|
In illo autem tempore consurget Michael et cetera. Haec est secunda
pars visionis quartae, in qua tangitur de triumphali victoria
electorum: cujus causa originalis, materialis et finalis est quae et
praecedentis; formalis vero modus vel causa in divisione capituli
consistit. Dividitur autem primo in duas partes: quia primo ponitur
finalis intentio, cum dicitur: tu autem Daniel, claude sermones.
Circa finalem intentionem tangitur primo status seu nisus Angelorum
electos protegentium seu custodientium, cum praemittitur, in tempore
illo et cetera. Ubi intelligendum quod hoc capitulum evidenter
ostendit, praecedentia oportere intelligi de finali tempore
Antichristi, in quo fiet mortuorum corporalis resurrectio ad vitam vel
ad mortem, et sancti erunt fulgentes, hi quasi stellae, hi quasi
firmamenti splendor, et similia. In tempore ergo illius tribulationis
consurget Michael princeps Ecclesiae, qui stat pro electis quasi
adjutor, ad refrigerandum eos, ut reliquiae salvae fiant, contra
Antichristum, et interficiet eum; Michael autem dicitur quasi
fiducialiter agens, et ideo dicitur: qui stat pro filiis populi tui.
Secundo tangitur metus afflictorum patientium, cum dicitur: et veniet
tempus quale non fuit ex eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus
Antichristi; idest majori adjutorio indigebunt electi: quod exponit
salvator de tempore Antichristi, Matth. 14, dicens: erit enim
tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec
fiet. Hoc enim de tempore Antiochi non potest intelligi, quia major
fuit quando civitas capta fuit a Babylonicis templumque subversum et
populus captivatus, ut ait Jeremias 3. Tertio tangitur salus
electorum morientium, cum dicitur: et in tempore illo salvabitur
populus tuus. Antichristo enim extincto a salvatore spiritu oris sui,
salvabitur populus, qui fuit scriptus, vel ordinatus, in libro Dei,
idest qui fuit praedestinatus: de quo dicit propheta, Job cap. 1:
in libro stylo ferreo omnes scribentur. Quarto tangitur gradus
resurgentium, cum subjungit, et multi de his qui dormiunt in pulvere
terrae, idest multitudo omnium qui debent in pulverem reduci,
evigilabunt, idest resurgent pro diversitate meritorum, alii in vitam
aeternam, idest in gloriam, ut dicere possint, dormivi, et
soporatus, et exsurrexi, quoniam dominus suscepit me, Psal. 8.
Alii in opprobrium, idest in ignominiam damnationis, ut videant
semper; non ut videant bonos in gloria, sed ut sciant se aeternaliter
esse futuros in poena, ut impleatur sermo David dicentis, opprobrium
sempiternum dedit illis, Psal. 77. Quinto tangitur fructus
salvandorum instruentium, qui autem docti fuerint, fulgebunt. Quia
autem, secundum Hieronymum, non sufficit sapientia nisi alios
erudiat, tacitus sermo doctrinae non aedificans alium mercedem non
recipit: ideo dicit: quod qui docti fuerint. Justi tamen sive
doctores justitiae, stellarum fulgori comparantur. Hieronymus.
Solet quaeri utrum doctus sanctus vel simplex sanctus eamdem mercedem
habeant: ideo ostendit quod tantum interest inter erudientem
sanctitatem et sanctam rusticitatem quantum caelum distat a stellis: et
ideo dicit quod qui ad justitiam erudiunt multos, simplici scilicet
verbo et vitae exemplo; erunt quasi stellae: quia hae sunt stellae de
quibus dicetur tempore judicii, stellae dederunt lumen in custodiis
suis, Baruch 3. Et sic terminatur prima pars in qua tangitur
finalis intentio. Sequitur pars secunda cap. in qua tangitur salubris
instructio, cum dicitur: tu autem Daniel claude sermones. Circa
quam primo tangitur profunditas visionis, cum dicitur: tu autem
Daniel claude sermones etc.: quia enim multa revelaverat occulta esse
significans, praecepit ut sermones claudat, visiones involvat, et
signet librum obscuritatibus et aenigmatibus, ut legant plurimi, et
quaerant historiae veritatem, et obscuritatis magnitudinem, diversa
opinentur, et lugendo cum sancto Joanne Apoc. 5 cap., quaerant
sacramenta et mysteria, parabolas et verba libri signati: quod notat
obscuritatem ejus, sicut et Isaias de suo volumine ait cap. 29: et
erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati, quem cum dederint
scienti literas, dicent, lege istum, respondebit; non possum,
signatus est enim. Unde sequitur: pertransibunt plurimi et multiplex
erit scientia. Hieronymus, pertransibunt, idest percurrent libros;
et transient historias propter multitudinem lectionum. Vult ergo
dicere Angelus prophetae: scribe quidem mysteria: sed non exponas,
ut posteris exercitii materiam relinquas; ut dicit Gregorius Hom. 4
super Ezechielem secundae partis; quanto mundus ad extremitatem
ducitur, tanto nobis aeternae scientiae aditus largius aperitur.
Secundo tangitur brevitas durationis, cum dicitur: et vidi ego
Daniel, et ecce quasi duo alii stabant. Vidit propheta duos Angelos
stantes ex utraque parte Tigris Babylonici fluminis, in qua viderat
superiorem visionem: et hi Angeli erant principes Persarum et
Graecorum, quos non judicat interrogatione dignos; vidit et alium
Angelum super aquam ipsam in medio arboris stantem. Hic est Angelus
qui orationes ejus obtulerat in conspectu Dei, quem supra cap. 10
viderat indutum lineis; et hunc interrogat, cupiens scire, quantum
duraret persecutio Antichristi, seu quo tempore implenda esset visio
haec. Et audivi virum, idest vocem viri exponentem in quanto, non
tamen aperientem quo tempore complerentur, et levata utraque manu,
significans violentiam Persarum et Graecorum comprimendam inter quorum
Angelos stabat; seu illorum in quorum typo quae futura sunt in finali
tempore designantur; et jurasset per viventem in aeternum, adjecit
quod duraret per tempus et tempora et dimidium tempus, idest per unum
annum, et per duos annos et per dimidium, et hoc est per tres annos
cum dimidio, quibus durabit tribulatio Antichristi, ut supra cap. 7
dicitur: et cum completa fuerit dispersio, idest cum dispersus fuerit
populus Dei Antichristo persequente: complebuntur universa haec,
idest omnia bella, regna diversa. Tertio tangitur vicinitas
impletionis, cum dicitur: et ego audivi et non intellexi: audierat
enim futura bella multiplicia, sed non intellexerat singulorum nomina:
et ideo auditor cupit agnoscere veritatem, dicens: domine mi, quid
erit post haec? Cui Angelus; vade Daniel, scilicet universae
carnis, quia non fient quae quaeris tempore tuo, et ideo, clausi
sunt, tibi supple, signatique sermones, idest visiones supra
ostensae, multis obscuritatibus, usque ad tempus praefinitum, idest
tempus consummationis: quo tempore, supple, eligentur, sancti, et
dealbabuntur, ut appareant justi, et quasi ignis probabuntur multi,
quia fideles in tribulatione probabuntur quasi aurum in fornace ignis,
impii autem impie agent, idest impietatem suam ostendent cum finis
venerit; quia qui in sordibus fuerint magis sordescent, juxta illud
Apoc. 22, cap.: qui in sordibus et cetera. Haec autem facient
quia non intelligent omnes impii, hoc ad probationem ipsorum fieri,
docti vero intelligent, esse Dei disciplinam; et ideo libenter ipsam
sustinebunt, secundum Hieronymum. Et a tempore cum ablatum fuerit
juge sacrificium. Ostendit quo ordine incipiet et finietur tribulatio
Antichristi; quia a tempore quo ablatus fuerit cultus Dei et
desolatus, et Antichristus abominabiliter exhibuerit se adorandum: et
durabit persecutio dies mille ducentos nonaginta, idest per tres annos
cum dimidio, ut supra dictum est: quasi diceret: ex quo orbem
possederit et cultum Dei interdixerit, et se adorandum praebuerit,
usque ad mortem ejus, tantum tempus erit. Quod dicitur tempus
desolationis tam legis quam templi quam sanctorum. Quarto tangitur
opportunitas conversionis, cum dicitur, beatus qui expectat et
pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. Hic numerus
excedit numerum statim dictum in sexaginta quinque qui post mortem
Antichristi dabuntur lapsis ad poenitentiam et sanctis ad refrigerium,
quasi dies pacis et quietis. Et ideo respondens quaestioni, qua
quaesierat dicens: domine mi quid erit post haec, dicit: beatus,
quia post dies persecutionis perveniet ad dies sexaginta quinque
superadditos ad poenitentiam, post quos dies dominus in sua majestate
venturus est, ait Hieronymus. Tu autem Daniel vade: quasi
diceret: tu Daniel, interim, vade ad praefinitum tempus vitae tuae,
et mortuus requiesces et in fine dierum stabis in sorte tua, idest
resurges in ordine tuo, secundum translationem Theodotionis, cum quo
nos Deus resuscitare dignetur in ordine electorum suorum. Argumenta
literalia sunt haec duo. Primum est, quod hic expresse dicit
Scriptura futuram esse resurrectionem mortuorum in generali judicio:
unde dicit quod multi qui dormiunt in pulvere resurgent. Secundum
est, quod nullus debet assumere sibi determinare tempus adventus
Antichristi seu finalis judicii; quia nec hoc tempus praefinitur
Danieli, sed jubetur signare. Unde Hieronymus: cum propheta qui
habuit librum apertum, dixerit, quia audivit et nihil intellexit,
quid faciet qui habet librum signatum, et usque ad tempus
consummationis multis obscuritatibus involutum? Unde Augustinus ad
Marcellum episcopum: pone tu tres homines: unus dixit: post viginti
annos veniet Antichristus: dico ei: tu male dicis, quia non est in
tua potestate, te noscere; alter dixit, adhuc sunt mille anni: et tu
male dicis quia nescis quando erit: tertius dicit, scio quod
Antichristus venturus est, sed nescio quando, semper stabo paratus:
hic bene dicit, non determinans tempus quod pater posuit in sua
potestate: teneamus et nos cum isto. Sententiae duae sunt dubiae.
Prima est de hoc quod dicitur hic, tu autem Daniel claude sermones
etc., claude librum: videtur enim contrarium hujus dicere Joannes in
Apocal. ubi dicitur Joanni loquenti de eadem materia: noli
claudere. Dicendum, secundum Hieronymum, quod sermones seu liber
iste est clausus humanae inquisitioni et sapientiae; unde solum
superbis clauditur; qui tamen humilibus aperitur, quibus Deus hoc
voluit revelare, juxta illud Luc. 10: confiteor tibi pater etc.:
dicitur tamen Danieli quod clauderet propter superbos; Joanni quod
non clauditur propter humiles. Vel dicendum quod liber ille apertus
est quoad factum; clausus vero quoad modum. Secunda dubitatio est,
utrum Daniel intellexerit hos sermones clausos: quod non videtur:
quia hic dicitur, quod audivit et non intellexit. Sed contra:
videtur claudere librum: ergo habuit apertum: quod non diceretur ei,
nisi intelligeret ea quae ibi erant. Dicendum quod Danieli fuit
apertus liber, tam quoad factum quam quoad modum facti in parte, sed
non quoad omnem circumstantiam facti, scilicet personarum et temporis.
Verbi gratia dico quod fuit revelatus Danieli modus tribulationis,
scilicet quod Antichristus maximam violentiam faciet contra sanctos,
et etiam tempus fuit ei quodammodo revelatum, et ideo dicitur ei liber
fuisse apertus: sed quod tali tempore, et non alio, et per tales
personas, non per alias, hoc non fuit ei certitudinaliter expressum;
et quoad hoc dicit quod non intellexerit. Moralis sententia est de
triumphali victoria sanctorum. Ubi notandum quod quanto fortior est
molestia, tanto celebrior est Angelorum custodia, et securior
victoria, et solemnior corona. Quoad certitudinem habendae victoriae
notandum quod est ibi fluvius, et duo viri in ripa, unus hinc, et
alter inde, et tertius in medio fluminis, qui erat indutus lineis;
qui levavit dexteram et sinistram in caelum, et juravit per viventem in
aeternum et cetera. Notatur autem ibi praefinitio seu benignitas non
permittentis nos ultra id quod possimus tentari vel tribulari, ut
ostendit hic Scriptura. Fluvius ergo Scriptura divina est, de quo
Psal. 45: fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Duo Angeli
ex utraque parte fluminis, sunt duorum testamentorum sacra eloquia: de
quo dicitur. Vir stans in medio fluminis, est Christus calcans
tribulationes vitae praesentis, de quo dicitur, qui levat dexteram
justitiae, de quo Psal. 117: dextera domini fecit virtutem; et
sinistram suae clementiae, de quo Cant. 2 cap.: laeva ejus sub
capite meo: ad caelum providentiae, quia a summo caelo egressio ejus
et occursus ejus usque ad summum ejus, Psal. 18, et jurat per
certitudinem praescientiae, de quo? De termine nostrae miseriae.
Nota quod quae sequuntur usque ad finem libri non habentur in
Hebraeo, sed de translatione Theodotionis, quae vocatur translatio
vulgata secundum Hieronymum sumpta sunt. Apparet autem hoc esse
factum recenti captivitate Danielis; quia Daniel adhuc puer erat, ut
patet infra.
|
|