|
Erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joachim et cetera.
Sicut dictum fuit in principio libri, totus liber Danielis habet tres
partes principales. Prima pars continens primum capitulum, est
prooemialis, in qua ostenditur Danieli collata sapientia. Secunda
pars est executiva, seu principalis, continens undecim sequentia
capita; in qua ostenditur regni Christi et justorum, ad regnum
Antichristi et reproborum praeeminentia. Tertia pars est incidentalis
continens duo ultima cap. in qua ponitur Susannae historia, et Belis
ac draconis fabula. Duabus sic habitis et determinatis sequitur
tertia, quae habet duas partes principales seu duo capita. In prima
enim commendatur Daniel de justitia, in extinctione libidinis; et hoc
cap. primo, vel totius libri 13. In secunda commendatur de
constantia in extirpatione cupidinis, et id 2 cap. seu totius libri
14, infra: erat quoque idolum nomine Bel. Circa primam partem
notandum, quod causa originalis hujus historiae est instinctus spiritus
sancti datus Danieli per affectum justitiae. Causa materialis est
presbyterorum impudicitia, Susannae pudicitia, Danielis justitia.
Causa finalis est, ut ostendatur circa innocentes protectio,
malitiosorum finalis casus, et damnatio. Zelantium pro innocentibus
eruditio, et eorum finalis sublimatio, sicut patet de Daniele, qui
zelavit pro liberatione innocentis, et fuit a spiritu sancto eruditus,
et a populo sublimatus. Causa vero formalis in divisione historiae
consistit. Dividitur autem capitulum in quatuor partes: quia in prima
notatur, tangitur seu describitur summa tentationis, in principio.
Secundo causa accusationis, infra: et facta est crastina. Tertio
poena damnationis, infra, credidit eis multitudo quasi senioribus.
Quarto forma liberationis vel exemptionis, infra: cumque duceretur ad
mortem. Prima pars in qua tangitur summa tentationis, habet 4
partes. In prima tangitur personae tentatae status, cum dicitur:
erat vir in Babylone etc. erat enim nobilis Susanna, sed captiva,
quia uxor viri, qui erat in Babylone cui nomen Joachim: de hac enim
dicitur infra eodem: mittite ad Susannam filiam Helchiae uxorem
Joachim: erat nobilis, sed pudica; quia pulchra nimis et timens
Deum; de hac enim dicitur infra, quod erat delicata nimis et pulchra
facie; pulchra nimis, sed religiosa, et ideo pulchra pulchritudine
pudorata, cui dicitur Jerem. 31: benedicat tibi dominus
pulchritudinem justitiae; erat innocens, sed erudita, quia; parentes
ejus cum erant justi, erudierant filiam suam juxta legem Moysi.
Docere enim debent parentes, non solum filios, sed etiam filias legem
Dei, ait Hieronymus: quia mulier sensata et tacita, non est
immutatio eruditae animae, Eccles. 26. Erat affluens, sed non
superba. Quia Joachim vir ejus dives erat, ita ut posset dives
dici, de quo Eccles. 31 cap.: beatus dives qui inventus est sine
macula; et erat ei pomoerium vicinum etc. et ideo locus opportunus ad
concursum populi, pomoerium, quod est viridarium fructuum, aquis
influentibus irrigatum; et ad ipsum confluebant, ad terminandum
causas, sicut solent convenire in hospitiis principalioribus. In
secunda tentationum gradus, ibi: et constituti sunt duo senes
judices, tamen sacerdotes, quia erant de tribu Juda de quibus locutus
est dominus, quia iniquitas egressa est de Babylone. Jerem. 23:
a prophetis Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. A
senioribus judicibus, qui videbantur regere populum: quasi diceret:
non regebant, sed regere videbantur, quia male praeerant; qui enim
male praesunt et nomen habent judicum, et injuste praesunt populo,
regere magis videntur quam regunt: ideo et istos Hebraei dicunt fuisse
Achab et Sedeciam, de quibus ait Jerem. 29: ponat te dominus
sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne
propter stultitiam, quam fecerant in Israel, et moechati sunt,
scilicet uxores civium et amicorum suorum. Decipiebant enim mulieres,
dicentes de semine suo nasciturum Christum, quod erant de stirpe
David. Isti ergo frequentabant domum Joachim, et ex tali
frequentatione exarserunt in uxorem ejus, et hoc quantum ad secundam
partem primae partis, in qua tangitur tentantium gradus. Sequitur
tertia pars in qua tangitur tentationis ortus, cum dicitur: cum autem
populus revertisset. Circa quam notat Scriptura septem, quae
communiter in omni tentatione reperiuntur: scilicet tentationis
objectum, cum dicitur: cum autem populus revertisset post meridiem
ingrediebatur Susanna, non praesente populo, quia verecunda; et
deambulabat, quia spatiari licet ad corpus vegetandum, ut ait
Glossa, praecipue cum steterit homo clausus, sicut ista propter
populum. Secundo tangit aspectum, cum dicitur: et videbant eam
seniores, non enim avertebant oculos, ne viderent vanitatem. Tertio
tangit affectum, cum dicitur: et exarserunt in concupiscentiam ejus,
perturbatio enim et cupido libidinis, percussit corda eorum, Eccles.
9, quia concupiscentia quasi ignis exardescit. Quarto tangit
conatum; ut enim jacerent tentationis fundamentum in anima, et ut
desiderata complere disponerent, everterunt sensum suum, adeo
scilicet, quo subverso oculi eorum inclinati sunt ne caelestia sed
carnalia cogitarent; ac per hoc prius everterunt se, et non
servaverunt pactum etc. quia in inconstantia concupiscentiae
transegerunt sensum, Sapient. 4, recordarentur judiciorum
justorum; quid scilicet Dei, quid honestatis, quid naturae, quae
omnibus insita est; et hoc erat, quia erant ambo vulnerati amore
ejus, utrumque enim libido percusserat, sed adhuc verecundia
retrahebat, eo quod judices et populi seniores erant; et ideo rem tam
foedam nolebat alter ab altero sciri; erubescebant enim, (inquit),
indicare sibi mutuo concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea;
sed crescente libidine, eo quod observabant quotidie sollicitius videre
eam (in quo, quinto tangit Scriptura, eorum perversum studium, quia
attente ipsam contemplabantur) prorumpunt in impudicitiam, rupto freno
verecundiae; et ideo quasi languidi recedentes, sui languoris causam
in regressu sibi mutuo indicarunt; rumpit enim libido verecundiam, dum
in alio invenit similem impudicitiam; et ideo sexto Scriptura tangit
ipsorum malignum consilium, cum dicitur: et sciscitantes ab invicem
causam, causam supple maciei et languoris; confessi sunt, alter
supple alteri; concupiscentiam suam. Propter quod concludit
Scriptura septimo, eorum obstinatum propositum, cum dicitur: et tunc
in communi statuerunt tempus, concordiae enim libidine aestuante tempus
opportunum deerat, qua possent eam ad similem libidinem invitare. Et
hoc quantum ad tertiam partem, in qua tangitur tentationis ortus.
Sequitur pars quarta in qua tangitur modus tentandi, cum dicitur:
factum est autem, cum observarent diem aptum. Ubi Scriptura tangit
tentationis occasionem cum praemittitur, factum est autem cum
observarent et cetera. Ubi satis claret, et senum malitia, quia
observabant diem aptum et Susannae innocentia, quia ingressa est sicut
heri et nudius tertius, suspicans neminem ibi, ut ungeretur juxta
consuetudinem terrae, tempore aestivo; et non erat ibi quisquam
praeter duos senes, qui latuerant in pomoerio, post meridiem, ut
invenirent ipsam solam ipsa ignorante; et ideo emisit puellas ad
afferendum oleum et smigmata, id est unguenta virginea. Est enim
smigma, secundum Papiam, aqua vel decoctio ex palearum mica vel
tritura frumento commixta, quae ad refrigerium seu nitorem faciei
praeparatur: de quo dicitur Isa. 30: pulli asinorum qui operantur
terram, smigma comedent; ex quo patet non esse peccatum, quod fit a
mulieribus pro conservanda natura, dum autem non fiat pro adulteranda;
et fecerunt sicut praeceperat, clauseruntque etc. egressae sunt, per
privatum accessum domus a pomoerio. Surrexerunt et cetera. Videntes
eam solam, effrena concupiscentia eruperunt absque verecundia: in quo
notatur occasio: sed post occasionem statim tangit Scriptura secundo
suggestionem; ecce ostia pomarii clausa. Et confestim tangit tertio
assecurationem, dicens: et nemo videt nos: quasi diceret: quia locus
secretus est, eo quod ostia clausa; affectus magnus est; quia in
concupiscentia tui sumus, et nullus videt nos, et ideo assentiri debes
amantibus; et confestim. Quarto ponit Scriptura comminationem, si
dissentiat, dicens: quod si nolueris, quia aliter dicunt se contra
eam testimonium ferre: et accusationis apparens ratio est; quia
propter hoc emisit puellas, ut cum amasio posset adulterari. Et
sequitur quinto Susannae trepidatio seu perturbatio, cum dicitur:
ingemuit ergo Susanna, timore mortis, vel potius timore opprobrii et
ignominiae, quia illis accusantibus sola erat; humanum enim est
utrumque timere. Unde apostolus 1 Cor. 9: bonum est mihi mori
quam gloriam meam quis evacuet: licet perfectorum sit non reputare
discrimen mortis pro justitia tolerare. Dicit autem: angustiae sunt
mihi undique, quia, tam mortem quam ignominiam formidabat: dicit
enim: si enim hoc egero, mors mihi est; peccando contra legem, quia
dicit Hieronymus, omne peccatum est mors; ac per hoc quoties peccamus
morimur, et e converso quoties digna opera facimus, resurgimus et
vivificamur; si enim non egero, non effugiam manus vestras, quia me
occidetis. Et sequitur sexto Susannae electio, cum dicitur: sed
melius est mihi incidere, et cetera. Gregorius: Ecclesiastes, non
habet melius, sed bonum, ne videatur inter peccatum et bonum, quasi
inter duo bona eligere, sed bonum mihi est absolute, malum non facere
absolute, et in vestras manus incidere; ne peccem in conspectu Dei
mei. Et haec fuit electio constans et firma et virtuosa, secundum
Hieronymum. In conspectu autem domini, dicit, quasi coram eo
facta. Septimo sequitur senum accusatio, cum dicitur: exclamavit
autem voce magna Susanna, non clamore faucium sed pudicitiae
magnitudine. Erat enim ejus magna exclamatio, ideo, quia cordis et
mentis ejus affectus, pura confessio bonae conscientiae, vocis ejus
referunt clamorem, ait Hieronymus. Exclamaverunt et senes. Sed non
dicit Scriptura, voce magna, quia nec Deum clamore suo
magnificabant, sicut Susanna, qui magnus est super omnes deos,
Psalm. 94: cui et poterat dicere, magna est misericordia super me
Psal. 85. Cum autem audissent clamorem, ad clamorem accurrentes,
famuli erubuerunt, credentes dicto seniorum, cum tamen non solum non
factum sed nec dictum fuerat tale aliquid de Susanna; magna ergo et
fixa de ea opinio habebatur: ideo dicit: quia nunquam dictus fuerat
sermo hujuscemodi de Susanna. Et sic terminatur prima pars totius
capituli in qua tangitur tentationis summa. Sequitur secunda pars
principalis totius capituli, in qua tangitur causa accusationis, cum
dicitur: et facta est dies crastina. Ubi tangit Scriptura quatuor,
quae debent secundum formam juris in omni accusatione observari. Nam
primo fit rei citatio: et ideo dicitur: facta est dies crastina,
cumque venisset populus. Populo ergo veniente, juxta morem, ut
dictum est, ad domum Joachim, fecerunt eam personaliter citari ad
diem statutum et certum; ut ipsius morte satiaretur eorum irascibilis
appetitus, nam ipsius vita non poterat eorum concupiscibilis satiari:
et ideo dicitur: mittite ad Susanna. Sequitur: et venit cum
parentibus, jam enim sciebant per clamorem et utrorumque relationem
quod acciderat; erat delicata nimis: quasi diceret: venit cooperta,
quia ita ire consueverat eo quod esset delicata: et pulchra, quasi
propter necessitatem, et morum honestatem: ire ergo coopertam,
testimonium est, et necessitatis venustatis et honestatis mulierum,
unde sequitur; at iniqui illi jusserunt ut discooperiretur, ut vel
inhonesto ejus intuitu satiarentur, et tamen sic viderentur examinare
et probare factum, per verecundiam mulieris. Flebant igitur sui, et
omnes qui noverant eam; quia tam propinqui, quam alieni compatiebantur
innocenti. Secundo fit juratio; accusantes enim debent jurare, se
dicere veritatem, et tunc est lis contestata. Et ideo sequitur;
surgentes autem duo presbyteri in medio populi super caput ejus, in
testimonium se offerentes, posuerunt manus suas super caput ejus.
Modus jurandi erat juxta consuetudinem, ut dicitur Deut. 17:
manus testium prima interficiet eum: contestantes se vidisse ipsam et
juvenem pariter commisceri, quae flens suspexit in caelum, juxta
illud: ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis, Psalm.
122: erat enim cor ejus fiduciam habens in domino, quia benedictus
vir qui confidit in domino, et erit in domino fiducia ejus, Jerem.
17. Tertio facti assertio, cum dicitur: et dixerunt presbyteri
post citationem et jurationem, sequitur assertio facti, quia dicunt se
audivisse et vidisse, dicentes: cum ambularemus in pomoerio soli,
soli dicunt, ne alius testis quaeratur, ingressa est haec cum duabus
puellis et clausit ostium pomarii et dimisit puellas, addunt
circumstantias quasi ad conjecturam facti, venit ad eam adolescens,
haec est accusatio principalis, et concubuit cum ea, et ex hoc
lapidanda erat, juxta legis edictum. Et sic facta est per eos facti
assertio: debent enim accusantes asserere se vidisse vel audisse, quod
probent ratione loci, temporis, personae vel societatis, modi et
ordinis. Quarto dicitur probatio, cum dicitur: porro nos cum
essemus, post assertionem sequitur probatio criminis denuntiari per
omnes circumstantias facti, debent enim dicere omnes circumstantias;
et ideo primo probant per locum, quod erant in pomerio: per
adspectum, quia viderant iniquitatem; per modum, quia cognoverunt eos
esse in concubitu: per personam: ne enim quaereretur ab iis quis ille
erat, vel, ostendatis, dicunt se nequisse eum comprehendere, quia
fortior eis erat; nec eam ab eis requisitam voluisse indicare. Et in
hoc terminatur pars secunda principalis totius capitis, in qua tangitur
causa accusationis. Sequitur tertia pars principalis, in qua ponitur
poena condemnationis, cum dicitur, credidit eis multitudo. Ubi
Scriptura tangit quatuor. Primo ex parte populi ignorantiam, cum
dicitur: credidit eis multitudo, sine discussione facti ex
ignorantia, quia senes erant ex natura; et ideo dicit, quasi
senioribus, et quia judices ex officio: et ideo dicit: et judicibus,
cum tamen non debebat idem esse testis et judex, et condemnaverunt eam
ad mortem, quasi ream. Secundo ex parte Susannae innocentiam, cum
dicitur: exclamavit autem voce magna et dixit, cordis affectu et
conscientia bona, in quo notatur ejus innocentia et ideo quia sic
clamavit. Dominus eam exaudivit, Psalm. 119: ad dominum, cum
tribularer, clamavi, et exaudivit me. Voce magna, hominibus tamen
occulta, sed a Deo audita, ait Glossa: domine Deus aeterne: quasi
diceret: tu qui scis omnia aeternaliter, tam secreta quam manifesta,
tam praesentia quam praeterita, quamque futura, tu scis, quia
innocens morior. Tertio ex parte senum certam malitiam, cum dicitur:
et ecce morior, supple innocens, cum nihil horum fecerim, accusantium
me malitia praevalente, quia praevalet impius adversus justos,
Habac. 1. Quarto Dei circa Susannam diligentiam, cum dicitur:
exaudivit autem dominus vocem ejus, quia aures ejus ad preces
justorum. Ubi enim desperatum est humanum auxilium, ibi solet Deus
insperate clamantibus subvenire. Et sic terminatur tertia pars totius
cap. principalis, in qua tangitur poena condemnationis. Sequitur
pars quarta, in qua ponitur forma liberationis, cum dicitur: cumque
duceretur ad mortem. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo praemittit
sententiae appellationem, cum dicitur, cumque duceretur et cetera.
Secundo facti inquisitionem, cum dicitur: reversus est ergo populus.
Tertio veritatis intentionem, cum dicitur: exclamavit itaque omnis
populus. Quarto gratiarum actionem, cum dicitur: Helchias autem et
uxor ejus laudaverunt dominum. Quantum ad primam partem, in qua
tangitur sententiae appellatio, ponuntur seu tanguntur quatuor. Primo
Danielis inspiratio, cum dicitur: cumque duceretur, sequitur,
suscitavit dominus spiritum pueri. Suscitatur autem spiritus
propheticus pro liberatione sanctae feminae, non de novo intrat, qui
jam in eo erat, sed propter aetatis infirmitatem quiescebat, nec sua
opera demonstrabat. Secundo Danielis proclamatio, cum dicitur:
clamavit voce magna, spiritu sancto suggerente (nota quod vox
peccatoris vix in Scriptura dicitur magna) mundus ego sum etc. quia
non consentio morti innocentis hujus. Tertio populi admiratio, cum
dicitur: et conversus ad eum omnis populus dixit: quis est iste
sermo? et cetera. Hoc quid sibi vult? Habebant enim jam eum in
opinione magna, quia aliter verbum unius pueri non curassent. Quarto
populi reprehensio, cum dicitur: sic fatui filii Israel, arguit eos
de indiscretione in judicio, allegans quod nec aetati, nec auctoritati
fuit sine examine acquiescendum; et ideo ait, revertimini, quia
irritum est judicium, ubi sine examine et juris ordine processum est.
Quantum ad secundam partem, in qua tangitur facti inquisitio, cum
dicitur: reversus est ergo populus, tangit Scriptura quatuor, quae
debent in omni inquisitione secundum formam juris observari. Primo
ponitur Susannae seu personae condemnatae revocatio, cum dicitur:
reversus ergo populus: debet enim judex stare pro parte accusata et
firmus esse ad standum pro innocentia et ad processum indebitum
confirmandum, et dixerunt ei senes, veni et sede. Vox ironica est,
quasi dicant: corrigas tu juvenis, quod omisimus nos senes: modus hic
est seniorum, cum facta ipsorum arguuntur. Vel forte noverant
sanctitatem et sapientiam; et ideo quasi timentes cum reverentia
loquuntur, quia tibi dedit Deus honorem, etsi non aetatem. Secundo
testium separatio, cum dicitur, separate eos, ne scilicet mendacium
simile confingant, dijudicabo eos, idest examinabo. Tertio
objurgatio, cum dicitur: cum ergo divisi essent, et sequitur,
inveterate. Objurgat autem unum de injustitia, alterum de
impudicitia. Objurgandus enim est testis falsus, ut ex timore
veritatem dicat, maxime ubi aliter de veritate constat. Dicit autem
ei, nunc venerunt peccata quae operabaris prius, quia veri judices
debent veritatem reducere ad memoriam falsis accusatoribus mala similia
eis opponendo quae alias dixerunt vel fecerunt sub objurgatione gravi,
judicans, inquit, judicia injusta; ideo sicut alios, ita etiam istam
et privato affectu judicasti, cum tamen divina lex jubeat, ne innocens
et justus condemnetur. Quarto interrogatio, cum dicitur: nunc ergo
si vidisti eam, dic sub qua arbore. Ad objurgationem sequitur prudens
et humilis inquisitio veritatis, qui ait: sub schino, quam Latini
dicunt ilicem. Dixit autem Daniel: recte mentitus es in caput tuum,
idest contra teipsum, ecce enim Angelus etc. scindet te medium: quia
ille dixerat, sub schino, quasi alludens verbo ejus respondit,
scindet te medium, quia tuo verbo judicasti teipsum. Consequenter
autem moto illo interrogat alium, cum ait: semen Chanaan et non
Juda: quia enim mentiebatur nasciturum esse de eis Christum, eo quod
erant de tribu Juda, dicit eos nunc de semine maledicto et non de
electo: Genes. 19: maledictus puer Chanaan. Species decepit
te, idest pulchritudo decepit te ex parte objecti, et concupiscentia
subvertit, ex parte tui animi. Sic faciebatis filiabus Israel,
ingerit ei sicut praecedenti mala similia consueta: consueverant enim
dicere mulieribus, quod Christus ex eis nasceretur, ut dictum est,
et quia addebant comminationem sententiae, sicut comminabantur
(supra) Susannae, nisi eis assentirent, timentes sententiam,
assentiebant eis; et ideo dicit: et illae timentes loquebantur
vobiscum. Pudice loquitur, quasi diceret, auriculariter assentiebant
vobis. Sed filia Juda non quia eis perfectior, quasi filia viri
Judae, hoc est confitentis bonam confessionem coram ipso Pilato, ut
dicit apostolus: sustinuit iniquitatem nostram, non formidans
comminationem ignominiae vel mortis. Nunc ergo dic mihi et cetera.
Qui ait, sub prino quam Latini lentiscum vocant: est autem arbor,
cujus succus foliorum scissuras labiorum vel manuum solidat: unde
Hieronymus: schinus est arbor, quam ilicem vocant. Prinus vero est
arbor, quam lentiscum vocant. Dixit autem Daniel: recte mentitus es
tu in caput tuum, idest in damnationem capitalem: manet enim Angelus
Dei habens gladium: unde sequitur, ut secet te medium. Alludit enim
in verbo ejus: quia sicut a schino scissio, sic a prino sectio vel
serratio in Hebraeo dicitur secundum quosdam. Et interficiat vos,
ambos scilicet. Et sic terminatur tertia pars, in qua tangitur facti
inquisitio. Et sequitur illa, in qua tangitur veritatis inventio,
cum dicitur: exclamavit itaque omnis populus. Scriptura tangit
quatuor. Primo populi acclamationem, exclamavit itaque omnis
populus, scilicet contra eos: exclamavit autem propter dissonantiam,
et benedixerunt Deum. Omnes debent gaudere, et gratias agere de
innocentia accusatae; alioquin ostendunt se consentire falsis
accusatoribus. Secundo populi commotionem; cum dicitur: et
consurrexerunt adversus duos presbyteros: non enim est parcendum aetati
vel auctoritati in diffamationibus. Tertio judicium seu censum,
condemnationem seu punitionem, cum dicitur: feceruntque eis, sicut
male egerant. Infligenda est poena accusanti, quae accusato infligi
deberet, si de crimine convictus fuisset, secundum legem talionis.
Et interfecerunt eos, idest interficiendos regi tradiderunt, sicut
dicuntur Judaei Christum interfecisse, quia interficiendum Pilato
tradiderunt. Rex autem audito tanto scelere contra tantam dominam,
fecit eos mitti in ignem, sicut dictum est. Quarto innocentis
salvationem, cum dicit: et salvatus est sanguis innoxius, quia
justitia custodit innocentem, proverbiorum 14 capite. Et sic
terminatur pars, in qua tangitur veritatis inventio: et sequitur
illa, in qua tangitur gratiarum actio, cum dicitur: Helchias autem
et uxor ejus: ubi tanguntur quatuor. Primo tangitur parentum
Susannae humilis et devota supplicatio, cum dicitur: Helchias autem
et uxor ejus, quia post susceptum beneficium non est gratiarum actio
differenda: laudaverunt dominum, quia non est in ea inventa res
turpis: non enim laudaverunt dominum quia liberata, quia hoc parum
est, nec in perfectis laudabile; sed quia in ea non est inventa res
turpis vel id peccatum, cujus illam seniores insimulaverant; de hoc
enim valde laudandus est Deus, quod ab ejus offensa nos contineat et
praeservet. Ex hoc etiam laudabant Deum, quod collapsa fama et honor
Susannae et suorum Dei beneficio restitueretur. Secundo Danielis
sublimatio, cum dicitur: Daniel autem factus est magnus, scilicet in
publica fama et opinione populi, a die illa et deinceps, usque ad
finem dierum suorum. Tertio regni continuatio, quia rex Astyages
appositus est ad patres suos. Hic apparet, quod hic determinat tempus
liberationis Susannae, non sequentis historiae, quia Daniel tunc
puer erat ut supra dictum est, quia in Babylone factum est, ut
habetur in principio capitis: destructa autem Babylone, Darius
transtulit eum in mediam: unde hoc factum est ante subversionem
Babylonis. Quarto Danielis praelatio, cum dicitur: erat autem
conviva regis, scilicet Babylonis Balthasar ac Nabuchodonosor, ut
magis puto, sicut tractatur in quaestione sequenti. Argumenta
literalia sunt hic quatuor. Primum, quod patres debent docere et
erudire filios et filias suas in lege Dei: quod notatur ibi, parentes
enim. Secundum est, quod nulla mulier debet consentire actui
impudicitiae, propter quamcumque ignominiam vel infamiam, seu propter
metum mortis: quod notatur ibi: sed melius. Tertium est, quod
nullius accusatio seu testimonium, quantumvis auctoritatis magnae, sit
admittendum sine diligenti examine; quod notatur ibi: sic fatui et
cetera. Quartum est, quod si omnis accusans probatione defecerit,
debet sustinere eamdem poenam, quam accusatus sustinuisset, si
convictus fuisset: quod notatur ibi: fecerunt eis. Sententiae dubiae
sunt tres. Prima est, quomodo Judaei cum captivi essent in
Babylone, poterant facere judices de eorum senioribus, et etiam
aliquem condemnare ad mortem. Dicendum, secundum Hieronymum, quod
duplex potest esse causa: vel quod forte data eis a rege Babylonis
licentia esset ut de criminibus contra legem commissis inter se possent
seipsos, scilicet Judaeos, punire et condemnare. Vel aliter, quod
ipsi habita licentia judicabant eos secundum legem et statim condemnatos
tradebant regi qui confestim sententiam executioni dabat. Secunda
dubitatio est qui sunt isti senes. Dicendum, secundum Hieronymum,
quod sunt Achab et Sedecias, de quibus dicitur Jerem. 29, quos
frixit rex Babylonis in sartagine: sed, ut dictum est, populus eos
sententiavit. Tertia dubitatio, quo tempore hoc factum sit; et
videtur quod tempore Astyagis; quia dicitur in fine cap. quod rex
Astyages appositus ad patres; quod solum videtur esse dictum ad
ostendendum quod eo tempore fuit factum. Contra: quia tempore
Astyagis erat Daniel senex: quod patet quia septuaginta anni jam
fluxerant, ex quo facta fuit transmigratio: et tamen textus dicit,
quod suscitavit dominus spiritum pueri minoris. Dicendum quod dicunt
quidam, quod hoc fuit factum quando Daniel esset juvenis; scilicet
tempore Nabuchodonosor; et quod hic de Astyage dicitur, dicunt ad
certificandum tempus historiae sequentis, et non istius. Sed contra:
quia iste Astyages non regnavit intus in Babylone; et ita quod
dicitur de Belo et dracone sub ipso non fuit factum. Quod quidam
concedunt esse verum; dicunt tamen primi, quod licet Astyages non
esset immediatus rex Babylonis, tamen erat rex principalis totius
regni et dominus major. Alii dicunt, quod hoc fuit factum tempore
Astyagis, sicut patet ex fine capituli: et quando dicitur quod
Daniel erat juvenis, respondent quod non absolute dicitur juvenis,
sed respectu judicum, quos convicit, qui erant valde provectae
aetatis. Unde signanter dicit Scriptura, quod dominus suscitavit
spiritum pueri junioris, loquendo comparative. Sententia moralis
potest hic accipi de foro judiciali, de quo est totum capitulum. Ubi
sunt quatuor consideranda: scilicet persona rei, persona testis,
facti conditio, et persona judicis. Circa personam rei nota quatuor,
quae possunt reddere personam suspectam: scilicet si habet generis
nobilitatem: de quo dicitur Ezech. 22: polluta es, sequitur,
sordida, nobilis, grandis interitu. 1 Reg. 20. Dicit ergo
Saul, fili mulieris ultro virum rapientis. Si corporis venustatem:
de quo dicitur 2 Esdrae 4: si viderint mulierem unam bono habitu et
bona specie, omnia relinquentes aperto ore eam conspiciunt, et eam
alliciunt. Si aetatis juventutem: de quo dicitur Proverb. 7: ecce
mulier occurrit, scilicet juveni, ornatu meretricio: sequitur:
apprehensum deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur. Si rerum
temporalium ubertatem: de quo dicitur ibidem: eadem mulier aspersit
cubile myrrha, aloe et cinnamomo. E contra vero sunt quatuor, quae
eam a suspicione defendunt; scilicet si sit nobilitas erudita; de quo
dicitur per instructionem Eccles. 7: noli discedere a muliere
sensata; si venustas pudorata per religionem, de quo dicitur Eccl.
40: aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super hanc mulierem
immaculata; si juventus ordinata per devotionem: de quo dicitur
Eccl. 26: fundamenta aeterna in corde mulieris sanctae; si
voluntas inclinata per compassionem: de quo dicitur Eccl. 36: ubi
non est mulier, ingemiscit egens. Circa personam testis nota, quod
quantumvis sint senes antiquitate, experti profunditate, non est
acquiescendum eorum testimonio contra famam alicujus sine diligenti
examine. Potest enim antiquitas depravari per concupiscentiam,
sanctitas per invidiam, profunditas per fallaciam, quae omnia fuerunt
in istis senibus. Circa conditionem facti nota quod debet esse certa
accusatio, ne procedat ex levitate; contestatio seu juratio, ne
procedat ex malignitate; assertio ne procedat ex crudelitate; probatio
ne procedat ex varietate. Circa judicis officium nota, quod testes
sunt separandi, propter conspirationem; objurgandi propter
indiscretionem; requirendi propter deviationem; puniendi propter
cavillationem.
|
|