|
Et cum aperuisset et cetera. Hic agitur de apertione sigilli
septimi; in qua manifestatur status Ecclesiae post mortem
Antichristi, quando dabitur Ecclesiae pax, quae tamen parum
durabit. Apertio igitur hujus sigilli est manifestatio illius status
qui clausus est et signatus in sacra Scriptura. Dicit igitur: et cum
aperuisset sigillum septimum, per cujus apertionem signatur
manifestatio septimi mysterii, quod prius erat clausum, scilicet de
statu Ecclesiae post mortem Antichristi, factum est silentium in
caelo quasi media hora, sic videbat in visione. Per illud silentium
signatur pax et tranquillitas quae est futura in Ecclesia; quae caelum
est propter caelestem claritatem, propter fidei caritatem et vitae
sublimitatem, post mortem Antichristi parum durabit. Et ideo
signatur per silentium, quasi dimidiae horae; quia cito post veniet
dominus ad judicium, ut dicit Glossa. Nota igitur quod, sicut dicit
Glossa, post mortem Antichristi dabuntur quadraginta duo dies ad
poenitendum eis, qui titubaverunt in persecutione Antichristi; sicut
habuerunt Judaei quadraginta duos annos ad poenitendum post passionem
Christi, ut dicit Hieronymus. Et notandum quod non tantum erit tunc
pax bonis, sed etiam malis, idest fautoribus Antichristi, qui
credent se in prosperitatibus diu victuros et in malitia obstinati non
convertentur. Ducent autem uxores, celebrabunt convivia dicentes:
licet princeps noster sit mortuus, tamen pacem habemus et securitatem.
Sed, ut dicitur 1 Thessal. 10, dies domini, sicut fur in nocte
ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis
superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis. Tropologice per
silentium, secundum beatum Gregorium, intelligitur secretum intimae
contemplationis in quo silere debet tumultus cogitationum, ut anima
justi, quae caelum est per elevationem a terrenis et claritatem
mentis, cum sponso loqui, et ejus vocem dulcissimam audire possit.
Unde beatus Gregorius super hunc locum: caelum quippe est anima
justi. Anima itaque justi, dum ad aeterna sublimia per sublevationem
contemplationis intendit, surgentes ab infimis cogitationum tumultus
premit, et intra se Deo quoddam silentium facit. Hoc autem silentium
quasi media hora fit, quando non diu durat quies contemplationis, sed
vel necessitas corporalis, vel aliud aliquid interrumpit eam. Unde
Gregorius: hoc silentium contemplationis et haec quies mentis, in hac
vita non potest esse perfecta. Sic igitur terminatur visio secunda.
Et vidi septem Angelos et cetera. Tertia visio est, in qua agitur
de Angelis clangentibus tubis. In hac igitur tertia visione magna,
sunt septem Angeli clangentes tubis. Prima enim visio fuit de
correctione Ecclesiarum. Secunda de revelatione mysteriorum. Haec
vero. Tertia de cantu tubarum. Prima fuit correctio. Secunda
consolatoria. Tertia est terribilis et comminatoria. Nota Glossam:
in hac visione et cetera. Dividitur autem haec pars in duas. In
prima agitur de quibusdam praeambulis ad cantum tubarum. In secunda de
ipso cantu earum. Et primus Angelus. Praeambula ad cantum tubarum,
de quo infra sequitur, ponuntur tria: scilicet, praedicatorum
institutio ad praedicandi officium. Item excommunicatio de damnatione
impoenitentium. Et alius Angelus. Item praeparatio ad officii actum
sive exercitium. Et septem Angeli. Institutio autem praedicatorum
ostenditur sub figura septem tubarum quae septem Angelis datae sunt.
Et ostenduntur quatuor quae praedicatori sunt necessaria: scilicet
vita ad aedificandum, scientia ad docendum. Haec duo in nomine
Angeli intelliguntur. Promptitudo sive zelus ad proficiendum
stantes: auctoritas ad exequendum. Et datae. Dicit igitur: et
vidi: quasi dicat: ex praemissis intellexi salvationem justorum.
Post haec ex opposito intellexi damnationem malorum per officium
praedicationis praedicatoribus injunctum. Unde per septem Angelos
intelligitur universitas praedicatorum, qui introducuntur canentes
tubis ad ostendendam malignorum et infidelium damnationem. Juxta
similitudinem sacerdotum qui canentes tubis destruxerunt moenia
Jericho. Josue 6. Hoc est ergo quod dicit et post praedicta vidi
septem Angelos, idest universos praedicatores: quia numerus
septenarius signat universalitatem: tota enim vita hominum dierum
septenario volvitur. Designantur autem praedicatores per Angelos qui
debent habere sublimem vitam ut aedificent exemplo, et caelestem
scientiam, ut erudiant verbo. Vita enim sancta et divinorum scientia
sunt in Angelis. De vita dicit Gregorius loquens de praedicatoribus
sancte viventibus: de propria vita sumunt quod per linguam proximo
conferunt. Psalm. peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras
justitias meas? De scientia, Malach. 2, labia sacerdotis
custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus
domini exercituum est. Isidorus 3 de summo bono: desinat locum
docendi suscipere qui nescit docere. Coecus si coeco ducatum
praebeat, ambo in foveam cadunt. Qui autem haec duo habet,
propinquam habet dispositionem ut fiat Angelus, idest nuntius Dei
annuntiando et praedicando quae sunt salutis. Isa. 33, Angeli
pacis amare flebunt. Dicuntur autem septem propter universitatem, ut
dictum est. Item quia septem donis spiritus sancti repleri debent,
secundum Glossam. Item quia fidem Trinitatis per quatuor mundi
partes annuntiant. Item propter septem quae debent habere
praedicatores, sicut dicit beatus Bernardus super illud Cant. 1,
oleum effusum nomen tuum. Antequam effundatur verbum praedicationis,
debet praecedere primo compunctio. Secundo devotio. Tertio
poenitentiae labor. Quarto pietatis opus. Quinto orationis studium.
Sexto contemplationis otium. Septimo plenitudo dilectionis. Stantes
in conspectu Dei, idest promptos et zelantes ad proficiendum proximo
secundum voluntatem et imperium Dei, non per incuriam et defectum zeli
jacentes. Tob. 5, inveni juvenem stantem splendidum praecinctum et
cetera. Rom. 1, in me promptum est et vobis qui Romae estis
evangelizare. Talis promptitudo valde placet Deo. 2 Timoth. 2,
sed verbum Dei non est alligatum. Vel stantes, scilicet rectos per
affectionem calcantes terrena. Item in sursum erectos sive elevatos
per contemplationem. In conspectu Dei, idest ut Deum aspiciant per
intentionem ut propter Deum faciant. Item ut Deum aspiciant per
ipsam contemplationem. Praedicatores enim orationi et contemplationi
debent insistere, ut ibi hauriant quod aliis effundant. Ambrosius.
Calcatis terrenis cupiditatibus, divinae contemplationi inhaerent.
Et datae sunt illis septem tubae, idest universum officium
praedicationis commissum est eis a Deo, qui vel per se vel per
praelatos concedit officium praedicandi. Aliter enim praedicare non
debet; non enim est usurpandum tantum officium. Rom. 10, quomodo
praedicabunt, nisi mittantur? Comparatur autem tubae praedicatio,
sive officium praedicandi propter sonum, quia publice et aperte fieri
debet. Isa. 58, clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam.
Item propter usum: usus enim tubarum apud Judaeos erat in bellis, in
festis, in conviviis. Similiter praedicatio excitat ad bellum contra
vitia. Josue 6, legitur quod septem sacerdotes, septem tubis
clangebant ad bellandum contra Jericho, idest contra vitia mundi,
quae mutatur ut luna. Jericho enim interpretatur luna. Item vocat ad
vera solemnia, scilicet gratiae et gloriae. Isaiae 30, canticum
erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis. Item invitat ad omnia
convivia quae fiunt hic per gratiam et in futuro per gloriam. Infra
19, audivi quasi vocem tubae magnae; gaudeamus et exultemus et
cetera. Septem autem tubae dicuntur propter universitatem officii
praedicationis, quod datur praedicatoribus ad hoc idoneis, ut scilicet
de universa Scriptura praedicent. Item ut praedicent universis
divitibus, pauperibus, magnis et parvis, bonis et malis, fidelibus
et incredulis. Item ut praedicent universa quae ad salutem pertinent,
ut de vitiis et virtutibus, suppliciis et praemiis. Esther 7, tubae
quarum usus est in jubilaeo, idest quibus annunciatur peccatorum
remissio, quae est in via, et reversio ad haereditatem quae erit in
gloria: de quibus tubis Josue 6. Et alius. Hic agitur de
excommunicatione praedicatorum, ne ipsis praedicatoribus ascribatur
malorum damnatio, vel ipsi mali videantur inexcusabiles. Ideo prius
ostendit, nec ipsos praedicatores accusabiles, nec ipsos impios
inexcusabiles. Cum enim Christus ex sua caritate pro omnibus,
quantum est de se, passus fuerit et omnes apud patrem juvare paratus
sit, pro omnium etiam salute praedicatores suos per orbem miserit;
patet nec praedicatores a bono doctore ad bonum hominum missos debere
accusari, si aliqui damnantur, nec posse excusari homines qui
damnantur. Nota Glossam: dicturus et cetera. Ad ostendendum
autem, quod nec ex parte Christi, nec a parte praedicatorum est causa
vel culpa damnationis malorum, sed ex parte ipsorum, tria
ostenduntur. Primo Christi caritas sive pietas. Secundo,
praedicatorum bonitas, et accepit. Tertio, commissa auctoritas, et
misit. Christi autem caritas ostenditur in tribus. Primo, in
affectu redimendi. Secundo, in affectu regendi, habens thuribulum.
Tertio, in efficacia obtinendi scilicet pro hominibus illud quod
desiderant, et data sunt ei. Ex his patet nec Christum, nec ejus
apostolos sive praedicatores esse de impiorum damnatione culpandos.
Caritas autem Christi quantum ad affectum redimendi hominem
ostenditur. Primo, quantum ad humilitatem incarnationis. Secundo,
quantum ad desiderium passionis: et stetit. Dicit igitur, et alius:
quasi dicat: ita vidi praedicatores. Et alius Angelus, scilicet
Christus, qui dicitur Angelus, quia missus a patre in mundum ad
annunciandum quae sunt salutis hominibus. Non enim dicitur Angelus
inquantum Deus, sed inquantum homo. Isaiae 9, secundum aliam
literam, et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Dicitur
autem alius, ab aliis praemissis, quia altior et major eis in
dignitate. Joan. 3, qui de caelo est, super omnes est. Venit,
per humilitatis assumptionem. 1 Timoth. 1, Christus Jesus venit
in hunc mundum peccatores salvos facere. Sed quomodo dicitur venisse,
qui locum non potest mutare, qui ubique est totus? Jeremiae 23,
caelum et terram ego impleo. Augustinus, 6 Lib. confessionum:
ubique totus es, et nusquam locorum es. Respondeo. In his verbis et
consimilibus, non intelligitur dominus venisse per loci mutationem;
sed per humanitatis assumptionem: ipsum assumere fuit venire: et sic
saepe ejus incarnatio vocatur adventus, ratione humiliationis quae
ostenditur vocabulo veniendi. Item ratione manifestationis: unde
dicitur venisse, quia per carnem, se dignatus est manifestare. Hoc
est quod dicit Augustinus 1 Lib. de doctrina Christiana: non per
locorum spatia veniendo; sed in carne mortali mortalibus apparendo,
venisse ad nos dicitur; illuc ergo venit, ubi erat. Quomodo venit,
nisi quod verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Haec
Augustinus. Et stetit ante altare, idest paratus fuit et affectuosus
se immolare in cruce, quae est altare in quo oblatus est Deo patri
sacrificium nostrae redemptionis, scilicet ipse Deus homo. Lucae
12, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Vel. Alius, ipse
Christus, quia super eo quasi super altari offerunt fideles patri
preces et merita: qui dicitur stare ante altare, idest ante se ipsum;
quia scilicet per se ipsum placet patri, non per alium mediatorem.
Stetit, ergo, ante altare, idest paratus fuit se hostiam patri
offerre, non per mediatorem alium, sed per se ipsum. Vel alius,
Ecclesia in cujus unitate habet offerri omne bonum Deo, alioquin ei
non placet. Ante hoc altare ostensus est Christus stare, quia omnes
qui sunt vel esse volunt de unitate Ecclesiae paratus est juvare et
ducere ad salutem, et omnibus se offert quantum est de se. 1 Petri
1: sperare in eam quae offertur vobis gratiam. Nota: fides dicitur
altare: nihil enim Deo est acceptum, quod non offertur spiritualiter
in fide. Psal. tunc imponent super altare tuum vitulos. Item cor
justi etiam dicitur altare; quia in eo immolantur motus bestiales,
unde dicitur altare holocausti. De altari Exod. 26. Praeterea
sancta desideria in eo igne caritatis cremantur: unde dicitur altare
thymiamatis. Exod. 30, facies altare ad adolendum thymiama. Item
crux Christi. In ipsa enim oblatum est illud sacrificium dignitatis
quod est ipse Christus. Amos 9, vidi dominum stantem super altare.
Item Christus ipse, ut dicit Glossa; quia per eum et super eum
offerimus patri preces nostras. Item Ecclesia, super cujus unitatem
debet offerri Deo omne bonum nostrum. Isaiae 60. Offerentur super
placabili altari meo, scilicet fideles super Ecclesiae unitatem.
Habens thuribulum. Hic ostenditur Christi caritas in effectu
regendi, specialiter quantum ad apostolos quos ipse rexit, ut per
eos, alios regeret. Unde dicit, habens thuribulum, idest apostolos
qui sunt quasi thuribula, et vasa ignis spiritus sancti inferius
clausa, per contemptum carnis et terrenorum; superius aperta, per
desiderium supernorum; de quibus exeunt vapores thymiamatis, idest
orationum ex interna devotione ascendentes coram domino: de quibus
etiam exit odor ad homines, per quem Christus manifestatur, quem
praedicant docendo, et sequuntur imitando. 2 Corinth. 2, odorem
notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Aureum, propter
caelestem sapientiam, per quam sunt fulgidi, decori ac pretiosi apud
Deum et homines: vel propter caritatem, quae dat fulgorem decorem ac
valorem. De quo auro supra 3, suadeo tibi emere aurum ignitum. In
apostolis fuit sapientia caelestis, et affectus caritatis ad Deum et
ad salutem hominum. De his, 3 Reg. 10, omnia vasa in quibus
potabat Salomon, erant aurea. In manu sua, idest in suo regimine.
In hoc autem ostenditur caritas et pietas Christi ad genus humanum;
quia ad conversionem et instructionem hominum ejus apostolos et
discipulos et alios praedicatores praeparavit eligendo, informando,
regendo, mittendo, sicut infra sequitur: unde nec ex parte Christi
nec suorum praedicatorum est culpa, si qui damnantur. Specialiter
tamen de apostolis et discipulis hic agitur. Nota quod cor humanum
debet esse thuribulum in quo sit ignis amoris et thus devotionis: et
sic ascendet coram Deo odor sacrae meditationis, affectionis et
orationis. Sine igne autem hoc fieri non potest per quem thus
resolvitur. Eccles. 50, quasi ignis effulgens et thus ardens in
igne. Debet autem clausum esse inferius, apertum superius. Coloss.
3, quae sursum sunt quaerite. Debet etiam esse aureum per veram et
caelestem sapientiam, sine qua nihil est fulgidum acceptum sive decorum
ac pretiosum in conspectu Dei. De hoc thuribulo aureo per figuram
dicitur 3 Reg. 7, ubi legitur quod Salomon fecit thuribulum ex
auro purissimo et data sunt. Hic ostenditur Christi caritas in
efficacia impetrandi. Ipse enim pro eis qui sibi adhaerent efficaciter
impetrat quod desiderant. Primo ergo ostenditur orationum effusio sive
oblatio apud mediatorem. Secundo earumdem exauditio per ipsum apud
patrem, et ascendit. Dicit igitur, et data: quasi dicat: ita prius
praeparavit apostolos et discipulos ad salutem hominum. Ipsos etiam
homines paratus est apud patrem juvare, si in fide ipsum invocent. Et
hoc est: et data sunt ei, idest Angelo, incensa multa, idest
Christo offeruntur a justis orationes Deo acceptabiles. Psal.
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et dicit,
multa, propter multas innovationes sanctarum affectionum, et
varietatem meditationum et orationum. Ut daret de orationibus
sanctorum omnium, idest justorum; idest ut repraesentaret orationes
justorum Deo patri. Ipse enim est mediator noster, per quem accessum
habemus ad patrem, et per quem orationes justorum exaudiuntur. Unde
et in orationibus Ecclesiae petitur orationum exauditio per ipsum
filium; unde dicitur, dominum nostrum et cetera. Dicit autem
partitionem de orationibus, non omnes orationes; quia non omnes
orationes justorum exaudiuntur, sed illae quae sunt utiles ad salutem.
Quandoque enim petitur quod non est expediens dari, ut patet in
oratione Pauli, 2 Corinth. 12, ter dominum rogavi. Super
altare aureum, idest Deo Trinitati, qui est super ipsum Christum,
inquantum homo est: qui inquantum Christus, est altare, quia super
ipsum offerimus preces et merita nostra Deo. Aureum, propter
pretiositatem: totus enim est aureus, quia totus pretiosus, etiam
secundum quod homo. Quod, scilicet, altare, est ante thronum,
idest in beneplacito patris sedentis in throno, idest in Ecclesia quam
inhabitat et regit. Ipsum enim altare, quod est Christus, est per
omnia patri acceptum. Item placet patri, ut per hoc altare,
homines, et hominum orationes fiant acceptabiles. Vel, ut daret de
orationibus sanctorum omnium super altare aureum, idest repraesentaret
eas Deo, super se ipsum, qui est altare aureum, ut dictum est.
Ipse enim non per alium, sed per se ipsum offert orationes justorum
patri. Nam alius mediator non est. Hebr. 7, accedens per
semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis, quod est
ante thronum, idest Ecclesiam; quia Christus dominus se offert
suis, promptum ad placandum patri, et ad offerendum orationes eorum
patri sicut pontifex bonus. Hebr. 4, habentes pontificem magnum qui
penetravit caelos Jesum. Et ascendit, idest factus est
acceptabilis, fumus, idest compunctio et devotio, incensorum, idest
ad modum incensorum redolens, de orationibus sanctorum, quae sunt
incensae: de quibus jam dixit: et data sunt ei incensa multa.
Compunctio autem et devotio dicitur fumus; quia sicut ex igne operante
in lignis, dum ea ignit et concremat, ascendit fumus: sic ex igne
amoris operante interius in cogitationibus et affectionibus et igniente
et concremante eas procedit compunctio et devotio in oratione, quae
devotio est Deo acceptabilis; et ideo dicitur de orationibus fumus
ascendere coram Deo, de manu Angeli, idest mediante operatione sive
interpellatione Christi. Coram Deo, scilicet patre. Ipse enim est
mediator, per quem devotio orationum fit efficax et acceptabilis apud
patrem. 1 Joan. 2, advocatum habemus apud patrem. Sed quomodo
dicitur Christus offerre orationes justorum Deo, cum ipse sit Deus?
Offerens autem et cui offertur differre debent. Item quare dicitur
offerri patri, ut dicit Glossa super illud, ut daret, cum aeque sint
offerendae orationes tribus personis, quia sibi sunt coaequales?
Respondeo. Ad primum, quod recte dicitur Christus offerre Deo
preces nostras, quia ipse in quantum offerens differt a se inquantum ei
offertur, et a patre et spiritu sancto. Ipse enim inquantum homo
est, offert preces nostras sibi, inquantum Deus, et patri, et
spiritui sancto. Ipse enim est mediator in quantum homo, sicut dicit
Augustinus. Et sic offert devotionem hominum Trinitati, ut dicit
Glossa super illud, super altare. Ad aliud dicendum, quod sicut
dictum est, Christus homo offert preces justorum Trinitati.
Quandoque autem dicitur offerri patri, non quia non similiter offerat
sibi inquantum Deo et spiritui sancto, cum personae sunt sibi
coaequales; sed illud dicitur ratione auctoritatis, quae convenit
patri; quae non dicit majorem dignitatem in patre; sed dicit originem
respectu aliarum personarum: quia a patre est filius, similiter
spiritus sanctus. Et acceperunt. Hic introducitur bonitas missorum
apostolorum, ad ostendendam excusationem eorum et inexcusabilitatem
impiorum: quia repleti fuerunt gratia spiritus sancti. Unde patet eos
desiderasse et procurasse, quantum in se fuit, salutem hominum: et
hoc est quod dicit, et accepit Angelus, idest Christus, thuribulum
aureum, idest apostolos: accepit inquam, non tactu corporali, sed
amplexu spirituali, manu scilicet suae bonitatis, ad replendum eos
amplioribus donis. Unde sequitur, et implevit illud, scilicet
thuribulum, idest apostolos et discipulos, cum spiritum sanctum super
eos effudit abunde. Act. 1, repleti sunt omnes spiritu sancto. De
igne altaris, idest de igne spiritus sancti, quo tempore plenus fuit,
qui est altare fidelium. Joan. 1, plenum gratiae et veritatis. Ut
enim essent idonei et haberent virtutes ad praedicandum hominibus,
datus est eis spiritus sanctus in abundantia. Et per hoc signatum est
quod praedicator debet habere claritatem in scientia, et ardorem in
vita, claritatem etiam in exemplo, et ardorem in animo. Ignis enim,
in cujus specie apparuit super eos spiritus, lucet et ardet: unde de
illo nobili praedicatore, scilicet Joanne Baptista, dicitur Joan.
5, ille erat lucerna ardens et lucens. Vel de igne altaris, idest
de igne, cujus vis fuit manifestata in patibulo crucis. Ignis enim
spiritus sancti in Christo multum luxit et suum ardorem manifestavit in
cruce: ex sola enim caritate passus est: et de isto igne dedit
apostolis, ut hominum salutem zelarent, et pro Christo, vel pro
ipsis hominibus mori parati essent, Joan. 1, et de plenitudine ejus
omnes accepimus. Sed quomodo hic dicitur accepisse thuribulum, idest
apostolos, cum prius accepisset eos? Unde et supra dicitur: qui
habebat thuribulum in manu sua. Respondeo. Acceperat prius ad
illuminandum et regendum. Hic autem dicitur accepisse ad aliud, idest
ad amplius replendum et ad mittendum repletos ad homines convertendos,
sicut post sequitur. Item objicitur de hoc quod dicitur: implevit
illud de igne altaris. Cum enim haec propositio denotet
partialitatem, aut notat partem spiritus sancti qui erat in Christo
datam apostolis, aut partem gratiae. Si primo modo; ergo habet
partem et partem, quod falsum est. Si secundo, ergo pars gratiae
Christi ablata est a Christo et data ipsis, quod est absurdum.
Respondeo. Per haec verba, implevit illud de ignis altaris,
intelligitur ipse spiritus sanctus amplius datus apostolis, et etiam
dona ejus. Cum enim datur ipse, dantur et ejus dona, et e
contrario: quod est intelligendum de donis gratum facientibus. Tum
illa partialitas quae notatur per illam propositionem, non intelligitur
respectu spiritus sancti in se, sed respectu gratiae creatae sive
donorum. Nota ergo quod illa propositio duo notat: scilicet
partialitatem et conformitatem. Partialitatem autem dico, non quia
gratia data apostolis in Pentecoste sit pars gratiae quae est in
Christo secundum virtutem: sed pars dicitur secundum quemdam modum
loquendi; quia gratia spiritus sancti longe copiosior fuit in Christo
quam in apostolis, ita ut ipsi quasi partem gratiae habere videntur,
Christus vero totam. Conformitas vero fuit, quia gratia illa, tam
in Christo quam in eis, fuit ad illustrandum et ad accendendum
proprium subjectum, et etiam ad redundandum in alios per effectum. Ad
objectum patet; quia non notatur pars gratiae secundum virtutem: non
enim fuit aliqua pars gratiae Christi data apostolis: sed secundum
proportionem; quia longe minus fuit in apostolis gratia, in Christo
autem perfectissime, ut dictum est. Simili modo dicitur, Num.
11, auferam de spiritu tuo tradamque eis. Et misit. Hic
ostenditur auctoritas apostolis commissa, per quam patet eos non esse
culpandos, nec ipsum Christum, de damnatione reproborum; cum ipse
Christus salutem hominum zelans, apostolos ad eorum salutem miserit.
Juxta missionem autem tangitur de actu ad quem missi sunt, et de
effectu consequente. Primo ergo ostenditur missio apostolorum.
Secundo actus missorum, et facta. Tertio commotio populorum, et
terraemotus. Dicit igitur: et misit, thuribulum impletum, idest
apostolos. In terram, idest ad diversas partes terrae. Marci
ultimo, euntes in mundum universum et cetera. Vel in terram, idest
ad illos qui apti erant ferre fructum ad modum terrae, ut fuerunt
gentiles. De quibus Psalm. in auditu auris et cetera. Et facta:
notatur actus missorum qui fuit triplex. Emiserunt enim tonitrua
comminationum, voces admonitionum, fulgura miraculorum. Dicit
igitur: et facta sunt, ab apostolis Missis, tonitrua, comminationum
quae terrent. Et voces, admonitionum quae mulcent. Vel voces
promissionum et fulgura, miraculorum quae simul illuminant et incutiunt
timorem Dei. De his tribus supra 4, et de throno procedunt fulgura
et voces et tonitrua. Et terraemotus, idest terrenorum hominum
motus, idest interior commotio. Magnus, supple, factus est ad
praedicationem apostolorum. Magna enim commotione concitati sunt
homines ad verba eorum: quidam ad bonum, scilicet ad conversionem,
sicut legitur Act. 13, quod crediderunt de gentilibus quotquot
erant praeordinati ad vitam. Quidam ad malum, ut ad blasphemiam, vel
ad persequendum ipsos praedicantes, sicut legitur Act. 13, quod
Judaei concitaverunt mulieres religiosas et honestas et primos
civitatis, et excitaverunt persequutionem in apostolos. Aliter potest
intelligi. Ostenditur enim caritas et benevolentia Christi ad salutem
hominum multiplex, ut ostendatur causa damnationis non esse nisi ex
parte eorum qui damnantur. Unde primo ostenditur mysterium
incarnationis. Secundo promptitudo complendae redemptionis, et
stetit. Tertio sustinentia desideratae passionis, et data sunt.
Quarto destinatio dilatandae praedicationis, et misit in terram.
Dicit igitur: et alius, expone ut supra. Et stetit. Hic
ostenditur in Christo promptitudo complendae redemptionis: et hoc
dupliciter. Primo quantum ad effectum animae. Et stetit ante
altare, expone ut supra. Secundo quantum ad obedientiam ex parte
carnis. Habens thuribulum, idest carnem sive humanitatem in qua
crematur thus, idest orationes sanctorum, unde ascendit fumus in
odorem suavissimum Deo. Justi enim ante Christi adventum habebant
quidem thus, idest orationes, sed non thuribulum: unde eorum
orationes non habuerunt plenam efficaciam: nunc autem habemus,
scilicet Christi humanitatem, in qua crematur thus devotionis, quia
per eam fit oratio acceptabilis. Aureum propter acceptabilitatem et
pretiositatem, quam habuit ejus humanitas propter immunitatem a
peccato, et propter unionem cum verbo. Hoc thuribulum aureum signatur
per illud de quo dicitur Hebr. 9, post velamentum autem secundum
tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens
thuribulum. In manu sua, idest in potestate sua et perfecta
obedientia, quia caro Christi omnino fuit obediens spiritui; quod
signatur Genes. 7, in arca Noe, ubi omnia animalia erant pacata,
idest omnes motus sensualitatis in Christo. Et data. Hic ostenditur
sustinentia passionis Christi. Ante passionem praecesserunt multae
orationes justorum pro redemptione. Secundo orationum exauditio in
acceptatione. Et ascendit. Tertio ipsa earumdem adimpletio in
passione. Et accepit. Dicit igitur: et data sunt ei incensa multa,
idest datae sunt ei a Deo patre multiplices orationes Deo acceptabiles
pro generis humani reparatione: idest data est Christo secundum
humanitatem auctoritas, virtus et idoneitas praesentandi apud patrem
orationes antiquorum qui redemptionem petierant. Unde sequitur. Ut
daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, idest ut
repraesentaret eas patri super seipsum patientem. Ipse enim patiens
fuit altare, super quo factae sunt acceptabiles per ejus passionem
orationes antiquorum qui supplicaverunt Deo pro reparatione. Quod est
ante thronum, idest in beneplacito sedentis in throno; quia patri
placebat orationes justorum super hoc altare immolari per ipsius
Christi passionem. Vel ante thronum, idest Ecclesiam ut supra.
Vel super altare, idest crucem in qua se pro omnibus obtulit. Aureum
propter pretiositatem, quia in eo oblatum est pretium humanae
redemptionis. Quod est ante thronum, idest in beneplacito Dei
sedentis in throno; quia placuit Deo, ut quod fuit contractum ligno
praevaricationis, solveretur per lignum crucis: de quo Proverb.
13, lignum vitae desiderium veniens. In hoc enim ligno impletum
fuit desiderium antiquorum. Vel ante thronum, idest Ecclesiam, quia
nobis offertur crux Christi in refugium et auxilium. Item quia semper
debet haberi tanta gratia prae oculis mentis, Eccles. 29, gratiam
fidejussoris ne obliviscaris. Bernardus super illud Cant. 1,
fasciculus myrrhae etc.: si sapiens fueris, hunc myrrhae tam carum
fasciculum, de principali pectoris tui, nec ad horam patiaris
auferri; amara illa omnia quae pro te pertulit, semper in memoria
retinens et assidua meditatione revolvens. Ut daret de orationibus;
quia non omnes orationes erant pro redemptione, sed pro aliis etiam
obtinendis. Vel quia non omnes orationes justorum erant exauditae,
sicut quas non expediebat exaudiri, ut tactum est supra. Sanctorum
omnium: hoc dicit quia oratio omnium justorum, qui amplius quibusdam
aliis illuminati fuerunt, erant ut filius Dei genus humanum
redimeret, licet non omnis oratio eorum. Hoc enim orabant justi qui
fuerunt ante ejus passionem. Unde dictum est Simeoni per spiritum
adventum Christi expectanti, quod non videret mortem nisi vidisset
Christum domini. Et dicitur Isa. 63, utinam disrumperes caelos
et descenderes. Psalm. inclina caelos tuos et descende. Quasi
dicat: Christo data est potestas, efficacia, idoneitas, ut
orationes antiquorum ac desideria de reparatione per ipsum facienda
patri praesentaret et impleret super seipsum patientem, sive super
crucem. Et ascendit per acceptationem, fumus incensorum, idest
devotio redolens, sicut multa incensa. De orationibus sanctorum de
manu Angeli, idest mediante ipso Christo. Coram Deo Trinitate,
quia per ipsum mediatorem factae sunt apud patrem acceptabiles orationes
antiquorum. Ipso enim offerente eas patri etiam ante passionem magis
factae sunt Deo acceptabiles quam prius, licet et ante disponeret eas
implere: unde ipse dicitur mediator non solum propter passionem, sed
etiam preces justorum patri praesentando et impetrando. 1 Timoth.
2, unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Maxime
autem praesentavit in passione, in qua impletum est desiderium
sanctorum. Unde sequitur: et accepit Angelus thuribulum aureum,
idest carnem suam paravit et exposuit passioni, quando venit Jerusalem
sciens quod ibi occideretur, Matth. 20, ecce ascendimus
Jerosolymam et cetera. Joan. 19, Jesus autem sciens omnia quae
ventura erant super eum, processit et dixit: quem quaeritis? Et
implevit illud, scilicet thuribulum, idest humanitatem, scilicet
corpus et anima. De igne altaris, idest de ardore passionis quam in
cruce sustinuit, quae hic dicitur altare. Passio propter vehementiam
doloris igni comparatur. Psalm. igne me examinasti. Per hoc etiam
quod dicitur, implevit, ostenditur immensitas ac gravitas passionis.
Psal. repleta est malis (idest afflictionibus) anima mea. Et
misit. Hic ostenditur destinatio dilatandae praedicationis. Et primo
ostenditur destinatio sive missio praedicatorum. Secundo actus
destinatorum. Et facta sunt. Tertio commotio populorum, ut prius et
post passionem. Misit, scilicet thuribulum, idest humanitatem suam.
In terram, idest terrenos praedicatores ad hoc destinatos, ut eam
credant et imitentur creditam: unde et apostoli dicuntur equus domini
supra. Et facta sunt per apostolos a Deo destinatos per orbem
terrarum tonitrua ut supra. Et septem Angeli. Hic ostenditur
praeparatio praedicatorum ad officii actum, scilicet ad praedicandum.
Postquam enim ostensum est Christum esse mediatorem, et quantum est
de se paratum omnes suscipere ad salutem, convenienter subditur de
damnatione impiorum quae intelligitur ex praedicatione praedicatorum:
quam damnationem patet ex praemissis esse inexcusabilem. Prius tamen
agitur de praeparatione praedicatorum. Dicit igitur: et septem
Angeli, idest universi praedicatores spiritu septiformi imbuti. Qui
habebant septem tubas, idest universum officium praedicandi, ut
supra. Praeparaverunt se, implendo prius opere quod dicturi erant
ore. Secundum exemplum domini, de quo Act. 1, coepit Jesus
facere et docere. Gregorius, necesse est ut qui verbum Dei
loquitur, prius studeat scire qualiter vivat, ut post ex vita
colligat, quae et qualiter dicat. Item excitando se ad mentis
ardorem, ad quam alios debent accendere per sermonem. Unde
Gregorius, ipsi de omnipotente Deo sciunt loqui suaviter, qui hunc
didicerunt in cordis sui visceribus amare veraciter. Item ordinando
intentionem, ut non ad inanem gloriam vel propter lucrum temporale,
sed propter Deum et proprium meritum et supremum bonum. 2 Corinth.
2, non sumus sicut plurimi adulterantes et cetera. Isidorus 2
Lib. de summo bono, mala est intentio quae pro terreno lucro aut
vanagloria est. Item praevidendo prudenter, quid sit dicendum, et
quibus et quando, et quantum et qualiter. Gregorius, in ore pastoris
magna debet esse consideratio locutionis. Pensare enim debet doctor,
quid loquatur, quando loquatur, qualiter loquatur, et quantum
loquatur: si enim unum defuerit, locutio apta non erit. Item
fundendo orationem. Unde Augustinus 4 Lib. de doctrina
Christiana: orando pro se ac pro illis quos est allocuturus, sit
orator, antequam doctor. Praeparatio igitur praedicatorum, debet
esse multiplex: videlicet per operis exhibitionem, per affectus
inflammationem, per intentionis ordinationem, per materiae et
circumstantiarum praemeditationem, per devotam orationem. Ad quid
autem haec sit praeparatio subditur: ut tuba canerent, idest ut
officio praedicationis uterentur in actu. Recte autem sic loquitur;
quia etsi praedicatio quandoque terrere debeat, tamen etiam debet
allicere ad amorem. Quantum ad incussionem timoris officium
praedicandi sive praedicatio dicitur tuba: quantum ad secundum vocatur
praedicatio cantus, Joel. 2, canite tuba in Sion. Quidam semper
se praeparant et nunquam canunt, qui semper student et nunquam
praedicant. Sed objicit Glossa, quia dicitur Matth. 10, nolite
cogitare quomodo aut quid loquamini. Item quare dicitur, ut tuba
caneret, in singulari, cum ante dixerit. Septem tubas? Respondeo.
Ad primum respondet Glossa quod apostoli fuerunt privilegiati in hoc,
quia spiritus sanctus eis ita aderat, quod non oportebat eos
praemeditari; sed alii qui non sunt in hoc privilegiati, praemeditari
debent. Aliter posset esse praesumptio, vel inanis gloria, nisi in
casu, scilicet cum subito praedicare oportet vel hujusmodi; et nisi
esset praedicator multum habens ad manum ea quae sunt Dei, propter
altitudinem intelligentiae, vel gustum experientiae, vel donum
illuminationis internae. Nota autem quantum ad materiam
praedicationis, quod debet esse praemeditatio de vero, honesto, et
salutifero. Nam circa illud quod praedicandum est, haec tria sunt
attendenda: scilicet, veritas; quia falsa non sunt praedicanda. 1
Timoth. 2, veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide et
veritate. Item honestas. Non enim omnia vera sunt praedicanda, quia
quaedam non decerent. De his duobus dicitur in Psal. eloquia Dei
eloquia casta, argentum igne examinatum. Item utilitas, non enim
omnia vera et honesta sunt praedicanda; sed quae sunt ad salutem
utilia. Matth. 4, praedicans Evangelium regni. Ad illud potest
dici, quod sic recte loquitur; quia licet sint diversa praedicandi
officia et diversae praedicationes, secundum praedicatorum
diversitatem: tamen unitas est in origine et in fine. Origo est
Scriptura sacra, unde debet omnis praedicatio sumi. Finis est
honorificatio divina in ejus laude, et humana salute. Vel quia
quilibet praedicator habet proprium officium, et propriam
praedicationem. Et primus. Hic agitur de ipso cantu tubarum; in quo
cantu ostenditur damnatio reproborum. Vidit autem et audivit septem
Angelos tuba canentes, ad signandum praedicationem universorum
praedicatorum, secundum diversos status Ecclesiae. Et primo agitur
de cantu pertinente ad statum Ecclesiae initialem vel medium, ut est
cantus quatuor Angelorum. Secundo de cantu pertinente ad statum
ultimum, ut est cantus trium Angelorum sequentium, circa finem hujus
capitis, et vidi. Prima pars dividitur in quatuor, secundum cantus
quatuor Angelorum. Primo ergo agitur de cantu primi Angeli.
Secundo, secundi, et secundus Angelus. Tertio, tertii, et
tertius. Quarto, quarti. Et quartus. Ad intelligentiam horum
notandum, quod a principio fundationis Ecclesiae perseveravit
praedicatio evangelica. Multa tamen hostis generis humani successive
objecit impedimenta semper graviora. Primo Judaeorum. Secundo
gentilium principum, ut Romanorum et aliorum. Tertio haereticorum.
Quarto falsorum fratrum. Quinto Antichristi et suorum. Horum
damnationem denunciant isti Angeli. Distinguuntur autem sic cantus
septem Angelorum. Quia cantus quatuor Angelorum pertinent ad statum
Ecclesiae initialem vel medium; quaedam enim pertinent ad initialem,
quaedam ad medium Ecclesiae statum; quia non solum in primo statu
fuerunt haeretici et falsi fratres, sed etiam in statu medio. Cantus
vero trium Angelorum, pertinent ad statum finalem sive ultimum. Unde
prima quatuor narrantur ut praeterita, tria vero ut futura, ut dicit
Glossa, in fine cantus quarti Angeli. Rursus cantus quatuor
Angelorum sic differunt. Nam primus Angelus ostendit damnationem
Judaeorum. Secundus matricidarum, scilicet gentium persequentium
Ecclesiam. Tertius haereticorum. Quartus falsorum fratrum. Tres
vero ultimi sic differunt. Quintus enim ostendit praecursores
Antichristi. Sextus ipsum Antichristum cum suis. Septimus judicium
et finem mundi. In prima vero parte sic proceditur. Primo ostenditur
praedicatio apostolorum. Secundo perversitas Judaeorum. Et facta
est. Tertio poena eorumdem perversorum. Et missum est. Dicit
igitur, et primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, scilicet
ordo sive coetus apostolorum et discipulorum. Et dicitur primus ordine
narrationis, et etiam primus ordine temporis; quia prius contigit
excaecatio Judaeorum praedicantibus apostolis. Nota quod secundum
diversitatem statuum Ecclesiae, est diversitas et ordo Angelorum.
Item etiam secundum diversitatem et ordinem persecutionum. Primus
igitur Angelus est primus ordo praedicatorum, scilicet apostolorum
quoad primum statum Ecclesiae praedicantium Judaeis. Secundus
Angelus est ordo praedicatorum, quo ad secundum statum, scilicet
apostolorum et discipulorum praedicantium gentilibus. Unde ille
secundus Angelus dicitur ratione secundi status, licet iidem
praedicatores fuerint. Tertius Angelus, ordo praedicatorum quantum
ad tertium statum, et sic ulterius, ut infra patebit. Tuba cecinit,
idest timorem incussit, et ad amorem allexit praedicando quantum in se
fuit. Et nota quod praedicator debet strictiorem partem tubae ex parte
sua ponere latam ex parte hominum; quia majorem perfectionem debet in
se habere, quam aliis stricte suadeat; cujus contrarium faciunt
quidam. De praedicatione apostolorum ad Judaeos habetur Act. 2,
3, 4 et 5, et in aliis locis actuum. Et facta est. Hic
ostenditur perversitas Judaeorum: et hoc quantum ad tria. Primo
quantum ad divini verbi repulsionem. Secundo, quantum ad internae
iracundiae concitationem, et ignis. Tertio quantum ad actualem
apostolorum interfectionem, mixta sanguine. Quid ergo sequutum sit ex
apostolorum praedicatione ostenditur. Inde enim facti sunt magis
perversi propter suam nequitiam. Unde dicitur: et facta est grando,
idest praedicatio quae est de se suavis, Judaeis visa fuit quasi
grando contundens et molesta, unde eam repulerunt. Act. 27,
legitur quod Paulo praedicante Judaei levaverunt vocem dicentes:
tolle de terra hujusmodi; et projiciebant vestimenta sua et jactabant
pulverem in aera. Et ignis, est factus, scilicet iracundiae sive
invidiae, contra apostolos, Act. 13, videntes turbas Judaei et
cetera. Et haec duo erant mixta sanguine, idest sanguinis effusione;
quia ex illis duobus sequuta est interfectio praedicatorum. Unde
Stephanum interfecerunt, Act. 7. Vel grando, potest intelligi
contumelia verborum, et immanitas exteriorum persequutionum. Act.
8, facta est persecutio magna in Ecclesia quae erat Jerosolymis et
cetera. Et ignis etc., ut supra. Aliqui libri habent in sanguine,
idest cum sanguine, idem sensus est. Et missum est in terra. Hic
ostenditur poena. Et primo ostenditur reatus poenae in generali. Et
missum est, scilicet hoc totum, idest grando, ignis et sanguis. In
terra, idest in Judaeos terrenos: vel quia ut terra fructificare
debent, cum essent exculti per legem et prophetas. Per hoc signatur
quod praemissa perversitas eos obligat ad poenam. In eos enim cadit,
quia in eos per reatum poenae redundat; per hoc enim meruerunt
excaecari, hinc et tandem damnari. Psalm. obscurentur oculi eorum ne
videant, et dorsum eorum semper incurva: effunde super eos iram tuam
et cetera. Haec dicuntur de Judaeis, sicut vult apostolus, Rom.
11. Secundo ostenditur poena in speciali et tertia. Nota quod in
Judaeis erat triplex differentia. Quidam enim erant terrenis dediti,
qui signantur per terram. Quidam in lege justi secundum opera
exteriora, credentes se recte agere; et sic erat de multis: isti
signantur per arbores. Alii in vita ficti male agentes, et bene
simulantes, et se male agere scientes, ut hypocritae. Hi signantur
per foenum viride. In primis iterum erant tres partes. Prima pars
fuit de Judaeis credentibus ante apostolorum praedicationem, scilicet
visis operibus Christi. Alia pars fuit credentium post eorum
praedicationem. Tertia obstinatorum, qui nec ante nec post
crediderunt. Similiter in secundis triplex pars eodem modo, scilicet
credentium ante praedicationem. Item post. Item nec ante nec post.
Dicit igitur. Et tertia, quia ita facti sunt perversi Judaei in
magna parte. Et ideo tertia pars terrae, idest terrenis deditorum,
combusta est, excaecata igne peccati sive malitiae. Psalm.
supercecidit ignis et non viderunt solem. Vel. Combusta est, idest
comburetur igne perpetuo. Isaiae 33, quis poterit habitare de vobis
cum igne devorante? Quasi dicat: tertia pars eorum qui terrenis
inhiant excaecanda de Judaeis ut ad fidem non veniant, et per hoc
damnanda. Duae partes salvabuntur; scilicet qui crediderunt ante
apostolorum praedicationem, vel qui post: quia a terrenitate conversi
sunt, et etiam multi adhuc convertentur, si velimus secundam partem in
futurum extendere. Et tertia pars arborum, idest eorum qui erant in
lege justi, et conversantes sine querela, tendentes in sursum per bona
opera sicut bonae arbores. Combusta, idest comburetur igne aeterno.
Isaiae ultimo: vermis eorum non morietur. De Judaeis enim qui bene
operabuntur quidam salvantur, scilicet duae partes, videlicet qui
crediderunt ante praedicationem apostolorum, et qui post; qui tamen in
fide, cum gratia perstiterunt; tertia vero pars damnatur, scilicet
illi qui nec ante nec post crediderunt in Christum, licet aliquando
bona opera habuerint, scilicet legis doctrinam. Et omne foenum viride
combustum est, idest omnis Judaeus in vita fictus et hypocrita
excaecatus est et consumptus igne infidelitatis, vel hypocrisis, si
quod bonum quandoque habuit. Et bene foeno comparatur, quia cito
arescit laus et favor humanus quem quaerunt; sicut foenum primo viret,
et post aret. Viride autem dicitur, quia aliquid viroris habere
videtur per speciem exteriorem, et quia in flore et virore laudis
delectatur. Job 8, cum adhuc sit in flore et cetera. Tales vix
statum mutant: unde hujusmodi foenum totaliter combustum est. Aliter
possent haec distingui. Quidam enim ex Judaeis erant apti ad
activam; hi per terram quae est apta ad fructificandum. Quidam ad
contemplativam, qui per arbores quae in altum eriguntur. Quidam ad
neutram, ut qui omnino vanitatibus inserviebant sequendo mundi florem
et virorem per elationem vel cupiditatem vel voluptatem vel hypocrisim
vel infidelitatem; quia etiam ante adventum Christi, quidam male
sentiebant inter Judaeos, ut Sadducaei qui dicebant resurrectionem
non esse: qui tamen transierunt vel transituri sunt, ut foenum viride
arescit. Tales autem qui quasi nullam dispositionem habent ad bonum,
non facile convertuntur; et ideo dicitur, omne foenum viride esse
combustum. Isa. 40, exsiccatum est foenum et cecidit flos. In
primis est triplex differentia, sive pars. Duae partes sunt
perfectae, secundum quod in vita activa est dicere hominem perfectum et
minus perfectum, vel praelati boni et subditi. Et per has duas partes
in gratia perseverantes intelliguntur electi. Tertia vero pars est
tota numerositas reproborum damnandorum, ut dicit Glossa. Similiter
intellige in eis qui sunt apti ad contemplativam: quia horum sunt tres
partes: scilicet perfecti, minus perfecti et reprobi: qui vel non
insistunt contemplationi, licet essent apti; vel si insistunt aliquo
tempore, non finaliter persistunt. Quidam enim de contemplativis
etiam damnabuntur propter defectum perseverantiae. Unde Matth.
24: duo in lecto: unus assumetur, alter relinquetur. Combustionem
intellige ut superius. Sed objicitur de hoc quod dicitur, tertia pars
etc.: quia dicitur Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero
electi; ergo plures sunt reprobi quam electi. Et Zachar. 13,
partes duae dispergentur et cetera. Respondeo, dicendum, quod per
binarium signatur hic duplex status bonorum: scilicet status eorum qui
ante apostolorum praedicationem crediderunt in Christum, cum ejus
signa viderent, et eorum qui post: vel perfectorum et imperfectorum,
ut vult Glossa. Unde quod hic dicitur non est referendum ad
personarum multitudinem, sed ad status duplicitatem, ut patet ex
Glossa. Et quod specialiter dictum est de Judaeis, habet etiam
locum in Ecclesia: quia quidam sunt apti ad activam, quidam ad
contemplativam, quidam ad neutram; et priorum tertia pars, idest
reprobi, qui non finaliter persistunt, damnabuntur. Matth. 24,
duo erunt in agro etc. et sic ulterius ut supra dictum est. Sed
objicitur de hoc quod dicitur: et omne foenum viride: quia videtur
dicere debuisse: tertia pars foeni etc. ut supra: quare ergo dicit
omne? Respondeo. Per foenum viride signantur illi, qui multum
adhaerent mundanae vanitati, quos multum allexit et traxit viror
mundi; qui tamen cito evanescunt, ut foenum viride, quod hodie est et
cras in clibanum mittitur: propter hujusmodi autem adhaerentiam fiunt
inepti ad conversionem, quamvis non impossibiles. Unde quod dicitur:
omne foenum viride etc. intelligendum est de eis qui firmiter et
finaliter mundano virori et flori adhaerent: unde dicitur omne et non
ponitur tertia pars, licet quandoque aliqui multum prius vanis infixi
convertantur, tamen difficillime et raro. Non sic est de his qui
supra terra vocantur; quia etsi sint cupidi, tamen non sic tenaciter
adhaerent, ut hypocritae et hujusmodi. Tertio quaeritur communiter de
Judaeis circa praemissa: quare scilicet Deus Judaeos primo ad se
traxit ante legem et sub lege, gentiles autem in infidelitate
reliquit? Postea vero paucis Judaeis conversis tempore gratiae per se
et per apostolos, respectu eorum qui permanserunt, infideles reliquit
Judaeos et facti sunt obstinati; gentiles autem prius idola colentes
convertit? Respondeo. Licet aliqua super haec vera possent dici,
tamen melius dicitur hujus rationem plenam et claram apud Deum esse et
nobis occultam esse. In talibus enim occulta sunt sua judicia, tamen
justissima, quia nihil sine ratione justissima facit. Unde dicit
beatus Gregorius: incomprehensibilitas divini judicii, humanae mentis
oculis non valet penetrari: quare primum Judaea credidit, gentilitate
omni in perfidia gentilitatis remanente. Postmodum vero ad fidem
gentilium corda mollita sunt, et Judaeorum infidelitas obdurata.
Haec Gregorius: propter hoc, sicut dicit ipse Gregorius, exclamat
apostolus Rom. 11, o altitudo divitiarum et cetera. Et sicut
dicit beatus Gregorius, judicia Dei magis sunt veneranda quam
discutienda. Et secundus. Hic agitur de cantu secundi Angeli, per
quem intelligitur doctrina praedicatorum, in secundo statu Ecclesiae,
scilicet quando apostoli et alii praedicaverunt gentibus; cujus
praedicationis occasione concitati sunt gentiles ad persecutionem
fidelium instigante Diabolo; et ideo magis sunt a Deo destituti.
Primo ergo ostenditur doctrina praedicatorum. Secundo nequitia
gentilium, et tamquam. Tertio poena ipsorum, et facta est. Dicit
igitur: et secundus Angelus, idest ordo praedicatorum in secundo
statu, scilicet ordo eorumdem apostolorum et discipulorum a Judaeis ad
gentiles transeuntium. Et dicitur secundus ordine narrationis et etiam
ordine temporis, licet non ordine personarum; quia iidem apostoli
praedicaverunt primo Judaeis, ut supra habitum est, secundo
gentilibus ut hic dicitur. Tuba cecinit, idest inter gentes
praedicavit. Act. 13, vobis oportebat primum loqui verbum Dei:
sed quoniam repulistis illud et indignos vos judicatis aeternae vitae,
ecce convertimur ad gentes. Et tamquam mons, scilicet Diabolus, qui
est tamquam mons, per superbiam, per quam est grossus et altus,
Jerem. 51, ecce ergo ad te mons pestifer. Magnus, propter
magnitudinem superbiae; adhuc enim valde superbus est. Job 41,
ipse est rex super universos filios superbiae. Ardens igne invidiae.
Hoc igne ardet Diabolus. Invidet enim saluti humanae, quia videt
hominem ad beatitudinem, quam ipse amisit, posse ascendere; et ideo
ardens dolore invidiae, hominem tentat, ut eum ad Tartara trahat.
Sap. 2, invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum. Bene
autem invidia dicitur ignis, quia mentem cremat et vexat per dolorem de
alieno bono, tum in Diabolo tum in aliis invidis. Unde Gregorius:
cum devictum cor livoris putredo corruperit, color pallore afficitur,
oculi deprimuntur, mens accenditur et membra frigescunt. Fit in
cogitatione rabies, in dentibus stridor; nil laetum de proximis
libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas
torquet aliena. Missus est, idest immissus, in mare, idest in
gentiles ad nocendum et provocandum eos contra apostolos et alios
praedicatores. Mundus autem sive gentilitas dicitur mare ratione
tumoris per superbiam. Jonae 1, mare ibat et intumescebat. Ratione
inquietudinis per gulam, quia affectus gulosi non quiescit. Prov.
30, sanguisugae duae sunt filiae, dicentes affer affer; gula
scilicet et luxuria. Sanguisuga est carnalitas, ratione foetoris,
quantum ad luxuriam, propter quam voluptuosi vocantur hirci. Zachar.
10, et super hircos visitabo. Ratione capacitatis, quantum ad
avaritiam, quia non redundat, Eccles. 1, omnia flumina intrant in
mare et mare non redundat. Ratione fervoris quantum ad iracundiam.
Isa. 57, impii quasi mare fervens. Gregorius, irae suae stimulis
accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies
ignescit, exasperantur oculi et nequaquam recognoscuntur noti.
Ratione amaritudinis, quantum ad accidiam; quae dum utilem laborem,
vel bonae actionis, vel praedicationis, vel meditationis aut orationis
refugit, internam amaritudinem gignit. Unde Gregorius vocans eam
nomine: tristitiae, dicit ita: cum mens dulcedinem tranquillitatis
per tristitiam amiserit, nihil hanc nisi moeror pascit. Ratione
obscuritatis, quantum ad perfidiam. Mare enim ratione profunditatis
et fluctuationis obscuritatem habet; sic et infideles obscuri sunt per
tenebras errorum. Rom. 1, obscuratum est insipiens cor eorum.
Nequitia igitur gentilium ex inhabitatione Diaboli, tum ex figura
maris propter multiplex vitium. Sed a quo est missus Diabolus in
gentiles? Item ante erat in gentibus: quomodo ergo praedicantibus
apostolis est missus in eos? Respondeo. Dicendum quod Diabolus
missus est in gentiles, vel a propria libidine qua nocere appetit,
ipsum impellente in corda hominum, vel ab ipso Deo non impellente,
sed permittente, quia non potest nocere nisi a Deo permissus; et ideo
potest dici missus ab eo, non ut agente, sed ut juste permittente.
Juxta hoc dicitur de Saul, 1 Reg. 16: exagitabat eum spiritus
nequam a domino. Similiter Matth. 8, si ejicis nos, mitte nos in
gregem porcorum. Ad aliud dicendum quod Diabolus dupliciter
mittitur, idest immittitur in aliquem: aut possidere incipiendo; et
sic mittitur in eum qui cum prius justus esset, nunc de novo peccat
mortaliter: aut prius possessum amplius sive plenius possidendo: et
sic mittitur in eos qui prius erant mali. Hoc modo accipitur quod hic
dicitur, quia praedicantibus apostolis et aliis, dum gentiles multi
repulerunt verbum Dei, permisit juste Diabolum eis magis praedominari
ita ut praedicatores flagellarent et occiderent. Juxta hoc dicitur de
Juda, Joan. 13, et post buccellam introivit in eum Satanas. Et
facta est. Hic ostenditur poena gentilium obstinatorum conversis tamen
multis: quae poena, non est solum poena praecise, sed etiam est in
eis quaedam poena quae est culpa et crudelitas persecutionis, quae
sequitur ex praecedentibus peccatis. Quidam autem gentilium erant
minores, qui designantur nomine maris, licet prius nomen maris
communiter pro parvis et magnis acciperetur. Hic enim loquitur sub
distinctione, non prius quidam majores: et hoc sub duplici
differentia: scilicet vel ratione scientiae vel apparentis bonitatis:
et hi nomine creaturae habentis animam in mari designantur: vel ratione
potestatis: et hi per naves. Et omnes hi subdistinguuntur secundum
triplicem differentiam vel statum; et ideo dicitur: tertia pars et
cetera. Dicit igitur: Diabolo instigante, facta est tertia pars
maris, idest gentilium minorum qui nomine communi designantur. Horum
quidam approbaverunt et receperunt doctrinam sanctorum in aperto,
quidam humane timentes in occulto, et hae sunt duae partes: quidam
nullo modo approbaverunt nec receperunt sed persecutionem concitaverunt
usque ad occisionem: unde dicitur: et facta est tertia pars maris
sanguis, idest peccatrix persequendo sanctos fideles. Per sanguinem
enim peccatum signatur, ratione infectionis, ratione horroris,
ratione signi mortis; quia peccatum turpiter inficit, horribile est,
et signum est mortis spiritualis, immo et causa. Oseae 4, sanguis
sanguinem tetigit. Vel sanguis, idest crudelis actualiter per
sanguinis effusionem. Micheae 7, omnes insidiantur in sanguine et
cetera. Istae tres partes possunt aliter accipi: scilicet perfecti et
imperfecti, licet aliquando mali fuerint. Item reprobi. Sed
objicitur de hoc quod dicitur sanguis. Primo modo per Glossam. Nam
quomodo dicitur tunc facta fuisse peccatrix haec tertia pars, cum prius
esset peccatrix? Respondeo. Non per peccatorum inchoationem, sed
accumulationem. Et per montem missum in mare et concitantem illud,
dum ei gentiles obedierunt persequendo fideles. Mortua est, morte
culpae, et per hoc obligata ad mortem Gehennae. Psalm. illumina
oculos meos ne unquam obdormiam in morte. Tertia pars creaturae,
idest multiplicitas creaturarum. Nomen enim creaturae accipitur hic
quasi collective, unde singulare ponitur pro plurali, ut patet per hoc
quod dicitur tertia pars creaturae. Simile Exod. 8, venit musca
gravissima in domos Pharaonis, idest multiplicitas muscarum
gravissimarum, ut patet ex sequentibus. Item Exod. 10, arreptam
locustam projecit in mare. Nomen etiam creaturae accipitur pro
digniori creatura, scilicet pro homine; quia homo est dignior creatura
inter creaturas inferiores; et etiam pro hominibus qui inter gentiles
videbantur digniores, ut philosophi et hujusmodi. Juxta hunc modum
accipitur, Rom. 1, invisibilia Dei a creatura mundi etc.: unde
sequitur, quae, scilicet creaturae, ut fiat relatio ad plurale
subintellectum in nomine singulariter posito, ut dictum est. Habebant
animas, idest discretionem, per quam digniores aliis videbantur.
Anima enim, secundum quod intelligitur rationalis, discretionem dat
intellectui in eo quod rationalis, maxime quia hic specialiter et cum
pondere ponitur. Vel animas, idest vitam nobiliorem, secundum opera
exteriora. Philosophi enim et hujusmodi gentiles habebant majorem
discretionem et etiam quaedam bona opera: unde secundum Glossam,
digniores aliis reputabantur. In mari, idest in mundo, sive in
societate gentilium, qui per mare signantur, ut supra dictum est:
quasi dicat: quidam philosophorum et aliorum qui in scientia vel vita
digniores aliis videbantur conversi sunt, et sic non mortui. Alii
vero qui dicuntur tertia pars, facti sunt obstinati et persequebantur
fideles magis ac magis, mortui sunt, morte nequitiae, et dispositi ad
mortem Gehennae. Nota igitur quod philosophorum et hujusmodi, tres
erant partes. Quidam enim ex ordine rationis praeparati fuerunt ad
gratiam recipiendam praedicantibus apostolis. Alii per doctrinam et
miracula et exempla sanctorum; et hi intelliguntur non esse mortui.
Sed tertii erant, qui nec sic, nec sic credere voluerunt; de quibus
dicitur, tertia pars et cetera. Vel tres partes sunt perfecti et
imperfecti post conversionem, licet aliquando mali fuerint. Item
reprobi. Sed quomodo dicitur, mortua est, cum prius essent mortui
per peccatum infidelitatis et aliud multiplex? Respondeo. Dupliciter
est mori spiritualiter. Aut per primam gratiae amissionem; et sic
dicitur mortuus qui de novo peccavit mortaliter, cum ante viveret per
gratiam. Unde Isidorus 1 libro de summo bono: vita corporis anima,
vita animae Deus est: et sicut corpus mortuum sine anima, ita anima
mortua est sine Deo. Aut per majorem elongationem: scilicet a gratia
sive a Deo: quod fit, cum peccatum multiplicatur, et maxime cum
anima induratur; et sic accipitur hic. Et tertia pars navium, idest
eorum qui alios gubernabant et portabant, et quorum motu alii
movebantur, ut erant principes, et hujusmodi aliorum rectores,
interiit, idest mortua est, spiritualiter ut prius. In talibus erant
tres partes. Quidam enim satis facile crediderunt, quidam difficile.
Tertii nullo modo, de quibus dicitur, tertia pars navium. Vel,
perfecti, imperfecti. Multi enim principes gentiles conversi
ascenderunt ad statum perfectionis. Tertia pars est reproborum. Hanc
distinctionem refert Glossa, ad omnia hujusmodi. Isaiae 23,
jubilate naves maris, quia vastata est fortitudo vestra. Sed de hoc
tertio modo distinguendi quem supra posuit Glossa, objicitur; quia
quandoque perfecti cadunt; similiter et imperfecti. Item quaeritur,
quare fit talis distinctio, tertia pars maris facta est ut sanguis, et
in aliis dicitur, mortua est, vel, interiit? Respondeo. Ad primum
dicendum quod illa distinctio de perfectis et imperfectis, intelligitur
de eis qui finaliter in gratia decedunt. Ad aliud dici potest, quod
tam minores quam majores, qui sunt tertia pars, facti sunt sanguis et
similiter mortui sunt; quia tamen majores majori nequitia suffocati
sunt quam minores, propter auctoritatem vel excellentiam in qua
confidebant; et quia status altus, quandoque est occasio majoris
perversitatis; ideo ipsi dicuntur mortui fuisse vel interiisse.
Minores vero sanguis, propter peccatum persecutionis fidelium vel
crudelitatem. Mors autem signat peccati sive crudelitatis
exaggerationem. Expressius enim dicit mors quam sanguis, quantitatem
vel nocumentum peccati. Et tertius. Hic agitur de cantu tertii
Angeli, per quem cantum intelligitur praedicatio sanctorum in tertio
statu Ecclesiae; tempore scilicet haereticorum, qui procurante
Diabolo, male exposuerunt et exponunt Scripturas. Et sic quatuor.
In prima ostenditur praedicatio sanctorum. In secunda nequitia
capitis haereticorum Diaboli, et cecidit. In tertia perversitas
ipsorum membrorum, et facta est. In quarta, deceptio auditorum, et
multi. Dicit igitur, et tertius Angelus, idest ordo praedicatorum,
qui scilicet in tertio statu Ecclesiae praedicaverunt, scilicet
tempore haereticorum. Isti fuerunt non tantum apostoli et discipuli,
sed etiam alii multi, qui contra haereses praedicaverunt. Tuba
cecinit, idest Judaeis et gentibus praedicavit, docendo virtutem,
confutando errores, ut beatus Augustinus, Hilarius, Hieronymus,
Gregorius, Leo Papa, et alii multi, qui contra errores
praedicabant, ut habetur in eorum sermonibus et libris. Dicitur autem
tertius Angelus, et ordine narrationis, et etiam temporis. Nota
Glossam, et tertius et cetera. Et cecidit. Hic ostenditur nequitia
Diaboli. Primo quantum ad poenam, quae poena declarat ejus propriam
superbiam propter quam cecidit. Secundo quantum ad naturam, scilicet
scientiam naturalem, stella magna. Tertio quantum ad culpam, ardens
et cetera. Ubi primo ostenditur culpa ejus quantum ad malitiam
invidiae interius. Secundo quantum ad effectum malitiae exterius, et
cecidit. Cujus maxime effectus ostenditur duplex: unus est perversio
intellectus, faciendo male intelligere Scripturam. Alius amaricatio
affectus, et nomen. Dicit igitur, et cecidit de caelo, ad literam
merito superbiae. Lucae 10, videbam Satanam sicut fulgur de caelo
cadentem. Stella, idest Diabolus, qui dicitur stella per naturalem
scientiam. Ezechiel. 28, tu signaculum similitudinis, plenus
sapientia et decore. Non enim scientiam prorsus amisit. Unde
Isidorus 1 libro de summo bono: praevaricatores Angeli, etiam
sanctitate amissa, non tamen amiserunt vivacem creaturae angelicae
sensum. Magna, per scientiae eminentiam, quia magnam valde scientiam
habent, et naturalem, et acquisitam per experientiam tam antiqui
temporis. Isidorus 1 libro de summo bono: triplici modo scientiae
acumine vigent Angeli praevaricatores: idest subtilitate naturae,
experientia temporum, revelatione supernorum spirituum. Vel, magna
per potentiam. Job 41, non est potestas super terram et cetera.
His autem donis Dei abutitur Diabolus, impugnando datorem per
superbiam et nequitiam. Ardens, flamma invidiae et malitiae contra
hominem, tamquam facula, quia ardet interius ad modum faculae per
invidiam desiderans incendere homines; et incendendo affectu vel
effectu alios, seipsum igne malitiae consumit et urit, sicut facula
cum incenditur consumitur. Job 40, de ore ejus procedunt lampades
sicut thedae ignis accensae. Idem est thedae quod facula hic. Et
cecidit, idest immisit se motus dolore invidiae, dum vidit virtutem
Catholicam praedicari, in tertiam partem fluminum, idest parvam
expositionem, et in fontes aquarum, idest in evangelicam et
apostolicam et propheticam doctrinam, quae est origo totius salutaris
doctrinae. Per fontes enim, secundum Glossam, intelliguntur quatuor
Evangelia, quae sunt quasi fons et origo doctrinae, fidei et morum.
Per fontes etiam potest intelligi lex vetus: et dicuntur fontes
aquarum idest doctrinarum, quibus anima rigatur ad fructificandum, et
mundatur ac reficitur. In hos fontes aquarum cadit, idest se immittit
Diabolus dum ad hoc vigilat ut sacra verba faciat male intelligi.
Unde de haereticis quos pervertit Diabolus dicitur 2 Petri 3, sunt
quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant et
cetera. Per flumina vero, ex fontibus emanantia, intelliguntur
Scripturarum expositiones, quae ex eis trahuntur, sicut flumina a
fontibus. Harum expositionum sunt tres partes sive tres modi:
videlicet expositio literalis et spiritualis et utraque recta: tertio
est expositio perversa. Vel unus modus est secundum principia fidei.
Alius secundum principia morum. Tertius secundum placita excaecatae
rationis. In hanc tertiam partem immittit se Diabolus, ut scilicet
eam haereticis suggerat et teneri irrevocabiliter faciat, et suadeat
aliis seminari. Recte autem prius loquitur de expositionibus quam de
Scripturis; quia Diabolus per pravitatem expositionum procedit ad
perversionem Scripturarum. Item dicit, in fontes, propter
multiplicitatem in diversis libris et partibus suis. Item non dicit,
in tertiam partem fontium, quia in sacra Scriptura nihil est nisi
rectum; dicit autem in tertiam partem fluminum; quia quaedam sunt
expositiones bonae, quaedam malae. Vel, fluminum, idest
praedicatorum, qui aliis deferunt sive propinant copiam doctrinae,
quae per aquam fluminis intelligitur. Ratione emanationis,
irrigationis et refectionis horum fluminum est triplex pars. Quidam
praedicant innitendo lumini gratiae; quidam adhaerendo aliorum
doctrinae; ut qui per se non sufficiunt, sed majorum dicta accipiunt.
Tertii acquiescendo conceptae phantasiae, scilicet erroneae
sententiae. Et in fontes, idest Scripturas sacras, ut prius. Sed
ad quid agitur hic de casu Diaboli? Respondeo. Recte de eo hic
agitur, licet in principio mundi contigerit, ut ostendatur nequitia
Diaboli, quae per poenam patet; quia propter superbiam de caelo
cecidit, et illam nequitiam accumulat, dum adhuc ad hominum
damnationem laborat. Aliter potest intelligi ab illo loco et cecidit
et cetera. Stella, idest cetus haereticorum, sive haereticus, qui
multum videtur sapiens, ut haeresiarcha, qui dicitur stella, quia
videtur habere lucem sapientiae et doctrinae, docet autem nocte, de
die non audet; quia, ut dicitur Proverb. 7, aquae furtivae
dulciores sunt: vel si de die, in latibulis. Job 37, ingredietur
bestia latibulum suum. Stella enim noctu lucet. Magna, propter
magnam sapientiae apparentiam. Vel magna, propter magnam superbiam.
Jeremiae 48, audivimus superbiam Moab, superbus est valde. Moab
interpretatur ex patre. Haeretici autem sunt ex patre Diabolo.
Ardens, igne invidiae sive iracundiae, contra Ecclesiam; non tamen
sicut stella, sed sicut facula: quia illud quod incendit, sive se,
sive alios, in carbonem deformem redigit. Cecidit de caelo, idest de
Ecclesia, quae in alto est per fidem et amorem. Et cecidit in
tertiam partem fluminum, expone ut supra, idest in haereticas
expositiones, quas ex Scripturis trahunt, ut flumina ex fontibus
sunt, et ad alios fluere faciunt; quas magis ac magis adinvenerunt,
et inventas muniunt, licet falso, et falso munitis utuntur contra
fideles. Et in fontes aquarum, idest sacras Scripturas, ex quibus
manant aquae doctrinarum reficientium, quas per expositiones pravas
pervertunt. Isidorus 1 libro de summo bono: in divinarum
Scripturarum obscuritate caligantes haeretici, aliud quam res habet
intelligunt. Et nomen stellae, scilicet Diaboli, dicitur
absynthium, idest amaritudo, quia potum amarum ministrat haereticis,
dum eis pravas expositiones suggerit. Ministrat etiam per eos aliis.
Sicut enim absynthium est herba amarissima: sic Diabolus in eis
amaritudinem qui male sapiunt, facit, quia anima eorum amaricatur per
errorem, et tandem per damnationem. Vel, nomen stellae, scilicet
haeretici apparenter sapientes, dicitur absynthium; quia alios in
amaritudinem erroris mittit. Proverb. 5, favus distillans labia
meretricis, et nitidius oleo guttur ejus, amara quasi absynthium.
Haec meretrix est doctrina haereticorum. Et facta. Hic ostenditur
perversitas haereticorum, quia scilicet amaritudinem propinant aliis
suggerente Diabolo per expositiones pravas, et propter casum stellae,
idest Diaboli, sive haeretici, in tertiam partem fluminum. Facta
est tertia pars aquae, idest expositionum, quibus potus ministratur
animae, sive bonus sive malus secundum quod est expositio bona vel
mala; sicut aqua datur in potum: sive documenta Scripturarum secundum
expositionem fiunt amaricativa. In absynthium: quasi dicat: tertius
sensus est, qui est haereticorum; talis factus est per astutiam
eorum, ut sit amaritudine erroris intoxicatus: student enim ad pravas
expositiones inveniendas, persuadendas et continuandas, licet falso:
per quas generatur amaritudo erroris in auditoribus quando consentiunt.
Isidorus in eodem: haeretici ingenti studio mendacia sua discunt.
Threnorum 3, inebriavit me absynthio, verbum est Ecclesiae. Et
multi. Hic ostenditur deceptio auditorum; unde propter injuriam in
Deum, cujus Scripturam pervertunt; et propter offensam in proximum,
quem potu erroris perimunt, patet damnationem deberi haereticis.
Dicit igitur, multi homines. Doctrinae haereticorum acquiescentes,
mortui sunt, in anima per errorem, unde et meruerunt aeternam mortem,
de aquis, scilicet de doctrinis Scripturarum male intellectis, et
male expositis. Unde sequitur, quia amarae factae sunt: dum enim
male per haereticos exponuntur documenta Scripturae, redundant per
erroris amaritudinem, auditoribus in mortem: quae bene intellecta per
virtutis dulcedinem vitam gratiae darent et gloriae. Isaiae 24,
amara erit potio bibentibus illam. Sed quare dominus permittit
haereticos esse, et impugnantes Ecclesiam, cum tantum malum inde
sequatur? Respondeo. Triplex ratio reddi potest. Una est propter
conditionem libertatis ex parte liberi arbitrii eorum qui Deo
conservatori non adhaerent, sed ab eo recedunt, permittit agere et
moveri secundum quod volunt. Unde dicit Augustinus 7 de civitate
Dei: sic administrat Deus omnia quae creavit, ut ipsa proprios agere
motus sinat. Secunda est propter meritum iniquitatis, tum ex parte
haereticorum, tum ex parte eorum qui per eos seducuntur; quia propter
peccata praecedentia, et contemptum divinorum mandatorum, permittuntur
illi cadere in errorem per se; et isti per eos seduci. Unde de his
qui per se errant, dicit Gregorius: saepe cum negligunt bene vivere,
etiam usque ad perfidiam dilabuntur, nullo persequente. Item dicit
Anselmus in principio libri Dei incarnatione verbi. De aliis vero
qui per haereticos decipiuntur procurante Diabolo, habetur per
Gregorium dicentem: multos autem meritis exigentibus, hostis ferire
permittitur: ut cum Deum deserunt, hosti damnato famulentur. Hoc
autem est ex ira divinae justitiae quae permittit utrosque ire in viam
suam. Apoc. ultimo: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Ista
tamen ratio non semper nec in omnibus habet locum, sed aliquando et in
aliquibus. Tertia ratio est, propter inquisitionem veritatis ex parte
Catholicorum; ut scilicet doctores Ecclesiae diligentius veritatem
inquirant, ad eamdem defendendam et perfidiam confutandam. Unde dicit
Augustinus, et habetur in Glossa super illud 1 Corinth. 11,
oportet haereses esse: ut qui probati sunt et cetera. Ab adversario
mota quaestio discendi existit occasio. Multa quippe ad fidem
pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine exagitantur, ut
adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et
intelliguntur clarius, et praedicantur instantius. Ad objectum
dicendum, quod licet ex hoc multa mala proveniant, conveniens tamen
est a Deo permitti, ut sint haeretici propter praedicta: quia si Deo
homines amore stabili inhaererent, eos dominus teneret, ne caderent in
errorem per se, nec per alios deciperentur. Unde patet quod eorum
culpa est, cum labuntur per se, vel per alios. Unde de adhaerentibus
Deo dictum est supra ubi agitur de haereticis, bilibris tritici.
Item de omnibus malis dominus bonum aliquid elicit, licet multi
propter illa damnentur. Et quartus. Hic agitur de cantu quarti
Angeli, per quem signatur praedicatio sanctorum in quarto statu
Ecclesiae, scilicet in tempore falsorum fratrum; ad quam
praedicationem secuta est damnatio eorumdem falsorum fratrum. Primo
ergo tangitur doctrina praedicatorum. Et quartus Angelus, idest
quartus ordo praedicatorum; et dicitur quartus ordo ratione quarti
status Ecclesiae. Nota Glossam: quartus ordine. Tuba cecinit,
idest praedicavit tempore falsorum fratrum contra ipsos falsos fratres
et hypocritas. Secundo ostenditur condemnatio falsorum fratrum. Et
tertia. Et horum quidam fuerunt in magno statu, quidam in minori;
quidam illuminantes alios, quidam illuminati. Unde primo ostenditur
damnatio quantum ad illuminantes. Secundo quantum ad illuminatos et
diei. Illuminantes autem, aut illuminant excellenter, hi signantur
per solem; aut mediocriter, illi per lunam; aut tenuiter, isti per
stellas. Item illuminati, aut illuminantur a majoribus doctoribus,
isti per diem; aut a minoribus, isti per noctem. Dicit igitur, et
percussa est, quasi dicat: ita sancti praedicaverunt: et procurante
Diabolo, et impediente fructum doctrinae, tertia pars solis, idest
majorum, qui erant in statu, in quo illuminabant vel illuminare
debebant, verbo et exemplo, alios excellenter, sicut sol, ut majores
praelati et praedicatores, percussa est, obscuritate: quasi dicat:
excaecata est per omnem subtractionem, et per hoc obligata ad
damnationem; quia cum contra falsos fratres praedicaretur, dolens
Diabolus concitavit et pervertit amplius corda hominum, vel ipsos
fratres falsos reddendo pejores et magis caecos, tam de majoribus,
quam de minoribus, ut infra sequitur. Vel eos qui prius boni erant,
tam de majori statu, quam de minori, excaecando, et in statum
falsitatis inducendo: utroque enim modo potest intelligi. Tertia pars
dicitur ratione reproborum: isti enim excaecantur. Aliae duae partes
sunt perfecti et imperfecti; justi veritatis et unitatis amatores.
Isti non percutiuntur finaliter. Inter praelatos enim et
praedicatores dignitate vel scientia et doctrina majores, sunt perfecti
et imperfecti electi. Item reprobi. Sed quid est quod dicit
Glossa, excaecata subtractione gratiae? Non enim videtur decens quod
Deus qui est summe pius, gratiam subtrahat. Respondeo: dicendum
quod Deus dicitur subtrahere gratiam non proprie et positive, sed
large et negative. Non enim ipse aufert; sed dicitur eam subtrahere,
quando non conservat, vel quia ab ea elongari permittit. Et tertia
pars lunae, idest mediocritas pastorum et praedicatorum alios
mediocriter illuminantium, vel existentium in statu pastoris, vel
praedicatoris, in quo debent illuminare ceteros. Philipp. 2, inter
quos lucetis sicut luminaria et cetera. Supple, percussa est. Duae
partes lunae sunt perfecti et imperfecti justi, de numero eorum qui
sunt mediocres secundum statum pastoris vel praedicatoris. Mediocres
dico officio vel dignitate; licet quidam sunt perfecti merito, quando
sunt in statu gratiae. Tertia pars lunae est, omnes reprobi, qui
sunt in hoc statu in mediocribus; et isti sunt percussi, ut prius.
Et tertia pars stellarum, idest reprobi inter eos qui alios
illuminabant, vel statum habebant alios illuminandi, licet tenuiter et
minus quam praedicti, ut stellae minus illuminant quam luna vel quam
sol diem: sic qui sunt in inferiori gradu praelationis, vel qui habent
parvam doctrinam praedicationis. Supple, percussa est, ut supra.
Talium, secundum quod sunt aliquando in statu gratiae, sunt quidam
perfecti in vita, ut quidam rectores Ecclesiarum vel praedicatores
pollentes magna doctrina: quidam imperfecti: alii reprobi. Ita,
percussa est obscuritate. Ut obscuraretur. Defectu luminis
cognitionis et operationis. Tertia pars eorum, scilicet omnium
praedicatorum, id est ita ut reprobi obtenebrarentur per defectum
luminis spiritualis, aliis in sua claritate manentibus. Joelis 3,
sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
Deinde ostenditur damnatio quantum ad prius illuminatos, vel qui
illuminari debebant per alios, et diei: quia ita percussa est tertia
pars praedictorum, ut obscuraretur, et ita ut non luceret, in se,
sed obscura esset propter defectum luminis fidei et operationis,
cujusmodi lumen deficit in falsis fratribus. Pars tertia diei, id est
eorum qui illuminabantur aliquando a majoribus praelatis et
praedicatoribus. Dies dicitur hic respectu solis, scilicet illi qui a
majoribus illuminati sunt aliquando, ut dicit Glossa ut sunt laici et
clerici quidam, qui habent altiores pastores, et meliores
praedicatores. Horum sunt tres partes: scilicet perfecti pro tempore
gratiae, etsi aliquando in alio statu fuerint. Item imperfecti.
Item reprobi: haec est tertia pars quae obscurata fuit aliquando per
falsitatem et hypocrisim, ut est in falsis fratribus, et adhuc fit:
quantum ad tales potest illud accipi, Job 3, dies illa vertatur in
tenebras. Et noctis, similiter supple, tertia pars non luceret:
idest reprobi inter eos qui a minoribus pastoribus et praedicatoribus
aliquatenus illuminantur. Nox enim dicitur respectu lunae et
stellarum, scilicet illi qui a minoribus praelatis et doctoribus
reguntur et ab eis lumen recipiunt, licet non magnum, ut nox non
magnum lumen recipit a luna et stellis. Inter tales quidam sunt qui
secundum modum illius status perfecti sunt ex doctrina interiori;
quidam imperfecti, alii reprobi. Isti sunt tertia pars quae perdit
fulgorem. De talibus potest intelligi illud Job 3, noctem illam
tenebrosus turbo possideat. In his ultimis aliter potest accipi
triplex pars. Quidam videntur boni, et sunt: quidam qui videntur et
non sunt, et hi sunt tertia pars quae obscurantur, licet aliquando in
bono statu fuerunt; vel si prius in malo, magis elongantur a lumine.
Horum omnium praemissorum, quidam permanserunt in lumine, qui sub
duabus partibus intelliguntur. Alii vero sunt obscurati Diabolo
machinante, amissa cognitione fidei, et rectitudine operationis.
Quod dupliciter potest intelligi, ut dictum est supra: vel quia cum
prius essent veri et boni fratres, facti sunt falsi fratres, sicut et
quidam alii prius erant: quia Diabolus impediens fructum
praedicationis induxit eos per astutas et improbas tentationes in hunc
statum: vel quia cum prius essent falsi, facti sunt Diabolo fortius
instigante falsiores, fidem abjicientes, et fidelibus dolose
insidiantes et fidem veram simulantes. Et vidi. Habito de cantu
quatuor Angelorum, qui pertinet ad statum Ecclesiae initialem vel
medium, agit hic de cantu trium Angelorum sequentium, qui pertinet ad
statum Ecclesiae finalem seu ultimum. Primo autem ostenditur quoddam
praeambulum. Secundo agitur de ipso cantu aliorum Angelorum in cap.
sequenti: et quintus Angelus. Praeambulum autem illud, est clamor
aquilae volantis per medium caelum et dicentis fortiter, vae vae vae
habitantibus in terra. Per hanc aquilam signatur coetus praedicatorum
venturas miserias denunciantium. Primo autem ponitur descriptio
praedicatorum miserias denunciantium. Secundo ipsa denunciatio
miseriarum. Vae, vae et cetera. Coetus autem praedicatorum
describitur multipliciter. Primo, quantum ad doctrinae
uniformitatem. Secundo, quantum ad intelligentiae subtilitatem
aquilae. Tertio ad zeli sedulitatem volantis. Quarto, quantum ad
informationis communitatem per medium caeli. Quinto quantum ad
constantiae magnanimitatem dicentis voce magna. Dicit igitur, et
vidi: quasi dicat: ita vidi praemissa, et post illa quae prius
videram, vidi ea quae sequuntur, visu interno, et in illa visione
audivi. Auditu interiori vocem etc. et sic quod dicitur, vidi,
commune est ad auditum, et ea quae post dicuntur. Vel visio refertur
ad aquilam, auditus ad vocem aquilae. Vocem unius aquilae. Nota
quod sic vidit in visione, scilicet quod quaedam aquila volabat per
medium caeli et voce magna dicebat, vae vae vae habitantibus in terra:
et hoc dicebat juxta ea quae erant dicturi tres Angeli sequentes. Per
illam autem aquilam, ut dicit Glossa, signantur praedicatores, qui
futura mala quandoque praeostendunt, secundum quod per Scripturam vel
aliter percipiunt, et sic Ecclesiam praemuniunt. Hoc est quod
dicitur, vocem, per quam intelligitur praedicatio sanctorum
praedicatorum, qui sua voce alios excitant. Canticorum 2, vox tua
dulcis. Unius. Omnes praedicatores dicuntur una aquila, propter
uniformitatem doctrinae, quia omnes docent Catholicam virtutem. Vel
unius, quia omnes tendunt ad unum, quia sancti praedicatores qui
intendunt honorem Dei et salutem proximi. Unde Augustinus in
Enchiridio: tunc recte fiunt quae mandat Deus et quae consilio
monet, cum referuntur ad dilectionem Dei et proximi. Aquilae.
Praedicator dicitur aquila propter sublimitatem intelligentiae, sive
perspicacitatem, quia aquila visum multum acutum habet; sic
praedicator debet habere acumen intelligentiae in divinis. Job 39,
et de longe oculi ejus prospiciunt. Volantis, idest hoc et illuc
discurrentis. Prov. 6, discurre festina et cetera. Ideo dicitur
Scriptura volumen, Zachar. 5, et ecce volumen volans. In hoc
ostenditur diligentia et zelus sanctorum praedicatorum in discurrendo et
laborando pro animabus. Per medium caeli, idest per medium
Ecclesiae; quae est caelum quia alta per vitae eminentiam, celans in
se divina secreta per prudentiam. Per hoc notatur communitas
doctrinae, quia medium est nota communitatis; quia bonis et malis
parvis et magnis praedicandum est, paucis etiam et multis. Eccles.
15, in medio Ecclesiae aperiet os ejus. Hoc est contra eos qui non
nisi in locis famosis praedicare dignantur, cum tamen dominus uni
mulierculae doctrinam dederit, Joan. 4. Vel volantis, idest per
intellectum elevatum velociter transeuntis. Per medium caeli, idest
per medium Scripturae, non declinando, scilicet ad dexteram per
scrutinium majestatis, Proverb. 25, qui perscrutator est
majestatis opprimetur a gloria: nec ad sinistram per solam acceptionem
sensus literalis, quia non omnia sunt ad literam accipienda, ut patet
Galat. 4, Abraham duos filios habuit et cetera. Medio tutissimus
ibis. Dicentis voce magna. Glossa, magna stabilitate. Ille enim
loquitur magna voce cujus vox fulcitur magna constantia mentis ad
sustinendum quaelibet adversa. Act. 21, ego autem non solum
alligari et cetera. Vel voce magna, Glossa, quia in toto mundo.
Psalm. in omnem terram exivit sonus eorum. Vel voce magna per
operationem voci adjunctam: unde multi praedicatores habent vocem
parvam, quia non habent in opere efficaciam. Nota quod est dicere
sine voce ut in cogitatione sine intellectu, Matth. 9, dicebat
intra se, si tetigero tantum vestimenta ejus, salva ero. Et est
dicere voce, sed parva, Matth. 23, dicunt enim et non faciunt.
Item est dicere voce magna, cum vox pondus sumit ex opere adjuncto:
et sic accipitur quod hic dicitur Gregorius: necesse est ut quod
docendo loquitur, hoc vigilanter operetur. Vae, vae, vae, idest
triplex miseria erit. Habitantibus in terra, idest infixis in
terrenis per affectum, non viris justis. Vae, scilicet, quantum ad
carentiam divinae visionis. Vae quantum ad poenam vermis rodentis,
scilicet conscientiam. Vae quantum ad supplicium ignis vorantis. Vel
vae superbis, vae voluptuosis, vae cupidis. Propter hoc triplex vae
dicitur Zachar. 2, o, o, o, fugite de terra Babylonis. Joelis
1, a, a, a, diei, quia prope est dies domini. Vel triplex vae
ponitur propter triplicem miseriam quae accidet temporibus sequentium
praedicatorum qui inferius distincte ostenduntur cum agitur de cantu
trium Angelorum. Unde infra 9, postquam dictum est de quinto
Angelo, vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae: unde
sequitur, de ceteris et cetera. Glossa. Accipiens haec tria vae,
hoc est, haec tria vae quae praedixit aquila, referuntur ad tres
damnationes a vocibus trium Angelorum denuntiandas, de quibus infra
habetur. Per hoc potest intelligi, quod praedicatores praecedentes,
praeostendunt hominibus, quasi in generali, miserias sive poenas quae
a praedicatoribus sequentibus sunt annuntiandae expressius et in
speciali. Per hoc autem quod dicitur, dicentis: vae vae vae, patet
quod verba hujus libri sunt secundum sensum mysticum accipienda: quia
aquila materialis loqui non potest. Licet ergo in visione sic
viderit, tamen propter aliud mysticum sic vidit ut vult Glossa.
Quidam dicunt quod hic est titulus eorum quae sequuntur; sed melius
videtur sic. Sed quare potius apponitur pronuntiatio ante cantum trium
Angelorum, quam ante cantum quatuor praecedentium? Respondeo:
potest dici quod ideo, quia mala futura in novissimis graviora erunt;
et ideo praedicatores illa potius praenuntiant, antequam accidant;
quod signatur per aquilam praenuntiantem ea quae postea contingent.
Nota quod praedicator debet esse aquila per vitae innovationem.
Aquila enim renovatur excutiendo rostrum ad petram: sic praedicator
excutiendo onus vanitatis ad considerationem Christi. 2 Corinth.
4, licet is qui foris est noster homo corrumpatur et cetera. Per
acutam cognitionem. Aquila enim habet visum acutum et videt solem in
rota; sic praedicator in his quae sunt Dei. Job 39, et de longe
oculi ejus prospiciunt. Per sublimem contemplationem, quia aquila
volat in altum et moratur in altum, Job 39, in arduis ponet nidum
suum, in petris manet, in praeruptis silicibus commoratur atque
inaccessis rupibus. Per sedulam piscationem, ut piscetur per
praedicationem voluptuosos, sicut aquila pisces inquirit piscando,
Matth. 4, faciam vos fieri piscatores hominum. Illos autem pisces
debet comedere, idest corpori Ecclesiae incorporare. Per cautam
expugnationem, ut vincat Diabolum. Aquila enim pugnat cum cervis,
ut dicit Plinius: nam insidens cornibus pulverem excutit in oculos,
pennis ora contundens. 1 Corinth. 9, sic pugna non quasi aerem
verberans. Per sacram intentionem. Aquila enim ponit gemmam in
nido: sic praedicator spem et desiderium gloriae in animo ut eam
intendat non ad vanum. Prov. 17, gemma gratissima expectatio
praestolantis. Vel gemma in nido, correctio in secreto, cum erit
opportunum humiliter corrigat. Prov. 25, inauris aurea et
margarita fulgens et cetera. Per finis considerationem. Aquila enim
respicit ungues, sic praedicator finem: Eccles. 7, memorare
novissima et cetera. Hieronymus, facile contemnit omnia qui se
cogitat semper moriturum.
|
|