CAPUT 10

Anno tertio regni Cyri regis Persarum et cetera. Haec est visio nona, tertio anno Cyri Persarum regis facta: seu visio, in qua tangitur ultimae tribulationis terminus, sub figura primae tribulationis Babylonicae; et causa originalis est instinctus spiritus sancti habitus precum instantia, jejuniorum duritia, corporis angaria, affectus et desiderii vehementia. Causa finalis est consolatio tribulatorum, ostendendo in Angelo prosperitatem eorum tam temporalem quam spiritualem, in figura viri apparentis, et verbo illius; et ideo haec visio ingerit finale solatium quoad populum, quoad Christum, quoad corpus mysticum, quoad quemlibet justum. Causa autem seu continentia materialis ipsius est, de viro mirabiliter apparente et imminentem populi liberationem nunciante, et per consequens terminum ultimae tribulationis, sub typo Judaici populi de captivitate Babylonica liberati ostendente. Causa vero formalis, quae in divisione capituli consistit, talis est: quia caput ipsum habet quatuor facies. In prima ponitur videndi dispositio, in principio. In secunda visionis apparitio, ibi: et levavi oculos meos. In tertia visionis expositio, ibi: et ecce manus domini tetigit me. In quarta videntis trepidatio, ibi: cumque loquerer hujuscemodi verba. Quantum ad videndi dispositionem notat Scriptura modum, quia visum intellectualiter, quantum ad initium, in principio; medium, quia impetratum lamentabiliter, quantum ad processum, ibi: in diebus illis lugebam ego Daniel; terminum, quia impletum celeriter et celebriter, quantum ad tempus et locum, ibi: die autem vigesima quarta mensis primi. Circa dispositionis modum notat primo Scriptura, hujus visionis a praecedenti distinctionem, cum dicitur: anno tertio regni Cyri regis Persarum, idest mortuo Dario avunculo, cujus primo anno Daniel septuaginta hebdomadarum seriem cognoverat. Hic annus de quo hic agitur, tertius est, quo solus Cyrus post avunculum regnabat. Verbum revelatum est, idest res quaedam arcana. Secundo notat Scriptura Danielis recognitionem, cum dicitur: Danieli cognomento Balthasar. Plures vocabantur Danieles, et ideo per cognominationem notificat de quo loquitur. Tertio, notat rei ostensae conditionem, cum dicitur: et unum verbum, verum scilicet ad intelligendum, sed, fortitudo magna, ad implendum. Quae res ista fuerit, sub silentio repressit; subjungit tamen quod illam intellexerit, cum dicit: intellexitque sermonem; idest non solum sensibilem et imaginariam visionem habuit, verum etiam intellectuali notitia verbi revelati significationem cognovit, intelligentia enim opus est in visione, supple prophetica; frustra enim videt visionem, qui eam non intelligit: ex quo patet, quod proprie prophetae semper intellexerint visa: unde Pharao non fuit propheta, quamvis visionem habuerit imaginariam, Gen. 14. Circa dispositionis medium, quia interpretatum lamentabiliter. Quantum ad processum, cum dicitur: in diebus illis ego Daniel, notat primo Scriptura ipsius prophetae luctum et afflictionem, cum dicitur: in diebus illis, quibus verbum revelatum est, quod intellexisse se dixit. Ego Daniel, revelato sibi forti sermone lugentium more, cepit se ipsum affligere viginti et uno diebus, panem desiderabilem, idest a suaviori cibo se abstinens, et carne et vino, et unguentis, quibus utuntur Persae et Indi, pro balneis, ut dicit Hieronymus: et hoc fecit ut ampliora sibi revelarentur; ubi docemur, quod diebus jejunii a cibis delicatis debemus abstinere. Secundo notat cursum et completionem, cum dicitur: donec complerentur trium septimanarum dies, ne transitoria et fortuita videretur tentatio. Circa dispositionis terminum, quae tangitur, cum dicitur: die autem vigesima quarta, notat Scriptura primo tempus revelationis, quia vigesima quarta die mensis primi, qui est Aprilis; et inchoatur cum lunatione Martii, quia semper est lunatio istius mensis, in quo terminatur; et ab ea mensis lunaris denominatur. Secundo notat locum habitationis, quia juxta fluvium magnum qui est Tigris: hic enim fluvius unus est de quatuor fluminibus Paradisi, Tigris vocatus ob velocitatem sui cursus a tigride, quod est animal velocissimum. Ezechieli enim juxta fluvium, et Joanni Baptistae juxta fluvium Jordanis aperiuntur caeli et videntur visiones. Quantum ad visionis apparitionem quae tangitur, cum dicitur: et levavi oculos meos, primo notat Scriptura, quia visio fuit mirabilis quoad modum intuitionis, cum dicitur: et levavi oculos meos: quia dimisso prius vultu in terram oraverat; elevatione autem opus est, ut visionem mysticam cernere valeamus. Et vidi, non in somniis ut prius, sed vel in spiritu, quia vidit imagines, vel corporeis oculis Angelus, qui ei apparuit in forma hominis ab eo visus est; tum etiam quoad personam apparentem, cum dicitur: et ecce vir unus vestitus lineis, idest stola byssina indutus apparuit, et renes ejus accincti auro obrizo, idest zona quae erat intexta lamina rudis auri. Corpus ejus quasi chrysolithus: caro enim ejus erat quasi chrysolithus, qui unus est ex duodecim gemmis, quae erant in veste summi sacerdotis, Exod. 39: est autem auro similis cum quadam specie marini coloris. Et facies ejus sicut species fulguris: idest renitebat facies ejus, quasi ignis, cujus similitudinem et speciem habet fulgur. Et oculi ejus ut lampas ardens, quia ita clari erant oculi ejus, ut duae flammae viderentur. Et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis. Genus aeris est quod candens dicitur, cui a brachiis et infra assimilabatur. Et vox sermonum ejus ut vox multitudinis: idest sic reboabat loquens, ac si multitudo loqueretur. Secundo notat, quod visio fuit singularis, quoad personam assistentem, cum dicitur: vidi autem ego Daniel solus visionem, idest Angelum apparentem, sicut Paulus Act. 11, ceteris non videntibus; et ideo sequitur, viri autem qui mecum erant non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, non ex visione, sed ex naturae caelestis praesentia natura fragilis concutitur, et fugerunt in absconditum, idest in abditum latibulum. Ego autem relictus solus etc., ceteris prae terrore fugientibus. Tertio notatur, quod fuit terribilis, quantum ad personam apparentem, et non remansit in me fortitudo, qua scilicet possem stare, sed rui in faciem meam, et species mea immutata est, idest color faciei, quia pallor faciem meam cooperuit prae timore, et emarcui, ex angelica visione, quia languidus effectus sum; sicut herba evulsa pristinum decorem perdit pariter et vigorem, ita ego vigorem et colorem ex aspectu angelico perdidi: et ideo dicit: nec habui quicquam virium, ad loquendum. Et audivi vocem sermonum ejus, et audiens jacebam consternatus: ad auditum scilicet vocis prostratus, non audebam stare juxta eum. Et vultus meus haerebat terrae: vultu enim et ventre haerebat terrae, nihil habens quo se corde amplius humiliaret. Quantum ad visionis expositionem quae tangitur, ibi: et ecce manus tetigit me, quae fuit facta illuminando intellectum, excitando affectum, et erigendo conatum, notat Scriptura quod fuit liberationis procuratio: quia oratio Danielis, cum dicitur: et ecce manus tetigit me, scilicet apparentis in forma humana. Eamdem esse formam opinantur Judaei in Deo et Angelo, propter id Gen. 1, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Tetigit me, inquit: humanam ad prophetam mittit formam, ut sui generis corpus aspiciens, nequaquam paveat. Et erexit me super genua mea: non penitus erexit, sed sic ut vultu et ventre paululum a terra erectis genua et manus adhuc terrae inhaererent, et ideo dicit: et super articulos manum mearum. Et dixit ad me, Daniel vir desideriorum: quasi diceret: tu precum instantia et afflictionis duritia ostendis, quod cupis scire Dei secreta: et ideo, intellige verba quae eloquor ad te, idest attente ausculta, et sta in gradu, idest super pedes tuos, nunc enim missus sum ad te. Cumque mihi dixisset sermonem istum, steti tremens, quia terribilis aspectu, et quia timebat dominum in aliquo offendisse, quare ita tarde sit exauditus, quia alias nondum finita oratione consueverat exaudiri. Noli metuere Daniel quia ex die primo et cetera. Timorem praedictum ab eo excludens, dicit eum in conspectu Dei eo tempore statim quo coepit se affligere, exauditum; et morae suae causam subjungit, cum secundo notat, quod sit liberationis retardativum, quia peccatum Israelis, cum dicitur: princeps autem regni Persarum restitit mihi, idest Angelus Persis praefectus tribus hebdomadibus, quibus orare coepisti, mihi restitit in conspectu Dei, quo propter sermones tuos veneram: et ideo dicitur. Tertio notat Scriptura, quod fuerit impetrativum, quia auxilium Michaelis, cum dicitur: et ecce Michael unus de principibus primis: quasi diceret: resistente illo precibus tuis, meae legationi preces tuas offerente, ut captivitas laxaretur, Michael qui praeest populo tuo Israel, juvit me offerens orationes tuas: et ego remansi ibi juxta regem Persarum, et ideo tardavi tibi de indulgentia populi tui nunciare. Veni autem ut docerem te: et ex hoc patet quod idcirco tot diebus se afflixerat, ut sciret, quae in novissimis temporibus in consummatione saeculi essent populo suo eventura. Quoniam adhuc visio in dies, idest visio de hirco et ariete et cornu modico prolungatur, et complebitur in fine post longum tempus: unde et ibi dixit; tu ergo signa visionem, quia post multos dies erit, supra 8 cap. Quantum ad videntis trepidationem, quae tangitur, cum dicitur: cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis; notat Scriptura quod primo Daniel dejicitur ad humiliandum, ex splendore Angeli apparentis, cum dicitur: cumque loqueretur mihi hujuscemodi verba, dejeci vultum, ex humilitate colloquii, et tacui, ex stupore indicii. Et ecce quasi similitudo hominis tetigit labia mea: quasi diceret: persona tangens me non humana erat, sed similis humanae. Et aperiens os meum locutus sum: qui prius vultu in terra dimisso loqui non praesumpsi, locutus sum in tactu labiorum, intelligens licentiam mihi dari. Et dixi ad eum etc., dissolutae sunt compages meae, idest nervi et juncturae membrorum. Alia litera habet, conversa sunt interiora mea, et in me nil remansit virium. Et quomodo poterit servus domini mei loqui et cetera. In misso mittentem honorat, servum se vocans. Et halitus meus intercluditur, quia ad interiora retractus, ut cum Deus sit ibi, in te praesente halitus non audet exire. Secundo notatur quod erigitur ad auscultandum, cum dicitur: rursum ergo tetigit me quasi manus hominis, sicut supra, qui missus est ad me, erat similis homini. Et confortavit me, diffidente prae formidine praebuit mihi tactu suo ut pavor a corde recederet. Et dixit: noli metuere vir desideriorum, idest vir magna secreta scire desiderans, et liberationem populi tui summopere affectans, pax tibi, idest securitas mentis, confortare, ab hac turbatione qua metus te concussit, et esto robustus, ad audiendum sacramentum Dei: dixerat enim quod nihil in eo remanserat virium. Et ideo subjungit, quasi ex invalido, propter sermones loquentis, fortis effectus: cumque loqueretur mecum, convalui, et dixit: loquere domine mi, quia confortasti me: quasi diceret potentem me fecisti propter sermones tuos, ut sentire et audire quae loqueris valeam. Tertio notat quod instruitur ad intelligendum, cum dicitur: et ait: numquid scis quare venerim ad te? Innuit se non ideo venisse, ut modo denunciet ventura populo, quae ille desiderabat; sed ad denunciandum tantum, quod exauditae sunt preces ejus; et ideo sequitur, et nunc revertar, ut praelier adversus principem Persarum: quasi diceret: nondum securus sum stante principe Persarum et populum accusante; et ideo revertar festinus illuc ad interpellandum pro te. Praeliari enim idem est, quod precibus interpellare. Cum enim egrederer, supple, ut ad te venirem, apparuit princeps Graecorum, ut ipse praeliaretur contra principem Persarum, ut scilicet in locum regni Persarum: regnum Macedonum seu Graecorum succederet, verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in Scriptura veritatis: quasi diceret: quamvis festinem pugnare contra principem Persarum dum adjutores habeo, quia res adhuc in dubio est, te orante, me offerente, illo resistente, Michaele juvante, altero scilicet principe Graecorum occurrente, referam tibi quod fiet, si quae divina veritas ordinavit referenda. Et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester: quasi diceret: ego et princeps Graecorum communi labore adversus principem Persarum dimicamus: sed ego cum principe vestro Michaele, ut laxetur prius captivitas; ille vero ut prius regnum Persarum in Macedones transferatur: quod factum est, quando Alexander Macedo vicit regem Persarum. Princeps vester dicit: in quo patet quod Michael, qui nunc est praefectus Ecclesiae, tunc erat praefectus synagogae. Argumenta literalia sunt tria. Unum est quod in diebus jejuniorum non est utendum cibis delicatis; et ideo dicitur, ibi, quod panem desiderabilem non comedit. Secundum est quod mens humana et carnalis non potest sustinere visionem angelicam prae nimio terrore, nec etiam visionem divinam, ut patet ibi: porro viri qui erant. Nota tamen secundum Bernardum, quod in hoc differt visio divina et angelica, a visione seu apparitione diabolica, quia visio angelica et divina fit cum quodam terrore in principio, sed in fine dimittit hominem consolatum; apparitio autem diabolica, omnino fit in contrario; quia in principio aliquantum est consolans, sed in fine dimittit hominem plurimum desolatum. Tertium est, quod sola divina et angelica locutio habet hominem confortare, ut patet hic, loquere domine mi. Unde habet inflammare affectum, illustrare aspectum, confortare conatum. Sententiae dubiae sunt tres. Primo quaeritur, ex quo a principio precum oratio Danielis fuit exaudita, quare Angelus non statim venit ad eum, sed expectavit tribus diebus. Dicendum, quod duplex est causa. Una est, quod Deus non statim praestat quod ab eo petitur, ut magis desiderium hominis inflammetur; quia secundum Gregorium desideria dilata crescunt, et ut magis homo, cum datur ei quod petit, consoletur, sicut hic fuit. Alia causa, quia princeps regni Persarum restiterat ei viginti et uno diebus, allegans secundum divinam justitiam populum adhuc non esse sufficienter purgatum. Secundum dubium, utrum ille princeps regni Persarum fuerit bonus Angelus, an malus: et videtur quod malus; quia Hieronymus exponens illud verbum apostoli, 1 Corinth. 2 cap., sapientiam loquimur inter perfectos, quam nemo principum hujus saeculi cognovit, dicit, hoc de Daemonibus qui non possunt Dei sapientiam cognoscere, esse intelligendum; unde iste non cognoscebat, quod iste populus deberet liberari unquam. Gregorius dicit contrarium super illo Verb. Job 29 cap., qui facit pacem in sublimibus suis: movens de hoc specialem quaestionem: et dicit, quod fuerit Angelus bonus qui praeerat populo Persarum, sicut Michael synagogae: quod videtur magis probabile et consonum rationi. Et ideo, dato quod fuerit Angelus bonus, est dubium tertium: utrum inter Angelos bonos fuerit discordia, maxime inter beatos. Respondetur quod inter beatos nulla est discordia. Cuncti enim cupiunt divinae voluntati se conformare. Unde Angeli qui a Deo diversis provinciis custodiendis et praesidendis praefecti sunt, in hoc conveniunt quod studeant divinae voluntati placere in omnibus. Sed quia de illa dubitant in aliquibus casibus, contingit aliquando quod contraria praetendant: unde causas contrarias proponunt quilibet pro sua provincia mutuo mentaliter loquentes sub quo divinum judicium expectant; et ex hoc dicuntur pugnare, sicut factum fuit in proposito quod unus Angelus ad liberandum populum Judaicum a captivitate allegabat preces Danielis, quae haec promerebantur; alius vero Angelus, ut detineretur Judaicus populus in captivitate, proponebat peccata populi praedicti, nec non utilitatem quae proveniebat in regno Persarum ex permanentia praefati populi Judaici, ibidem. Sententia moralis potest accipi quantum ad visionis dispositionem, ubi necessarius est unus quaternarius et in qualibet unitate sunt tres, et sic sunt quatuor ternarii. Unde notat Scriptura per ordinem, quoad quaternarium, primo cultum, secundo luctum, tertio victum, quarto fructum. Quantum ad cultum ponuntur tres anni; et in his tribus videtur visio. Primus autem annus est exercitium poenitentiae quoad seipsum: hic est annus ad quem Isaias, 61, missus est ad praedicandum dicens: spiritus domini super me: (sequitur): ut praedicarem annum placabilem domino. Secundus annus est exercitium patientiae, quoad inimicum, ut possit dicere, annus retributionis meae venit, circumspexi et non erat auxiliator, Isaiae 63. Tertius annus est exercitium providentiae quoad proximum, ut dicatur: benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate, Psalm. 64. Quantum ad luctum qui notatur, cum dicitur: et ego lugebam. Nota, quod debet esse triplex luctus. Nam primo debet habere luctum justitiae, post transgressionem peccati. 1 Esdr. 10: lugebat enim transgressionem eorum qui venerunt de captivitate. Secundo luctum miseriae propter perpessionem periculi. Dan. 14 cap., venit rex die septima ut lugeret Danielem, quia sciebat ipsum esse in periculo in lacu leonum. Tertio luctum molestiae, propter dilationem praemii. Unde, non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, Apoc. 21 cap. Quantum ad victum ponuntur tria; scilicet panis, vinum, carnes. Panis confortat, vinum laetificat, caro pinguat. In quo designatur, quod qui vult disponi ad visionem divinam, oportet eum abstinere ab his quae sunt licentiae, ut est panis, sicut Esdras 1 Lib. cap. 10, qui panem non gustavit, neque aquam bibit: ab his quae sunt laetitiae, ut est vinum, sicut Rechabitae, qui ex praecepto Jonadab patris sui abstinuerunt a vino, Jeremiae 35 cap.: ab his quae lasciviae, sicut sunt carnes, ne flagret desiderio carnium, sicut populus Israel Num. 11. Quantum ad fructum, notat Scriptura mensem, qui erat vernalis, diem et flumen. In mense primo notatur amoenitas, in die serenitas, in flumine Tigris celeritas. In quibus moraliter designatur, quod homo debet habere amoenitatem seu suavitatem ad degustandum divina, serenitatem ad contemplandum caelestia, debet habere celeritatem ad laborandum et operandum utilia, quae notatur in fluvio Tigris qui est unus qui egrediebatur de loco voluptatis, Genes. 2, et vadit contra Assyrios. Qui vult ergo venire ad visionem perfectae beatitudinis, debet habere exercitium poenitentiae, providentiae, patientiae; et debet habere luctum pro transgressione praecepti, pro perpessione periculi, pro dilatione praemii: et debet abstinere ab eo quod est licentiae, laetitiae, lasciviae: debet etiam habere suavitatem ad degustandum divina, serenitatem ad contemplandum occulta et caelestia, celeritatem ad operandum ardua et utilia; et in his omnibus cavenda sunt verba adulatoria, quod notatur in hoc quod unguento non utebatur, quia adulatio summe debet caveri.