|
Ego autem a primo anno Darii medii et cetera. Haec est visio ultima
Danielis, in qua seu per quam designatur ultimae tribulationis
triumphus. Et continet haec visio istud et sequens caput: quia in
isto capite, scilicet 11, tangitur violentia perversorum: in
sequenti vero, scilicet 12 cap., resistentia seu victoria
electorum, ibi: in tempore autem illo consurget Michael. Quantum
autem ad personam visionis nota, quod causa originalis fuit instinctus
sancti spiritus habitus ex oratione et devotione Danielis cum charitate
superna. Causa autem materialis est de processu regni Persarum usque
ad regnum Graecorum, et de successu regni Graecorum usque ad
Antiochum Epiphanem et tribulationem sub illius similitudine
interserta. Causa autem finalis est ut ostendatur ultimae
tribulationis impetus ex parte Antichristi, defensionis conatus ex
parte electorum, et liberationis modus ex parte Dei et Christi.
Formalis vero modus in divisione consistit: et ideo totum istud
continet quatuor: per quae primo describitur successio regnorum usque
ad tempora Darii et Alexandri in principio. Secundo dissensio
bellorum regis Aquilonis et Austri, ibi: et confortabitur rex
Austri. Tertio successio malorum tempore Antiochi, et sub ipsius
typo tempore Antichristi, ibi: et stabit in loco ejus vilissimus et
indignus decore regio. Quarto afflictio justorum usque ad adventum
judicii et victoriam regni Christi, et revertetur et indignabitur
contra testamentum sanctuarii. Quantum ad primam partem, in qua
describitur regnorum Persarum seu Medorum, quod idem est, seu
Graecorum successio, notatur primo casus regni Persarum et Medorum,
in principio cum dicitur: ego autem ab anno primo. Ubi primo propheta
aperit suum affectum et attentionem, dicens: ego autem ab anno primo:
quasi diceret: ego non solum pro populo meo sollicitus eram, ut
liberaretur; sed etiam pro statu regni Persarum et statu regis Darii
a quo honoratus fui, et etiam de manibus aemulorum liberatus sum,
supra cap. 6. Stabam, idest instanter orabam, ut confortaretur.
Dicit autem, a primo anno Darii Medi, ut ostendatur quod haec visio
non continuatur cum praecedenti, ut quidam dicunt, quia haec anno
primo Darii Medi, illa vero anno tertio Cyri visa est, et ita
ordine praepostero scripta propter dictam rationem supra cap. 5.
Nisi illud totum dicatur interpretatio verborum Danielis, et hic
redire ad verba angelica prius loquentis, et nunc veritatem annuntiabo
tibi. Itaque omnia sequentia sunt visa ab anno tertio Cyri, secundum
Andream. Secundo subjungitur Angeli responsum seu apparitio, cum
dicitur, et nunc veritatem annuntiabo tibi, supple me in oratione
persistente. Et respondit mihi Angelus, nosce de Persarum regibus
quid futurum sit, audi rerum ordinem et ausculta quod quaeris.
Consuetudinis enim prophetarum est, repente mutare personas sine
praefatione media: ut patet in Psalm. 31, cum dixisset David: tu
es refugium meum a tribulatione etc., et confestim respondit ei
dominus sine praefatione, intellectum, (inquit), dabo tibi. Dedit
ergo et nunc veritatem et cetera. Ecce adhuc tres reges stabunt in
Perside, supple post Cyrum et Darium qui nunc regnant, quia Cyrus
erat nepos Darii, ut dictum est supra. Primus regnabit Cambyses
filius Darii, qui regno paterno Aegyptum adjecit. Secundus
Hereneides magus qui filiam Cambysis accepit uxorem. Tertius Darius
filius Hystaspis qui illo occiso eamdem duxit uxorem. Xerses quartus
filius Darii potentissimus qui adversus Graeciam innumerabilem ducens
exercitum, Athenas succendit, ut Graecorum narrant historiae; qua
de causa Graecia concitata est contra Persas tempore Alexandri. Est
ergo sensus iste: licet princeps Graecorum egressus fuerit ad
praeliandum contra principem Persarum, tamen adhuc tres reges erunt in
Perside florentes divitiis, et quartus prae nimia potentia sua dabit
causam sui affuturi excidii, quia Graeciam concitabit adversum
Persas. Et ideo sequitur secundo ortus regni Graecorum, cum
dicitur: surget vero rex fortis, scilicet Alexander Macedo, filius
Philippi, de quo dicitur 1 Machab. 1, quod percussit Darium
regem Persarum. Hic tamen advertendum, quod quatuor regibus post
Cyrum enumeratis, transit propheta ad Alexandrum, novem regibus
intermediis praetermissis; quia non fuit consuetum spiritui prophetali
sequi ordinem historiae, sed solum facta perstringere. Et dominabitur
potestate multa, scilicet Graecia, eo quod primus regnavit in
Graecia, 1 Machab. 1, Thebaisque subversis atque superatis
transiit in Asiam, et faciet quod placuerit ei: qui fugatis Darii
ducibus, urbem Sardis cepit. Indiam captivavit, Alexandriam
condidit. Et ideo sequitur tertio decursus regni Syrorum et
Aegyptiorum, cum dicitur: et cum steterit, conteretur regnum ejus:
trigesimo enim aetatis suae anno, imperii vero undecimo, in Babylone
veneno interiit, ut dicitur 1 Mach. 1, et cecidit in lectum, et
cognovit quod moreretur, quia cognovit se potionatum. Et dividetur,
supple regnum ejus, in quatuor ventos caeli, id est in quatuor plagas
terrae, super quas flant quatuor venti principales caeli. Ad orientem
enim post Alexandrum in Syria et Babylone regnavit Seleucus; ad
occidentem Macedoniae Philippus frater Alexandri; ad meridiem
Aegypti Ptolomaeus; ad Septentrionem, scilicet Asiae, regnavit
Antiochus. Haec secundum totius orbis plagas intellige; quia Syria
est ad Aquilonem Judaeae, ut dicit Hieronymus. Sed non in posteros
ejus, quia Alexander liberos non habuit, sed ad alienos translatum
est regnum ejus, quia regnum ejus divisum fuit, et desolatum
intestinis bellis; et ideo dicitur: lacerabitur enim regnum ejus,
etiam in externos, exceptis his; quia praeter quatuor regna
praedicta, Cappadocia, Armenia, Bithynia, et aliae provinciae
minores, a potestate Macedonum recesserunt, diversos sibi reges
constituentes. Sequitur pars in qua notatur bellorum dissensio, regis
Aquilonis et Austri, cum dicitur: et confortabitur rex Austri.
Ostendit Scriptura quod in tribus bellis, Aegypti rex praevaluit in
principio, et in tribus sequentibus rex Syriae obtinuit, cum
dicitur: convertetur enim rex Aquilonis. Circa primum nota, quod
fuit triplex bellum regis Syriae contra regem Aegypti. Primum fuit
ex tumore ambitionis: quod notatur, cum dicitur: et confortabitur rex
Austri. Ubi notandum, quod dimisso regno Macedoniae et Asiae, de
Aegypti tantum et Syriae regibus nunc prosequitur, quia Judaea in
medio eorum posita, nunc ab istis nunc ab illis regibus tenebatur.
Scriptura autem istorum non texit historiam, nisi prout Israeli
populo copulata. Texit ergo processum regni Graecorum per duo illa
regna, et etiam reges hinc inde mutuo dimicantes, usque ad radicem
peccati, scilicet Antiochum Epiphanem, qui typum tenuit
Antichristi; quia sicut ille synagogae, sic iste infestus erit
Ecclesiae, ut patet in fine hujus cap. Intellige ergo de cetero per
regem Austri regem Aegypti, qui est ad meridiem Judaeae et per regem
Aquilonis regem Syriae, qui est ad Aquilonem Judaeae; inter quos
etiam bella narrantur. Confortabitur ergo rex Austri, id est, rex
Aegypti qui est ad meridiem Judaeae, scilicet Ptolomaeus Lagi
filius, vir prudentissimus, fortissimus, ditissimus, qui primus rex
fuit in Aegypto, Cyprumque, Phoenicem, et Asiam populi asseclas
obtinuit regiones; et de principibus ejus praevalebit adversus eum, id
est de posteris ejus surget fortior eo, scilicet Ptolomaeus
Philadelphus, filius praecedentis, qui patrem in potentia et divitiis
superavit, secundum Hieronymum, in exercitu et thesauro: sub quo
Septuaginta interpretes Scripturam in Graecum eloquium
transtulerunt; et post finem annorum foederabuntur, scilicet rex
Aegypti et Syriae, hoc est rex Austri et Aquilonis matrimonio
commiscebuntur: unde sequitur: filia quoque regis Austri veniet ad
regem Aquilonis. In quo tangitur secundum bellum, quod fuit ex
livore ultionis. Ptolomaeus enim praedictus rex Austri seu Aegypti
post plurima bella habita contra Antiochum regem tertium Syriae seu
Aquilonis, volens molestum finire certamen, dedit ei filiam suam
Berenicem nomine uxorem. Primus enim rex in Syria fuit Seleucus:
secundus Antiochus coecus; tertius Antiochus Theos dictus, qui
contra Ptolomaeum totis viribus pugnavit. Et non obtinebit.
Antiochus enim de priore uxore Laodice nomine susceperat duos filios,
scilicet Seleucum et Antiochum, qui Berenice consorte regni facta,
Laodicen tenuit ut concubinam; sed diu post Laodices amore
superatus, reduxit eam in regnum: quae timens animum viri sui iterum
ad Berenicem reverti, fecit eum veneno interfici, ac Berenicen et
ejus filium sociosque illius fecit occidi; filium suum, scilicet
Seleucum Galericum, in regem constituit. Et hoc est quod dicit:
non obtinebit fortitudinem brachii, id est regnum; nec stabit semen
ejus, hoc est, filius; et tradetur ipsa, id est occidetur; et qui
adduxerunt eam, scilicet domicelli, qui cum ea venerunt de Aegypto in
Syriam; et qui confortabant eam in temporibus, id est vir ejus, qui
ipsam pro Laodice ad tempus duxerat et ad tempus Laodicen
contristaverat, per quam solum poterat praevalere. Hic notatur livor
ultionis; et stabit de germine radicum ejus plantatio: quia de germine
Berenices successit tertius Philadelpho, ad vindicandam mortem
sororis suae; qui cum exercitu egressus est contra Seleucum, qui cum
matre Laodice regnabat in Syria, et obtinuit eos, et quasi totam
Asiam, et multipliciter abusus est in eis vindictam sororis. Et hoc
est quod dicitur: stabit de germine et obtinebit. Insuper et deos
eorum etc. quia audiens praedictus Ptolomaeus seditionem in Aegypto
motam, diripiens regnum Seleuci, quadringenta millia talentorum
argenti, et vasa pretiosa, simulacraque deorum tulit, festinus in
terram suam reversurus. Unde hic dicitur: et ipse praevalebit,
etc., obtinuit enim Syriam, Ciliciam autem tradidit Antiocho
fratri Seleuci amico sibi facto gubernandam, et alteri duci provincias
trans Euphratem, et reversus est in Aegyptum, quia principes
Aegypti conspiraverant contra ipsum: et ideo dicitur: ipse
praevalebit etc. et revertetur in terram suam. Sequitur: filii autem
ipsius provocabuntur. In quo notatur tertium bellum, quod fuit ex
favore defensionis. Occiso enim Seleuco rege Syriae a Ptolomaeo
Evergete, et illo interim mortuo, duo filii Seleuci, scilicet
Seleucus et Antiochus, qui dictus est magnus, contra Ptolomaeum
Philopatorem filium praecedentis Ptolomaei exercitu congregato arma
accipiunt, spe victoriae provocati in ultionem parentis. Et ideo
dicitur: et veniet properans et inundans, scilicet Antiochus magnus,
qui fratre suo iterum occiso, iterum vocatus de Babylone, venit
festinus in Syriam, quae tum tenebatur a praedicto Ptolomaeo
Philopatore. Et ideo dicitur: et revertetur et concitabitur, quia
reversus de Babylone, ut dixi, concitatus audacia propter luxuriam
Ptolomaei magnam cui inserviebat, congressus est contra duces ejus et
robur exercitus, et proditiose recuperavit Syriam. Et provocatus rex
Austri, scilicet Ptolomaeus Philopator amissa Syria, congregato
exercitu contra Antiochum: et pugnavit, adversum eum. Et ideo
dicitur: et praeparabit, scilicet Antiochus, multitudinem nimiam,
contra Ptolomaeum; et dabitur multitudo, supple congregata ab
Antiocho, in manus ejus, scilicet Ptolomaei: quia inito certamine
juxta introitum Aegypti, Antiochus fuit victus, totum amisit
exercitum fugiens per deserta. Et ideo dicitur: exaltabitur cornu
ejus, scilicet Ptolomaei, qui ita subjecit sibi Syriam, et dejiciet
multa millia, supple exercitus Antiochi; sed non praevalebit, quia
non potuit capere inimicum. Et sic terminatur pars in qua ostenditur,
quod in tribus bellis rex Aegypti victoriam super regem Syriae
habuit. Et sequitur pars, in qua ostenditur, quod rex Syriae super
regem Aegypti victoriam obtinuit, ut dicitur: convertetur enim rex
Aquilonis, scilicet Antiochus, qui contempta Ptolomaei ignavia,
innumerum de superioribus partibus Babylonis congregavit exercitum, et
iterum mortuo Ptolomaeo, contra filium ejus Epiphanem rupto foedere
movit exercitum, qui tantum tunc quatuor erat annorum. Et ideo
dicit: et in fine temporum, Ptolomaei scilicet Philopatoris; multi
consurgent, quia tunc interioribus seditionibus vexabatur Aegyptus,
et Philippus rex Macedonum pace facta cum Antiocho contra Aegyptum
dimicabat, hoc pacto, ut quilibet civitates suo regno viciniores de
regno Ptolomaei obsideret, qui adhuc erat in aetate parva. Quia vero
pugnantibus contra se Antiocho magno, et ducibus Ptolomaei, Judaea
in medio posita in contraria studia scindebatur, aliis Antiocho,
aliis faventibus Ptolomaeo, ita quod Onias sacerdos cum innumeris ex
populo Judaeorum in Aegyptum confugiens, est a Ptolomaeo honorifice
susceptus, suscepta terra, quae Eliopolios dicitur, construxit
templum, rege annuente, simile templo Judaeorum, asserens, se
implere vaticinium Isai. 19 cap. dicentis: in die illa erit altare
domini in medio terrae Aegypti, et titulus domini juxta terminum
ejus. Et ideo dicitur; filii praevaricatorum populi tui, deserentes
scilicet legem suam: et alibi: quando praeceptum est a domino
immolantes; extollentur, supple in Aegypto; ut impleant visionem,
id est visionem Isaiae, ut supra dictum est, implere se jactitantes,
et tamen corruent, quia postea civitas quae Oniae dicebatur, usque ad
solum destructa est per Romanos post ducentos quinquaginta annos; et
veniet rex Aquilonis et comportabit aggerem, et capiet urbes
munitissimas: quia Antiochus magnus volens recipere Judaeam, quam
dudum amiserat, praesidium Ptolomaei, quod erat in arce urbium,
annuentibus Judaeis, multo tempore oppugnavit, et cepit etiam alias
urbes Ciliciae, Syriae, Lyciae, quae a Ptolomaei ducibus
tenebantur. Et brachia Austri non sustinebunt, id est fortitudo
ducum Ptolomaei: nam Scopam ducem Ptolomaei in certamine fugavit,
et Encenade cum decem millibus armatorum obsedit. Et consurgent
electi ejus ad resistendum. Tres enim duces inclytos misit Ptolomaeus
ad Scopam liberandum; et non erit fortitudo, quia obsidionem
Antiochi solvere non potuerunt; imo Scopas fame coactus, cum sociis
nudus dimissus est. Et ideo sequitur: faciet super eum juxta placitum
suum, et stabit in terra inclyta, scilicet in Judaea et Jerusalem,
ubi honorifice susceptos fautores Ptolomaei persecutus est. Et ideo
sequitur: et consumetur in manu ejus, et ponet faciem suam ut veniat
ad tenendum universum regnum ejus. Quia Antiochus non solum Syriam
et Ciliciam, et alia quae fuerant Ptolomaei obtinuit sed etiam regnum
Aegypti acquirere voluit. Et ideo dicitur: ponet faciem, id est
intentionem totam et consilium. Et in hoc terminatur pars, in qua
tangitur prima victoria regis Syriae contra regem Aegypti, quae fuit
ex violentia. Sequitur secunda pars, in qua tangitur secunda
victoria, quae fuit ex fraudulentia, cum dicitur: et recta faciet cum
eo, scilicet cum Ptolomaeo adolescente, simulabat enim Antiochus se
velle utilitati ejus providere. Et ideo sequitur; et filiam feminarum
dabit ei; quia septimo anno regis Ptolomaei adolescentis, despondit
ei Cleopatram filiam suam, et decimotertio anno tradidit eam in
feminam et uxorem, dans ei pro dote Celesyriam et Judaeam: hoc autem
fecit fraudulenter, ut scilicet posset acquirere regnum ejus. Et ideo
sequitur, ut evertat illud, scilicet regnum Ptolomaei, applicando
scilicet sibi. Sed quia hoc obtinere non potuit, ideo dicitur: et
non stabit, nec illius erit, id est: non stabit ejus consilium, ut
regnum Aegypti obtineat; quia Cleopatra parti favit viri, et non
patris, et duces ejus fraudem scientes, dudum cautius egerunt, et sic
non obtinuit. Et sic terminatur secunda pars, in qua tangitur
victoria regis Syriae contra regem Aegypti, quae fuit ex
fraudulentia. Et sequitur tertia pars, in qua tangitur victoria
ejusdem, quae fuit ex confidentia, cum dicitur: et convertit faciem
suam ad insulas. Frustratus enim spe sua vertit se ad Asiam, et
navali bello plurimas insulas, ut Rhodum, Samum, et hujusmodi
invasit. Quia vero occurrit Scipio Africanus missus a Romanis
contra eum, qui regem abegnam vicerat, eo quod invasisset Asiam, et
devictus Antiochus regnum Asiae perdidit, et sic opprobrium in caput
ejus versum est: et ideo dicitur: et cessare faciet principem
opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum; et fugatus a
Romanis, de Asia fugiens, reversus est ad terram propriam: et ideo
dicitur: et convertet faciem suam, ad imperium terrae suae, et
impinget et corruet et non invenietur: nam pugnans adversus regem in
Perside, cum universo exercitu deletus est, et locus ejus non est
inventus. Et stabit in loco ejus, id est de semine ejus et germine:
unde translatio Septuaginta interpretum habet: et stabit de radice
ejus plantatio. Vilissimus, de Seleuco Philopatore loquitur filio
magni Antiochi, qui nihil dignum gessit in imperio; de quo loquitur
2 Mach. 4 cap. Et ideo sequitur: et indignus decore regio, quia
inglorius absque ullis praeliis mortuus est. Et ideo sequitur, et in
paucis diebus conteretur, scilicet absque rixa et praelio: Haebrei
intelligunt hoc de Triphone. Et sic terminatur secunda pars
principalis totius cap. in qua tangitur dissensio regis Aquilonis et
Austri. Tertia pars principalis, in qua tangitur successio malorum
tempore Antiochi Epiphanis, et sub illius typo, tempore
Antichristi, cum dicitur: et stabit in loco ejus despectus: et haec
habet tres partes. In prima ostenditur quod Antichristus praevalebit
per fraudulentiam, cum dicitur: et stabit in loco ejus despectus.
Hucusque est planus ordo historiae: quae vero sequuntur,
interpretatur Porphyrius depravator Scripturarum tantum de Antiocho
Epiphane fratre Seleuci, sub quo Machabaeorum bella narrantur. Sed
intelligendum, quod licet de sequentibus perfecte Antiocho
conveniant, more Scripturae aliqua interseruntur, quae soli possunt
Antichristo convenire, ut patenter ostendat Antiochum Antichristi
fuisse typum, ut quae in parte in illo praecesserunt, in Antichristo
ex toto esse implenda, ut in quaestione infra videbitur plenius. Et
ideo ex nunc advertendum, quid et quomodo verificatur in Antiocho, et
similiter in Antichristo, et quid specialiter de solo Antichristo;
quia quod ille fuit synagogae, hic erit Ecclesiae. Sicut enim
probamus ex Scriptura adventum Christi, ita et Antichristi
mendacium: finis enim legis Christus est. Stabit, ergo, in loco,
Antiochus Epiphanes, qui fuit ei infestissimus, et non tribuetur ei
honor regius, scilicet in principio ab his, qui in Syria Ptolomaeo
favebant, Philometori scilicet, qui sextus regnabat in Aegypto,
filius Cleopatrae sororis hujus Antiochi, et veniet clam, quia pura
simulatione obtinebit regnum Syriae. Et ideo dicitur: obtinebit
regnum in fraudulentia, et brachia pugnantis, idest Ptolomaei omnia
vastantis, expugnabuntur a facie ejus, scilicet Antiochi, a quo sunt
contrita brachia, idest fortitudo principum, et conteretur insuper et
dux foederis, idest Judas Machabaeus, qui fuit ab eo contritus. Et
post amicitias: ostendit ordinem, quia primo pace simulata cum
Ptolomaeo, postea molitus est insidias. Et ideo dicitur: faciet
dolum et ascendet: mortua enim Cleopatra et tutoribus pueri
replentibus Syriam, quam fraude occupaverat Antiochus, ortum est
praelium inter puerum et avunculum, ubi victi sunt duces Ptolomaei;
et tunc Antiochus puero amicitiam simulans, Memphim metropolim
Aegypti ascendit. Et ideo sequitur: et superabit in modico populo,
quia ille rebus pueri providere se dicens, accepit regnum, et cum
praelio modico omnem Aegyptum subjugavit. Et ideo dicitur: et
abundantes et uberes urbes ingredietur, ingressus enim civitates
divitias omnes dissipavit. Et ideo sequitur: et faciet quae non
fecerunt patres ejus; quia nullus regum Syriae ita vastavit
Aegyptum, et duces pueri sua fraude decepit, et eorum divitias
asportavit: et contra firmissimas cogitationes, scilicet legis divinae
et prophetarum inibit consilium, ut destruat divinum cultum, quia
mandavit, ut omnes relinquerent legem Dei, 1 Mach. 1. Haec
eadem per simile intelligenda sunt de Antichristo, secundum
Hieronymum, qui de humili gente consurgens, sic erit despectus, ut
nullus detur ei honor regius; sed postmodum per fraudulentiam obtinebit
principatum, et brachia Romani populi expugnabit, et hoc, quia
simulabit se esse ducem foederis, idest divinae legis, et obtinebit
divitias per falsas amicitias, et faciet quae nullus praeter eum, qui
in toto orbe terrarum regnabit, et contra firmissimas cogitationes
sanctorum eriget se, et contra omne quod dicitur Deus; et hoc quamdiu
voluntas Dei eum facere ista permittet. Et in hoc consistit pars, in
qua ostenditur, quod praevalebit Antichristus per fraudulentiam.
Sequitur pars secunda in qua ostenditur, quod praevalebit per
violentiam, cum dicitur: et concitabitur fortitudo ejus, scilicet
regis Aquilonis, seu Syriae, et Antiochus adversum regem Austri,
idest contra Ptolomaeum regem Aegypti, ita quod exercitus Antiochi
venit armatus contra Ptolomaeum regem Aegypti. Et rex Austri,
idest e converso Ptolomaeus multis et fortibus provocatus est contra
eum auxiliis. Et non stabunt, non enim poterunt resistere Antiocho:
cujus causa subditur, quia inibunt adversus eum consilia quia in
consiliis fraudulentis decepit eum. Et modus subditur cum dicitur: et
comedentes panem cum eo, conterent illum. Simulans enim pacem cum
nepote, et in commune faciens convivia cum eo, occupavit Aegyptum,
et machinatione dolosa; sed non stetit, imo contritus est; quia nihil
perfecit finaliter; regnum enim Aegypti obtinere non potuit, sed a
militibus Ptolomaei ejectus est, et plurimi de exercitu ejus trucidati
sunt. Et ideo subditur: exercitusque ejus, scilicet Antiochi,
opprimetur et cadent interfecti plurimi. Similiter intelligendum de
Antichristo, qui etiam nasciturus est de Babylone ex Judaeis
secundum Hieronymum, primo superabit regem Aegypti, forte seducendo
Saracenos; et ille unum est de tribus cornibus de quibus est cap.
7. Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant. Duos reges
vocat, qui corde fraudulento sibi loquuntur, ut sibi invicem
malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquantur, idest in signum
initae pacis, in eadem mensa comedentes, verbis simulatae amicitiae
mendacia invicem proferent, ea intentione, ut alter alterum decipiat.
Hoc cogit intelligendum esse de Antiocho et rege Aegypti, quem primo
superavit, ut dictum est supra; quia Ptolomaeus parvus aetate, et
Antiochi fraude deceptus est, sed non praevaluit Antiochus: et ideo
dicitur: quia adhuc finis aliud tempus, quod scilicet ad perfectum
impleantur. Quod autem ait, quod non perficient, intelligitur quod
Antiochus ingressus est Aegyptum, quasi visurus sororem suam et
nepotes, et inter epulas fecit occidi virum sororis, ut obtineret
Aegyptum; sed non profecit, quia Aegyptii viriliter resistentes eum
expulerunt, et rediit ad terram suam: et ideo subditur: et revertetur
in terram suam, expulsus enim ab Aegyptiis venit in Syriam,
spoliatis civitatibus multis, et cor ejus adversus testamentum
sanctum; quia postquam expulsus est ab Aegyptiis, venit iratus in
Judaeam, et faciet, quia veniens adversus Judaeam, spoliavit
Aegyptum, et sustulit aurum plurimum, et revertetur; quia posito in
arce praesidio Macedonum, reversus est in terram suam. Et in hoc
consistit pars secunda, in qua ostenditur quod Antichristus
praevalebit per violentiam. Et sequitur pars tertia, in qua
ostenditur quod Antichristus praevalebit per nimiam confidentiam, cum
dicitur: statuto tempore revertetur; quia post biennium reversus est
contra Ptolomaeum, in Aegyptum et obsedit Alexandriam et duos
fratres Ptolomaei, Cleopatrae filios, suos autem nepotes,
interfecit. Quia vero a Romanis humiliatus est, ideo sequitur, non
erit priori simile novissimum: idest haec Aegypti impugnatio non erit
adeo fortis sicut praecedens: legati enim Romanorum fuerunt missi ad
liberandum Aegyptios sibi foederatos. Et ideo sequitur: et venient
trieres et Romani super eum, quibus Antiochus egressus obviam cum
applicuisset, stetit in littore Marcus Popilius et ait: senatus
populusque Romanus jubent recedere ab amicis suis: quo petente
inducias respondendi, fecit circulum Marcus in sabulo circa eum cum
virga, et ait: senatus populusque Romanus jubent ne egrediaris hunc
circulum, donec respondeas. Qui ait: si sit visum senatui populoque
Romano, recedendum est, et statim recessit. Et ideo sequitur: et
percutietur; non quia interierit, sed quia omnem arrogantiae fastum
perdidit. Hieronymus autem ait de Antichristo: nullus ambigat quin
pugnaturus sit contra regem Aegypti, Romano populo ei auxilium
praebente, ut rex sceleratissimus Antiochus gesserit in his imaginem
Antichristi. Et sic terminatur tertia pars principalis totius cap.
in qua tangitur successio malorum tempore Antiochi. Sequitur quarta
pars principalis totius cap. in qua tangitur afflictio justorum usque
ad adventum judicis, et victoria regni Christi, cum dicitur:
revertetur et indignabitur: et habet tres partes. Primo notatur,
quod Antichristus eriget se contra Dei cultum, cum dicitur: et
revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii. Postquam
enim Antiochum repulerunt de Aegypto Romani, indignatus venit contra
Jerusalem, et invitatus ab his, qui dereliquerunt legem Dei,
commiscuit se caeremoniis eorum. Et ideo dicitur: et cogitabit
adversum eos qui dereliquerunt testamentum, idest quos vult testamentum
derelinquere. Unde alia translatio sic habet, et cogitabit ut
deseratur pactum sanctuarii, ut planius habetur 2 Mach. 6 cap. et
brachia ex eo stabunt, idest principes ab eo missi post biennium, ut
tributa exigerent a Judaeis, et in templo Jovis ponerent statuam.
Et ideo dicitur: et polluent sanctuarium fortitudinis, idest templum
in quo Deus qui fortis et ipsamet fortitudo est, colebatur,
profanabunt, et in pessimos usus convertent, sicut factum postea
fuit; nam duces missi ab Antiocho, de ipsius mandato sacrificia legis
Judaeis interdixerunt, aras idolorum in eorum templo erexerunt; et
prostibula ibidem fecerunt. Et auferent juge sacrificium, idest Dei
holocaustum, et dabunt abominationem in desolationem, idest ponent in
templo Jovis idolum, quod Judaei summe abominati sunt. Haec omnia
de Antichristo et in Antichristo intellige plenius complenda; qui
contra Dei cultum indignatus, cogitabit quomodo a suis cultoribus
sanctuarium deseratur, et violenter opprimet, et finaliter in templo
Dei stabit, et se faciet Deum, et impii in testamentum simulabunt
fraudulenter. Tempore enim illo quidam simulantes se legum custodes,
cum gentibus fecerunt pactum, aliis in lege permanentibus, ut dicitur
2 Mach. 6 cap.; et illi legem defenderunt et obtinuerunt: et sub
Antichristo etiam idem fiet, quando refrigescet charitas multorum,
ita ut vix filius hominis fidem inveniat super terram. Et ideo
dicitur: populus autem sciens Deum obtinebit et faciet. Unde cum
dicit: et edocti in populo docebunt plurimos, idest in lege periti
docebunt et hortabuntur alios in lege Dei permanere, et pro eadem
viriliter pugnare, ut Matathias fecit, qui filios suos ad defensionem
patris et legis, documenta dedit, et pro eodem vitae discrimini se
exponere induxit et animavit: unde sequitur: et ruent in gladio et
flamma et cetera. Triumphus enim Machabaeorum declarat, quanti et
quanta pro custodia regni passi sunt ab Antiocho; nimirum, gladium,
ignem, molestias, et rapinas, ut patet in Lib. 2 Machab. Sub
Antichristo etiam non dubitatur idem accidere, et multo fortius; quia
erit crudelior persecutor Ecclesiae quam Antiochus synagogae.
Solicite enim totisque viribus studebit populum Christianum a vera
religione et fide Christi avertere, et variis generibus tormentorum
atque poenarum sibi consentientes premet et affliget; aliquibus tamen
resistentibus, qui doctrina et bonis exhortationibus, aliis
infirmioribus subsidio erunt. Unde sequitur: cumque corruerint,
sublevabuntur auxilio parvulo. Intelligitur fuisse tempore
Matathiae, qui tum cultum Dei servare conatus est, ut patet 1
Mach. 2. Sed parvum fuit auxilium, eo quod rebellans paucos habuit
auxiliatores et cito mortuus est, et ejus filii postea adversa fraude
decepti. Cujus ratio subditur: quia haec ideo sunt facta, ut
probentur, confirmentur et eligantur sancti, qui in fornace
purgantur. Et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et
dealbentur, usque ad tempus praefinitum, quia in aliud tempus est
dilata victoria; quia vera victoria in adventu Christi, implebitur
tempore Antichristi, cui congregati sancti parvulo resistent auxilio;
et multiplicabuntur et manifesti fient; sed vera victoria erit in fine
temporum. Et sic terminatur pars, in qua tangitur Antichristi
erectio contra Dei cultum. Sequitur secunda pars, in qua tangitur
ipsius erectio contra Dei personam, cum dicitur: et faciet juxta
voluntatem suam rex. Ab hoc loco de Antichristo solum intelligenda
sunt omnia, secundum Hieronymum; quia sequitur: et elevabitur contra
omnem Deum, idest extolletur non solum contra verum Deum, sed etiam
contra omne illud quod falso nomine Dei donatur, 2 Thess. 2: ad
literam de Antichristo, qui adversatur et extollitur supra omne id
quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat
ostendens se tamquam sit Deus; superbissimo enim spiritu elatus, non
patietur aliquem supra se coli et honorari. Et sequitur: et adversus
Deum deorum loquetur magnifica, quia Antichristus contumelias et
blasphemias loquetur contra verum Deum; jactabit enim se esse Messiam
Judaeis promissum, quod solum vero Deo convenit. Et dividetur donec
compleatur iracundia; idest juxta ipsius voluntatem et intentionem
prospere Diabolo adjuvante succedet; ad tempus tamen; donec scilicet
compleatur Dei iracundia; tunc enim dominus Jesus interficiet eum
spiritu oris sui, ut dicitur 2 Thess. 2; et sic in ipso erit
omnium malorum consummatio; licet in typo aliqua praecesserint ab
Antiocho, et sub Juliano apostata completa, a quo Judaei habuerunt
auxilium, idest spem quietis; amare enim eos se simulavit, et in
templo eorum se immolaturum promisit, ac si esset Messias populum
reducturus. Et sic cum dicit: perpetrata quippe est definitio, idest
sic juxta Dei praesentiam est decretum, et Deum patrum suorum non
reputabit, ex quibus patet quod hoc non potest intelligi de Antiocho,
quia ille idola Graeciae coluit, et ea Judaeis et Samaritanis colere
praecepit; et ideo necessario intelligitur de Antichristo, qui ex
Judaeis natus, non solum Deum patrum suorum, ut dicitur hic, verum
etiam neque ullum alium Deum colet et reputabit. Et erit in
concupiscentiis feminarum, idest luxuriae et lasciviae deditus erit.
Translatio vero alia habet, et concupiscentiis mulierum non
subjacebit: quod de Antichristo, qui simulabit castitatem, ut
plurimos decipiat, intelligitur. Modus enim est hypocritarum, ut quo
sunt lasciviores et luxuriae magis addicti, eo magis castos se
simulent: quod non ex amore Dei faciunt, sed ut plebs credat eos esse
pudicos. Et sic de Antiocho intelligi non potest, qui fuit
luxuriosissimus secundum Hieronymum, in tantum, ut luxuriam suam
populo praesente compleret. Nec quemquam deorum curabit, quia
adversus adversa consurget; eo quod faciens se Deum, consurget contra
omne quod dicitur Deus, secundum apostolum: Deum autem Maozim in
loco suo venerabitur, Maozim praesidium sonat, eo quod Antichristus
secrete Diabolum, ut praesidem suum venerabitur, sed publice seipsum
ut Deum adorari faciet. Et Deum quem ignoraverunt patres ejus
colet. Hoc non intelligitur de Antiocho, ut dictum est; sed de
Antichristo qui faciet fieri statuam ex auro et argento ac rebus
pretiosis, et se coli, et ipse colet Diabolum in eadem. Et faciet
ut muniat Maozim. Translatio Theodotionis habet sic, et aget ut
muniat praesidium cum Deo alieno: quem cum ostenderit, multiplicabit
honorem et dominationes eis faciet et terram dividet gratis: et est
dictum quod faciet omnia praedicta, ut in illis et ceteris urbibus
ponat praesidia, ut doceat adorare Deum alienum: quem cum
ostenderit, idest adorandum suaserit, dabit deceptis honorem et
gloriam et faciet eos ceteris dominari, et terram eis dividet donaque
distribuet, quia quos terrore nequibit subjugabit avaritia. Haec
Hieronymus. Et sic terminatur secunda pars hujus quartae partis, in
qua tangitur Antichristi erectio contra Dei censuram: et sequitur
tertia in qua tangitur Antichristi erectio contra Dei facturam, cum
dicitur: et in tempore praefinito praeliabitur. Nota secundum
Hieronymum, quod Antichristus primo pugnaturus est adversus regem
Austri, idest Aegypti, et postea Lybiam et Aethiopiam
superaturus, quia de decem cornibus tria supra contrita legimus, quia
forte tres regiones vel hos tres reges fraude decipiet, vel vi
obtinebit, ut hic ostenditur, licet in typo praecesserit de
Antiocho, qui anno undecimo regni sui, contra nepotem suum
Ptolomaeum scilicet dimicavit, quasi tempestas valida cum curribus et
equitibus et classe magna ingressus terras plurimas pertransiens tandem
dimicavit, qui terram inclytam, scilicet Judaeam ascendit, et arcem
munivit, hae autem solae salvabuntur et cetera. Antichristus quidem,
secundum Hieronymum, Idumaeam, Moab et Ammon, idest totam
Arabiam relinquet intactam, quia illuc ad deserta illius sancti
confugient, sicut in typo Antiochus festinans in Aegyptum eas
intactas reliquit, quia ex latere Judaeae erant, ne occupatus alio
praelio Ptolomaeum redderet fortiorem. Et mittet manum suam in terras
etc. quia cepit in illo transitu terras plurimas, inter alias, terram
autem Aegypti perquirens et possidens omnes thesauros ejus et
pretiosa: sic etiam Antichristus faciet, cum primo seducet
Aegyptum, et revelabit thesauros ejus absconditos, per Lybiam quoque
et Aethiopiam transibit. Nota quod non dicit quod eas ceperit, sed
quod per eas transierit; quia in ipso climate Aegypti existentes,
Aegypto capta quasi vicinae conturbatae sunt. Africam enim et
Lybiam, atque Aethiopiam Antiochus nunquam tenuit; et ideo melius
de Antichristo dicitur, quod in obtentu Aegypti has quoque seducturus
sit. Et fama turbabit eum ab oriente, et ab Aquilone. Tria enim
cornua de decem conterens Antichristus, scilicet Aegyptios, Lybios
et Aethiopes, ut statim dictum est, auditurus de orientis et
Aquilonis partibus contra se bella insurgere, vel potentia imperiali
vel resistentia aliquorum sanctorum, quo veniens cum magna multitudine
plurimos interficiet: et tunc sequitur: figet tabernaculum suum
Apadno, idest in Emmaus, secundum Hieronymum, ubi incipiunt
montana Judaeae consurgere: et inde se erigens ad montem oliveti,
Jerosolymorum regionem ascendet, et usque ad summitatem montis
oliveti, unde dominus ascendit, veniet secundum Hieronymum. Et nemo
auxiliabitur ei, quia ibi domino saeviente peribit, ita quod
exaudietur vox de caelo, dicens: morieris; et statim fulminabit.
Nota quod Apadno interpretatur solium suum; quia, ut dictum est,
figet tabernaculum suum et solium suum in Jerusalem quae sita est inter
mare mortuum et Tyberim vel Tyberinum, et veniet usque ad summitatem
montis oliveti et peribit, secundum illud Isaiae 25: et
praecipitabit dominus in monte illo faciem vinculi colligati super omnes
populos et telam quam orditus est super universas nationes,
praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet dominus Deus omnem
lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa
terra et cetera. Haec Hieronymus. Nota quatuor argumenta literalia
ex dictis in hoc cap. elicita. Primum est quod modus divinae
Scripturae est frequenter, et praecipue in prophetiis, transire de
persona ad personam, de praesenti tempore ad praeteritum seu futurum,
vel e converso, absque aliqua continuatione intermedia: et hoc est,
quod magnam difficultatem facit in Scriptura. Secundum est, quia
prophetae loquuntur prout affectus eorum a sancto spiritu tangitur,
nunc pro uno, nunc pro altero; et talis discontinuatio ponitur in
principio cap., cum dicitur: ego autem ab anno etc. statim sine omni
medio sequitur: et nunc veritatem annuntiabo tibi: et hoc dicit
Angelus Danieli, unde si fuisset additum, et ait Angelus ad me, et
nunc veritatem etc. cum tali supplemento fuisset clarum: idem invenies
in multis locis in Scriptura. Frequenter multa intermedia omittit,
accipiens solum illa quae faciunt ad propositum suum. Unde hic omittit
novem reges Persarum qui fuerunt a Xerxe usque ad Darium quem occidit
Alexander magnus, quia sub ipsis facta non fuerunt multa nobilia; et
ponit tantum quatuor reges Persarum, qui faciunt ad propositum.
Tertium argumentum est, quod Scriptura semper loquitur de uno sub
typo alterius; ita quod historia de uno verificatur in parte, de alio
vero principaliter et totaliter; sicut ista visio de Antiocho
Epiphane fuit figura de Antichristo, unde secundum partem verificatur
de Antiocho: plura enim dicuntur hic quae impossibile est vera esse de
ipso, et verificantur de Antichristo. Quartum argumentum est, quod
Scriptura non narrat gesta aliorum regum nisi quantum tangit
adversitatem vel prosperitatem regni Judaeorum; unde non facit hic
mentionem, nisi de bellis regum Syriae et Aegypti, quorum in medio
erat Judaea, praetermittens bella Macedonum et aliorum regum.
Sententiae dubiae sunt quatuor. Prima est utrum haec visio
continuetur cum praecedenti: et videtur quod sic; quia in litera
dicitur, quod Angelus qui Danieli loquebatur in praecedenti visione
dixit: et nunc veritatem annuntiabo tibi, et sic videtur continuare
sermonem inchoatum; ergo continuatur cum praecedenti. Contra: quia
praecedens fuit tertio anno Cyri, haec anno primo Darii, ut patet ex
textu. Sed Darius primus regnavit; ergo et cetera. Respondeo,
dicendum, quod licet quidam dicere velint, quod haec continuatur cum
praecedenti, tamen hoc non videtur verum; quia praecedens fuit anno
tertio Cyri, haec autem fuit primo anno Darii; et ideo haec
praecedit magno tempore praecedentem; et ideo dicendum, quod haec non
continuatur cum praecedenti, sed praecessit ipsam tempore. Ordinatur
autem post ipsam, quia ista tangit ultimae tribulationis triumphum; et
ideo ponitur ultimo. Ad id quod objicitur de textu, dicendum, quod
ille Angelus, qui nunc ei loquebatur, loquebatur ei alio quoque
tempore; vel forte fuit alius Angelus. Secunda dubitatio est, quare
a Xerxe qui fuit quartus rex Persarum, transit Scriptura usque ad
Darium, quem Alexander interfecit, qui fuit quartus, novem in medio
praetermissis. Dicendum, quod illi novem nihil memorabile Scriptura
dignum fecerunt, nec faciunt ad prophetiae propositum; et ideo de
ipsis non facit mentionem: facit autem mentionem de Xerxe, quia ipse
fuit occasio, quare Graeci postea Persas destruxerunt; nam multas
gentes excitavit adversus regnum Graecorum, ut sonat textus, et
Graeciam pro magna parte destruxit. Tertia dubitatio est, quare non
tangit Scriptura aliud de aliis regnis, sed solum regnum Syriae et
Aegypti. Dicendum, quod intentio Scripturae est, scribere
tribulationem futuram sub Antiocho Epiphane et sub Antichristo per
illam designatam; et ideo non tangit nisi regnum in quo ipse regnabat,
et regnum quod occupare moliebatur, ex quorum tribulatione vel
prosperitate sequebatur tribulatio vel prosperitas regni Jerosolymitani
seu Judaeorum. Quarta dubitatio est utrum haec visio exponi debeat de
tempore Antichristi: et arguit Porphyrius depravator Scripturarum,
quod non: dicens, quod exponere hanc visionem de Antichristo et
transire de Antiocho usque ad finem mundi, omnibus aliis mediis
praetermissis, magis videtur voluntarium, quam necessarium:
aliqualiter omnia exponi possunt de Antiocho, ut ipsemet exponit.
Sed contra arguit Hieronymus, quod certum est, quod multa hic
traduntur, quae nullo modo exponi possunt de Antiocho, utpote quod
ille nullum Deum reputabit, neque Deum patrum suorum: Antiochus
autem Deum Liberum fecit coli a Judaeis; unde in libro 2 Machab.
dicitur, quod hedera coronati cogebantur Judaei Libero circuire.
Dicendum ergo, quod haec visio, quantum ad suam totalitatem
intelligitur de Antichristo, licet in parte vera sit de Antiocho.
Ad illud Porphyrii, quare Scriptura transit praetermittendo novem
reges et si quae alia praetermittit: patet responsio ex praedictis.
Sententiae morales sunt duae hic, quae possunt accipi ex regum
catalogo et descriptione bellorum, regnorum Austri et Aquilonis,
idest Syriorum et Graecorum. In principio ergo describit Scriptura
processum regni Persarum: ubi intelligendum, quod per regnum
Persarum designatur tentatio in tempore. Per quatuor reges quos
Scriptura commemorat in praedicto regno regnasse, designantur quatuor
genera hominum qui potissime tentantur exspectantes ut vincantur, quia
tales in tempore tentationis recedunt, Luc. 4. Et talibus dicitur
Act. 5: cur tentavit Satanas cor tuum mentiri in sanctum spiritum?
Et qui volunt divites fieri incidunt in tentationem: supple, talem de
qua 1 Corinth. 7: tentantur continentes ut vincantur. Et tali
tentatione petit David tentari, dicens, Psalm. 25: proba me
domine et tenta me: quasi diceret: quoniam a te eripiar in tentatione
et dabis proventum. Tentantur periclitantes ut probentur, Psalm.
25: proba me domine et tenta me. Tentantur proficientes, ut
coronentur. Jacob. 1: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam
cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Secundo describit
Scriptura regnum Graecorum; in quo designatur humana ostentatio,
quia Graeci ostentari per humanam sapientiam quaerunt. Ubi
intelligendum, quod sicut regnum Graecorum habuit quatuor reges
principales et unum caput insigne, scilicet Alexandrum; ita moraliter
humana sapientia, per quam homines mundani ostentari desiderant,
dividitur in quatuor animi passiones. Habet enim humana sapientia
laetitiam de prosperitate praesenti, quia qui in carne sunt, quae
carnis sunt sapiunt, Rom. 8: tristitiam de adversitate imminente,
contra quam ait salvator, Matth. 16, Petro: vade post me
Satana, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum.
Fiduciam de prosperitate imminenti: contra quam apostolus 1 Timoth.
6: divitibus hujus saeculi praecipe, non sublime sapere. Moestitiam
de adversitate praesenti, de quibus dicitur Deuteronomii 32: utinam
saperent et intelligerent et novissima providerent, quomodo persequatur
unus mille. Et hae quatuor passiones habent unum insigne caput,
scilicet appetitum proprii commodi, quia gloria talium in confusione
qui terrena sapiunt, Philipp. 3. Tertio describit Scriptura bella
regnorum: et licet regnum Graecorum divisum in quatuor fuerit, tamen
non prosequitur nisi de duobus, scilicet de regno Aegypti et Syriae,
quod est ab Aquilone; et designatur adversitas, quia ab Aquilone
pandetur omne malum, Jeremiae 10. Prosperitas autem et adversitas
semper adversum se praeliantur. Fuerunt autem sex reges ex utraque
parte, quorum modo praevalet unus, modo alius in prosperitate; ergo
per regnum Aegypti designatum notantur sex, in quibus mali frequenter
offendunt: quae est sospitas corporis, foecunditas prolis, salubritas
generis, sublimitas honoris, securitas hostis, copiositas rerum seu
muneris. E contra similiter in adversitate designata sunt sex per
regem Aquilonis, quibus frequenter offendunt; scilicet infirmitas
corporis contra sospitatem, sterilitas prolis contra foecunditatem,
vastitas generis contra salubritatem, ignobilitas decoris contra
nobilitatem, anxietas hostis contra securitatem, penuria rerum seu
muneris contra copiositatem. Haec invicem pugnant, sicut singula cum
singulis; et aliquando unum contra aliud, seu unum ab alio
subjugatur.
|
|