|
Anno tertio regni Joakim et cetera. Iste liber qui Daniel dicitur,
dividitur in tres partes; scilicet in partem proemialem, in qua
ostenditur Danieli collata sapientia, primo capitulo; partem
principalem, in qua ostenditur regni Christi ad regnum Christi
praeeminentia, a secundo capitulo usque ad decimumtertium; partem
incidentalem, in qua ponitur Susannae Beli et draconis historia,
capitulo decimotertio, erat enim in Babylone. Prima igitur pars
habet quatuor partes, seu quatuor conditiones, quas habuit Daniel,
cui fuit divinitus collata sapientia; habuit enim servilitatem in
statu, quod ostenditur in principio, celebritatem in ortu, ibi:
fuerunt ergo inter eos de filiis Juda; sobrietatem in victu, ibi:
posuit ergo Daniel in corde suo; subtilitatem in sensu, ibi: pueris
autem his dedit Deus scientiam. Quantum ad primam partem, nota
quadruplicem causam servilitatis. Prima fuit regis Hierosolymorum
transgressio, quae tangitur in principio. Secunda regis Babyloniae
ambitio, ibi: venit Nabuchodonosor. Tertia Dei universorum
permissio, ibi: et tradidit dominus. Quarta thesauri ac vasorum
sublatio, ibi: et partem vasorum. Quantum ad primam partem, nota
motivum invasionis terrae Judaeorum, in principio; motivum electionis
dictorum quatuor puerorum, ibi: et ait rex Asphenez; mandatum
instructionis jam electorum, ibi: et qui possent stare; mandatum
ministrationis ad modum seu ritum Chaldaeorum, ibi: et constituit eis
rex annonam. Quoad primum nota, quod motivum invasionis terrae
Judaeorum fuit regis Hierosolymorum transgressio, quae tangitur in
principio; regis Babyloniorum ambitio, ibi, venit Nabuchodonosor.
Dei universorum permissio, ibi: et tradidit dominus in manu ejus
Joakim thesauri ac vasorum sublatio, ibi, et partem vasorum domus
Dei. Primum (dico) motivum, quare rex Babylonis invasit regnum
Judaeorum fuit regis Jerosolymorum transgressio, seu rebellio: ideo
dicitur, quod anno tertio regni Joakim regis Judaeorum. Iste est
Joakim Josiae filius, de quo 4 Reg. 23 legitur, quod Pharao
Necao rex Aegyptiorum, postquam occidit patrem suum Josiam, amoto
fratre ipsius Joakim, quem populus Juda constituerat regem loco
patris sui Josiae, qui Joachaz minor erat aetate ipso Joakim duobus
annis, quia Joachaz erat tantum viginti trium annorum, et ideo,
amoto scilicet Joachaz, constituit regem Joakim, et condemnavit
terram in centum talentis argenti et uno auri, ut dicitur 2 Paralip.
36. Joakim tamen primo nominatus est Eliakim; sed rex Aegypti
vertit nomen ipsius in Joakim, in signum servitutis et subjectionis,
ut dicitur ibidem. Hic autem fecit malum coram domino, ut dicitur 4
Reg. 23, et 2 Paralip. 36; et ideo, traditus est in manus
regis Babylonis, juxta vaticinium Jeremiae prophetae. Intelligendum
tamen, quod non est traditus in manus ipsius anno tertio, quo regnare
coepit, quia regnavit annis undecim, secundum historiam praedictorum
librorum; sed tertio anno, quo tributarius factus fuerat praedicti
regis Babylonis; anno enim octavo factus est ei tributarius, et anno
undecimo ab ipso recessit: ab octavo autem usque ad undecimum sunt
tres: unde dicitur 4 Reg. 34: in diebus illis ascendit
Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus
annis, et rursum rebellavit contra eum. Hoc autem fecit, audito,
quod rex Aegypti quem prius Nabuchodonosor debellaverat, jam adversus
Nabuchodonosor rebellaret. Rex autem Babylonis intravit sub jure
foederis Jerusalem et despoliatus est eam, et regem Joakim captivum
duxit: unde 4 Reg. 24 vocantur latrunculi Chaldaeorum et
latrunculi Syriae et cetera. Secundum fuit regis Babyloniorum seu
Chaldaeorum ambitio: et ideo venit Nabuchodonosor. Tertium fuit
Dei universorum permissio, ibi: et tradidit dominus in manus ejus
Joakim hoc autem permisit dominus, ut traderetur in manus regis
Babylonis, quia non acquievit verbis Jeremiae prophetae 36 cap.
cum tamen acquierint Rechabitae verbis Jonada de non bibendo vino
usque in aeternum: propter quod dixit dominus contra Joakim regem
Juda, Jeremiae 36: non erit ex eo qui sedeat super solium David,
et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem;
quod impletum est, cum a Nabuchodonosor est obsessa Jerusalem.
Quartum fuit thesauri ac vasorum sublatio: et ideo dicitur: et partem
vasorum domus Dei. Ista est pars eorum vasorum, quae non
asportaverat secum in prima obsidione, anno scilicet octavo regis
Joakim, et quarto anno regni sui: nam anno octavo regis Joakim
ascendit Nabuchodonosor, et fecit eum sibi tributarium, et duxit
captivos Danielem et socios ejus, et partem vasorum transtulit, et
posuit ea in templo suo, sicut dicitur 2 Paralip. 36. Undecimo
autem anno regni sui rebellavit; et tunc Nabuchodonosor sustulit
reliquam partem vasorum, de quibus nunc dicitur. Habes igitur quod
fuerit motivum invasionis regni Judaeorum, a rege Chaldaeorum: quia
regis Judaeorum transgressio et rebellio; regis Chaldaeorum ambitio;
Dei universorum permissio; thesauri et vasorum sublatio. Quantum ad
secundum, scilicet motivum electionis quatuor puerorum, fuit quaedam
scilicet nobilitas generis, ibi: et ait rex Asphenez praeposito
eunuchorum: venustas corporis, ibi: in quibus nulla esset macula,
decoros forma, docilitas mentis, ibi: eruditos omni sapientia,
cautos scientia etc.: firmitas corporis, ibi: et qui possent stare,
peritia sermonis, ibi: ut doceret eos literas, et linguam
Chaldaeorum. Quia fuit quintuplex, scilicet generis nobilitas, et
ideo ait rex Asphenez ut introduceret de filiis Israel, et de semine
regio, et tyrannorum pueros: venustas corporis seu formositas, et
ideo in quibus nulla esset macula, decoros forma: mentis et cordis
docilitas, et ideo eruditos omni sapientia, cautos scientia etc.:
firmitas corporis et membrorum, et ideo qui possent stare in palatio
regis: peritia sermonis, et ideo ut doceret eos literas et linguam
Chaldaeorum; ista enim praecipue requirunt reges, et requirere
antiquitus solebant, praecipue scilicet dignitatem generis; et ideo de
genere et semine regio seu tyrannorum eos eligi praecepit; reges enim
olim, quia plures habebant uxores, ministros earum castrari
faciebant, ut omnis suspitio adulterii tolleretur, et ut mulieres
nobiles vilitatem sibi ministrantium non fastidirent, vel ruditatem
morum ipsorum corporumque foeditatem, et mentium ruditatem non
abhorrerent, eligebantur juvenes inclyti, morigerati, formosi, et
eruditi seu industrii, ad quos regendos eligebatur unus peritus, qui
super hos esset doctus, ad eorum ministerium, qui eis cibos
ministraret, et eorum ruditatem informaret, qualis erat Asphenez
praepositus eunuchorum. Quantum ad mandatum instructionis jam
electorum, nota, quia ad hoc, quod quis regibus gratiose valeat
ministrare, exigitur virtus corpulentiae: et ideo dicitur qui possent
stare; habitus scientiae, et ideo eruditos omni sapientia; actus
eloquentiae, et ideo et linguam Chaldaeorum, ut tam sapientiam, quam
scientiam, qua instituti erant, lingua Chaldaica possent exprimere.
Talis fuit David, de quo dicitur 1 Reg. 16, quod venit ad
Saul, et stetit coram eo, de quo dictum fuit ei eodem cap.: vidi
filium Isaiae Bethlehemitem bene psallere scientem, ecce habitus
scientiae, et fortissimum robore, ecce virtus corpulentiae; et
prudentem verbis, ecce actus eloquentiae. Et ideo dicitur ibidem,
misit Saul ad Isai dicens, stet David in conspectu meo, invenit
enim gratiam in oculis meis. Quantum ad mandatum ministrationis
secundum ritum Chaldaeorum, nota ea quae faciunt ad ministrationis
solemnitatem: quae sunt regis institutio, et ideo constituit eis rex
annonam, quia non alius nisi rex eis victum instituit, ut major cura
de eis haberetur; ciborum taxatio, et ideo de cibis suis, scilicet ne
nobilitas naturae ipsorum cibis vilioribus corrumperetur, vel ingenii
ipsorum subtilitas hebetaretur; temporum dilatio, et ideo sic enutriti
tribus annis, non enim per parva temporum curricula potest acquiri
magna scientia seu industria; et ideo ut melius instruerentur, eis
annorum trium spatium assignatur. Quantum ad totam nostram lectionem,
nota quatuor moralizationes, a sensu literali proposito elicitas.
Prima est, quantum ad primam partem, in qua ostenditur regis
Judaeorum a rege Chaldaeorum invasio; tunc enim regnum Judaeorum,
hoc est anima, quae regnum est omnium virtutum dominum laudantium et
confitentium, a rege Chaldaeorum, seu Babylonis, idest confusionis
seu ambitionis, obsidetur, cum rex Joakim, qui interpretatur Dei
exaltatio, hoc est voluntas, super omnes potentias animae depravatur;
depravatur autem per hunc modum, quia primo praetenditur regalis
religio per Joakim regem Judaeorum, sed tamen legi divinae
regulariter non subjicitur, sicut nec Joakim, qui verba Jeremiae
audire contempsit; confestim subsequitur mundialis ambitio, et sic
venit Nabuchodonosor, et obsidet regnum Juda, indeque sequitur
direptio omnium virtutum; hinc foetores vitiorum asportantur, et ita,
ut hypocrita, apparens religiosus fit primo ambitiosus, ad laudes
humanas aspirando, sed confestim ex hoc fit Deo odiosus, ipsius
gratiam contemnendo, et per consequens, totus calamitosus, nullam
virtutem penitus retinendo. Secunda moralitas est, quantum ad
secundam partem capituli, in qua ostenditur quatuor puerorum electio;
tunc eligitur quis ad ministrandum regi magno ab Asphenez, quod
interpretatur securitas gratiae, cum invenitur in ipso dignitas
praelationis, quantum ad perfectionem; puritas intentionis, quantum
ad professionem; honestas religionis, quantum ad correctionem;
claritas inspectionis, quantum ad institutionem; et cum quis habet
ista, securus potest esse de electione divina. Cum enim quis habet
dignitatem praelationis, quantum ad perfectionem in qua dignus est, ut
aliis praeferatur, ac si esset de semine regio, de numero eorum qui
vestiti erant cultu regio, 2 Reg. 22, et iterum habet puritatem
intentionis, quantum ad professionem, ut sit absque omni macula et
omni vitio, sicut quos elegerunt 1 Machab. 4, elegit enim
sacerdotes sine macula; et iterum habet honestatem religionis, quantum
ad correctionem, ut sit in ipso correctionis informatio et decoratio,
sicut in illo qui est speciosus forma prae filiis hominum, et sicut in
Davide correctore vitiorum, qui fuit pulcher aspectu, et decora facie
1 Reg. 16: et iterum habet claritatem inspectionis, quantum ad
instructionem, ut vere sit in ipso sapientiae eruditio, quantum ad
virtutem naturalem, ut sic sit vere sapiens, qui plebem suam erudit
Eccles. 37: sit etiam in ipso scientiae discretio, quantum ad
rationalem, ut discernere valeat inter verum et falsum, quia correctio
requirit scientiam, ut dicitur Prov. 26: sit etiam in ipso
disciplinae informatio, quoad moralem, ut bonum eligat, et malum
fugiat, dicens: disciplina tua correxit me in finem, et disciplina
tua ipsa me docebit: tunc vere securus est sub Asphenez, idest sub
gratiae protectione. Tertia moralitas est, quoad tertiam partem, in
qua praecipitur electorum institutio; tunc autem quilibet bene
instituitur, cum habet studii assiduitatem et perseverantiam, in qua
sit assiduus in studio, et est quasi regis palatium, hoc est palatium
quod studiosus Salomon Paralip. 3, aedificare sibi decrevit; habet
etiam disciplinae humilitatem et obedientiae, ut semper sit obediens
suo magistro, ut sic possit eum docere diligenter, et semper clamet
cum Psalmista, Psal. 118, bonitatem et disciplinam et scientiam
doce me, quia mandatis tuis credidi; habet etiam eloquii suavitatem in
qua sit suavis et parcus in verbo; talis enim habet linguam
Chaldaicam, hoc est ferocem et extraneam quae parum loquitur, talis
est enim lingua sapientium quae ornat scientiam Proverb. 15.
Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda et cetera. Haec est secunda
pars principalis hujus capituli: in qua tangitur celebritas puerorum
electorum in ortu; et sequitur tertia pars in qua tangitur sobrietas in
victu, quae ambo pertinent ad praesentem lectionem. In prima parte
tanguntur quatuor ostendentia celebritatem ortus, quorum duo conveniunt
omnibus quatuor in generali: quae sunt sublimitas generis in
principio, fuerunt ergo inter eos de filiis Juda; genus enim Judae
fuit nobilissimum, cui promissum est sceptrum regni et expectatio
totius generis humani. Juda (inquit Jacob patriarcha) te laudabunt
fratres tui: et sequitur: non auferetur sceptrum de Juda et dux de
femore, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio
gentium, Genes. 49. Celebritas nominis, quia imposuit princeps
eunuchorum ipsis nomina, Danieli Balthasar; ad judicium enim majoris
nobilitatis mutata sunt eis nobilitantia nomina quae solum Chaldaeorum
nobilibus debebantur seu congruebant; Daniel enim dictus est
Balthasar, quod interpretatur capillus capitis, quia sicut capillus
fluit ex capite, sic ipse de genere regio, quod caput sui regni est,
fluxit. Quod autem nobilibus hoc nomen quadret, ibidem cap. 5
habetur, Balthasar rex fecit grande convivium. Ananias autem dictus
est Sidrach, quod interpretatur decor meus seu decus meum; quia tales
in quibus decorus est aspectus digni sunt regis palatio, unde de
Davide legitur 1 Reg. 16, quod erat pulcher aspectu, decoraque
facie, qui Sauli regi assistebat. Misael autem dictus est Misach,
quod interpretatur risus seu gaudium, quia jucundos ministros requirit
regalis aspectus: hic est risus quo risit Sara nato Isaac, a quo
descendit Misach, tam natione quam nominatione, Genes. 21
dicens, risum fecit mihi dominus et quicumque audierit corridebit
mihi. Azarias autem dictus est Abdenago, quod interpretatur auxilium
domini, quia tales eum quibus est auxilium Dei, sunt digni regna
gubernare, ut possint dicere, auxilium meum a domino qui fecit caelum
et terram, Psalm. 120, uti et David, cum quo auxilium Dei
fuit. Et sic patet, quod mutatio nominum istorum ostendit eorum
celebritatem in ortu; quia nomen eorum vivit a generatione in
generationem, Eccles. 44: ista duo dicta sunt communia omnibus
quatuor: duo sequentia sunt propria Danieli: alterum est comitatus
virtutis, quia habuit socios virtuosos, ut praedictum est, scilicet
Ananiam, Misael et Azariam; talis enim comitatus decebat Danielem
qui interpretatur Dei judicium, in quo prudentia. Ipse enim judicium
fecit de senibus qui accusaverant Susannam cap. 13 dicens:
revertimini ad judicium; scilicet Ananiam, in quo scientia, quod
interpretatur donum gratiae domini, quia solus dono gratiae Dei
habuit, quod verum judicium proferret, quia Danieli dedit gratiam et
misericordiam Deus in eodem capite. Misaelem, quod interpretatur
populus Dei, in quo justitia, quia judicium debet concomitari
justitia, quia justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Psalmista
Psalm. 88. Azariam, quod interpretatur Dei auxilium, in quo
constantia, quia scriptum est, noli quaerere fieri judex, nisi valens
virtute erumpere iniquitates, Eccles. 6: et sic patet, quoad
celebritatem ortus Danielis, quod interpretatur judicium in quo
prudentia, quia prudentia dat vocem, secundum illud Proverb. 8: in
viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii. Ostenditur
comitatus virtutis continentiae designatae per Ananiam, quod
interpretatur donum gratiae, quia continentia donum Dei est,
sapientiae 8: et ut scivi, quod aliter non possum esse continens nisi
Deus det. Comitatus virtutis justitiae designatur per Misaelem,
quod interpretatur auxilium domini, quia absque auxilio domini nemo
potest esse constans, quia nemo auxiliatur ei, Daniel. 11.
Alterum, quod Danieli proprie convenit, est gradus nobilitatis seu
dignitatis, quia Danieli imposuit nomen Balthasar quod est nomen
regium, sicut patet infra 5 cap. Et sequitur tertia pars principalis
hujus capituli, cum dicitur, proposuit autem Daniel in corde suo, in
qua notatur sobrietas in victu: et illa signatur per quatuor: quia
primo ostenditur habuisse Danielem constantiam in proposito cordis seu
mente, in principio, proposuit ergo Daniel, hoc est firmiter et
constanter statuit, ne transgrederetur patrum mandatum, sicut etiam
Rechabitae non bibebant vinum, quia fuerat eis a Jonadab filio
Rechab patre eorum imperatum, Jeremiae 35: vel forte alimentum et
vinum erat idolis immolatum, quia scriptum est Ezech. 20: in
idolis Aegypti nolite pollui. Secundo instantiam in sermone
verborum, ibi, et rogavit eunuchorum praepositum. Tertio
confidentiam in facto, ibi, tenta nos, obsecro, diebus decem vel ibi
ante, et dixit Daniel ad Malasar. Quarto evidentiam in signo, post
dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores.
Quantum ad primam partem, scilicet constantiam quam habuit in corde,
nota quod duo impediunt parcitatem seu temperantiam: scilicet opulentia
ferculorum et abundantia seu inundantia poculorum: et ideo proposuit ne
pollueretur de mensa regis contra ferculorum opulentiam. Consueverunt
enim in mensa regum fercula in magna opulentia ministrari: quibus
imprecatur propheta dicens, Psalm. 68: fiat mensa eorum coram
ipsis in laqueum. Item quod non pollueretur de vino potus ejus,
contra poculorum affluentiam, quia luxuriosa res est vinum et
tumultuosa ebrietas, quicumque his delectatur non erit sapiens,
Proverb. 20. Quantum ad instantiam, quam habuit in sermone, nota
primo Danielis petitionem, ibi, et rogavit; secundo principis
responsionem, ibi, et ait princeps: Danielis petitio procedebat ex
amore religionis, quod patet, quia vitabat transgressionem, et ideo
rogabat eunuchorum praepositum ne contaminaretur, hoc est, ne
dehonestaretur, ne corrumperetur, ne diceretur de numero eorum,
contra quos loquitur, contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt,
Psalm. 54: quia habebat perfectionem. Quia dedit illi Deus
gratiam et misericordiam ita ut posset dicere cum apostolo, gratia Dei
sum id quod sum et gratia Dei in me vacua non fuit, 1 Corinth.
15. Responsio tamen principis procedebat ex timore damnationis:
quod patet quia allegat regis institutionem dicens: timeo enim dominum
meum regem qui constituit vobis cibum, de hoc supra eodem capitulo.
Et constituit eis rex annonam; formidat condemnationem, et ideo
infert condemnabitis caput meum regi, et sic os meum condemnabit me,
Job 9: quantum ad confidentiam quam habuit de facto, notandum quod
primo supplicat humiliter, tenta, inquit, nos obsecro servos tuos.
Ecce magna humilitas, quia de semine regio erat, ut dicitur supra
eodem capitulo; et tamen ut servus servum principis eunuchorum implorat
humiliter, recolens illud threnorum cap. 5: servi dominati sunt
nostri. Tenax vero propositi, cupidus quod perficeret, quod a majore
magistratu obtinere non poterat, a minori impetrare contendit, tenta
nos, inquit, servos tuos. Non temeritati hoc ascribendum est, sed
fidei et credulitati, quod esu cibi vilioris, non tantum corpulentiam
pollicetur, sed etiam tempus statuere fatetur diebus, inquit, decem
postulat viriliter dentur, inquit, legumina ad vescendum et aqua ad
bibendum: ecce virtus mirabilis omnem cibum eorum sibi amoveri, pro
pulmento legumina, et pro vino postulat aquam sibi dari, dicens:
dentur nobis legumina ad vescendum; nam qui vescebantur voluptuose
interierunt in viis, threnorum 4. Tunc quarto implorat hilariter
contemplare, inquit, vultus nostros. Ecce quod ante blanditiis cum
humilitate, nunc vero serenitate persuadere tentat; quasi diceret:
vultus nostri non apparebunt macilentiores vultibus aliorum vescentium
cibo regio, de quo supra eodem capitulo timuit princeps eunuchorum,
dicens: timeo ego dominum meum regem, qui si viderit vultus vestros
macilentiores prae ceteris et cetera. Contemplare ergo vultus nostros
quia vere apparebunt meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui
vescuntur cibo regio, sicut infra dicitur, eodem capitulo. Attentat
opus et ita invenit finaliter: qui audito sermone hujuscemodi tentavit
eos diebus decem, audita enim ista Malasar humili imploratione vili
postulatione, hilari supplicatione, confestim aggreditur probationem
et tentavit eos juxta eorum petitionem diebus decem: sed Deus fecit
cum tentatione proventum 1 Corinth. 10, quia potens est, et eis
qui tentantur auxiliari, ut dicitur Hebraeorum 2. Et ideo sequitur
quarta pars, qua ostenditur evidentia in signo, cum dicitur: post
dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores quantum ad
apparentiam decoris et corpulentiores quantum ad existentiam virtutis et
vigoris. Pueris autem his dedit Deus scientiam. Ista est quarta
pars principalis totius capituli, in qua ostenditur Danielem et ejus
socios habuisse subtilitatem. Pueris autem his hoc habet tres partes
principales, quia primo ostenditur prophetalis instructio; secundo
interseritur eorum regalis praesentatio seu intromissio, ibi,
completis: tertio concluditur eorum finalis terminatio in fine
capituli, fuit autem Daniel. Prima habet quatuor partes. In prima
enim ostendit Scriptura fuisse spiritum prophetiae et intelligentiae in
ipsis, et praecipue in Daniele, quantum ad scientiam humanorum, in
principio. In secunda quantum ad sapientiam divinorum, ibi, in omni
libro et scientia. In tertia, quantum ad intelligentiam occultorum,
ibi, Danieli autem dedit Deus. In quarta, quantum ad eloquentiam
singulorum, ibi, cum eis locutus fuisset rex. Quantum ad primam
partem, nota quod scientia humanorum consistit in discretione
materiali; et quia hi habuerunt summam discretionem ad vitandum
quicquid poterat eos impellere ad transgressionem legis divinae;
praeposuerunt enim luxuriae continentiam, quia constituti sub principe
eunuchorum, ut supra eodem capitulo; gulae abstinentiam, quia
proposuit in corde suo ne pollueretur de mensa regis, nec de vino potus
ejus, ibidem supra: delitiis extollentiae, legis custodiam, supra
eodem capitulo. Rogavit principem eunuchorum ne contaminaretur, dedit
Deus pueris scientiam ut impleretur illud Proverb. 1. Detur
parvulis astutia quantum ad tres, et adolescenti scientia et
intellectus quantum ad Danielem. Haec autem obtinuerunt, quia legis
praeceptum servaverunt, Levitici 10: vinum et omne quod inebriare
potest non bibetis, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et
prophanum. Disciplina vero consistit in promotione boni: et quia ipsi
executi sunt quicquid faciebat ad promotionem boni, tam per orationem
quam per afflictionem, ideo dedit eis Deus disciplinam obtinentes cum
Davide, quod in oratione petebat, dicens, Psalm. 118:
bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis
credidi. Bonitatem quantum ad affectum, disciplinam quantum ad
effectum. Quantum ad secundam partem, nota quod sapientia divinorum
consistit in eruditione puerorum: et quia isti specialiter Daniel
intendebat, ad eruditionem pervenit, sicut patet in prosecutione
somniorum et etiam visione; ideo data est ei sapientia in omni libro
scilicet in Chaldaeorum Scriptura, in qua eorum sapientia
continebatur, ut et lecta intelligerent et intellecta de eorum scientia
eos erudirent, quia libri isti pueris aperti sunt, infra cap. 7:
judicium sedit et libri aperti sunt in degustatione aeternorum. Et
quia Daniel summe affectabat degustare aeterna, eo quod vir
desideriorum erat, infra cap. 10: ideo collata est ei sapientia
divinitus juxta illud, optavi et datus est mihi sensus, et invocavi et
venit in me spiritus sapientiae. Sapient. 7. Quantum ad tertiam
partem, nota quod intelligentia occultorum consistit in revelationum
divinarum reseratione; et ideo, quia Daniel revelationes divinas
ostensas per aenigmata et signatas reserabat, sicut patet Danielis
7, de quatuor ventis et de quatuor animalibus monstrosis, dicitur
quod dedit Danieli intelligentiam omnium visionum cui dictum est,
infra 10 capitulo, Daniel vir desideriorum intellige verba quae ego
loquor ad te; cui ipse respondet eodem capitulo: domine, in visione
tua dissolutae sunt compages meae: et consistit in humanarum
cogitationum perscrutatione. Et quia Daniel secreta cogitationum
humanarum manifestabat, sicut patet infra 2 cap., cum dixit regi,
tu rex cogitare coepisti in strato tuo; et etiam rerum futurum eventum
praevidebat; ideo dicitur, quia dedit illi Deus intelligentiam
somniorum: propter quod narrato somnio Nabuchodonosor, infra 2 cap.
ait: hoc est somnium, interpretationem quoque ejus dicemus coram te
rex. Quantum ad secundam partem principalem, in qua notatur eorum ad
regem intromissio, quae incipit ibi: completis itaque diebus,
repetitur temporis nutritionis ipsorum taxatio, cum dicitur completis
itaque diebus, hoc est completo spatio triennii temporis (supra,
eodem capitulo, ut enutriti tribus annis); concluditur regalis
praesentatio, cum dicitur introduxit eos praepositus eunuchorum in
conspectu Nabuchodonosor; quia sic enutriti et eruditi stare debebant
in palatio regis; sic habetur, supra (in eodem cap.) et infra et
steterunt in conspectu regis. Quantum ad quartam partem, nota quod
eloquentia singulorum, de quibus homo requiritur, consistit in sagaci
verborum expressione. Et quia isti sagaciter, quicquid rex
sciscitatus est ab eis, exprimebant, ideo dicitur, quod omne verbum
sapientiae, ut possent dicere: eructavit cor meum verbum bonum,
Psal. 44. In vivaci expressione; et quia isti vivaciter
exprimebant, ideo dicitur, et quod non tantum verbum sapientiae, sed
et intellectus; quia dominus intellectum dat parvulis, Psal.
118, quales isti erant. Quantum ad finalem terminationem
Danielis, quod notatur, cum dicitur: fuit autem Daniel usque ad
annum primum Cyri regis, intelligendum, quod fuit usque ad primum
annum, qui regnavit tribus annis; anno scilicet tertio, quo una
regnavit cum Dario, sicut patet in principio capituli decimi, ubi
dicitur quod anno tertio regni Cyri regis Persarum verbum revelatum
est Danieli. Pro moralitate personae potes notare, et si vis
scientiam acquirere, oportet te habere continentiam castimoniae, quia
tali dicitur, Proverb. 1, si intraverit sapientia cor tuum, et
scientia animae tuae placuerit, consilium custodiet te, et prudentia
servabit te, ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea qua mollit
sermones suos: abstinentiam parcimoniae, quia talibus dicitur,
Levit. 9: vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis, ut
habeatis scientiam discernendi. Observantiam legis divinae, quia de
tali dicitur Malachiae 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam, et
legem requirent de ore ejus, quia Angelus domini exercituum est.
Habeas ergo continentiam ob amorem castitatis, quia talis est
castimoniae: abstinentiam per rigorem austeritatis, quia talis est
parcimoniae: observantiam per fervorem charitatis, quia talis est
legis divinae: et sic scientiam a Deo finaliter obtinebis, ut possis
dicere cum sapiente, Sapient. 7: dedit mihi horum quae sunt
scientiam veram. Notandum, quia solet dubitari, quis Joakim fuit
iste, sub quo facta est captivitas. Sed dicendum, quod fuit filius
Josiae, sicut patet in explicatione literae, in principio capituli.
Item de vasis similiter dicendum, quod pars vasorum remanserat in
prima captivitate, et illa nunc asportaverat. Item quod pueri
apparuerunt corpulentiores; dicendum quod hoc fuit factum miraculose;
quod innuit facta intentio puerorum.
|
|