel. 9. Item fides crucis
et gratia cum aliis annexis intus et extra dicitur signaculum; quia per
hoc cognoscimur esse servi et milites Dei; et iterum per hoc
discernuntur fideles et justi ab infidelibus et injustis. Unde
fideles, qui sunt mali, non habent hoc signaculum nisi truncatum;
quia decoloratum; quia fidem habent sine gratia et amore et
imitatione; unde per hoc non cognoscuntur esse Dei milites, sed
discernuntur ab infidelibus; infideles tamen per illud non
distinguuntur ab injustis; cum et ipsi sint injusti. Habent enim
signaculum Diaboli superscriptum. Matth. 22, cujus est imago haec
et superscriptio? Sic potest ab eis quaeri et modo et in judicio: et
possunt respondere, Caesaris, idest Diaboli: interpretatur enim
possidens principes, quia maxime nititur ad dominandum majoribus et
praecipue eos possidet. Item nota quod illud quod dictum est, nolite
nocere etc. videtur intelligendum, non de cohibitione ab omni
nocumento spirituali, cum etiam consignatis quandoque noceant
spiritualiter per tentamenta; sed ne noceant quantum vellent, et in
peccato semper detineant. Item illud quod dictum est, clamavit etc.
et nolite nocere etc. secundum Glossam intelligitur de clamore et
verbo reali. Per hoc enim quod Joannes in visione audivit Angelum
clamantem, nolite nocere etc. figuratur quod Christus clamore reali
Daemones cohibuit a nocumento electorum in passione et per passionem,
idest per meritum et efficaciam suae passionis fecit ne quantum vellent
nocerent per tentationes electis credituris, ne impedirentur ad fidem
converti; nec etiam jam conversis; dummodo ei per fidem, amorem et
imitationem adhaerere velint. Gregorius super illud Apocal. 20,
apprehendit draconem etc.: utiliter potentia divinae dispensationis
astringitur, ne inquantum nocere valet effrenetur. Item quod dictum
est, nolite nocere terrae et mari, videtur intelligendum de illis
solum, qui licet aliquando sunt in tenebris infidelitatis vel peccati
alterius, sunt quandoque convertendi et finaliter perseveraturi; non
de omnibus malis universaliter. Item manente intellectu praemisso de
nocumento spirituali, posset illud nocumentum intelligi etiam
corporaliter; ne scilicet noceant procurando mortem credituris antequam
credant: possent enim, nisi cohibeantur, hoc facere, vel concitando
odia, vel rixas usque ad homicidia, vel etiam suffocando humana
corpora, ne ad fidem veniant infideles: sed virtus dominicae passionis
operante Christo pro credituris, cohibet eos ne mortem electis
inferant, per quam praecludatur via ad salutem vel ante fidem vel
post. Sed dubitabit aliquis quomodo cohibentur. Si permissio fit
eis. Dictum est enim: quibus datum est. Si enim nocere
permittuntur, non cohibentur. Item quando loquitur de permissione,
non loquitur de arboribus, sed quando loquitur de cohibitione: unde
hoc? Item si per arbores intelliguntur boni, sicut Glossa vult post
principium hujus capitis, tales videntur consignati. Quomodo ergo
dicuntur consignandi cum aliis qui prius erant mali? Respondeo.
Dicendum quod pro diversis temporibus intelligitur. Tempore enim ante
adventum Christi permittebatur per tentationes multum nocere: unde
fere totum mundum erroribus involverat: sed dominus in passione et
virtute passionis ipsum cohibuit, ne tantum possit tentare electos et
tantum tentando nocere, quantum prius usque ad tempus Antichristi,
quo solvetur, idest sua potestate uti atrociter a Deo permittetur.
Vae his. Infra 20, apprehendet draconem et cetera. Praeterea
haec cohibitio non videtur intelligenda quantum ad omnem modum nocendi;
sed ne possent Daemones nocere per tentationes quantum ante passionem,
et etiam quantum vellent. Isidorus 3 libro de summo bono: non
amplius tentat electos Diabolus quam permittit Dei voluntas. Ad
aliud dicendum, quod per terram et mare intelliguntur mali pro tempore
sive statu peccati, licet aliquando sint convertendi: per arbores vero
boni. Licet autem tam malis quam bonis nocere appetant Daemones;
tamen existentibus in gratia, non sic permittuntur nocere, ut eis qui
sunt in culpa. Unde incredulis ante passionem magis nocere poterat
quam bonis: per passionem vero cohibitus est, quantum ad bonos, et
etiam quantum ad malos, tamen credituros; et ideo non ponitur prius
nomen arboris, sed post. Ad aliud dicendum, quod est duplex
consignatio: scilicet consignatio mere invisibilis quae fit per gratiam
simplicem, quam Deus etiam sine sacramento infundit; et haec
consignatio est per fidem et amorem; et potest haberi ante Baptismum
ab homine bene contrito, sicut habebat Cornelius. De quo Act.
10. Item consignatio partim visibilis, partim invisibilis, quae
est per gratiam sacramentalem. In sacramento enim operatur Deus
invisibiliter, homo autem exterius visibiliter; et ipsum sacramentum
visibiliter suscipitur. Aliqui autem, licet sint boni, tamen non
sunt hoc modo consignati; ut patet in Cornelio, qui prius erat
bonus, et post ad doctrinam beati Petri Baptismum suscepit, Act.
10. De hac secunda loquitur hic. Unde dicit: quo ad usque
signemus, scilicet ego et ministri mei, per Baptismum et alia
sacramenta. Et audivi. Hic agitur de jam consignatis. Et nota quod
superius agebatur pro statu ante consignationem; hic autem pro statu
jam factae consignationis; quia hoc intellexit quales erunt illi qui
usque ad finem mundi signati erunt. Primo autem agitur de consignatis
in generali. Secundo in speciali, ex tribu Juda. In generali autem
ponit consignatos sub numero quodam, scilicet centum quadraginta
quatuor millium, dicens: et audivi, in mea visione. Numerum
signatorum, idest omnium qui usque ad finem erunt signati signo
crucis, intus per fidem et amorem et memoriam et affectum imitandi,
exterius autem per sacramentorum susceptionem, maxime Baptismi, et
per ipsam imitationem. Centum quadraginta quatuor millium. Nota quod
sub hoc numero intelliguntur omnes electi existentes sub tempore gratiae
usque ad finem mundi. Nec iste numerus ponitur ratione numeri, sed
ratione mysterii, sicut vult Glossa. Nec tantum per hunc numerum
signantur illi qui sunt de genere Judaeorum, sed etiam de gentibus;
licet secundum superficiem videatur loqui solum de filiis Israel. Et
hoc habetur in Glossa infra super illud: post haec vidi turbam etc.,
cum secundum figuram et cetera. Per numerum ergo qui in tota hac
litera ponitur, non signatur quot sint electi, sed quales debent
esse. Ex omni tribu filiorum Israel. Sic ostensum est ei in visione
propter mysterium. Unde sensus secundum sensum mysticum: intellexi
quales erunt illi qui signati erunt ex omnibus fidem Jacob
imitantibus. Rom. 9, non enim omnes qui sunt ex Israel et cetera.
Justi enim sunt spiritualiter ex tribu filiorum Israel. Dicitur
autem ex omni tribu, quia multiplex est tribus justorum, qui filii
Israel sunt spiritualiter per imitationem, secundum quod est multiplex
gradus justitiae in electis, ut infra patebit. Unde illi qui sunt sub
uno gradu justitiae sunt una tribus; qui sub alio, sunt alia tribus,
et sic ulterius. Per illum autem numerum signantur quae sunt
necessaria justis: scilicet perfectio in diligendo: quae signatur per
millenarium qui est numerus perfectus, quia ad eum terminatur plenus
cursus numerorum; et si quis velit post eum numerare, oportet redire
ad numeros praecedentes. Item perfectio in operando quae per centum,
quia numerus est completus, usque ad ipsum enim decurrit numerus;
licet millenarius sit perfectior. Item labor in sustinendo scilicet
poenalia et difficilia, ut in statu poenitentiae quae per quadraginta
signatur, qui numerus est poenitentium, quia tot diebus jejunavit
Moyses et ipse Christus. Partes enim aliquotae quadragenarii faciunt
quinquaginta, qui est numerus remissionis, quia poenitentia ducit ad
remissionem peccatorum. Hujus autem partes aliquotae quadragenarii
sunt unum, duo, quatuor, quinque, octo, decem, viginti; ex his
simul sumptis colligitur numerus quinquagenarius. Item doctrina in
regulando, quae continetur in quatuor Evangeliis; unde signatur per
quaternarium. Omnia enim praedicta debent fieri secundum regulationem
quae ex quatuor Evangeliis habetur. Vel aliter. Numerus enim
praedictus colligitur ex duodecim millibus per duodenarium in se
ductis, sicut patet in sequentibus. Nam duodecim millia duodecies
sumpta faciunt praemissum numerum, scilicet centum quadraginta quatuor
millia. Millenarius signat perfectionem; duodenarius qui colligitur
ex tribus quater sumptis, signat fidem Trinitatis per quatuor partes
orbis. Per alium vero duodenarium, per quem fit revolutio duodenarii
ad praemissum numerum complendum, intelligi potest doctrina duodecim
apostolorum, secundum quam debent homines regulari in perfectione vitae
et in ipsa fide; vel duodecim filii Israel quorum nomina in litera
ponuntur, propter mysterium in litera. Illi ergo sunt signati, qui
habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide in quatuor partibus
orbis, secundum doctrinam duodecim apostolorum, vel secundum
imitationem et conformitatem ad duodecim filios Israel juxta nominum
rationem. Ponitur autem secundum Glossam finitum pro infinito, quia
sub certo numero sunt electi noti Dei, 2 Timoth. 2, cognovit
dominus qui sunt ejus. Aliqui libri habent, centum sexaginta quatuor
millia signati, ex omni etc.: et tunc sic litera suppleri potest.
Audivi numerum signatorum, qui numerus centum sexaginta quatuor
millia, scilicet homines signati ex omni et cetera. Quidam libri non
habent, signati. Et illud videtur melius, cum ante dicatur:
signatorum et cetera. Centum sexaginta quatuor, quod sumitur
accusative. Ex tribu Juda. Hic enim in speciali agitur de
signatis. Et praemissus numerus subdividitur per duodecim millia
duodecies sumpta. Et ponuntur nomina duodecim filiorum Israel,
propter mysterium, ut patet in Glossa. Signatur autem hic quadruplex
status justorum: scilicet status poenitentium, proficientium,
perfectorum et perseverantium, secundum quadruplicem denarium
duodenarii filiorum Israel. Et secundum hoc dividitur haec pars in
quatuor. Ad statum autem poenitentium tria requiruntur: scilicet
humilitas in confitendo quae per Judam signatur, quod interpretatur
confitens. In confessione autem intelligitur contritio quae debet
concomitari poenitentibus. Igitur necessaria est cum contritione
confessio peccati. Prov. 28. Qui abscondit scelera sua non
dirigetur; qui autem confessus et cetera. Potest etiam intelligi de
confessione laudis. Psalm. confitebor domino nimis in ore meo.
Ordina sic literam: signati ex tribu Juda erant duodecim millia, hoc
est, signati de statu confitentium, qui sunt quasi una tribus
spiritualis sequens fidem et vitam Jacob sive Israel qui fuit
patriarcha, habent per quatuor partes orbis, sive secundum regulam
quatuor Evangeliorum, fidem Trinitatis et perfectionem sanctitatis.
Per millenarium enim, ut dictum est, signatur perfectio. Per
duodenarium qui colligitur ex quatuor et tribus per invicem ductis,
intelliguntur vocati ex quatuor partibus mundi, ad fidem sanctae
Trinitatis. Vel per quaternarium intelligitur doctrina salutis
contenta in quatuor Evangeliis. Unum praemissorum est specialiter
pertinens ad statum poenitentium, scilicet confessio. Alia duo sunt
generalia ad omnem statum, scilicet perfectio sanctitatis:
intelligitur de perfectione sustinentiae, haec enim est omnibus
necessaria. Matth. 5, estote perfecti et cetera. Item fides
Trinitatis. Hebr. 10, sine fide impossibile est placere Deo.
Unde duodecim millia in qualibet tribu ponuntur, quia in omni gradu et
statu sunt illa duo necessaria per quatuor partes orbis, sive juxta
doctrinam quadruplicis Evangelii. Et nota quod per duodecim tribus
filiorum Israel intelliguntur ipsi justi secundum duodecim gradus
quadruplicis status praemissi. Unde illi qui sunt in gradu
confessionis sunt una tribus; ratione satisfactionis sunt alia tribus;
et sic ulterius de aliis quae sequuntur. Ipsi etiam justi sunt filii
Israel per imitationem, quia ejus fidem et sanctitatem imitantur. Et
potest justus esse in diversis tribubus, quia in diversis gradibus qui
sunt sub uno statu, ut patet in primis tribubus, sive gradibus
pertinentibus ad primum statum. Aliter potest litera ordinari aliis
non mutatis. Ex tribu Juda, duodecim millia erant signati: ita quod
adjectivum quantum ad genus referatur ad duodecim millia ratione ejus
quod subintelligitur; quia in hoc quod dicitur duodecim millia
intelliguntur homines. Et etiam quandoque solet dici sex millia viri,
vel duodecim millia homines, ut 2 Machab. 8, eduxerunt ad sex
millia viros: et 2 Machab. 12, commiserunt cum eo Arabes quinque
millia viri et equites quingenti. Hoc est dicere secundum intellectum
mysticum: qui tenent confessionem peccati vel laudis, et per quatuor
partes orbis habent fidem Trinitatis cum perfectione vitae, sunt
signati: quia in confitentibus cum ipsa confessione sufficientiae et
sub fide Trinitatis gratia formata, intellige gratiam gratum facientem
et fidei sacramenta ut Baptismus et alia. Qui autem habet praedicta,
portat signum quod est de familia Dei, et quod est ordinatus ad
gloriam, si semper hoc teneat. Et sic intellige consignationem in
omnibus sequentibus. Consignatio enim haec fit per fidem Trinitatis
in qua intelliguntur alii articuli. Et per gratiam quae est forma
fidei, et per sacramenta fidei, et haec implicite intelliguntur ex
fide Trinitatis et per vitam perfectam quae comprehendit memoriam
dominicae crucis et affectum imitandi et ipsam imitationem in actu.
His autem praedictis additur aliud speciale, secundum gradus
distinctos, qui sunt duodecim, secundum duodecim nomina filiorum
Israel. Judas autem primus ponitur, cum fuerit quartus: quia
confessio fidei sive peccati praecedit et rursus per hoc ostenditur,
per hoc quod carnalis generatio non est hic attacta, sed spiritualis.
Item intelligitur satisfactio, quia poenitens debet dare operam
generationi rectorum operum, ut Deo sufficiat, et damna quae sibi
ipsi peccando intulit resarciat: quod signatur per Ruben, quod
interpretatur videns filium: idest opera bona ad jucundandum; quia cum
quis bene operatur, potest videndo filios suos, idest opera,
jucundari in Deo. Psalm. filii tui sicut novellae olivarum, in
circuitu mensae tuae. Gregorius in homeliis super illud Lucae 12,
sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes: unusquisque tanto
majorem debet quaerere bonorum operum lucem per poenitentiam, quando
graviora sibi intulit damna per culpam. Dicit igitur, signati ex
tribu Ruben, erant duodecim millia: idest illi qui sunt signati de
gradu bene operantium, qui sunt una tribus filiorum Jacob, qui ejus
filii sunt per imitationem; habent perfectionem vitae cum fide
Trinitatis per quatuor partes orbis, sive secundum quatuor
Evangeliorum doctrinam, quae dirigit ad fidem sanam et vitam
perfectam. Vel, duodecim millia, scilicet homines, erant signati ex
tribu Ruben. Quasi dicat: qui sunt fecundi in bonis operibus, et
habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide, per diversas partes
orbis, sive secundum doctrinam quatuor Evangeliorum, illi sunt
signati, qui hoc faciunt ad illud signaculum. Primo modo vel
secundo, expone in aliis quae sequuntur. Item requiritur
virtuositas, in pugnando scilicet contra tentationes vitiorum: quod
signatur per Gad, quod interpretatur tentatio. Job 7, secundum
aliam litteram. Tentatio est vita hominis super terram. Jacob. 4,
resistite Diabolo et fugiet a vobis. Item interpretatur accinctus;
quia ad expugnandum et vincendum tentationes debet homo accingi virtute
mentis. Psalm. et praecinxisti me virtute ad bellum. Item et ad
sustinendum tribulationes et adversitates. Psalm. ego autem in
flagella paratus sum. Ex tribu Aser. Hic agitur de signatis quantum
ad statum secundum, scilicet proficientium. In quo est triplex
gradus. Primus ordo est recta ad mundum; quod signatur per Aser quod
interpretatur beatus. Talis enim est beatus, sicut tangit Glossa,
qui non est mundanis intentus, sed recte ordinatus est ad ea quae sunt
mundi, vel bene utendo eis, vel abjiciendo. Matth. 5, beati
pauperes spiritu. Ecclesiastici 31: beatus est dives qui inventus
est sine macula etc.: qui potuit transgredi et non est transgressus et
cetera. Secundus est latitudo caritatis ad proximum, scilicet in
exhibendo caritatum beneficia proximis, et diligendo omnes etiam
inimicos; quod signatur per Nephtalim, quod interpretatur latitudo.
Psalm. latum mandatum tuum nimis. Tertius fervor caritatis ad Deum
qui facit oblivisci omnia temporalia, et extendere affectum in Deum;
quod signatur per Manassem, quod interpretatur oblivio. Philipp.
3, quae quidem retro sunt obliviscens. Talis autem propinquus est
perfectioni: unde recte sequitur de statu perfectorum. Ex tribu
Simeon. In hoc autem statu triplex est gradus. Primus est
vehementia afflictionis in dolendo: viri enim perfecti vehementer
dolent de peccatis, si quae aliquando commiserunt. Item de peccatis
aliorum. Item de incolatu hujus miseriae, quae signatur per
Simeonem, quod exauditor tristitiae interpretatur. Ille exaudit
tristitiam qui motu gratiae excitantis ad dolendum de peccatis quandoque
a se commissis, vel etiam de alienis, vel de praesenti miseriae
incolatu amplectitur. Matth. 5, beati qui lugent. Joan. 16,
tristitia vestra vertetur in gaudium. Secundus operum supererogatio in
agendo: quod signatur per levi, quod interpretatur additus, quia
praeceptis vel sibi injunctis adduntur alia sicut consilia, et alia
quae sunt supererogationis. De quibus dicit beatus Gregorius:
praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis
generalibus audire potuerunt. Tertius, mentis elevatio in desiderando
illis, in contemplando scilicet divinam fruitionem, ad quam omnino
suspirant: quod signatur per Issachar, quod interpretatur merces.
Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Ex tribu Zabulon.
Hic agitur de signatis quantum ad quartum statum, scilicet
perseverantium: qui scilicet diu in culmine perfectionis fuerunt, et
jam propinqui sunt ad praemium percipiendum. Est autem et in hoc
triplex gradus. Primus fortitudo ad adversa sustinenda; quia tales,
cum sint in altissimo statu, libentissime cuncta adversa pati parati
sunt: quod signatur per Zabulon, quod interpretatur habitaculum
fortitudinis: quia habitant in interno munimento fortitudinis ad
sustinendum omne adversum. Tob. 5, forti animo esto et cetera.
Act. 21. Ego autem non solum alligari et cetera. Secundus est
sedulitas ad merita cumulanda, quod signatur per Joseph, quod
interpretatur augmentum, quia tales semper augere merita student.
Genes. 49, filius accrescens Joseph. Tertius est idoneitas ad
praemia percipienda: quia merito diuturnitatis et altae perfectionis
facti sunt idonei ad praemii perceptionem; quod signatur per
Beniamin, quod interpretatur filius dexterae, idest merito fervidae
perseverantiae, filius divinae clementiae, qui dat suis filiis
aeternam mercedem. Cantic. 2, et dextera illius amplexabitur me.
Vel dexterae, hoc est ipsius beatitudinis: quia ad eam sicut ad
haereditatem propriam est deputatus et ad eam idoneus. Isidorus 1
Lib. de summo bono: dextera patris beatitudo est, sicut sinistra
miseria. Vel potest hic intelligi claritas ad beneficia intelligenda,
quia omnia noverunt esse a Deo, et nihil ab homine; et ideo sunt
filii dexterae, idest divinae misericordiae, cui omnia ascribunt
commendabilia. Unde Gregorius: sancti viri quicquid in se boni
inspiciunt, immortalis gratiae donum esse cognoscunt. Ad praemissum
quadruplicem statum est reducere omnes electos. His praemissis
gradibus, debet quilibet reptare manibus ac pedibus ut ad beatitudinem
quandoque pertingat. Primus enim est humilitas perfectionis: sive sit
confessio peccati, in qua intelligitur concomitans contritio cordis
(de qua confessione, dicit beatus Gregorius: unicuique peccatori jam
exordium illuminationis est humilitas confessionis); sive sit
confessio fidei; quia fides est substantia rerum, Hebr. 11, sive
confessio laudis. Gregorius: indignus est dandis, qui non agit
gratias pro acceptis. Post haec sequitur foecunditas operationis.
Unde sequitur Ruben. Coloss. 1, in omni opere bono
fructificantes. Ex hoc provenit virilitas expugnationis scilicet
tentationum; quia ipsa bona juvant ad superanda mala: unde sequitur
Gad tentatio. Ephes. 6, induite vos armaturam Dei. Ad hoc
sequitur contemptus vanitatis; quia merito praemissorum, datur gratia
et virtus, ad non diligendum temporalia, ut verius diligatur Deus:
unde sequitur Aser beatus. Psalm. beatum dixerunt populum cui haec
sunt; beatus populus cujus dominus Deus ejus. Ex hoc provenit
miseratio pietatis, ut proximis subveniatur. Unde sequitur
Nephtalim. Proverb. 22, qui pronus est ad misericordiam,
benedicetur. Ex his adhaesio caritatis surgit scilicet ad Deum:
Gregorius: per amorem proximi, Dei amor nutritur. Et ideo bene
sequitur Manasses, quia per amorem magnum ad Deum omnia inferiora
dantur oblivioni. Gregorius, sicut mors corpus interimit, sic ab
amore temporalium aeternae vitae caritas occidit. Ex adhaesione autem
amoris ad Deum oritur vehementia anxietatis, scilicet de offensis
propriis, quandoque prius commissis, vel de alienis. Unde sequitur
Simeon. Rom. 9, tristitia mihi inest magna et cetera. Ad
praemissa sequitur, operante gratia, supererogatio bonitatis, ut
ultra quam tenetur agat: unde sequitur levi. Gregorius, perfectiores
sub generali judicio non tenentur, quia et praecepta generalia vivendo
vincunt. Vult dicere quod tales qui relinquunt saeculum, et observant
consilia, erunt judices non judicati. Ex his autem inardescit
desiderium aeternitatis, juvamine contemplationis: unde sequitur
Issachar. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et cetera. Ad
desiderium autem et fervorem contemplationis sequitur magnitudo
fortitudinis: scilicet ad sustinentiam quorumlibet adversorum. Unde
subditur Zabulon. Proverb. 10, manus fortium divitias parat.
Sed post haec omnia necessaria est sedulitas sollicitudinis, ne
scilicet cesset cumulare merita. Unde sequitur Joseph. Sicut beatus
Franciscus propinquus morti dicebat: incipiamus, fratres, domino
Deo servire, quia usque nunc vix vel parum in ullo profecimus.
Eccles. 10, mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus
tua. Ex cunctis autem praemissis sequitur propinquitas beatitudinis.
Unde sequitur Beniamin. Psal. cum dederit dilectis suis somnum,
ecce haereditas domini, filii merces. Sed circa litteram dubitatur.
Primo, quare ponitur numerus, cum de numero electorum hic non
agatur; quia non est iste numerus electorum. Plures enim longe sunt.
Item ex hoc videtur dari occasio credendi, quod non sint plures
salvandi. Item aperte posset dici, quod sub tanta obscuritate
dicitur. Secundo quare loquitur de tribubus Israel, cum de
gentilibus plures sunt salvandi quam de Judaeis? Tertio quare potius
agitur de Israel quam de Abraham qui fuit pater credentium? Rom.
4. Quarto quare non potius tribus Dan, cum ipse fuerit verus filius
Israel quam Manasses. Manasses enim fuit filius Joseph filii
Israel: Dan autem fuit immediate filius Jacob. Quinto quare non
potius Ephraim qui fuit frater Manasse? Sexto, quare cum hic solum
de signatis agatur, quid erit de eis qui non signantur per susceptionem
sacramentorum? Et qui non possunt, eo quod non habent tempus?
Respondeo. Ad primum. Dicendum quod iste liber est revelationum,
quae factae sunt beato Joanni, sub quibusdam figuris: et hoc propter
alios non propter ipsum, ipse enim omnia intelligebat, sicut supra
habetur in prologo. Ratio autem quare istae revelationes sunt clausae
sub velamine et obscuritate, est multiplex. Prima propter perversos,
ne scilicet perversis esset locus pervertendi verba hujus libri, si
aperta essent; quia non sunt margaritae ante porcos mittendae.
Secunda propter fastidiosos; si enim esset totum in aperto,
vilesceret. Nunc autem in ampliori reverentia suscipitur et pretiosius
habetur, et sapidius cogitatur et diligitur. Haec duplex ratio
ponitur in Glossa super illud supra primo, et designavit mittens.
Tertia ratio est, propter ingratos; ne quis sibi tribuat
intelligentiam Scripturarum, sed Deo qui claudit et aperit, supra
3: ubi dicit Glossa: claudit ut quaeramus, aperit ut inveniamus,
ut largitor habeat suae bonitatis gratias. Quarta ratio est propter
affectuosos, ut scilicet meritum eis accrescat in humili et pia
inquisitione Scripturae. Est enim in hoc meritum, cum ex affectu
amoris et devotionis indagantur Scripturae. Quod innuit Augustinus
de expositione Scripturae loquens, et dicens 12 libro confessionum:
sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae; da quod offeram
tibi. Sub obscuritate ergo loquitur propter praedicta. Sub tali
autem numero facta est et scripta revelatio, propter mysterium quod
habet, ut supra expositum est. Non enim est contemnenda ratio
numeri. Unde Augustinus, 11 libro confessionum: ratio numeri
contemnenda non est, qui in multis sanctarum Scripturarum locis, quam
magno aestimanda sunt, elucet diligenter intuentibus. Quod autem ille
numerus tantum ratione mysterii, non numeri, ponatur, patet ex
Glossa, intellexi et cetera. Et per aliam quae ponitur infra, cum
secundum figuram et cetera. Item per utile. Item per simile. Infra
13, qui habet intellectum computet numerum bestiae. Numerus et
cetera. Item absit quod tam parvus sit numerus electorum sub tempore
gratiae. Ad primum ergo patet, quod numerus ponitur propter
mysterium, licet de numeri ratione non agatur hic, et licet major sit
numerus electorum. Ad secundum objectum dicendum, quod non datur ex
hoc illa occasio, licet posset quis confingere quod inde occasio,
sumatur. Aliud enim est occasio data, aliud occasio sumpta. Nam cum
ille liber sit liber occultarum nobis visionum, item cum prius dicatur
numerus salvandorum esse innumerabilis: datur per hoc via ad
intelligendum aliter quam superficies literae sonat. Nec debet quis in
hujusmodi sensui suo inniti: unde qui male intelligit, non ipsa libri
verba, sed se ipsum arguat. Praeterea ipse Deus qui Joanni haec
revelavit, pie pulsanti aperit intellectum, ut dicit Damascenus, 4
libro, cap. 10. Ad aliud dicendum, quod etsi posset dici aperte,
tamen aliter placuit divinae sapientiae, propter praemissa: et hic et
in plurimis locis hujus libri et Scripturae sacrae. Ad secundum
quaesitum dicendum, quod hoc est propter mysterium, ut patet ex
Glossa. Non enim loquitur de tribubus Israel, secundum literalem
sensum; quia sic videretur quod tantum Judaei salvandi essent; sed
secundum spiritualem. Jacob enim, qui dictus est Israel, fuit
patriarcha sanctissimus et magnae fidei et magnae patientiae in adversis
multis quae sustinuit, et magnae ad Deum familiaritatis, ut patet in
Genesi: unde oportet quod per imitationem simus ipsius filii et de
ejus progenie spiritualiter: unde de ejus tribubus agitur ratione
mysterii. Sanctitas enim et facta priorum patrum nobis sunt in
exemplum. De populo autem Judaeorum fuerunt patres sancti, quia
illum populum sibi Deus in peculiarem assumpsit, licet de gentilibus
aliqui justi fuerint etiam ante Christi adventum, ut Job. Isidorus
1 libro de summo bono: facta priorum vir sanctus imitanda considerat.
Ad tertium quaesitum dicendum, quod similiter et Abraham ducitur
fidelibus in exemplum, ut patet Rom. 4 et 9, Hebr. 11. Item
et Israel, ut Rom. 9, et hic. In hoc autem loco potius agitur de
Israel. Cujus ratio potest accipi, tum ex parte nominis, quia
Israel interpretatur vir videns Deum unde virtutem et rem hujus
nominis debet habere quilibet, ut oculo fidei et amoris Deum videat;
vel princeps cum Deo, ut scilicet quilibet principetur carni ac
vitiis, et semper adhaereat Deo. Tum ratione progeniei, quia plures
habuit filios quam Abraham et majoris auctoritatis excepto Isaac:
unde ratione patris et ipsorum suorum nominum proponuntur fidelibus in
documentis, duodecim patriarchae filii Israel, ut sicut de eorum
tribu, implendo rem nominis eorum in se ipsis, ut habetur in Glossa:
et quanto plures fuerunt, tanto majus documentum sumitur etiam ex
nominibus ipsorum. Rom. 9, non enim omnes, qui sunt ex Israel et
cetera. Ad aliud dicendum, quod ideo non ponitur Dan ut ostendatur
Antichristus de omni sanctorum numero expellendus; qui nascetur de
tribu Dan, ut dicit Glossa: loco autem ejus ponitur levi. Item
alia ratio ponitur in Glossa. Ad quintum solet dici quod ideo non
ponitur tribus Ephraim ut ostendantur idolatrae et schismatici non
habere partem in sorte sanctorum. De tribu enim Ephraim fuit
Jeroboam, qui populum Israel fecit idolatrare, adorando vitulos
aureos, ut divideret eos ab aliis qui colebant Deum in templo
Jerusalem, 3 Reg. 12. Et nota quod tribus levi non computatur
in veteri testamento inter alias tribus filiorum Israel, quantum ad
numerum duodecim patriarcharum; quia dominus illam tribum assumpsit
sibi in ministerium cultus sui. Sed hic ponitur inter alios, ratione
mysterii. Loco autem levi posita est tribus Manasse, apud Judaeos,
in numero tribuum filiorum Jacob. Tribus autem Ephraim pro Joseph
patre suo, ut dicit Magister in historia Levitici: et hoc ipsum
praedixit Israel Genesis 48. Ad aliud dicendum, quod illi qui non
possunt consignari per sacramenta, ad ultimum tamen, si aliter se
disponunt inter consignatos reputantur, et sufficit signaculum
interius. Unde Hugo in libro de sacramentis 2, parte 6: bona
voluntas cum devotione fidei non despicitur, quamvis a sacramento aquae
percipiendo, articulo necessitatis impediatur. Si autem quaeritur,
quare non sufficiebat in generali dicere, ex omni tribu filiorum
Israel, ita quod nomina in speciali non exprimerentur? Illud
dicendum, quod propter duo. Primum est ut ostenderet illas virtutes
in electis esse debere, quae per expressa nomina filiorum Israel
designantur. Secundum, ut in computatione tribuum ostenderet
Antichristum et omnes idolatras et actores schismatum esse longe a
societate justorum, per hoc quod Dan et Ephraim non nominantur hic.
De tribu enim Dan descendet Antichristus. De tribu Ephraim fuit
Jeroboam, ut dictum est. Post haec vidi turbam magnam. Secunda
pars est, in qua ponitur consolatio, ex numerositate salvandorum.
Illa enim societas numerosa erit, et innumerabilis est homini
mortali. Nota Glossam: cum secundum figuram et cetera. Per hoc
autem debent homines fieri solliciti ad sustinendum quaelibet adversa,
et tempore Antichristi, de quo supra habitum est, et alio quolibet
tempore; et ad agendum bona, et detestandum vitia, ne a tanta et tali
societate excludantur. Sanctorum autem numerositas est mortalibus
innumerabilis, et colligitur ex diversis nationibus mundi. Unde primo
ostenditur salvandorum numerositas. Secundo innumerabilitas, quam
dinumerare. Tertio, varietas, quia ex diversis partibus et
nationibus sunt colligendi, ex omnibus. Dicit igitur, post haec,
scilicet postquam videram Christum prohibentem Daemones a nocumento
electorum, insignantem suos, et qualitatem signatorum, vidi, in
visione mea interius, non oculo corporali, turbam, idest
multitudinem, magnam, numero magnam et dignitate ac merito, quia ad
regnum aeternum praeordinata. Turba dicitur multitudo hominum
tumultuantium, qui signum est turbationis faciens. Item turba proprie
solet dici hominum inferiorum et vulgarium: hic tamen turba signat
multitudinem ipsam, non turbationem. Item multitudinem omnium
salvandorum, sive sint nobiles sive ignobiles, pauperes vel divites;
quia Deus personam hominis non accipit, Galat. 2. Sed objicitur:
Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi. Respondeo.
Revera magna erit multitudo eorum qui erunt in patria, sicut hic
ostenditur; et jam plurima millia animarum, sunt in gloria. Multa
enim martyrum millia, una vice interficiebantur quandoque. Sed
dicuntur pauci salvandi respectu damnatorum, quam dinumerare nemo
poterat, propter ipsam multitudinem: Deo tamen ille numerus est
numerabilis, secundum quod dicit Glossa, qui et numerat multitudinem
stellarum. Sed quid est quod dicit, nemo? Numquid illi qui sunt in
patria salvandorum numerum noverunt? Item cum supra sub numero
posuerit fideles; audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor
millia; quomodo hic dicit multitudinem electorum esse innumeram? Item
aut per illa verba praemissa. Et audivi etc. intelliguntur omnes
salvandi de Judaeis et gentibus; aut solum de Judaeis. Si primo
modo; contradicit Glossa, quod superius secundum figuram, sub certo
numero vidit designatos, et tantum de filiis Israel; ergo tantum de
Judaeis. Si secundo modo: contra. Glossa dicit, nunc aperte docet
quod per illum numerum et cetera. Item videtur Glossa sibi
contraria. Respondeo. Ad primum dicendum, quod probabile est
Angelos et bonos qui sunt in patria scire numerum hominum salvandorum:
hoc enim est materia gaudii plenioris. Ad illud quod objicitur,
dicendum: quod hic dicitur nemo, intelligitur, de homine puro et
mortali in statu viae. Ad aliud dicendum, secundum Glossam illam,
cum secundum figuram designatos etc. quod ille numerus praemissus,
audivi numerum etc., non ponitur ratione numeri, quia non est ille
numerus salvandorum (plures longe sunt salvandi); sed ratione
mysterii, ut supra ostensum est. Unde ne crederentur signati, sive
salvandi, comprehendi sub illo numero, ostenditur vidisse eos, sub
multitudine innumerabili. Quod ergo ante audiverat sub figura numeri
propter mysterium; postea vidit supra omnem numerum, quantum ad
cognitionem mortalium. Haec igitur verba explanant praecedentia. Ad
aliud patet, quod ex his verbis patet secundum Glossam, quod verba
superiora audivi numerum etc., de omnibus salvandis ex Judaeis et
gentibus intelligenda sunt. Quod autem dicit Glossa, quod superius
vidit tantum de filiis Israel, intelligendum secundum superficiem et
figuram tantum, sicut praemittitur, cum secundum figuram et cetera.
Per hoc patet ad aliud quod secundum Glossam non est contraria ei quod
sequitur in ipsa Glossa, quia prima pars Glossae loquitur quantum ad
superficiem visionis. Audivit enim auditu imaginario vel
intellectuali, de omni tribu filiorum Israel tot signatos esse: sed
secundum rem, ut dicit finis Glossae, per hos intelliguntur universi
fideles salvandi, quia sunt filii Israel per veram imitationem. Ex
omnibus. Hic ostenditur salvandorum varietas; quia divina pietate,
ex toto mundo assumuntur. Nationes autem eorum tangit tum in
generali, tum in speciali. In generali autem inquantum ad gentiles:
unde dicit, ex omnibus gentibus. De his enim Ecclesia pro parte
majori. Et quantum ad Judaeos: unde sequitur, et tribubus,
scilicet Judaeorum, quorum fuerunt multae tribus, specialiter autem
duodecim, de quibus fuerunt apostoli et alii multi fideles, et etiam
multi convertentur in fine, praedicante Elia et Enoch. De utrisque
dicitur in Psal. exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. In
speciali autem tangitur origo sanctorum, ex parte corporis. Tum
quantum ad congregationes urbium, et populis qui sunt in diversis
urbibus. Tum quantum ad diversitates idiomatum, et linguis, idest ex
hominibus diversarum linguarum. Matth. 8, dico autem vobis, quod
multi ab oriente et occidente et cetera. Vel gentibus, scilicet tam
Judaeorum quam gentilium. Nomen enim gentis dicitur non tantum in
gentibus, sed etiam quandoque in Judaeis. Joannis 11. Et non
tantum pro gente et cetera. Et tribubus, in una quaque gente; sicut
gens Judaeorum habet tribus multas, sic et gentilium. Et populis,
in diversis urbibus, ut dictum est; quia unus populus est in una
urbe. Vel populis in tribubus; quia una magna tribus multos populos
habet, sicut una ex tribubus filiorum Jacob multos populos habebat et
multas urbes replebat. Et linguis, in uno populo; quia quandoque in
uno populo sunt diversae linguae, ut dicit Glossa. De universis enim
partibus mundi, sunt electi, sicut signatur Isaiae 43, dicam
Aquiloni da, et Austro etc., affer filios meos de longinquo et
cetera. Sed videtur Glossa contraria Glossae, quae super illud,
supra 5, ex omni tribu etc., dicit quod in singulis linguis sunt
multi populi: hic autem dicit quod in uno populo sunt diversae
linguae. Respondeo. Non est contrarium, quia utrumque est verum.
In una enim provincia ubi est una lingua, sunt multi populi, secundum
diversas partes provinciae. Rursus in populo ejusdem urbis, quandoque
sunt diversae linguae propter aggregationem hominum ex diversis
nationibus terrarum. Unde Act. 2, erant autem in Jerusalem
habitantes et cetera. Et quomodo nos audivimus et cetera. Stantes.
Hic introducitur consolatio ex dignitate. Nobilissimus enim et
pulcherrimus est status gratiae et meritorum in justis: unde ne ab ea
quis excludatur, sustinere debet quantalibet adversa. Nam contra
tribulationes de quibus supra habitum est, ostenduntur fidelibus
consolationes, ne tempore Antichristi vel alio deficiant in adversis.
Non enim sine causa tam diligenter numerositatem salvandorum et
nobilitatem status gratiae ac meritorium describit. Nota igitur quod
dignitas sive nobilitas meritorum describitur multipliciter. Primo
quantum ad locum justorum: locus enim dignior attestatur dignitati
personae. Secundo quantum ad decorem indumentorum amicti stolis
albis. Tertio quantum ad insignia triumphorum, et palmae. Quarto
quantum ad devotionem praeconiorum. Decantare enim Deo devota
praeconia, non parvae est dignitatis. Et clamabant. Quinto quantum
ad benevolentiam Angelorum, et omnes. Dicit igitur: stantes,
scilicet rectos. Ante thronum, idest ante Ecclesiam quae est thronus
Dei, in quo sedet, et in quo et per quem, quantum ad perfectos,
judicabit mundum. Ante hunc thronum stant justi per promptitudinem
obediendi suis praelatis. Hebr. ultimo, obedite praepositis
vestris. Gregorius, obedientia sola virtus est quae menti virtutes
ceteras inserit insertasque custodit. Quod autem dicitur, stantes,
refertur ad praedicta, quia dixerat turbam, quod nomen est collectivum
et multos in unum ponit: quasi dicat: vidi plurimos et innumerabiles
stantes et cetera. Vel per thronum potest intelligi dominatio divinae
majestatis, cui sunt justi parati obedire. Et vidi stantes in
conspectu agni, scilicet Christi hominis per promptitudinem
famulandi, vel per desiderium videndi, quia in conspectu agni sunt
justi etiam in via, dum prompti sunt ei servire interim, et desiderant
ipsum conspicere in patria. Praeterea viri spirituales student
continue conspicere ipsum oculo amoris et meditationis. Unde beatus
Bernardus: omne tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te reputa
perdidisse. Et subjungit, mens namque sapientis semper est apud
Deum. Item de beato Francisco legitur, quod ambulans, sedens,
comedens, bibens, orationi erat intentus. Locus ergo justorum in via
est rectus status, sive rectitudo cogitationis et voluntatis, per quam
sunt praesto praelatis ad obediendum, praesto etiam Christo ad
famulandum. Item avidi ad ipsum inspiciendum in patria; et
perfectiores student intueri continue oculo amoris et meditationis in
via. In hoc loco lato mente quiescunt. Psalm. statuisti in loco
spatioso pedes meos. Iste est locus nobilis: locus autem malorum est
vilis status et obliquitas cogitationis et affectionis, per quam
delectantur in vilibus. Jerem. 3, leva oculos tuos in directum et
vide ubi nunc prostrata sis. Sed quomodo justi dicuntur stare. Ante
thronum, hoc est Ecclesiam, cum omnes justi simul accepti sunt ipsa
Ecclesia? Respondeo, secundum quod exponitur juxta Glossam de
obedientia ad praelatos, per thronum intelligitur in hoc loco Ecclesia
quantum ad praelatos in quibus maxime Deus sedet, si sint quales
debent esse. Per hoc notatur quod dicitur, stantes, subditi: licet
quod antecedit, vidi turbam, intelligatur de omnibus fidelibus
secundum Glossam. Secundum enim regulam Ticonii, quandoque loquitur
Scriptura vario modo, licet videatur loqui sub modo uniformi: ut
illud quod in Psalm. dicitur: cum occideret eos quaerebant eum: cum
tamen alii essent qui occidebantur, alii qui quaerebant dominum.
Multo ergo magis potest fieri, ut Scriptura loquens prius de omnibus
justis, post loquatur quasi sub uniformitate de quibusdam, et post
rursus de omnibus. Quod enim sequitur, amicti etc. recte de omnibus
justis tam praelatis quam subditis intelligitur. Si autem per thronum
intelligatur divina majestas omnibus dominans et judicans, tunc quod
dicitur: stantes, pro omnibus rectis universaliter accipitur. Quod
ergo objicitur, quod omnes justi simul accepti sunt Ecclesia, verum
est. Sed quod dicitur stantes, non accipitur secundum primum modum de
omnibus, sed subditis. Et thronus dicitur Ecclesia secundum quod
consistit in praelatis per appropriationem. Amicti: quasi dicat:
vidi stantes et erant amicti, idest cooperti sive induti in decorem et
ornatum. Stolis idest vestimentis albis, idest sinceris et pulchris.
Haec sunt indumenta virtutum, ut est indumentum munditia corporis et
animae, prudentiae, fortitudinis, caritatis, pietatis, orationis,
humilitatis et aliarum virtutum et meritorum ex his procedentium.
Supra 3, suadeo tibi emere et cetera. His vestibus oportet decorari
ad intrandum ad regem et obtinendum per orationem desiderata, et sic
bene recipietur et exaudietur; quod signatur in Esther quae regalibus
indumentis intravit ornata ad regem et obtinuit pro se et pro populo,
Esther 5. Et palmae. Hic ostenditur dignitas quantum ad insignia
triumphorum de Diabolo, carne et mundo et vitiis. Et palmae et
cetera. Sic in visione videbat. Per palmas quae solent dari
victoribus in signum triumphi, signatur dignitas justorum, in victoria
vitiorum. Palmas autem vidit in manibus, quia in recta operatione et
per rectam operationem non solum in foliis verborum triumphant justi de
vitiis. Gregorius super hunc locum: palmas in manibus habere est
victorias in operatione tenuisse. Et clamabant voce magna, idest
devotione magna sive desiderio. Animarum verba ipsa sunt desideria.
Dicentes interna locutione affectus sine strepitu vocis. Salus,
idest benedictio et laus de nostra salute spirituali, quae est per
gratiam a peccatis et periculo tentationum. Sit Deo nostro, scilicet
Deo patri, vel toti Trinitati. Qui sedet, idest quiescit et
regnat. Super thronum, idest super Ecclesiam militantem quae est
sedes Dei. Et agno, scilicet Christo homini qui est mediator, per
quem habemus: quicquid boni recipimus, Eccles. ult. danti mihi
gratiam dabo gloriam. Possent etiam praemissa intelligi pro statu
patriae: et secundum hoc describitur praemium. Tum quantum ad
divinitatis fruitionem, stantes ante thronum, idest ante divinam
majestatem, praesentes quando contemplantur fruendo. 1 Corinth.
4, tunc autem facie ad faciem. Tum quantum ad humanitatis
contemplationem, in conspectu agni; ipsum enim conspicient in gaudium
ineffabile, dominum et fratrem suum. Isa. 33, regem in decorem
suum videbunt. Tum quantum ad gloriosum decorem, amicti stolis
albis, quia duplici stola, scilicet animae et corporis decorabuntur
beati. Sap. 5, accipient regnum decoris de manu domini. Tum
quantum ad triumphalem honorem, et palmae, idest praemia victoriae.
Per palmas enim quae dantur victoribus, intelligitur praemium quo
victor honorificatur. Maximus enim honor est per victoriam obtinere
gloriam. In manibus eorum, quia per opera bona straverunt vitia.
Gregorius super hunc locum, operationis palma ibi retribuetur, ubi
jam sine certamine gaudetur. Tum quantum ad fervoris devotionem, sive
laudis magnitudinem: ex fervore enim devotissimo et plenissimo, Deo
attribuent suum praemium et omnia bona. Et clamabant etc. ut prius.
Salus, idest laus et benedictio pro salute gloriae. Deo nostro,
scilicet patri vel Trinitati, qui sedet super thronum, idest super
Ecclesiam triumphantem. Et agno, scilicet Christo, cujus passione
et merito beati sumus. Rom. 5, in vita regnabunt per unum Jesum
Christum. In patria utique beati, dominum laudabunt ex intimis.
Psalm. beati qui habitant in domo tua domine, in saecula saeculorum
laudabunt te. Verumtamen principalis intellectus esse videtur pro
statu viae, secundum Glossam, et etiam secundum ea quae sequuntur.
Et omnes Angeli. Item de his eisdem dicitur infra, agnus qui in
medio throni est, reget eos et cetera. Et omnes. Hic ostenditur
dignitas meritorum, quantum ad benevolentiam Angelorum. Dignitas
enim est habere gratiam Angelorum sanctorum. Horum autem benevolentia
est ad justos, tum quantum ad actum in adjuvando, tum quantum ad
affectum in congaudendo: unde sequitur: et ceciderunt. Dicit
igitur, et omnes Angeli: omnes enim Angeli tam majores quam
minores, hominem mortalem juvant. Stabant, ut juvantes. In
circuitu, idest in protectione. Throni, idest Ecclesiae, in qua
Deus sedet. Et sic tangit ipsum corpus mysticum communiter: deinde
membra majora specialiter. Tum pastores. Et seniorum. Tum
praedicatores. Et quatuor animalium, quia ipsam Ecclesiam Angeli
custodiunt et promovent. Psalm. montes in circuitu ejus.
Specialiter autem pastores qui bene incumbunt ovibus, dirigunt et
protegunt. Isa. 62, super muros tuos et cetera. Secundo autem
expedit, quia totum pondus vertitur in ipsos, 2 Reg. ultimo, de
Saul. Item et praedicatores qui verbo et exemplo aedificant,
informant Angeli et muniunt. Isa. 6, volavit ad me unus de
Seraphin et cetera. Et ceciderunt. Hic ostenditur Angelorum ad
homines benivolentia, in congaudendo eorum spiritualibus bonis, quos
habituri sunt consortes, sicut Glossa: unde congaudentes homini
fundunt Deo gratiarum actionem, non solum pro donis sibi datis, sed
etiam pro beneficiis homini a Deo concessis. Haec autem gratiarum
actio, in qua se homini congaudere ostendunt, describitur primo
quantum ad reverentiam humilitatis. Secundo quantum ad devotionem
orationis, et adoraverunt. Tertio quantum ad ipsam formam
magnificationis dicentes: amen. Dicit igitur: et ceciderunt, idest
humiliaverunt se: humilians enim se cadit feliciter per humilitatem,
non ascendit damnabiliter per elationem, Ezechiel. 2, vidi et
cecidi in faciem meam. Superbi autem eriguntur. Numer. 15,
multum erigimini filii levi. In conspectu throni, parati scilicet ad
obediendum sedenti in throno, idest Deo sedenti in sua dominatione,
sive in Ecclesia militante et triumphante, ut semper Deo sint
accepti. Glossa, non conspicerentur, scilicet oculo benivolentiae.
Angeli enim semper desiderant et semper habent Christi benivolentiam
et amorem. Augustinus 10 Lib. de civitate Dei, in superna
civitate Dei voluntas incommutabilis lex est. In facies suas, idest
mentes suas, considerando propriam parvitatem et ejus sublimitatem et
ei ex affectu gratias agendo, pro electorum consignatione et salute.
Quid est autem Angelos cum sint incorporei, cadere in facies, nisi
suam celsitudinem, respectu divinae, quasi nihil reputare, et
quicquid habent ei humiliter attribuere? Job 25, stellae non sunt
mundae in conspectu ejus. Nota quod est casus multiplex: videlicet:
divinae dignationis, cum aliquod donum gratiae datur homini: et
dicitur casus, quia in condescensio est. Ezechiel. 8, cecidit
super me manus domini Dei. Act. 10, adhuc loquente Petro verba
haec, cecidit spiritus sanctus super eos qui audiebant verbum. Item
reverentis humiliationis, ut hic, et ceciderunt in conspectu throni.
Et supra 1, cecidit ad pedes ejus tamquam mortuus. Mortalis
praevaricationis. Ecclesiast. 2, ne deflectatis ab illo ne
cadatis. Qui enim adhaeret Deo in alto est. Unde Augustinus in
Lib. de moribus Ecclesiae: toto mundo est omnino sublimior mens
inhaerens Deo; unde cum ab eo recedit et ipsum offendit, male cadit.
Unde Augustinus 4 Lib. confessionum: filii hominum usquequo graves
corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere?
Cecidistis enim ascendentes contra eum. Item temporalis
tribulationis, sive punitionis. Isa. 8, cadent et conterentur et
irretientur et capientur. Corporalis dissolutionis, quando cadit quis
a vita per mortem. Eccles. 11, si ceciderit lignum ad Austrum aut
ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit: quasi dicat:
si homo moritur in statu bono, secundum illum judicabitur. Similiter
si in malo, judicabitur juxta demeritum gehennalis perditionis.
Prov. 26, qui fodit foveam incidet in eam. Et adoraverunt Deum,
qui est adorandus latria ratione summae majestatis. Matth. 8,
dominum Deum tuum adorabis. Dicentes amen. Hic ponitur ipsa forma
magnificationis sive gratiarum actionis. Et primo ponitur confirmatio
laudis ab hominibus exhibita. Dicentes, amen: quasi dicant per modum
congratulationis. Ita sit. Et hoc est amen, idest fiat, quod,
salus et benedictio sit Deo Trinitati et agno. Haec autem et
consequentia dicunt congaudendo homini consignato ad salutem
percipiendam. Bernardus in Lib. meditationum suarum: diligunt
quidem suos concives supernae potestates: et pro his qui haereditatem
capiunt salutis sollicite congaudent. Secundo subditur de nota laudis
angelicae. Benedictio et cetera. Possunt autem haec septem distingui
juxta ea quae suscipit homo a Deo in via: scilicet nobilitatem
naturae, humanam redemptionem, salubrem cognitionem, donorum
infusionem, bonorum operationem, vitiorum impugnationem, adversorum
perpessionem, sive arduorum aggressionem. Benedictio, idest
exaltatio et laus pro nobilitate naturae; quia scilicet nobis et
hominibus rationalem naturam dedit, quod nulli alii creaturae
convenit. De hoc est multum Deus benedicendus. Bernardus in Lib.
meditationum: ad imaginem et similitudinem sui fecit nos, quod nulli
alii creaturae donare voluit. Et claritas, idest clarificatio et
veneratio pro humana redemptione, pro qua totis visceribus est Deus
clarificandus et extollendus. Joan. 16, ille me clarificabit,
idest spiritus sanctus me redemptorem hominem faciet clarificari et
magnificari. Et sapientia, idest laus propter summam sapientiam pro
salubri cognitione, qui tam Angelos quam homines suae sapientiae qua
novit omnia, facit esse participes, ut cognitione sapientiae sint
radiosi, ex qua omnia bona sequuntur. Daniel. 2, sapientia et
fortitudo ejus sunt, dat sapientiam sapientibus et cetera. Vel
sapientia sit Deo, quia devotio amoris optat et vult esse quod ei
convenit; et hoc pro salubri cognitione quam dat rationali creaturae.
Et gratiarum actio, pro donorum infusione, ut sunt virtutes et dona
proprie dicta et alia hujusmodi. Augustinus, 6 libro confessionum:
tibi laus, tibi gratia fons misericordiarum. Honor, pro bonorum
operatione, quia concivibus nostris bene operari concedis. Psal.
afferte domino gloriam et honorem, et virtus, idest laus virtutis,
pro vitiorum expugnatione: quia quod vitia vincunt a te habent, qui es
summa virtus dans tuis virtutem triumphi. Vel ipsa virtus summa et
aeterna sit Deo, de qua suis influit virtutem victoriae. Sapient.
12, virtutem ostendis tu, qui non crederis esse in virtute
confirmatus. Et fortitudo, idest laus fortitudinis, pro arduorum
aggressione, seu adversorum perpessione; hoc enim est a te. Et
potest intelligi tam de fortitudine creata quam increata; quia pro
utraque est laudandus: de sua enim fortitudine increata, creatam
influit in homine. Sic et de aliis consimilibus praemissis intellige.
Vel fortitudo sit Deo de qua facit suos fortes, ut habetur Isaiae
40, qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et
robur multiplicat. Haec omnia praemissa sint Deo nostro, nostro
ratione amoris et ratione subjectionis: quasi dicant: Deum nostrum
laudamus quia concives nostros sic insignivit, in saecula saeculorum,
idest in aeternum. In praesenti enim tempore sunt multa saecula,
idest multae mensurae et partitiones donationum, quorum unum sequitur
aliud. In futuro vero unum saeculum perpetuum, quod sequitur post
saecula praesentia. Laus igitur sit ei, in saecula, consecutiva.
Saeculorum. Amen, idest ita fiat. Confirmatio est praemissorum.
Vel aliter, ut primum amen referatur ad sequentia. Deus enim est
extollendus propter praemissorum completionem in hominum redemptionem,
propter peccatorum remissionem, propter spiritualium elargitionem,
rectissimam gubernationem, meritorum provectionem, provectorum
conservationem, potestativam dominationem, excelsam operationem.
Dicit igitur. Dicentes amen, idest veritas in promissis, sit Deo
nostro: quasi dicant: laus sit ei pro promissorum impletione, quae
facta est in humana redemptione. Sic amen supra nominaliter; sicut et
supra 3, haec dicit amen testis fidelis. Benedictio pro peccatorum
remissione, et claritas, pro spiritualium elargitione. Claritas
dicitur magnificatio, quia Deus ostenditur clarus et magnificus, et
sapientia, idest laus sapientiae in decentissima gubernatione. Vel
ipsa sapientia sit ei, quam manifestat in sapientissima gubernatione
universorum, ex provectione: honor pro provectorum conservatione. Et
virtus, idest laus sive veneratio virtutis in potenti dominatione;
quia virtuose dominatur, et omnia vincit. Et fortitudo idest laus et
gloria fortitudinis pro magnifica operatione, quia summe fortis est ad
operandum quicquid vult. Vel, virtus et fortitudo sit Deo. Hoc
dicitur prae affectu amoris. Haec omnia sint Deo nostro in saecula
saeculorum amen, expone ut prius. Amen, ponitur prius et posterius:
sed prius ponitur nominaliter, secundum hunc modum ponitur jam secundo
verbaliter. Et respondit. Posita consolatione ex cohibitione
adversariorum, et ex numerositate salvandorum, et ex dignitate
meritorum, ponitur hic quarta consolatio; videlicet ex magnitudine
praemiorum. Quia enim erit maxima tribulatio sub tempore
Antichristi, introducitur multiplicitas consolationis; et haec
quadruplex consolatio in aliis etiam adversitatibus est consideranda.
Inducitur autem unus de senioribus, quos prius viderat, quaerens de
statu praemiandorum, qui superius visi sunt induti stolis albis, cum
palmis in manibus; cui respondit Joannes se ignorare qui essent: unde
senior manifestavit ei qui essent, et quanta praemia sustinentibus
adversa dabuntur. Primo ergo ponitur quaestio senioris. Secundo,
responsio Joannis et dixi. Tertio manifestatio retributionis, et
dixit mihi. Dicit igitur, et respondit: quasi dicat: ita vidi
innumerabiles stantes ante thronum et stolis albis amictos. Et unus de
senioribus, quos viderat supra 4, respondit mihi miranti, et statum
visae turbae consideranti, et dixit mihi: hi qui amicti sunt stolis
albis, de quibus supra eodem habitum est et expositum, qui sunt?
Idest quantae dignitatis, et unde venerunt? Sicut solet quaeri
quandoque de aliquibus, qui sunt isti et de quo loco veniunt? Quasi
dicat: attende in quanta dignitate meritorum sunt, et unde ad eam
ascenderunt; quia de multiplici industria et labore ad ipsam dignitatem
pervenerunt. Per illum seniorem intelligitur coetus patrum
Hagiographorum, qui scilicet Scripturam condiderunt, ut sunt
prophetae et apostoli et alii qui in Scripturis ostendunt passionum
sustinentiam, et actionum industriam esse necessariam ad gloriam
obtinendam. Isti enim sunt de numero patrum, per quos alii reguntur.
Patrum inquam, per vigintiquatuor seniores designatorum, ut supra
saepe habitum est. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est
momentaneum. 1 Petri 4, communicantes Christi passionibus gaudete
ut et cetera. Joannes vero gerit typum Ecclesiae, quae per ipsos
patres instruitur, sicut sequitur, hi sunt etc.: quasi dicat: illi
sunt idonei ad salutem qui adversa constanter sustinent, et Christum
imitantes serviunt Deo. Sed quomodo dicitur, respondeo, cum nullus
sit quaerens? Item ad quid senior quaerit illud quod novit?
Respondeo. Ad primum dicendum secundum Glossam, quod Joannes visa
multitudine innumerabili et decenter ornata, desiderabat scire quid hoc
esset, unde ejus desiderium quasi quaestio quaedam erat: unde senior
respondit, idest desiderio satisfecit. Ad aliud dicendum, quod ideo
quaerit, ut occasionem habeat docendi; sicut frequenter dominus
interrogat discipulos, ut occasionem habeat docendi eos. Et dixi
illi: domine mi tu scis: quasi dicat, nescio: sed tu cum scias,
ostende mihi. Hic ostenditur, quod interpretatio est in his et in
aliis hujus libri quaerenda, quia non propter sensum literalem sunt
posita. Item notatur humilitas, quam debet habere, qui vult sibi
pandi occulta. Matth. 11, abscondisti haec a sapientibus, et
dixit mihi. Hic ostenditur ipsa manifestatio retributionis per
seniorem facta. Et quia per viam pervenitur ad terminum, ideo primo
manifestatur via per quam ad gloriam pervenitur. Secundo ipsa gloria
quae percipitur, non esurient. Via autem qua tenditur ad gloriam
describitur primo quantum ad merita acquisita jam de praeterito, et
hoc. Tum quantum ad sustinentiam adversorum, tum quantum ad
expiationem vitiorum: et laverunt. Tum quantum ad regulationem
meritorum, juxta exercitia passionis Christi. Et dealbaverunt. Et
secundo quantum ad merita de praesenti, quae describuntur. Tum
quantum ad promptam affectionem, ideo etc. tum quantum ad sedulam
conversationem, serviunt etc. tum quantum ad divinam inhabitationem,
quae est origo meriti, et qui sedet. Sex ergo ostenduntur necessaria
ad obtinendum praemium: scilicet fortis sustinentia tribulationis,
industria internae purificationis, configuratio dominicae passionis:
ad cujus exercitia debent omnia nostra merita regulari in amando, in
agendo, in patiendo, et in vincendo, videlicet pugnam tentationum.
Item promptitudo sanctae affectionis; quia etiam post multos labores
oportet promptum esse ad ampliores. Item sedulitas devotae
conversationis. Non enim sufficit esse promptum, nisi actualiter
sequatur ipsum agere. Item dignatio divinae inhabitationis, sine qua
nullum est meritum. Dicit igitur, et dixit mihi: hi, quos vidisti
stantes ante thronum in stolis albis, sunt qui venerunt, ad tantam
dignitatem status et meritorum nobilitatem. Ecce qui parum adhuc
profecit in meritis, adhuc longe est. Augustinus, libro 4
confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post
descensum vitae non vultis ascendere? De tribulatione magna. Non
dicit simpliciter de tribulatione, sed de magna; quia per patientem
sustinentiam magnarum et multarum tribulationum, ad meriti sublimitatem
pervenitur. Gregorius: de patientia perfectio nascitur. Item
Jacob. 1, patientia opus perfectum habet. 1 Corinth. 1, ut
sitis perfecti et cetera. Et sic tandem ad regnum pertingitur. Act.
14, per multas tribulationes et cetera. Bene autem dicit,
venerunt, non remanserunt per impatientiam, quae impedit profectum
virtutis, non retro abierunt per inobedientiam, non declinaverunt a
dextris vel a sinistris per inconstantiam. Item recte dicitur, de
tribulatione, non de divitiis, non de delitiis, non de honoribus,
non de litigiis, et aliis illicitis; talia enim impediunt ascensum
virtutis. Et laverunt, idest mundaverunt a sordibus peccatorum prius
aliquando commissorum, quia nemo sine peccato praeter Christum,
stolas suas, quibus amicti sunt, idest indumenta sive ornamenta
innocentiae et virtutum et meritorum ex eis procedentium. Per peccatum
enim adjunctum obfuscantur hujusmodi stolae aliquatenus; sed per
fervorem, idest austeritatem poenitentiae lavantur, dum consuetudo
frequentium et multiplicantium culparum excluditur, ut totum purum
sit, et indumenta sint munda. Ad hoc autem requiritur strenuitas
liberi arbitrii, ipsi gratiae cooperantis: unde dicitur laverunt.
Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Et dealbaverunt, idest magis ac
magis candidas fecerunt per imitationem Christi passi. Unde
sequitur, in sanguine agni, idest in fide et amore et imitatione
Christi: qui suum sanguinem innocentem fudit amore nostri: unde et
ipsi ejus amore ipsum imitantes fugiunt mala, operantur bona,
sustinent adversa: et sic eorum stolae dealbantur. Supra 3,
ambulabunt mecum in albis. Gregorius, dominum Deum Jesum Christum
redemptorem nostrum bonis operibus sequi studeamus: aspiciamus qua
graditur et ejus vestigia munda teneamus. Posset etiam per stolas
intelligi corpora, quae quando munda sunt, sunt homini in spirituale
ornamentum: has stolas justi laverunt: quia si quando aliquid minus
mundum commiserunt, postmodum per poenitentiam expiaverunt. Et
dealbaverunt, quia sua corpora magis ac magis candida, idest pulchra
et Deo accepta per imitationem Christi fecerunt bene operando,
adversa sustinendo, carnem mortificando. Bernardus in Lib.
meditationum. Fudit ipse sanguinem suum pro tua redemptione: funde et
tu tuum, quotidiana corporis afflictione. Nota quod lotionem
spiritualem multa faciunt. Videlicet pretium dominicae passionis:
supra 1, qui dilexit nos et lavit nos et cetera. Efficacia
baptismalis regenerationis, Psal. lavabis me, et super nivem
dealbabor. Virtus caelestis eruditionis: unde verbum divinae
Scripturae comparatur mari, idest vasi lavatorio; supra 4, et in
conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo. Joannis 15.
Jam vos mundi estis. Solida sustinentia tribulationis. Isaiae
primo. Si abluerit dominus sordem et cetera. Tobiae 3, in tempore
tribulationis peccata dimittis. Operatio divinae miserationis,
scilicet per gratiam justificantem, quam Deus infundit mentibus.
Ezechiel. 16, lavi te aqua, idest gratia purificante, et emundavi
sanguinem tuum ex te. Psal. amplius lava me. Industria humanae
cooperationis, cum scilicet homo cooperando gratiae per contritionem,
confessionem, satisfactionem, dilectionis fervorem lavat seipsum.
Aut sic: et laverunt stolas suas. Isaiae 1, lavamini, mundi
estote. Sed objicitur de hoc quod dicitur, laverunt: quia si potest
homo se abluere, quare dicitur in Psal. amplius lava me? Quid est
ergo quod dicit, et laverunt? Respondeo. Est lavare effective; et
sic solus Deus lavat hominem. Item dispositive; et sic ipse homo
lavat se, dum se per liberum arbitrium ad lotionem a Deo faciendam
disponit. Et secundum hoc patet ad objectum. Sed objicitur de hoc
quod dicitur, stolas suas: indumenta enim spiritualia, scilicet
innocentia et virtutis et meritorum non manent cum peccato: illud autem
quod lavatur praeexistit cum ipsa sorde ante quam lavetur. Respondeo:
potest hoc intelligi de lotione a peccatis venialibus multiplicibus et
frequentibus, et parvis et magnis in illo genere, quae animae
ornatum, idest virtutum et meritorum decorem non parum obfuscant.
Multi enim venientes ad statum gratiae, licet habeant stolas
virtutum, et aliquorum meritorum; nondum tamen bene lotas habent,
quia dum sunt in statu incipientium, multiplicia et frequentia peccata
venialia committunt, in multis sordidis cogitationibus, inordinatis
affectionibus. Item licet in consensum pravum rationis non cadant.
Item offendunt in impatientiis, in tepiditatibus, in torpore, in
multiloquio, et illicita locutione, et otiositate verbi et temporis,
et in negligentia orationis, et modicitate devotionis. Post hoc vero
multi dum hoc considerant, ardenter abjiciunt, et sic stolas lavant;
quia per fervorem poenitentiae vigilantiorem diligentiam, cor,
linguam, actus et ipsum corpus et animam ab illis vitiis expiant, et
deinceps rectius ambulant: et sic indumenta spiritualia per priorem
consuetudinem aliquatenus obfuscata quasi lavantur, dum in majore
sinceritate habentur: sic enim faciendum est. 1 Corinth. 13, cum
autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Ad objectum
patet; quia et licet hujusmodi indumenta non maneant cum mortali,
manent tamen cum venialibus per quae eorum decor minuitur; et ideo ab
hujusmodi debet homo stolas suas lavare. Augustinus in libro de
poenitentia, levia peccata puritatem nobilis naturae inficiunt. Item
Isidorus 2 libro de summo bono, perfecti levia delicta quasi
gravissima lugent. Si autem stolae intelligantur corpora, tunc lotio
potest intelligi a mortali. Item tertio objicitur de hoc quod dicitur
dealbaverunt: idem enim videtur in spiritualibus lotio et dealbatio;
quia anima munda, est alba. Ad quid igitur post lotionem subditur
dealbatio in sanguine, cum potius rubricatio fieri videatur?
Respondeo. Ad primum dicendum, quod etsi omne spiritualiter mundum
sit spiritualiter album, id est pulchrum; tamen in hoc loco est
differentia: quia lotio ponit sinceritatem et per consequens quamdam
pulchritudinem: dealbatio autem addit pulchritudinis crementum. Item
mundum et album, licet sint idem per concomitantiam, non tamen per
essentiam: quia mundum tollit deformitatem, album ponit pulchritudinem
de se. Item lotio fit per poenitentiae fervorem, dealbatio per dictam
imitationem. Potest tamen utrumque referri ad illud quod sequitur, in
sanguine agni: quia et purificatio et pulchritudinis ampliatio fiunt
rectissime per fidem et considerationem et imitationem dominicae
passionis. Et tamen adhuc est differentia; quia lotio dicit
depurationem, dealbatio pulchritudinis ampliationem. Item si esset
idem, non esset inconveniens; quia Scriptura idem dicit sub diversis
vocabulis, quandoque ad expressionem: hic tamen non est idem, ut
visum. Ad secundum dicendum, quod si de materiali coloratione
intelligeretur, sanguis rubeum colorem daret, non album: quod autem
hic dicitur, de spirituali coloratione accipitur. Spiritualiter autem
tam rubeum quam album colorem facit in homine et ejus stolis sanguis
dominicus. Rubeum per igneum amorem. Album per pulchritudinis
candorem. Hic tamen potius de dealbatione loquitur; ut simul et
sinceritas notetur et pulchritudo ac acceptabilitas; quia color albus
pulchrior et acceptabilior est. Unde dealbatio, quantum est de
vocabulo, magis dicit pulchritudinem quam rubricatio; licet secundum
rem sit pulchrius rubor ignis amoris. Nota, quod sicut sanguis per
nimiam decoctionem vertitur in lac in uberibus in mulieribus: sic
sanguis Christi per vehementem decoctionem conversus fuit quasi in lac
quantum ad effectum, quia dealbat ut lac. Ideo. Hic ostenditur
promptitudo sacrae affectionis ad obediendum pastoribus qui vicem Dei
tenent, vel ad serviendum. Dicit igitur: ideo: scilicet quia sunt
tribulationibus examinati, poenitentia loti, Christi sanguine
dealbati. Sunt ante thronum ejus, scilicet Dei sive agni, idest
ante Ecclesiam, parati scilicet obedire praelatis, in quibus, si
boni sunt, sedet Deus et per eos judicat et disponit. Vel ante
thronum ejus, idest ante ejus majestatem regnantem, parati scilicet ei
servire: quasi dicat: tales facti, cooperante industria liberi
arbitrii: ideo data est eis gratia ut stent prompti obedire praelatis,
sive servire imperio divinae majestatis; supra eodem. Stantes ante
thronum et in conspectu agni. Bene autem dicitur, ideo, quia unum
bonum ducit ad aliud. Matth. 25, omni habenti dabitur, et
abundabit. Serviunt, quia bonis actibus exterioribus et
interioribus, ei cui ab omni creatura serviendum est, propter summam
dominationem. Psalm. servite domino in timore. Die ac nocte, ad
litteram, quia die ac nocte serviendum est Deo, vel actu operis vel
laudis, vel orationis vel meditationis, vel alio actu bono in
prosperis et adversis. In templo ejus, idest in Ecclesia, sive
collegio fidelium qui sunt templum Dei. 1 Cor. 3, templum Dei
sanctum est, quod estis vos. Et qui sedet super thronum, scilicet
Deus, qui in Ecclesia militante vel triumphante sedet et quiescit.
Habitat super illos, idest habitat in eis per dona gratiae praesidens
et vigilans super eos regendos et protegendos, cui subsunt et ipsi per
obedientiam. 1 Cor. 3, nescitis quia templum Dei estis, et
spiritus Dei habitat in vobis? Non esurient. Ostensa via,
describitur ipsa gloria. Et primo ostenditur gloria patriae secundo
manifestatur auctor sive dator gloriae. Quoniam agnus. Gloria autem
describitur. Primo quantum ad plenitudinem boni. Secundo quantum ad
exclusionem mali. Neque cadet. Plenitudo autem boni per hoc
ostenditur: quia in patria nulla indigentia, nullus defectus erit;
quae indigentia sive defectus signatur nomine famis et sitis. Cum enim
quis caret cibo necessario quem appetit, fames est: cum vult potum nec
habet, sitis est. Et transumuntur etiam haec vocabula ad signandum
appetitum cujuslibet cum defectu ejusdem. Per hoc ergo quod dicitur in
patria famem et sitim abesse, ostenditur boni plenitudinem ibi esse:
hoc est quod dicit: non esurient, quasi dicat: tanta sunt justorum
merita: et ideo post quam agnus eos introduxerit ad praemia, sicut
infra sequitur: non esurient quia pane vitae fruentur. Neque sitient
amplius quia fonte vitae inebriabuntur: quasi dicat: nullus defectus
erit ibi: et ad hoc ostendendum tollit famem et sitim. Ille est enim
duplex defectus rei omnino necessariae, scilicet cibi et potus: et per
hoc etiam intelligitur removeri omnis alius defectus; quia illa
vocabula etiam ultra extenduntur, ut dictum est, et hoc quia plenitudo
boni erit. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Replebimur et
cetera. Neque cadet. Hic describitur gloria quantum ad exclusionem
mali: et primo majoris. Secundo minoris. Neque ullus. Dicit
igitur. Neque cadet super illos sol, idest major tribulatio, quae
exurit hominem, sicut multum calens exurit terram et herbam. Jacob
1, exortus est sol et cetera. Neque ullus aestus, idest minor
tribulatio. Et dicit, neque ullus: scilicet temporalis vel aeternus
corporalis vel spiritualis. Tribulatio enim quasi aestus affligit
hominem. Nil autem tale erit in patria. Isaiae 35, et fugiet
dolor et gemitus. Sed objicitur; quia dicitur Ecclesiastici 24,
qui edunt me, adhuc esurient. Respondeo. Est esuries sive sitis
corporalis: haec non est in patria. Est etiam spiritualis: et haec
est triplex. Quaedam est rei non habitae ut habeatur, sicut peccator
attritus dolore esurit et sitit gratiam. Joelis 1, bestiae agri
quasi area sitiens et cetera. Quaedam rei habitae ut magis habeatur;
ut in viro justo, qui esurit majora dona gratiae. Lucae 1,
esurientes implevit bonis. Augustinus, 11 confessionum: gustavi et
esurio et sitio te. Quaedam rei pulchrae ut continuetur. Et sic
beati etiam post judicium esurient et sitient videre Deum idest
desiderabunt. Unde in prosa dicitur: fruuntur nec fastidiunt, quo
frui magis sitiunt. 1 Petri 1, in quem desiderant Angeli
prospicere. His ergo verbis non esurient etc. ostenditur in patria
non esse famem vel sitim corporalem, nec etiam post judicium
spiritualem primo modo vel secundo: quia post judicium non habendum,
non desiderabitur, sed habitum continuandum. Item nota quod in fame
et siti sunt duo: defectus: et iste omnino excluditur. Item
desiderium, et illud semper manebit respectu continuationis. Ad illud
Ecclesiastici patet: quia in patria non erit esuries vel sitis quantum
ad defectum rei alicujus, quin habeatur quando congruet haberi; erit
tamen quantum ad desiderium continuationis: et sic potest illud
intelligi, si exponatur de futuro: tamen pro serie textus proprie
intelligitur pro statu viae. Quoniam. Hic ostenditur causa seu
auctor gloriae, qui est Deus: et primo ostenditur auctor plenitudinis
bonorum. Secundo exclusionis malorum. Et auferet. Quo autem ordine
sit auctor gloriae, quantum ad bonorum plenitudinem manifestatur.
Primo enim ostenditur causa meriti. Secundo praemii, et deducet.
Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: praedicta erunt in patria
justis. Quoniam agnus, scilicet Christus pius, innocens, et pro
hominibus victimatus. Qui in medio throni est, idest in medio
Ecclesiae, quae est thronus, sive sedes Dei. Ipse enim omnibus
communiter paratus est auxilium dare. Reget eos, in praesenti per
gratiam, Psalm. dominus regit me et nihil mihi deerit. Et deducit,
faciendo ire de virtute in virtutem. Ad vitae fontes aquarum, idest
ad fontes, hoc est ad plenam abundantiam. Aquarum, idest omnimodae
refectionis; quia desiderium ibi terminabitur, sicut sitis potu aquae
sedatur: ibi enim erit plenitudo boni. Isaiae 49, non esurient
neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol; quia miserator
eorum reget, et ad fontes aquae potabit eos. Vitae: quasi dicat:
aquarum dico vitae, quia illa refectio erit vivifica. Potat enim
vivum et immortale. Psalm. quoniam apud te est fons vitae. Et
absterget Deus, tamquam mater quae solet extergere et lavare faciem
pueri a lacrymis post verbera. Omnem lacrymam ab oculis eorum, idest
omnem dolorem, cujus indicium est lacryma in oculis. Isaiae 25,
auferet dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie. Et nota quod
dicit, omnem lacrymam. Est enim lacryma pro peccatis propriis, pro
alienis, pro incolatu miseriae, pro dilatione gloriae, et nulla
remanebit infra 21, et absterget Deus omnem lacrymam. Nota etiam
virtutem resurrectionis per hoc quod dicit, ab oculis eorum: oculus
enim quiddam carneum est, qui liberabitur ab omni passione et
passibilitate, et praemiabitur in aeternitate. Job 19, et rursum
circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo dominum meum. Quaedam
ex praemissis possent intelligi pro statu patriae. Hi qui amicti sunt
stolis albis, idest ornamentis gloriae. Qui sunt et unde venerunt?
Haec est quaestio. Domine mi etc. ut supra. Hi sunt qui venerunt,
ad tantam gloriam, de tribulatione magna, et laverunt stolas suas,
idest ornamenta virtutum purificaverunt, vel corpora, ut supra. Ideo
sunt ante thronum ejus, idest ante ejus praesentem majestatem per
apertam visionem. Serviuntque ei in templo ejus, idest in caelo, die
ac nocte, idest continue omni duratione in qua solet esse apud homines
dies et nox, per laudis magnificationem. Et qui sedet super thronum,
idest super Ecclesiam triumphantem, habitat super illos per
inhabitationem gloriae de culmine suae bonitatis influens abundantissime
super eos. Non esurient. Sed quod principalior intellectus sit pro
statu viae usque illuc, non esurient etc. patet ex eo quod sequitur,
reget eos et deducet et cetera. Sed objicitur, quia non loquitur de
exclusione mali culpae: ergo insufficienter ostendit gloriam justorum.
Item unus est fons vitae, sicut dicitur in Psalmis: apud te est fons
vitae. Item licet non sit lacryma in oculis, tamen quandoque non
minus afflictio est in animo; ergo non tantum de exclusione lacrymae ab
oculis, sed etiam angustiae ab intimis, loqui debuit. Respondeo.
Dicendum, quod exclusit illud malum, quod communius solet ab
hominibus timeri, ut sic alliciat ad desiderium praemii. Hoc autem
est malum poenae. Dat tamen intelligi exclusionem mali culpae; quia
non plene satiari potest qui alicui offensae subjacet. Item non est
sine lacryma, idest causa lacrymae, qui peccatum habet. Licet ergo
non expresse omnia quae sunt in patria tangat, tamen per ea quae
ponit, omnia implicite possunt intelligi. Ad aliud dicendum, quod si
nomen fontis accipiatur pro bono creato, dicitur in plurali fontes, ad
signandum plenam abundantiam ac multiplicem, quia nomen fontis, nomen
est abundantiae; non ad signandum originis principalis
multiplicitatem. Ille enim tantum una est, scilicet Deus: et sic
accipit Glossa. Si autem pro increato: sic per hoc quod dicitur,
fontes, intelligitur divina bonitas et increata et infinita, ex qua
est omnis et perfecta refectio in patria. Et dicitur in plurali,
propter multiplicitatem effectuum et varietatem praemiorum, sicut et
spiritus sanctus dicitur multiplex, Sap. 8. Ad tertium dicendum,
quod cum lacryma sit signum doloris qui vel ex aliqua culpa vel ex
aliquibus adversis oritur, hic accipitur signum. Tum ratione signi,
tum ratione signati, tum ratione etiam signi et signati: unde sensus
est: absterget omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem fletum et
omnem dolorem et omnem causam doloris; cujus signum quandoque est
lacryma in oculis. Si enim de sola lacryma loqueretur, parum hoc
esset.
|
|