|
Intelligentia opus est in visione, Daniel 10 capite. Ad
perstringendum breviter sapientiam Danielis prophetae, assumitur
verbum istud, in quo tangitur reseratio figuralis signaculi, pertinens
ad apertionem omnium prophetarum in generali sub intellectionis opere,
cum praemittitur intelligentia opus est. De hac intelligentia dicitur
Job cap. 33, inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Et
revelatio prophetalis oraculi pertinens ad apparitionem Danielis in
speciali sub intuitionis nomine, cum additur: in visione. Haec est
enim visio, de qua Prov. 30: visio quam locutus est vir cum quo
Deus erat. Quantum ad reserationem figuralis signaculi, quae
tangitur sub opere intelligentiae, cum dicitur: intelligentia opus
est: notandum et intelligendum, quod juxta septem sigilla libri
vitae, de quo dicitur Apocalypsis 5, vidi in dextera sedentis supra
thronum librum intus et foris signatum sigillis septem, sunt necessarii
septem gradus intelligentiae ad apertionem cujuslibet prophetiae: qui
sunt scilicet septem lumina et regulae directivae. Primus autem
intelligentiae gradus respicit ostensionis intentum. Secundus
inspectionis objectum. Tertius praedicationis modum. Quartus
locutionis subjectum. Quintus impletionis terminum. Sextus
expositionis processum. Septimus narrationis intellectum. Primus
(dico) gradus respicit ostensionis intentum; et est quod in omni
prophetia intentio Dei ore prophetico loquentis est nobis regnum suae
providentiae ostendere magnifice, occulte, sancte et pie ordinatum.
Ad quod innuendum et intelligendum, invenies eos quatuor mysteriorum
genera assumentes. Inducunt enim interdum aliqua stupenda et mira, ad
ostendendum ejus imperialem magnificentiam; interdum aliqua arcana et
obscura, ad ostendendum ejus sapientialem providentiam, et abyssalem
sapientiam: interdum aliqua rigida et dura, ad ostendendum ejus
judicialem sententiam: interdum aliqua placida et dulcia, ad
ostendendum ejus praecordialem clementiam. Et per haec quatuor,
mysteria omnium prophetarum variantur. Quia omnis prophetia intendit
ostendere, vel Dei magnificentiam imperialem, vel Dei providentiam
sapientialem, vel Dei sententiam judicialem, vel Dei clementiam
praecordialem. Omnium autem horum dedit Deus intelligentiam
Danieli: et ideo dicitur Daniel 1 cap. Danieli autem
intelligentiam supple dedit Deus omnium visionum. Secundus gradus
intelligentiae respicit inspectionis objectum, quasi secundum sigillum
praedicti libri; et est illud quod omnis prophetiae finis principalis
est, honor divinae majestatis; quia tam in vitiis quam in suppliciis,
tam in meritis quam in praemiis semper aspectus prophetalis vaticinii
intuetur, ut principale objectum, honorem divinae majestatis. Ad
quod intelligendum et innuendum, invenies assumentes generaliter omnes
prophetas quadruplicem proponendi modum: nunc quidem vivum et
exaggeratum, in increpatione vitiorum: nunc quidem durum in
imprecatione tormentorum: nunc quidem blandum et lenitum in
commendatione meritorum: nunc quidem altum et suspiratum in
repromissione praemiorum. Ad intelligentiam horum aspirans Salomon,
2 Paralip. 1 dicit: da mihi sapientiam et intelligentiam, ut
ingrediar et egrediar coram populo tuo. Tertius gradus intelligentiae
respicit praedicationis modum, quasi tertium sigillum: et est, quod
quia omnes prophetae intendebant per suam praedicationem populum ad
meliora reducere; ideo ut facilior esset omnibus intelligentia
divinorum, tenebant in praedicando modum vulgarem, modum popularem,
modum historialem, modum nihilominus prophetalem; ita quod propter
modum vulgarem, quoad vulgus communiter, solum habent verba simplicia
vulgaribus assueta; propter modum popularem illi terrae assuetum habent
verba parabolica, quia consuetudo fuit terrae Palaestinae parabolice
loqui, ut plura significarent et magna persuaderent, sicut nunc
frequenter facimus praedicando; propter modum historialem et
narrativum, quod est praedicatorum, habent verba discontinua, sicut
propter aliquod incidens solet fieri transitus in narrationibus de una
materiam ad aliam, et postea redire ad propositam; propter modum
prophetalem habent verba dissonantia: et hoc vel propter varium tactum
affectus et aspectus quo mutant personas, vel propter varium motum,
quantum ad tempus, quo frequenter futura pronunciant quasi praeterita,
ut sic caveantur certa, sicut illa praesciuntur impleta. De talibus
qui sic loquitur, potest dici quod locutus est Ezechias, quod
interpretatur auxilium domini, vel, confortavit me dominus; quia cor
talium praedicatorum confortat Deus et eis auxiliatur: locutus est
Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam
coram Deo, ut dicitur 2 Paralip. 30 cap. Quartus gradus
intelligentiae respicit locutionis subjectum, quasi quartum sigillum;
et est, quod tota materia et subjectum cujuslibet prophetiae est sub
mira certitudine perlustrare humanorum cordium secretum statum,
futurorum contingentium occultum eventum, angelicorum mysteriorum
praestitum auxilium, divini auxilii praefixum consilium. In his enim
omnis salubris veritas continetur. Quintus gradus intelligentiae
respicit impletionis terminum quasi quintum sigillum; et est quod quia
secundum varietatem temporum, variantur dona gratiarum, ideo
prophetalia aliquando feruntur ad legis impletionem, et tunc respiciunt
Judaeorum cultum; aliquando ad fidei revelationem, et tunc respiciunt
Christi adventum et plenitudinem gratiarum; aliquando ad populi
Israelitici finalem introductionem, et tunc respiciunt excessum
contemplativum; aliquando ad aeterni gaudii jubilationem, et tunc
respiciunt consummatum statum regnantium: et loquendo de uno tempore,
interseruntur frequenter aliqua de alio, ad quod respicit prophetiae
perfecta adimpletio. Haec tamen diversitas est secundum Gregorium,
super principium Ezechielis; quia non semper eodem modo animum
propheticum tangit spiritus prophetiae; quia aliquando tangitur de
praeterito tantum; aliquando de futuro tantum; aliquando de duobus vel
tribus simul: et ideo de tempore ad tempus frequenter transeunt in
loquendo: quod attendens Job 28 cap. dicebat de hoc spiritu
tangente sic diversimode animum prophetarum: profunda fluviorum
scrutatus est et abscondita produxit in lucem. Sapientia enim ubi
habitat et quis est locus? Quasi diceret: non aliud, nisi animus
prophetarum. Sextus gradus intelligentiae respicit expositionis
processum quasi sextum sigillum: ubi intelligendum est, quod prophetia
non potest exponi in eodem spiritu quo condita est, nisi cum ipsa
exponit seipsam. Sic frequenter fit in Daniele, unde aliquando
prophetia exponenda est impersonaliter solum, ut illud Danielis 7,
quod minimum regnum divisum est in etc. exponendum est, quod futurum
est aliquando, quod regnum Romanorum, quod est quartum secundum
eundem, dividatur in decem regna ex quorum conflatione exeat
Antichristus, non tamen nominando seu determinando personas: et haec
expositio est certissima, sed non satis specificata. Aliquando vero
exponenda est personaliter: non quod hoc vel illud, quod dicitur in
tali prophetia, potest esse impletum in tali rege seu tali populo, non
asserendo tamen de una singulari persona; et haec expositio est magis
specifica, sed minus certa, quia non constat de quo illorum sit vera.
Aliquando exponenda est singulariter: et hoc quia vel ipsa se
exponit, ut illud 3 Reg. 13: ecce filius nascetur domui David
nomine Josias; certa est enim persona de qua loquitur, quia de
Josia; item quia verba prophetiae ostendunt conditiones singularis
personae licet ipsam non exprimant, ut illud Isaiae 11 cap.
egredietur virga etc.: conditiones enim ibi positae ostendunt id
dictum esse de Christo. Ubi autem absolute loquitur prophetia, non
potest exponi de signato seu determinato tempore, seu singulari, nisi
fallibiliter et conjecturando, vel spiritu prophetico, quia taliter
volenti exponere non dedit Deus intelligentiam, Lib. 39.
Septimus gradus intelligentiae respicit narrationis intellectum
principalem, quem ostendunt finis et medium, modus et supplementum.
Finis enim prophetiae ostendit interdum mentem et intellectum
prophetae, secundum Hieronymum super Isaiam, quia semper in fine
cujuslibet prophetiae subnectuntur aliqua, in quibus declaratur
intentio prophetalis; ut de lapide abscisso sine manibus, in fine
visionis statuae magnae, Daniel. 2. Medium vero ostendit interdum
prophetae mentem: quia texendo veritatem historiae de praeterito vel
futuro vel praesenti, interseruntur quaedam quae necessario coguntur
intelligi de tempore, anno, vel facto; ut Isaiae 14, loquens de
rege Babylonis interserit de Lucifero. Modus etiam prophetalis
ostendit mentem prophetae. Loquebantur sicut a spiritu tangebantur;
et ideo secundum varium tactum, mutant personas et tempus; sic in
oratione fieri consuevit. Verbi gratia, secundum verba Canticor.
1. Loquebatur Magdalena ad sepulchrum. Osculetur me osculo oris
sui, idest consoletur me praesentia sua, vel nunquam consolabor; cum
autem sic de absente loqueretur in tertia persona, vidit praesentem
Jesum; et tenens pedes ejus, dixit, quia meliora sunt ubera tua vino
etc. et mutavit tertiam personam in secundam. Per supplementum etiam
ostenditur mens prophetae; frequenter enim apparet processus esse sine
ordine, qui tamen uno verbo superaddito optime ordinatur et
pulcherrime, ut illud Isaiae 39, cum ad verba prophetae populo
futura praedicenti respondeat Ezechias. Fiat tantum pax et veritas in
diebus meis: quasi non curans, propheta convertit se ad populum
dicens, consolamini consolamini popule meus, ut appareret inordinate
loqui. Quod si suppleamus, ex quo rex vester parum curat de verbis,
consolamini in domino, tunc erit pulcherrime ordinatum; et de tali qui
sic supplet intellectum propheticum, dicitur Ecclesiast. 39,
spiritu intelligentiae replebit illum, et ipse tamquam imbres mittet
eloquia sapientiae suae. Quantum ad revelationem prophetalis oraculi
pertinens ad prophetiae Danielis apertionem in speciali quae tangitur
sub visionis nomine cum dicitur in visione, intelligendum est, quod in
visione ista Danielis occurrit septuplex aspectus considerationis ex
quatuor causis juxta septem regulas; quarum duae sumuntur ex causa
materiali, duae ex causa finali; duae ex causa formali; una ex causa
efficiente. Prima regula est, quod tota materia prophetiae hujus est
regnum divinae sapientiae; ostendit enim modo prophetico per totum
regnum Christi et justorum, quod est capitis et membrorum praeeminere
regno Antichristi et reproborum, quia Christus finaliter omnia regna
obtinebit, sicut patet cap. 12: et hae sunt visiones, de quibus
dicit Nabuchodonosor Daniel. 4: visiones capitis conturbaverunt
me: et sequitur in fine capituli, loquens de imperio Christi:
potestas ejus potestas sempiterna et regnum ejus in generatione et
generationem. Secunda regula est quo ad materiam moralem quodlibet
factum praetendit similitudinem moralem in abstractum sumptum secundum
triplicem abstractionis gradum. Primus ergo gradus est abstrahendo
personam et accipiendo factum; ut Danieli jejunanti collata est
sapientia; abstrahe ergo personam, et dic, quod jejunantibus et
orantibus confertur sapientia divinitus. Secundus gradus est
abstrahendo totum factum singulariter, sumpta ejus specie: ut 2 cap.
pro Nabuchodonosor sumi quemlibet regem, pro statua quamlibet
fictionem, pro destructione statuae quamlibet destructionem: et dic,
quod reges fictionum inventores finaliter destruentur; et sic poterit
applicari cuilibet regi, cuilibet fictioni, cuilibet destructioni.
Tertius gradus est magis universalis, qui fit abstrahendo speciem,
sumendo genus, ut pro rege quemlibet praesidentem vel eminentem
auctoritate vel doctrina, pro fictione quamlibet vanitatem in facto vel
dicto vel scientia; pro destructione ultionem a Deo inflictam; et sic
dicatur, quod omnis novitas a quocumque habente auctoritatem inventa,
judicabitur divina ultione sua: et iste esset altissimus et
reconditissimus modus moralizandi omnia. Tales moralizationes
ignorantibus, gradus moralizandi sunt sicut verba libri signati, de
quo dicitur Isaiae 29, erit visio omnium sicut sunt verba libri
signati. Quantum ad causam finalem, est prima regula quod finis
ultimus et universalis cujuslibet prophetiae est, qui est totius sacrae
Scripturae; quod est totale et completum bonum rationalis creaturae,
quod consistit in notitia veritatis, quoad rationalem, et robore
veritatis quo ad concupiscibilem, et honore dignitatis quoad
irascibilem, per quod convenit homini regnum Dei. Et hoc est, quod
dicitur Daniel. 8: in tempore finis adimplebitur visio. Secunda
regula est quod finis hujus prophetiae proprius et intrinsecus per totum
est in omnibus visionibus: primo magnificatio Dei, quoad gentiles;
secundo quoad Judaeos, consolatio populi; tertio praenunciatio
Christi, quoad utrosque: et ideo semper invenitur morale, historicum
et propheticum. Unde dicitur Oseae 12: et ego visionem omnium
multiplicavi, idest multiplicem sensum dedi. Quantum ad causam
formalem, prima regula est, quod totus iste liber currit per partem
prooemialem in qua ostenditur Danieli collata divinitus sapientia 1
cap. Per partem incidentalem, in qua ponitur Susannae, draconis et
Beli historia cap. 13. Et ultra per partem principalem, in qua
ostenditur praeeminentia regni Christi ad regnum Diaboli de jure, et
aliquando de facto futura, per decem visiones probata in undecim
capitulis ordinatae; licet quinque primae respiciunt primum adventum
Christi, et aliae quinque ultimum. Prima ergo visio est de statua
grandi cujus caput aureum etc. et de lapide absque manibus abscisso,
Daniel. 2, in qua notatur Christi conceptio Diabolum invadentis.
Secunda visio est de Angelo in fornacem descendente, Daniel. 3,
filio Dei assimilato, in qua notatur Christi nativitas ad nostras
poenalitates descendentis. Tertia visio est de arbore magna in medio
terrae posita et vigili sancto voce magna clamante succidite arborem,
cap. 4, in qua designatur Christi praedicatio vitia recidentis.
Quarta visio est de fine regis Balthasar et manu describente digito in
pariete, cap. 5, in qua designatur Christi passio regnum Diaboli
exterminantis, per quem princeps mundi hujus ejectus est foras,
Joan. 12. Quinta visio est de missione Danielis in lacum leonum,
6 cap. per Angelum liberati, in qua designatur Christi resurrectio
Infernum exspoliantis. Quantum autem ad secundum adventum est prima
visio de animalibus monstruosis et de adventu judicis, cap. 7, quae
designat ultimae tribulationis totalem processum. Secunda visio est de
pugna Persarum et Graecorum sub specie seu similitudine hirci et
arietis, cap. 8, quae designat ejusdem tribulationis principalem
conflictum. Tertia visio est de hebdomadibus abbreviatis usque ad
mortem Christi, 9 cap., quae designat ejusdem tribulationis
solatium. Quarta visio est de apparitione viri liberationem populi
nunciantis, 10 cap., quae designat ejusdem tribulationis terminum.
Quinta visio est de pugna Antichristi et servorum Christi et victoria
finali sub similitudine regis Aquilonis et Austri, quae designat
ejusdem tribulationis triumphum, 11 et 12 cap. Secunda vero
regula est quoad causam formalem, quod quaelibet visio continet
distincte materiam de qua est, finem propter quem est, formam secundum
quam acta est, principium et causam a quibus habita est, ut patebit in
qualibet prosequendo. Quoad causam efficientem est tantum una regula:
quod est principalis auctor hujus prophetiae spiritus sapientiae, qui
est omnium fundator et dispositor. Verum animadvertendum quod
ubicumque est specialis visio, semper ponitur alius gradus virtutis
specialiter dispositivus ad promerendum spiritum prophetiae; sicut
patet 1 cap. quod ad intelligentiam somnii dispositivum fuit devotio
et sobrietas Danielis: est tamen ibi diversitas quaedam: quod in
primis quinque visionibus est modus historicus simul et propheticus,
sed ex significatione historiae sumptus; est enim narratio rei gestae
quae sub Nabuchodonosor, Balthasar et Dario accidit, licet aliud
designetur: sed in ultimis quinque visionibus modus est solum
propheticus narrans visiones et somnia, quorum solus propheta fuit
certus, nilque de eis manifestum est barbaris secundum Hieronymum.
Quia ergo intelligentia opus est pro visione, adaperiat nobis dominus
intelligentiam visionis ad percurrendum oraculum Danielis.
|
|