CAPUT 14

Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel. Determinato cap. in quo Daniel commendatur ex extinctione libidinis, nunc in hoc cap. commendatur de constantia in extirpatione cupidinis. Habet autem id capitulum duas partes principales. Quia primo commendatur Daniel ob audaciam ad aggrediendum ardua, in principio. Secunda de tolerantia ad sustinendum adversa, infra: quod cum audivissent Babylonii. Et hae sunt duae partes constantiae seu fortitudinis; scilicet audacia ad aggrediendum, et tolerantia ad sustinendum adversa. Quantum ad primum commendatur primo Danielis audacia, in destructione Belis devorantis, in principio; secundo in extinctione draconis venenantis, infra: et erat draco magnus in loco illo. Quantum ad destructionem Belis intelligendum, quod fuit primo erroris defensatio in principio, secundo defensati disquisitio, ibi: et iratus rex vocavit sacerdotes. Tertio disquisiti inventio, ibi: factum est igitur postquam ingressi sunt. Quarto deprehensorum punitio, ibi: tunc apprehendit rex sacerdotes. Quantum ad primam partem tangit Scriptura sex, quae erant ratio et causa defensionis erroris. Primum fuit Belis apparentis cibatio: et ideo praemittitur, erat quoque idolum nomine Bel. Ubi notatur ex eo tempore, quo ista historia facta est, quod omnia idola derivata sunt nominibus suis ab isto idolo; ut Baal, idest Baalim, Beelzebub, Beelphegor, etc. hujusmodi, quia Belus rex Babyloniae primus invenit idola. Belus enim rex erat et dominus Babyloniorum, qui interpretatur vetustus, Babylon vero confusio. Huic ergo idolo impendebantur, hoc est, apponebantur, per singulos dies, idest omni die, similae, idest farinae, artabae duodecim. Artaba apud Chaldaeos eadem mensura est, quae est ephi: apud Judaeos, trium scilicet modiorum: et ita expendebant quotidie triginta sex modios farinae, licet modius non esset ejusdem quantitatis apud omnes, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. Secundum fuit regis superstitio, cum dicitur: rex quoque colebat eum, scilicet Nabuchodonosor, vel Balthasar devotus Beli, ibat quotidie adorare eum, credens eum potentem, quia potenter comederat: omne enim, quod supra humanum posse erat, Deum credebant ipsi gentiles, quia nihil credebant esse super homines nisi Deum. Tertium religio Danielis, porro Daniel adorabat Deum suum: non enim adorabat Bel ut Deum, sicut rex idolatra quia sciebat Deum cibo vel potu non egere. Et ideo, quia non adorabat ipsum, rex ab ipso inquirit, dicens: quare non adoras Bel? Didicit enim, quod Daniel se subtraheret, cum ipse iret ad orandum; cum tamen in aliis quasi familiaris jugiter assisteret. Quartum Danielis responsio, cum dicitur: quia non colo idola manu facta: quasi diceret, non colo facturam, sed Deum factorem; quia contra adoratores et cultores idolorum dicitur Isaiae 42: confundantur confusione, qui adorant sculptilia, et qui dicunt conflatiles dii nostri. Nec colo edacem carnium ex indigentia, sed eum qui est potens super omnem carnem. Et ideo dicit: et habet potestatem omnis carnis, quia omnis caro foenum, verbum autem domini manet in aeternum; Isaiae 40. Nec colo lapidem mortuum, sed eum qui est vera vita; non ergo credebat Daniel divinitatem posse lapidibus uniri. Quinto regis disquisitionem, cum dicitur: nonne videtur tibi Bel esse vivens Deus? Ostensis siquidem his, quae apponebantur, ait, nonne etc.: quasi diceret: per effectum manifeste videtur vivere, quia non potest comedere nisi divinitus et potenter vivens. Sexto Danielis satisfactio, cum dicitur: et ait Daniel arridens, modeste, non contemnens regem, sed curialiter et placenter, ne erres, inquit rex. Reverenter eum arguit; sed tamen requisitus, quia non est tacenda vel pallianda veritas fidei, ubi homo fuerit requisitus. Iste enim est intrinsecus luteus: quasi diceret, non habet carnem nec animam, ac per hoc nec stomachum ad recipiendum, nec vim ad digerendum, et ideo non comedere potest, nec indigentia, nec potestate. Et in hoc terminatur prima pars, in qua tangitur erroris defensatio. Sequitur secunda pars, in qua tangitur defensati disquisitio, cum dicitur: et iratus rex. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo sacerdotum Belis citationem, cum dicitur: et iratus rex vocavit sacerdotes, volens ab eis inquirere veritatem, quia illa quae ad cultum Dei sui magnifice expendebat, intelligebat aliter esse consumpta, secundum sententiam Danielis. Secundo mortis comminationem, cum dicitur: nisi dixeritis mihi: contra inquirens, an dictum Danielis esset verum vel falsum; et ideo ait: nisi dixeritis etc., si non ostenderitis, quis comedat impensas appositas Beli, peribitis vos: si autem ostenderitis, peribit Daniel ut blasphemus. Tertio sententiae approbationem, cum dicitur: et dixit Daniel, fiat juxta verbum tuum: certus enim de veritate, et securus de Dei potestate, acceptat sententiam, offerens se morti pro fide veri Dei. Erant autem sacerdotes Belis septuaginta, poterant ergo esse, cum totidem uxoribus pueris et famulis, quadringentae circiter personae, ac per hoc bene poterant supradicta apposita omnia devorare. Et venit rex cum Daniele in templum Belis, ut scilicet probaret, quod dixerat Daniel. Quarto sacerdotum Belis deceptionem, cum dicitur: ecce nos egrediemur foras, et tu rex appone escas: quasi dicant: appone consueta, et vinum misce, idest propina juxta morem terrae. Et postea claude ostium, et signa annulo tuo, quia antiquitus solebant uti annulis pro sigillis: et nisi mane fuerint comesta omnia, moriamur. Fallaciter enim arguunt ex duabus fallaciis: non enim sequitur, quod si fuerint comesta, ab alio nequiverunt comedi; neque sequitur, si per portam templi non ingrediebantur, quod alio modo intrare non possent. Quas duas fallacias notat Scriptura, ubi dicit, contemnebant autem. Et sic terminatur pars, in qua tangitur disquisitio defensati; et sequitur pars, in qua ponitur disquisiti deprehensio, cum dicitur: factum est igitur, postquam egressi sunt. Ubi tanguntur quatuor. Primo Danielis astutia, cum dicitur: factum est autem, postquam egressi sunt, rex posuit cibos ante Bel, antequam scilicet Daniel cribraret cineres in pavimento: et in hoc fuerunt decepti, et finali morti ex dictis suis conclusi. Et cribravit per totum templum coram rege, ut scilicet videret nulla tunc ibi esse vestigia, sicut postea. Et egressi sunt, scilicet Daniel et rex, clauserunt ostium, sicut fuerat dictum. Secundo sacerdotum malitia, cum dicitur: sacerdotes autem ingressi sunt nocte etc., qui fecerant sibi vias subterraneas sub mensa Belis, per quas ingressi omnia devorabant. Tertio regis diligentia, cum dicitur: surrexit autem rex summo diluculo, quia ex vehementi diligentia, quam habebat, somnus recesserat ab eo. Et ait, salvane signacula Daniel? Petit, ne postea se excuset per signa, quod fuerint mutata. Et intuitus rex mensam, supple vacuam, ante scilicet videns quam pavimentum, exclamavit, volens currere ad adorandum Bel quasi Deum, voce magna, magnus est Bel, et non est apud te dolus quisquam: quasi diceret: sicut credebam te comedere apposita, ita per indicia certa nunc comprobavi. Quarto Danielis fiducia, cum dicitur: et risit Daniel, ut supra, non contemnendo regem, et tenuit regem, ut scilicet postquam intrasset, cerneret pavimenti vestigia, et ait: ecce pavimentum, animadverte cujus vestigia sunt haec: quasi diceret: quorum sunt haec vestigia, ipsi comedunt apposita. Et dixit rex, video vestigia virorum etc., idest agnosco viros et mulieres intrasse, et comedisse: agnovit enim distincte, et per figuras calceamentorum diversas, juxta consuetudinem. Et sic terminatur pars, in qua tangitur disquisiti deprehensio; et sequitur pars, in qua tangitur deprehensorum punitio, cum dicitur: tunc apprehendit rex sacerdotes. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo veritatis extorsionem, cum dicitur: tunc rex etc., cogit enim eos dicere veritatem, quia ex pavimenti conjectura potest veritas extorqueri, et ostenderunt ei, coacti, ostiuncula, per quae ingrediebantur, confitentes se omnia comedisse. Secundo reorum damnationem, cum dicitur: occidit ergo rex illos, quasi diceret deceptores in fide: unde qui decipiunt in fide, capitali sententia sunt plectendi. Tertio idoli traditionem, cum dicitur: et tradidit Bel in potestatem Danielis, approbans dictum Danielis, et cognoscens, quod non esset Deus vivens. Quarto ipsius Belis et templi subversionem, cum dicitur: qui subvertit, quasi habitaculum Daemonis. Et sic terminatur pars in qua tangitur Danielis audacia in destructione idoli devorantis. Et sic sequitur pars in qua tangitur ejusdem audacia in extinctione draconis venenantis, cum dicitur: et erat draco magnus in loco illo. Ubi Scriptura tangit quatuor. Primo ex parte regis erroris affectionem, cum dicitur: et erat draco in loco, latens scilicet in fovea non in templo; et colebant eum Babylonii. Modus colendi erat, secundum Magistrum historiarum, quod habebant vasa facta de corio vitulino plena aqua, quae sacerdotes illius templi virgis percutiebant, ut facerent sonitum terribilem quasi tonitruum, ad quem excitatus draco, quandoque emittebat fumum, quandoque ignem, quandoque visibiliter apparebat; et ideo aliquid divinum esse credebant, ait Magister idem. Et dixit rex Danieli: ecce nunc non potes dicere, quod iste non sit Deus vivens. Redit ad primum actum, quod Daniel dixerat, Bel non esse Deum, quia non erat vivens; et ideo, hic Deus vivens, quia visibiliter movebatur. Secundo ex parte Danielis erroris ostensionem, cum dicitur: dixitque Daniel regi; dominum Deum meum adoro, iste autem non est Deus vivens; quia licet sit vivens, non tamen vita immortali. Quod offert se probaturum, cum tertio tangit Scriptura erroris apparitionem, cum dicitur: tu autem rex, da mihi potestatem et occidam illum absque gladio et fuste, ut non per violentiam, sed per corruptionem interiorem moriatur. Quarto erroris ambitionem, cum dicitur: et ait rex, do tibi. Tulit ergo Daniel, picem cum adipe, idest pinguedine seu saevo calore stomacali dissolutis, et tamen indigestibilibus, ut simul cum pilis suffocaretur. Dedit, ergo ista Daniel, in os draconis et disruptus est, idest suffocatus crepuit, quia per massas masticatas et agglutinatas constricti sunt dentes et anhelitus interclusus, ita quod non potuit respirare, et ita crepuit, quia magnos flatos draco emittit. Et dixit Daniel: ecce quem colebatis serpentem, scilicet venenatum, mortalem et corruptibilem. Et in hoc consistit prima pars principalis totius capituli, in qua commendatur audacia Danielis ad aggrediendum. Sequitur secunda pars principalis, in qua commendatur Daniel a tolerantia ad sustinendum adversa, cum dicitur: cum autem audivissent Babylonii. Circa quam tangit Scriptura duo. Primo poenae inflictionem seu crudelem damnationem, in principio. Secundo poenae celebrem liberationem infra, erat Habacuc propheta in Judea. Quantum ad primam partem, notat Scriptura quatuor. Primo populi commotionem, cum dicitur: quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer, concepta enim primo indignatione in destructione Belis versi sunt in commotionem adversus regem, quia motus populi non sequitur rationem, sed motum. Et dixerunt, Judaeus factus est rex. Titulum apostasiae ipsi imponere conantur, quod probant ex his quae sequuntur, Bel destruxit, quasi propter zelum legis Judaeorum cultum nostrum abnegavit, quod patet, quia deos nostros destruxit, et sacerdotes occidit. Hoc autem dicebant intra se, ut populum contra regem incitarent. Quia tamen sciebant, Danielem causam fuisse, addunt, trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te et cetera. In quo Scriptura tangit secundo populi seditionem, quia vel ipse morietur, ut blasphemus, vel tu cum familia tua, ut haereticus. Tertio Danielis traditionem, cum dicitur: vidit ergo rex, quod irruerent in eum etc. compulsus eum tradidit, ut seditionem populus non faceret, timore humano motus. Quarto Danielis punitionem, cum dicitur: qui miserunt eum in lacum leonum etc. ubi, supra cap. 6, missus fuerat etiam, sed non steterat per sex dies: porro in lacu erant septem leones, et eis quotidie dabantur duo corpora, damnatorum supple, et duae oves, et tunc non data sunt eis. Malignitas non satiatur in poena, quia nihil ei satis est, dum superest vita: non sufficit eum exponere leonibus, nisi exponeretur tamdiu famescentibus. Et sic terminatur pars in qua tangit Scriptura Danielis crudelem afflictionem. Et sequitur pars in qua tangit ipsius celebrem liberationem, cum dicitur: erat autem Habacuc, ubi Scriptura tangit duo. Primo Danielis liberationem a poena famis, in principio. Secundo ipsius liberationem a poena mortis, infra, cum dicitur: venit ergo rex die septima. Circa primum tanguntur sex. Primo prophetica solicitudo, cum dicitur: erat autem Habacuc propheta in Judaea et ipse coxerat, quia enim pro justitia patiebatur poenam famis; ideo a justo propheta licet ignoranter ei cibus paratur, et intriverat panes in alveolo, alvus venter est, ciborumque receptaculum, inde dictus alveolus ad parvum vehiculum ciborum secundum Papiam: et ibat in campum: quia etsi propheta, tamen incola activus simul et contemplativus: an autem fuerit Habacuc de duodecim prophetis unus, dubitant aliqui, Magister tamen historiarum non videtur dubitare. Secundo tangitur jussio angelica, cum dicitur: dixitque Angelus ad Habacuc: fer prandium, quod habes. Consensum prophetae exigit, ut mereatur. Tertio prophetica necessitudo, cum dicitur: domine, Babylonem non vidi: affectus enim habet propinquitatem, sed quia in terra non fuit, ait: Babylonem non vidi et lacum nescio: non excusando se ex voluntate, sed potius ex moestitia, quia propriis viribus non se existimat posse complere angelicam jussionem. Quarto angelica fortitudo, cum dicitur: et apprehendit eum Angelus domini et portavit et cetera. Et portavit eum in impetu, idest in virtute veloci ad agendum tempore brevi. Quinto Danielis sanctitudo cum dicitur: Daniel serve Dei et cetera. Cum reverentia loquitur, propter Deum afflicto. Et ait Daniel: recordatus es mei Deus et non dereliquisti diligentes te. Prius gratias agit, deinde refectionem accipit, ut sequitur, surgensque Daniel comedit. Sexto angelica vicissitudo, cum dicitur: porro Angelus Dei restituit Habacuc: dixerat autem domesticis suis, ibo ad terram longinquam et cito redibo; si tardavero post dies aliquot, facite cibum messoribus, secundum Magistrum historiarum. Et sic terminatur pars, in qua Scriptura tangit liberationem Danielis a poena famis. Et sequitur pars in qua ponit ipsius liberationem a poena mortis, cum dicitur: venit ergo rex septimo die: ubi Scriptura tangit primo regis circa Danielem compassionis affectum, cum dicitur: venit ergo rex septima die, ut lugeret Danielem, etsi gentilis, tamen compatiens innocenti. Venit autem ad lacum, ubi scilicet inclusus erat Daniel cum leonibus, et introspexit, ut scilicet videret, an ipsum leones lacerassent. Secundo circa ipsius liberationem, devotionis conatum, cum dicitur: exclamavit voce magna etc. videns enim eum vivum in medio leonum sedentem quasi in medio hominum, gavisus, prorupit in laudem Dei, dicens: magnus es domine Deus Danielis, quia tu solus potes liberare. Tertio circa ejus persecutores damnationis effectum, cum dicitur: porro illos qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum: extracto scilicet Daniele, secundum legem talionis, accusatores ejus posuit in loco ejus, qui coram Daniele statim in momento sunt devorati. Quarto regis ad laudem omnipotentis decretum, cum dicit: paveant habitantes terram universam Deum Danielis, quia ipse est salvator faciens signa etc., quorum verborum interpretatio patet ex declaratis in 6 cap. Argumenta literalia sunt duo. Primum est, quod in nullo casu nulloque praetextu est simulanda falsa religio, sicut hic Daniel fecit, qui nec ut morem gereret regi, ejusque amicitiam conservaret, nec ut pericula, quibus se exponebat vitaret, voluit etiam apparenter idolum adorare; quinimo taliter se gessit, ut patenter fugiens idolatriam, ansam acciperet rex illum interrogandi, et inde Daniel occasionem veritatem detegendi. In quo docemur in causa fidei nullo modo esse succumbendum, quinimo procedendum intrepide, omnibusque mundanis postpositis strenue dimicandum. Secundum argumentum est, quam parum vulgaris populus ducatur ratione et plurimum passione obducatur, et exinde quam ingratus ac perversus et effrenis fiat, quamque periculosum sit cum communi plebe negotium habere. Cum enim Babylonicus populus gratias agere Danieli debuerit, eo quod a venenata illa bestia eos liberaverat, falsumque cultum illos vitare docuerat, omnino mente obcaecati irati fuerunt contra ipsum, quia fecerat, et contra regem indignati, quia ad id faciendum facultatem dederat; contra illum mortem procurarunt, et contra hunc rebellantes tumultum excitarunt. Sententiae dubiae sunt tres. Prima est, utrum haec sit eadem missio Danielis in lacum leonum, cum illa de qua fuit facta mentio cap. 6. Dicendum, quod non: tum quia alia de causa fuit modo missus in lacum, quam tunc, sicut patet per textum; tum etiam quia in prima missione non fuit ibi per sex dies. Secunda dubitatio est, an Babylonii putaverint, quod Bel comederit illa quae illi apponebantur: non enim est credibile, quod adeo desiperent rex et populus, ut existimarent statuam comedere. Dicendum primo, quod existimabant illud, quod repraesentabatur per statuam, esse quid vivens et comedere. Vel dicendum secundo, et melius, quod populus ille existimabat, statuam illam vivere: et quia tanta videbatur quotidie comedere et vorare, putabant esse aliquid divinum: consuetudo enim fuit gentilium illud, quod supra communem modum apparebat, Deum reputare. Tertia dubitatio, quomodo sit possibile populum Babylonicum coluisse bestiam adeo horribilem et venenosam, qualis est draco: non enim videtur credibile, quod tanta caligine populus ille involutus fuerit. Dicendum, quod sine dubio aliquid divinum in dracone inveniri sibi persuasum habebant. Sententiae morales sunt quatuor. Prima est de idolo, quod populus Babylonicus colebat, per quod quia ut verus Deus a Babyloniis colebatur et adorabatur, eo quod multa extra consuetum modum comedere videbatur, designatur gula et luxuria; nam haec duo sibi plerumque conjunguntur. Dicit enim Hieronymus: venter et genitalia sunt membra propinqua, et ex vicinitate membrorum indicatur vicinitas et concomitantia vitiorum; ita quod plerique gulosi etiam luxuriosi seu venerii sint. Idolum igitur Bel coli dicitur a gulosis et luxuriosis, sicut de iis dicit apostolus Philip. 3: quorum Deus venter est; et gloria in confusione illorum, qui terrena sapiunt; et Psalmista dicit: sit mensa eorum in laqueum; et alibi scriptum est: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. De cultu vero istius Dei sic ait Bernardus: Deo ventri templum est coquina, altare, mensa: ministri coquinarii, immolatae pecudes, coctae carnes; fumus incensorum, odor saporum: et sicut cultores Belis per Danielem deprehensi fuerunt, sic ventris et Veneris cultores per Dei judicium igne aeterno torquebuntur. Secunda moralitas est de dracone qui absconditus erat in lacu; per quem designantur homines nequam et fraudulenti. Sicut enim draco in lacu latitabat, sic in eorum cordibus nequitia et fraudulentia est abscondita, quam non ostendunt nisi excitati data occasione ad malitiam exercendam juxta, illud: tange montes et fumigabunt. Dicit enim Augustinus: leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur, ubi malitia et fraus occulta insinuatur; et ideo draconem colunt illi, qui veritatem fraude et nequitia evertere aut obnubilare saltem nituntur: tales sunt detractores, advocati, adulatores, procuratores et judices perversi: et sicut industria Danielis draco ille necatus est, sic Dei justo judicio malitia et fraus praedictorum aeterno supplicio condemnabitur. Tertia moralitas est de Daniele orante et dicente: recordatus es mei Deus, et non dereliquisti quaerentes te: et designat quemlibet virum devotum qui in persona totius generis humani incarnationis divinae beneficium recognoscere desiderat: nam sicut Daniel post liberationem suam a lacu leonum Deum deprecatus est, sic vir devotus post liberationem ab aeterna morte per incarnationem divinam dicere potest. Recordatus es mei domine et cetera. Quarta moralitas est de Habacuc qui interpretatur fortis luctator, per quem designatur homo prudens ad interpretandum: quia quemadmodum Habacuc Danielem consolatus est qui injuste a Babyloniis in lacum leonum missus fuerat, sic homo sapiens consolabitur omnes injuste patientes, viduas et pupillos. Sicut autem Habacuc sine mora ab Angelo restitutus est ad locum suum: ita omnis defensor justitiae et viduarum atque pupillorum consolator per Angelos Dei ad locum sibi paratum in caelis deferetur. Et sic hujus praesentis tractatus in Danielem sit finis ad laudem omnipotentis Dei, et intemeratae ejus matris, totiusque curiae caelestis.