CAPUT 9

In anno primo Darii filii Assueri et cetera. Haec est octava visio, facta primo anno Darii. Habita ergo prima visione, qua describit ultimae tribulationis decursum, et secunda qua describit ultimae tribulationis conflictum, sequitur ista tertia, quae describit ultimae tribulationis solatium, ex consideratione passionis et Christi passi. Causa autem originalis hujus visionis est instinctus spiritus sancti factus Danieli oranti, secundum affectum, et confitenti suum, seu populi peccatum ac postulanti remedium. Causa autem finalis est, ut ostendatur tempus expiationis peccati, liberationis populi, occisionis Christi, desolationis templi, et consolationis temporis Antichristi. Causa autem materialis est de septuaginta hebdomadibus abbreviatis a tempore reaedificationis Jerusalem, usque ad passionem Christi, ex cujus consideratione erit solatium tempore Antichristi, quo tempore erit maxime orationi et meditationi Christi insistendum. Causa autem formalis in divisione capitis consistit; quae talis est. Primo ponitur orationis meritum in principio. Secundo ostensionis seu revelationis terminus, infra; cumque adhuc loquerer, et orarem et confiterer peccata mea. Circa orationem notatur primo collectio seu conditio orantis in principio. Secundo, confessio peccantis, ibi: et oravi ad dominum Deum meum. Tertio, confusio petentis, seu postulantis, ibi: et nunc, domine, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti. Quantum ad collectionem, seu conditionem orantis, notatur primo a Scriptura tempus et hora, cum dicitur: in primo anno Darii. Ubi notandum; quod licet Daniel intellexisset, ex verbis Jeremiae prophetae, septuaginta hebdomadas, de captivitate populi sui impletas, post quas scilicet debebat populus liberari, et hoc Deus ordinasset, sicut praedixerat Jerem. 29 cap.; quia tamen propter peccata populi poterant differri; sicut in vindicta acceleratum fuit diluvium per centum annos, propter peccata populi: ideo oravit Daniel, ne ultra liberatio populi differretur; et merito suae orationis illud, et plura alia, obtinuit. Anno primo Darii filii Astyagis, qui alio nomine dictus est Assuerus, de semine Medorum qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Signa ponit, scilicet genus Medorum, et victoriam Babyloniorum, ne propter similitudinem alium Darium esse credamus; qui imperavit, supple primus super regnum Chaldaeorum; unde cum dicit: ego Daniel intellexi in libris nempe apud Jeremiam prophetam, cap. 25. Et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis, et 29 cap., cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et cetera. Secundo tangitur motivum et causa orationis, cum dicitur: ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni, sicut dictum est etc., intellexit quod jam implebantur desolationis Jerusalem septuaginta anni, sicut praedictum erat per Jeremiam 29 cap. Tertio tangitur modus et forma, cum dicitur: et posui faciem meam, idest totam intentionem converti, quia ad rem cui diligenter attendimus, faciem non dorsum vertimus. Ad dominum meum rogare in jejunio, idest abstinentia, quantum ad austeritatem, carnem macerans; et cinere quantum ad humilitatem seipsum humilians; in pulvere sedens rogat dominum, ut suae promissionis memor captivitatem suam in terram suam reverti faciat. Quantum ad confessionem peccantis, absumit peccatum populi per charitatis affectum quia ipse non erat talis aetatis, quando fuit ductus, ut possit talia commisisse: quod tangitur, ibi: et oravi dominum Deum meum. Ubi primo reserat malitias depravantes, scilicet omissionis et commissionis, contra fidem vel bonos mores, cum dicit: et oravi etc.: non quia esset incredulus promissioni divinae de populi liberatione; sed ne securitas negligentiam, negligentia superbiam, superbia vero pariat offensam, offensa vero revocet vel retractet, vel retrahat promissum, quod per suam Deus clementiam promisit. Confessus sum et dixi, et hoc debet primo in oratione fieri. Obsecro domine Deus, blanditur illi a quo impetrare intendit; ostendens eum potentem efficere quod promittit, in promisso autem veracem; quia, custodiens pactum; idest veritatem impletam fuisse, nisi peccata eorum quibus promiserat obstitissent; et ideo dicit, diligentibus te. Ergo, domine, quia dominus cui debemus servire, Deus, cui velle est facere, magne, incomprehensibilis sapientia, potentia, et strenuitate, terribilis, et ideo captivantibus nos terrorem incutere potest, sicut olim Pharaoni et Sysarae, ut necessario patres nostros haberent dimittere, custodiens pactum, idest non retractasses promissum clementer factum, si custodissemus mandata tua, et dilexissemus te: peccavimus, et ideo juste pro peccatis nostris flagellamur, et offensis. Quia Daniel unus erat ex populo: propterea peccata populi enumerat quasi sua. Peccavimus, tuam justitiam deserendo, iniquitatem fecimus, malum pro bono: impie egimus, irreligiose contra divinum cultum operando, et recessimus, a mandatis tuis gradiendo, declinavimus a mandatis, non formidando, ac a judiciis tuis. Judicia sunt praecepta in quibus pro culpa certa imponitur poena. Secundo annullat circumstantias excusantes, quae sunt ignorantia et infirmitas, cum dicit: non obedivimus servis prophetis, his qui se a te missos contestabantur, qui locuti sunt de nomine tuo regibus: quidam enim solis regibus, quidam principibus, quidam populo, quidam simul omnibus prophetice loquebantur. Tibi domine justitia: ex quo enim sic docuisti, juste patimur quod meruimus, nobis autem confusio faciei; quia ut inobedientes et injusti, ad te oculos nostros levare confusi sumus. Sicut est hodie, idest hoc tempore. Viro Juda: duobus regnis nominatis, scilicet Juda et Israel, gradum sacerdotalem imposuit, scilicet habitatores Jerusalem, quia omnes communiter peccaverunt; et ideo omnes confusio involvit. Propter iniquitates eorum: quasi diceret: de terra nostra nos ejecisti, non tuae crudelitati, sed eorum iniquitati attribuendum: eorum, dicit, non nostrae, quia parvulae aetatis erat tempore ejectionis suae, et ideo non poterat talia commisisse. Tibi autem misericordia et propitiatio et cetera. Superius attribuerat justitiae, nunc attribuit clementiae, ut animum judicis ad pietatem convertat. Et non audivimus vocem domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. Licet Decalogus proprie dicatur lex, tamen dicta prophetarum communiter loquendo sunt lex, quia talis quam transgredi non licet. Omnis Israel, dicit quia tanta fuit paucitas legem custodientium, ut neminem exciperet. Et declinaverunt ne custodirent vocem tuam, quia divertebant a locis ubi prophetae ejus praedicabant vel praedicare volebant. Tertio exaggerat conditiones aggravantes, quae sunt obstinatio in peccatis et ingratitudo in beneficia, cum dicit: et stillavit super nos maledictio, idest minutatim, sicut pluvia ruit: quasi diceret: non totam infudisti iram ad confundendum, sed misisti stillam furoris ad convertendum. Maledictio quae legitur Deut. 28 contra peccatores. Quia peccavimus ei, et statuit sermones suos supra nos, idest verba quibus poenam est comminatus transgressoribus vel praevaricatoribus, in nobis adimplevit. Ut super induceret, idest sic stabilitae sunt super nos, ut magnum malum in eis contentum super nos induceretur, quale nunquam fuit sub omni caelo, idest sub aliqua parte caeli. Et non rogavimus et cetera. Grandis duritia, ut nec in plagis positi dominum rogarent. Cujus ratio subditur, ut reverteremur ab iniquitatibus, idest non sumus conversi ab iniquitate nostra, quod fit cogitando veritatem tuam, vigilavit dominus super malitiam, idest ad visitandum super nostram malitiam intendit: malitia enim dum inebriat, vigilando corrumpit, ut ebrios vigilare faciat, dormit vero deserendo cum dissimulat. Hoc Hieronymus. Et ideo: justus dominus in omnibus operibus suis quae fecit super nos, idest adversus nos. Non enim audivimus vocem ejus, scilicet vocem legis et prophetarum. Quantum vero ad confessionem postulantis seu petentis quae tangitur, cum dicitur: et nunc domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum. Notatur primo postulantis via quae est amotio mali, cum dicitur: et nunc domine etc. quae patent usque ibi: auferatur obsecro ira tua a monte sancto tuo, scilicet Sion, ubi templum erat in Jerusalem, et patet usque, ibi: in opprobrium sunt, idest omnes gentes exprobrant eis mala quae patiuntur. Nunc ergo exaudi Deus noster etc. et ostende faciem tuam, ut appareat quod ejus memor es. Secundo postulantis fiducia, quia Dei clementiae non nostrae justitiae innititur: unde sequitur, propter temetipsum, idest propter solam bonitatem tuam et misericordiam, inclina Deus meus aurem tuam, vide desolationem nostram et civitatis sanctae super quam invocatum est nomen tuum. Inclina Deus, dicit ut exaudiat; quia quando non inclinat aurem ad parcendum vel convertit oculos ad miserendum oranti, tunc non exaudire vel respicere preces, dicitur. Neque enim in justificationibus, idest in nostris justificationibus, sed potius de tua misericordia confisi preces fundimus. Tertio postulantis instantia quae est collocatio boni, quia petit cum dilatione sive devotione, cum dicitur: exaudi, domine, placare, domine, juste nobis iratus. Ne moreris. Cupientis animo nil satis festinatur, quia omnis mora damnosa sibi videtur. Quia nomen tuum invocatum est super civitatem: quasi diceret: ne moreris, quia civitas et populus tuae ditionis sunt et te in dominum volunt. Nota quod in qualibet istarum confessionum seipsum accusat et excusat dominum, et haec est nobilis confessio. Sequitur pars secunda totius cap. principalis, in qua notat Scriptura ostensionis seu visionis et revelationis modum, cum dicitur: cumque adhuc loquerer et orarem. In qua primo Scriptura notat videntis excitationem in principio. Secundo visionis Jeremiae expositionem, ibi: septuaginta hebdomades abbreviatae sunt. Tertio in futurum extensionem, ibi: et civitatem et sanctuarium dissipavit. Circa excitationem notandum, quod primo Angelus juxta actus hierarchicos purgat Danielis affectum, cum dicitur: cumque adhuc loquerer et orarem. Ecce magna humilitas: cum peccata non fecerit, populo peccatori se adjungit, ut ex humilitate veniam consequatur. Confiterer. Confessio frequenter non in poenitentiam sed in laudem sonat; quia secundum Chrysostomum sicut est confessio criminis, ita est confessio laudis: de qua Psalm. 95: et pulchritudo in conspectu ejus cetera patent. Et ecce vir Gabriel, virum vocat, quia in forma humana apparuit: vel vocat virum et non sexum sed virtutem ostendat, a principio, idest in visione praecedenti, ut dicitur: Gabriel fac intelligere visionem. Cito: grandis orationis effectus, quia adhuc Daniele loquente impletur. Volans, quia festinus uti volans. Vel volans dicitur, quia forte in specie qua communiter Angeli cum alis describi solent, ad designandam eorum caelestem habitationem, aut promptitudinem ac agilitatem in exequendo divina mandata, ipsum accessit. Tetigit me in tempore sacrificii vespertini. A matutino usque ad vespertinum sacrificium in oratione perseverarat; et ideo exauditur. Tetigit me, cum orationi deditus eram; tum me sibi fecit intentum, docuit me, septuaginta annos desolationis nondum esse completos, ut putaveram: et ostendit quae populo similiter eventura erant, ut infra habetur. Secundo illuminat ipsius intellectum per apparitionem, cum dicitur: dixitque Daniel: nunc egressus sum, vobis loquens: Scriptura enim nostris utitur verbis, ut quando dicit, quod Angelus de thalamo Dei est egressus, ut ad prophetam veniret, loquitur Scriptura, ut de quodam potente ministros suos ad negotia et varia loca destinare. Egressus; ergo non regressum a Deo, sed accessum designat. Ut docerem te, quod per te intelligere non valeres, quia obscura est visio prophetiae ipsius Jeremiae de liberatione et completione desolationis populi: et ideo: ab exordio precum tuarum, quia statim ut rogare coepisti, misericordiam impetrasti, et sermo domini injunctus est mihi referendus, quia vir desideriorum es, idest magna desiderans, et vehementiam habes desiderii ad liberationem tuorum et intelligentiam secretorum; et ideo statim meruisti exaudiri. Tertio perficit sive excitat ejus conatum per attentionem, cum dicitur: tu ergo animadverte, idest totum recollige et intellige visionem et prophetiam Jeremiae de septuaginta annis desolationis quam nondum intellexisti. Neque enim adhuc viderat veritatem visionis, neque annos desolationis: sed quia completos credebat et captivitas laxata non erat, pro ejus laxatione anxie dominum supplicabat; et ideo Angelus intellectum et prophetiam facilem ostendit; et quoniam captivitas in hac prophetia designata usque ad Christum laxanda non erat. Circa visionis expositionem quae est de Christi adventu et morte, tangitur primo fructus descendentis, cum dicitur: septuaginta hebdomades abbreviatae sunt. Hebdomadae septuaginta septimanae annorum sunt, quae faciunt quatuor centum nonaginta annos, qui sunt dispositi a Deo, ut populus et civitas molestetur. Dicit autem, abbreviatae sunt, quia hebdomadae illae annorum, secundum annos lunares, qui sunt minores solaribus, debent sumi, quia annus solaris habet plus undecim dies quam lunaris, et hi undecim dies dicuntur Epacta, idest adjuncta pars ad annum lunarem: unde quando annus solaris habet ex collectione illarum Epactarum unam lunam, tunc habet tredecim lunationes et illa lunatio tertiadecima dicitur embolismalis et annus ille dicitur embolismalis, idest praegnans una lunatione. Dicit ergo: super populum et super urbem sanctam tuam, populum scilicet Israeliticum et urbem nempe Jerusalem: populum tuum, sicut dicitur Exod. 32: peccavit populus tuus quasi non meus quia me deseruit. Et consumetur praevaricatio, idest in istis septimanis solvetur captivitas, quia in illis expiabitur falsitas, et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas, quae causae captivitatis extiterunt, et adducatur justitia sempiterna: quia Christus nascetur qui vincet justitiam legis. Et impleatur visio, quia ex tunc prophetalis visio non invenietur in Israel. Et ungetur sanctus sanctorum, cui dicitur Psalm. 44: unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae. Secundo tangitur tempus venientis, cum dicitur: scito ergo et animadverte: quasi diceret: omnia quae dicta sunt fient in illis septimanis. Nunc autem vide per partes quo ordine complebuntur quae modo sperantur: animadverte, scilicet quomodo accident per partes quae ventura sunt, usque ad Christum ducem ab exitu sermonis ut reaedificetur Jerusalem, idest vigesimo anno Artaxersis a quo data est licentia reaedificandi Jerusalem, ut Nehemiae 2 cap. dicitur: hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae, idest a data licentia ab Artaxerse et septem hebdomadibus reaedificabitur Jerusalem et muri ejus per Nehemiam in circuitu, et plateae ejus in angustia temporum, quia in tribulatione et angustia graviter eos opprimente magistratuum iniquitate hostium crudelitate, domesticorum etiam cupiditate, ita ut liberos suos pro victu vendere cogerentur, sicut patet Nehemiae 4 cap. Tertio tangitur modus passionis, cum dicitur: et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, idest post illas septem hebdomadas in quibus reaedificabitur civitas, et post illas hebdomadas sexaginta duas (supple sequentes septem postpositas), idest quadringentos quadraginta et unum annos completos, idest septima hebdomada sequenti, occidetur Christus et non erit ejus populus. Exponitur a quibus occidetur, quia a populo quondam suo a quo negabitur, nec ei credetur, cum dicturi sunt, non habemus regem nisi Caesarem: item: tolle crucifige eum. Unde cum dicit: civitatem et sanctuarium dissipabit populus, subdit poenam praedictae occisionis et negationis: quia populus Romanus cum duce Vespasiano, civitatem et sanctuarium dissipabit, scilicet populus dominans venturus, idest qui in futurum est dominaturus, et finis ejus vastitas, idest finis ipsius erit Romana destructio et vastatio ejus. Et post finem belli, idest non solum tunc per bellum devastabitur, sed durabit desolatio in aeternum per divinum statutum, quia Jerusalem conculcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum, Lucae 11. Unde cum dicit: confirmabit autem pactum, addit quid ad instantiam orationis Danielis subsequetur. In quo ostendit, quare hanc hebdomadam separaverit ab aliis; quia licet facta sunt in ea opera insignia, nam transactis tribus annis et dimidio Christus baptizatus est et Johannes in tertio coeperat baptizare, in alia autem medietate circa finem occisus est, et ita hebdomada adjuncta confirmavit pactum redemptionis nostrae. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia, idest ultima medietate circa finem deficiet hostia, quia adveniente veritate cessabunt verba, et erit in templo abominatio desolationis, idest abominanda et desolata erunt sacrificia post mortem Christi secundum quosdam. Sed hoc non concordat sententiae Evangelii; et ideo dicendum, quod ibi loquitur de desolatione futura post passionem, quando Aelius Adrianus idolum abominandum posuit in templo Jerosolymae cujus funditus destructa est civitas, nunquam ulterius reaedificanda. Et ideo sequitur, et usque ad consummationem et finem durabit haec desolatio, hoc est non consummabitur usque ad finem temporis. Vocabula obscura patent in litera. Argumenta literalia sunt quatuor. Primum est quod in rebus a Deo promissis et ordinatis non est dimittenda oratio, propter securitatem orationis divinae, quia magna securitas in promissis parit offensam, et sicut propter offensam patientia vel vindicta aliquando acceleratur, sicut patet de tempore Noe populo ad poenitendum dato, quod propter securitatem et abusum fuit abbreviatum, sicut dictum est, sic et de beneficio a Deo conferendo. Unde Daniel, licet intelligeret ex prophetia Jeremiae, quod septuaginta hebdomadae essent praeordinatae a Deo usque ad tempus Christi, tamen adhuc non cessavit orare, ut sic fieret, nec differretur ultra. Secundum est, quod quilibet debet deflere et confiteri peccata proximi sui, quasi sua; et debet confitenti maxime compati. Tertium est quod quando Deus punit malitias nostras, tunc dicitur vigilare super nos, ut patet ibi, et vigilavit dominus: quando vero dissimulat dicitur dormire. Quartum est, quod ad preces hominis devoti, statim cum orare incipit, Deus exaudit et assistent Angeli; et ideo statim ab exordio precum Danielis Deus eum exaudivit et Angelus adfuit. Unde videtur secundum illud Psalm. 67: praevenerunt principes conjuncti psallentibus etc.: quasi dicat quod Angeli sunt principes qui praevenerunt orantes et cantantes, scilicet devotos homines, qui in medio creaturarum excitant hominem ad laudem sui creatoris tamquam puellae tympanistriae ad gaudium homines excitantes, ut tales homines devoti sic laudent dominum. Sententiae dubiae sunt sex. Prima est quare Daniel et intelligens ex Scripturis tempus liberationis populi, ita fervide pro ipsa Deum orabat. Respondetur primo quod non certo et infallibiliter durationem temporis captivitatis sciebat Daniel. Vel secundo dicendum, quod Daniel orabat, timens ne propter peccata quae in dies committebat populus, illum Deus in captivitate detineret: non enim existimabat Daniel, tempus illud esse prefixum, secundum absolutum Dei aeternum decretum. Aut tertio responderi potest, secundum Hieronymum, quod Daniel oravit ne securitas pareret negligentiam, et negligentia pareret Dei offensam etc. ut in littera dictum est. Quarto respondetur quod Daniel oravit ut quod Deus misericorditer promiserat, per ipsius orationem impleret. Aut quinto dici potest, quod cum praecedenti in idem fere coincidit, quod sic erat decretum a Deo ut per orationem deberet impleri; sub divino enim decreto non solum cadit effectus, verum etiam modus effectus. Secunda dubitatio est, utrum septuaginta hebdomadae sint accipiendae annorum vel dierum. Dicendum quod accipiendae sunt hebdomadae annorum non dierum, sicut apud Danielem 4 cap.: dormies super latus tuum quadraginta diebus, diem, inquit, pro anno dedit tibi. Et in hoc etiam conveniunt omnes, tam Judaei, quam Graeci et Latini: quia si acciperentur hebdomadae dierum, cum nec post visionem nec post exordium sermonis acciderit aliquid notabile, nec vixit Christus, nec fuit occisus, etiam ubicumque eas incipias computare, non fuissent completa quae dicuntur isto cap.: quare sunt accipiendae hebdomadae annorum non dierum. Tertia dubitatio est, utrum sint hebdomadae annorum solarium vel lunarium. Dicendum quod solarium: quod patet quia dicuntur hebdomadae abbreviatae; quia annus qui constat ex tredecim mensibus superat lunarem, qui constat ex tredecim lunationibus, in undecim diebus: quia tredecim menses solares habent trecentos sexaginta quinque dies, anni autem lunares non habent nisi trecentos quinquaginta quatuor; ac per hoc hebdomadae annorum lunarium, in septuaginta septem diebus superantur. Item patet ex hoc, quia Scriptura computat annos lunares et menses; quia primam diem mensis vocat Neomeniam, seu lunam primam; et undecimam diem mensis vocat lunam undecimam, sicut patet Exod. 13, et in multis aliis locis Scripturae; et tamen nec prima luna prima dies est, nec undecima luna est undecimus dies mensis solaris; tum quia omnes tabulae Hierosolymitanae factae secundum Hebraeos currunt per annos lunares et menses, ex quibus patet computum Scripturae currere per annos lunares. Quarta dubitatio est, et quaeritur, hoc supposito, ubi debeamus hebdomadas numerare: utrum scilicet a tempore quo Angelus loquebatur Danieli, sicut dicunt Hebraei, quod fuit anno primo Darii, qui interfecit Balthasar, ut habetur supra 5 cap.: quod probant ex eo, quod dicitur hoc capite: scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum reaedificaretur Jerusalem, etc.; ac per hoc dicunt ipsas esse completas sub Aelio Adriano imperatore, sub quo reaedificata est civitas primo per Vespasianum destructa, etiam postea rebellantibus Judaeis per ducem exercitus Aelii Adriani, et deinde in loco ubi Christus passus est reaedificata. Sed dicendum, secundum Hieronymum et Bedam, quod sunt computandae a vigesimo anno Artaxersis, quando Nehemias impetravit licentiam a rege reparandi muros Jerusalem, sicut habetur Nehemiae 3: quod patet ex hoc quod hic dicitur: animadverte ab exitu sermonis ut reaedificetur Jerusalem etc.: ergo a licentia reaedificandi Jerusalem est numerus inchoandus hebdomadarum. Item patet per chronicas regni Persarum, Graecorum et Romanorum, usque ad nativitatem Christi, quibus nos oportet credere in computatione temporum usque ad Christum, cum ex Scriptura clare non habeatur; regni enim Persarum supputantur anni ducenti triginta a primo anno Cyri Persarum regis, qui regnavit post dictum Darium; post illos vero Macedonum supputantur trecenti; postea vero usque ad nativitatem Christi triginta. Ergo ab initio Cyri regis Persarum usque ad nativitatem Christi sunt anni quingenti sexaginta; ex quibus quadringenti nonaginta novem faciunt septuaginta hebdomadas lunares completas, ut patet numeranti; ergo superfluunt usque ad nativitatem Christi anni septuaginta, qui faciunt hebdomadas decem; et sic falsa est praefata Judaeorum computatio. Supposito autem quod computatio incipiat a vigesimo anno Artaxersis, ut dictum est, probatur de necessitate septuaginta hebdomades completas esse. Nam a vigesimo anno Artaxersis usque ad decimum octavum Tiberii Caesaris, quando passus est Christus, computantur quadringenti et septuaginta quinque anni solares, ut patet per praedictas chronicas: quadringenti autem et septuaginta quinque anni solares faciunt quadringentos et nonaginta annos lunares; hi autem faciunt hebdomadas septuaginta; ergo vere sunt completae praedictae hebdomadae decimo octavo anno Tiberii Caesaris, ac per hoc in morte Christi. Quod autem quadringenti et septuaginta quinque anni solares, faciant quadringentos et nonaginta lunares, patet manifeste per computatione colligendo excrescentias tot annorum solarium ad totidem annos lunares, quia annus solaris excedit annum lunarem in undecim diebus, ut supra dictum est. Excrescentia autem quadringentorum septuaginta quinque annorum solarium facit quindecim annos praeter quinque menses, qui supplentur ex decimo octavo anno Tiberii Caesaris in quo passus est dominus, ac per hoc quadringenti nonaginta anni lunares, qui sunt septuaginta hebdomadae annorum completi. Quinta dubitatio est, quare distinguantur hebdomadae in septem et sexaginta duas, et in unam hebdomadas: utrum talis modus ponendi istum numerum designet aliquid, vel non. Dicunt autem Judaei, hic esse proprietatem Hebraici idiomatis, et antiquae locutionis vel Latinitatis, ut semper numerum minorem praeponat majori: nos enim dicimus juxta morem linguae nostrae, Abraham vixit centum et septuaginta annis. Si haec ratio esset vera, tunc debuisset sic dixisse: post duas et septem et sexaginta hebdomadas occidetur Christus. Et ideo dic rationem quam Angelus insinuat; cum enim dixisset, usque ad Christum ducem hebdomadae septem et sexaginta duae erunt; subdit rationem distinctionis dicens: ideo praemisi septem, quia in illo tempore, scilicet in quadraginta novem annis, reaedificabitur Jerusalem, licet cum repugnantia hostium, ut patet Nehemiae 4 cap.: ideo hoc est singulariter memoriae tenendum: addidit vero sexaginta duos ad designandum tempus praedicationis Joannis Baptistae, sive ad ultimum, in cujus fine occidetur Christus: ideo autem unam hebdomadam, scilicet ultimam, separavi ab aliis, quia in illa scilicet fient opera privilegiata, et singulari memoria digna, scilicet tempore praedicationis Joannis et Christi; et ideo singularis numerata est illa ultima hebdomada. Sexta dubitatio potest esse de quo tempore intelligatur id quod dicitur de abominatione desolationis quae erit in templo. Nam aliqui existimant in tempore finali hoc esse adimplendum, per Antichristum scilicet, quem putant in templo Jerosolymitano esse adorandum tamquam Messiam: pro quorum autem opinione facit quod Christus, Matth. 24, illam de tempore finali exposuisse videtur. Nam postquam ibidem abominationem desolationis praedictam in hoc cap. Danielis commemorasset, subjungit immediate subsecuturas tunc magnas illas calamitates et afflictiones, signaque quae tempore finali futura praenunciantur: ergo praefata abominatio desolationis, Christo interprete, in finali tempore subsequetur. Sed nihilominus dicendum est, quod hoc stare non potest: eo quod dicta abominatio desolationis implicet, ab Angelo in vindictam occisionis Christi parum post hebdomadum impletionem futura. Quapropter dicendum est, quod intelligatur de abominatione desolationis, quae fuit tempore Aelii Adriani cui nulli aptius accommodari potest, nam ad litteram hoc tum impletum est. Aelius enim Adrianus dedit licentiam Judaeis, qui erant Romae captivi per Titum, quod irent Jerusalem; quod et fecerunt; et tunc mandavit eis, quod ponerent idolum in templo, et ipsi noluerunt: tunc ipse iratus ivit Jerusalem, et funditus eam destruxit. Alibi etiam manifestius loquitur Christus de hac desolatione, Lucae nimirum 21, dicens: cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem et cetera. Pro solutione autem argumenti in oppositum advertendum est, quod postquam in allegato loco Matthaei, Christus discipulis suis designaverat templi Hierosolymitani futuram vastationem et eversionem, duas ipsi proposuerunt discipuli quaestiones: alteram scilicet de tempore destructionis dicti templi, alteram vero de tempore adventus ipsius, et consummationis saeculi. Quarum primam solvit praedicens, prius tamquam signum imminentis destructionis templi calamitates plurimas, famem scilicet pestem etc.; postmodum declarat ipsam templi vastationem subsecuturam, tunc quando hoc Danielis vaticinium de abominatione desolationis templi implebitur; et in hoc terminat praefatae primae quaestionis solutionem. Quae autem de persecutionibus et signis tempore Antichristi inferius designat, pertinent ad secundae quaestionis solutionem. Morales sententiae sunt tres: prima est enunciatio hebdomadarum, seu divisio. Dividuntur enim hebdomadae in septem et sexaginta duas et unam: significabat enim Angelus Danieli quod post septuaginta hebdomadas debebat fieri perfecta liberatio per Christum. Per septem ergo hebdomadas significatur status poenitentiae. Quantum ad statum poenitentiae sunt septem hebdomadae: prima est horarum, secunda dierum, tertia septimanarum, quarta mensium, quinta annorum, sexta septimanarum annorum, septima septuagesimorum. Prima hebdomada, scilicet horarum, est curationis, Joan. 4: heri hora septima reliquit eum febris. Secunda, scilicet dierum, est requietionis, Genes. 2: requievit Deus die septimo ab omni opere quod patrarat. Tertia, scilicet septimanarum, est notitiae et discretionis, et dilectionis. Unde post septem hebdomadas ab exitu ex Aegypto data est lex, Exod. 20. Et post septem hebdomadas a resurrectione datus est spiritus sanctus. In lege autem significatur discretio, quia ipsa est amor. Quarta, scilicet mensium, est afflictionis et humiliationis, quia mense septimo debebant affligere se, Levit. 23: decimo die mensis hujus septimi dies expiationum erit; sequitur: affligetis animas vestras. Quinta, scilicet annorum, est erogationis et cogitationis; quia anno septimo debebat terra quiescere, et omnes fructus debebant dimitti pauperibus, Levit. 25. Sexta, scilicet septimanarum annorum, est promissionis; nam quinquagesimus annus, in quo sunt septies septem, erat jubilaeus et tunc unusquisque redibat ad propria, Levit. 25. Numerabis tibi quoque septem hebdomadas annorum et cetera. Septima, scilicet annorum septuagesimorum est indulgentiae et remissionis, ut dominus requirenti Petro Matth. 18 cap. quoties erat remittendum fratri ostendenti, num usque septies, respondit, non dico tibi usque septies, sed septuagesies septies. Est etiam haec hebdomada punitionis: unde Genes. 4, dixit Lamech: septuplum dabitur de Cain, de Lamech vero septuagesies septies. Et in his est perfectus status poenitentiae. Nam primo debet homo curari a culpa. Secundo quiescere ab ea et orare. Tertio debet legem percipere servando mandata domini, et proximum diligere. Quarto debet se affligere et humiliare. Quinto eleemosynas facere, ad terram promissionis anhelare. Septimo in se peccantibus indulgere et seipsum punire. Quantum ad statum praestolantiae qui designatur per sexaginta duas hebdomadas, notandum quod sexagesimus surgit ex ductu denarii in senarium vel e contrario: per denarium enim designatur informatio fidei seu disciplina morum, quae consistit in decem praeceptis. Unde dominus requirenti adolescenti, quid faciendo vitam aeternam possidebo, Matth. 19 respondit: praecepta nosti: et finaliter concludit, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et ideo dicit Moyses Deut. 4: decem verba quae scripsit in tabulis lapideis, mihi quoque mandavit ut docerem vos perseverare in continuatione operis laboriosi: Levit. 24: sex diebus facietis opus. Per dualitatem, geminatio perfectionis, seu modorum vivendi, scilicet activus et contemplativus, Matth. 18: si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo; quia illi qui secundum hos duos modos vivendi vivent, certitudinaliter possunt promissa Dei postulare. Denarius ergo nunc, in quo informatio fidei et morum, ductus per senarium in quo est continuatio laborum, perducit ad dualitatem in qua est contemplatio actionum et contemplationum. Quantum ad statum patientiae, qui notatur in hebdomada una, quia textus eam attribuit maxime passioni Christi, notandum quod hebdomada haec habuit dies septem. Nam prima die sabbati, hoc est dominica praecedente suam passionem, scilicet dominica in ramis palmarum fuit exploratus. Dicebant enim: quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus et cetera. Joan. 11. Secunda die lunae fuit interrogatus: dicebant: usquequo animas nostras tollis? Si tu es Christus dic nobis palam. Joan. 10. Tertia die, idest Martis, fuit sententiatus; dicebant enim: expedit, ut unus homo moriatur pro populo et non tota gens pereat, Joan. 11. Quarta die Mercurii fuit venditus: dixit enim Judas, quid mihi vultis dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos, Matth. 26. Quinta die Jovis fuit traditus. Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, Matth. 26. Sexta die Veneris, fuit crucifixus, quia tum parasceve erat Judaeorum, quod est prope sabbatum, Joan. 19. Septima die sabbati fuit sepultus. Erat in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat: ibi ergo propter parasceven, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum, Joan. 19. Sic ergo habebimus septem hebdomadas poenitentiae, septuaginta duas praestolantiae, et unam patientiae.