|
In anno secundo regni Nabuchodonosor. In hoc secundo capitulo
ponitur secunda facies, et pars secunda totius libri principalis, quae
est pars executiva; in qua ostenditur praeeminentia regni Christi et
justorum, ad regnum Antichristi et reproborum, per decursum decem
visionum, quarum numerus et significatio habita est in principio,
sicut ante fuit dictum. Circa primam visionem, quae est de statua
illa magna, per lapidem abscissum de monte sine manibus comminuta
etc., quatuor sunt notanda; scilicet causa originalis, finalis,
materialis, formalis. Causa autem efficiens seu originalis
principalis hujus visionis fuit instinctus spiritus sancti; sed causa
impetrativa fuit puerorum oratio seu devotio, et concors humiliatio.
Causa finalis fuit, ut Dei potentia panderetur, ut Daniel
sublimaretur, rex humiliaretur, et Dei populus consolaretur; ita
quod est ibi finis sub fine. Causa autem materialis est statua ex
diversis metallis et testa composita: per quae omnia significatur
totius mundi transitus et mutatio, seu successio quatuor regnorum,
principatuum scilicet Chaldaeorum, Medorum, Graecorum et
Romanorum, usque ad tempora Christi, qui per lapidem abscissum sine
manibus significatur. Ita quod per caput aureum illius statuae
significabatur regnum primum Assyriorum, quod fuit ditissimum; per
cubitos vero regnum secundum, quod studio sapientiae et eloquentiae
insistebat plurimum, et conjunctum erat ex Medis et Persis, quasi
duobus brachiis. Per ventrem vero et femora, regnum Graecorum, quod
in loquendo habuit sonoritatem, aes enim inter omnia metalla est
sonorius. Per ferrum vero regnum Romanorum, quod destruxit omnia
alia regna, sicut ferrum domat omnia. Pedum vero erat quaedam pars
ferrea, quaedam fictilis, quia imperium Romanorum in Orientale et
Occidentale fuit divisum. Forma vero consistit in divisione
capituli, quod in quinque partes dividitur; quia primo narratur
revelatio somnii in principio; secundo mysterii requisitio, ibi,
praecepit ergo rex; tertio reseratio mysterii, ibi: tunc Daniel
requisivit de lege; quarto repetitio verbi, ibi: et post hoc Daniel
ingressus est: quinto revelatio populi, ibi, tunc rex Nabuchodonosor
cecidit in faciem suam. Quantum ad primam partem, in qua tangitur
revelatio somnii, tanguntur quatuor: scilicet honor praelationis, in
principio: tenor ostensionis, ibi: vidit Nabuchodonosor; tenor
confusionis, seu afflictionis, ibi: conterritus est spiritus ejus:
error oblivionis, ibi: et somnium ejus fugit ab eo. Quantum ad
primam partem, dicit, quod anno secundo Nabuchodonosor, majoris
filii magni Nabuchodonosor: quod non est intelligendum quantum ad
originem, quia, quando interfecit Joakim regem Juda, jam regnaverat
septem annis; quia anno quarto regis Joakim super Judam coepit
regnare Nabuchodonosor in Babylone, et anno octavo regni Joakim eum
tributarium sibi fecit, et undecimo anno, quia rebellatum, ipsum
interfecit, ut dicit historia 4 Reg. 24 et 2 Paralip. 36; et
ideo, quod dicitur hic, non potest intelligi de secundo anno regni
ejus quo ad originem, sed quo ad omnium regnorum subjugationem, qui
secundum Andream, fuit tertius a captivitate Aegypti et
transmigratione Judae. Et ideo dicit ei infra Daniel, tu rex regum
es. Dicto igitur secundo anno vidit Nabuchodonosor somnium; ubi
ostenditur tenor ostensionis. Dicitur autem vidit quia visio fuit,
qua res, quae postea evenit, in somnio ostensa fuit. Somnium autem
dicitur, quia sub tegmine et velamine figurarum fuit ei, quod futurum
erat, ostensum. Unde dicitur infra, eodem capitulo: somnium tuum,
et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt et cetera. Et
sequitur tertia pars, in qua notatur tenor confusionis, et conterritus
est spiritus ejus; quia forte intellexit destructionem regni sui in
somnio futuram: et ideo dicit infra confestim: vidi somnium et mente
confusus ignoro quid viderim; et ideo statim sequitur error
oblivionis; et somnium ejus fugit ab eo, quia ad terrorem sequitur et
oblivio, ut homo non habeat etiam verbum loquendi: unde infra dicit
rex: sermo recessit a me, nisi indicaveritis mihi somnium et cetera.
Quantum autem ad secundam partem principalem, in qua notatur
requisitio mysterii, notantur tria; quia primo ponitur somnii
inquisitio, ibi: praecepit ergo rex; secundo sapientum increpatio,
ibi: certe scio quod tempus redimitis; tertio eorumdem sapientum
condemnatio, ibi: quo audito rex in furore suo versus. Quantum ad
primum, primo nota, quod ad somnii interpretationem curavit convocari
sapientes, ibi: praecepit ergo rex ut convocarentur harioli et
cetera. Qui quadruplicis generis sunt: scilicet harioli in aris
vaticinantes, sicut Balaam de quo legitur Num. 23, qui dixit
Balac, aedifica mihi septem aras. Magi praecipui astronomi in astris
conjecturantes inter Chaldaeos. Matth. 2 dicunt magi: vidimus
stellam ejus in oriente. Malefici idem sunt quod venefici mentes
hominum alterantes, formas rerum immutantes; sicut dicitur Exod.
7, quod cum virga Aaron versa fuit in colubrum, vocavit Pharao
sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi permutationes suas
Aegyptiacas, et arcana quaedam similiter; et Chaldaei, qui sunt
generaliter omnes de Angelis sermocinantes seu eloquentes, seu in
aliqua facultate instructi, de quibus dicitur supra 1 cap., ut
doceret eos literas et linguam Chaldaeorum. Secundo nota regis
allocutionem, ibi: et dixit rex ad eos: in qua continetur triplex
interrogatorium, et triplex responsorium una conclusione conclusum.
Ita quod rex primo quaerit, cum simplici confessione, et abnegatione
scientiae, ibi: vidi somnium; secundo audita eorum responsione cum
feroce comminatione saevitiae, ibi: nisi indicaveritis; tertio cum
multiplici promissione substantiae, ibi: si autem somnium et
conjecturam; et juxta hoc interponitur sapientum primum responsorium;
quia primo respondent se ignorare visionem regis, ibi: responderunt
regi Syriace; secundo respondent se ignorare interpretationem
visionis, ibi: responderunt; tertio impletionem facti, ibi:
respondentes Chaldaei coram rege. Quantum ergo ad primum
interrogatorium, quo rex quaerit cum simplici abnegatione scientiae,
dicit: vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim: confitetur
enim se ignorare visionem; si tamen audiret ab alio quid esset id quod
viderit, cognoscet veram esse ejus interpretationem; quia sicut
Gregorius (homilia 1 super Ezech.) cum Daniel somnii regii
ordinem diceret; quicquid ex eo venturum sequebatur apparuit: et ideo
ad hoc aperiendum vocari fecit plurimos, ut quod per se non possent
singuli, juvantes complerent universi: et ideo vocari fecit
supradictos sapientes, quibus dixit: vidi somnium. Et confestim
subjungitur eorum responsio in qua se confitentur ignorare visionem
rei, cum dicitur: responderunt regi Syriace, idest more Syriaco;
primo bona regi imprecando, cum dicitur: rex in sempiternum vive,
quia hic est modus bona imprecandi regibus dicendo, vivat rex, juxta
id, 3 Reg. 1: et dixit omnis populus, vivat rex Salomon;
secundo ad interrogata per modum investigatorium respondendo, cum
dicitur: dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus
indicabimus, cum tamen somnii relatio esset veritatis interpretativae
probatio; quia sicut dicit Gregorius Homil. 1 super Ezech. non
solum ab eis interpretationem somnii, sed etiam somnium quaesivit, ut
nimirum ex praeterito colligeret quid in eorum responsionibus de futuro
etiam constaret. Et sequitur secundum interrogatorium, in quo rex
quaerit cum feroci comminatione saevitiae, cum dicitur: et respondit
rex et ait: sermo recessit a me. Sermo, inquit, recessit a me: et
hoc dicit quia somnium ejus fugit ab eo, ut dicitur supra eodem
capitulo. Secundo saevam sententiam comminatur nisi, inquit,
indicaveritis mihi somnium: in quo ponitur saevitiae titulus, cum
dicitur: nisi indicaveritis mihi somnium, qui titulus includit
scilicet somnii repetitionem, cum dicitur: nisi indicaveritis mihi
somnium, ut dictum est supra, vidi somnium et mentem confusus ignoro
quid viderim: et somnii expositionem, cum dicitur conjecturam ejus,
pro qua conjectura spondet immediate infra dicens: si autem somnium et
conjecturam narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis
a me. Secundo saevitiae effectus, cum dicitur: peribitis vos et
domus vestrae publicabuntur. Nunc ostenditur duplex effectus; quia
primo comminatur corporum destructionem, cum dicit, peribitis vos; de
quo dicitur infra eodem capitulo, quod ad hanc saevitiam quaerebantur
Daniel et socii ejus ut perirent; secundo comminatur rerum direptionem
seu confiscationem, cum dicitur et domus vestrae publicabuntur, idest
confiscabuntur, hoc est in potestatem regiam redigentur, quia fiscus
est bursa regia in defensionem reipublicae a quo bona ipsi tradita
publice per praeconem venalia exponuntur, et inde recte publicari
dicuntur, juxta illud Esdrae 6: dixit rex Darius: a me decretum
est ut omnis homo, qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de
domo sua, et erigatur et configatur in eo, et domus ejus publicetur.
Et sequitur tertium interrogatorium in quo quaerit cum multiplici
promissione substantiae, cum dicitur: si autem somnium et conjecturam
ejus narraveritis, de quo supra dixi vobis, quod nisi somnium et
conjecturam ejus indicaveritis, peribitis, et domus vestrae
publicabuntur; si tamen narraveritis praemia, idest pro praemio, et
dona et honorem multum accipietis a me. Nota quod promittit eis duplex
praemium pro duplici certificatione qua certificari petebat; nam
quaerebat certificari de somnio, et pro hac certificatione promittit
praemium opulentiae seu affluentiae divitiarum, cum dicit, praemia,
idest pro praemio, et dona. Talia sunt dona, de quibus Eccles.
20. Xenia et dona excaecant oculos judicum. Item quaerebat
certificari de conjectura ipsius somnii, et ipsius interpretatione et
probatione; et pro hac certificatione promittit excellentiam
praelationum, cum dicit, quod non tantum pro praemio accipietis dona,
sed etiam honorem multum, idest excellentiam qua aliis praelati
eritis. Et quod hoc ita intelligatur, patet per effectum consequentem
Danielem pro somnii revelatione, et ipsius interpretatione, infra
eodem capitulo in fine; ubi dicitur, quod tunc post interpretationem
somnii rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit
ei; quantum ad honorem et excellentiam praelationis eo quod ei dedit
dominus honorem servitutis, ut dicitur infra 13 cap. Item munera
multa et magna dedit ei, quantum ad dona et opulentiam divitiarum: pro
earum receptione, inf. 5 cap. respondit Daniel Balthasar regi,
munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da. Et sequitur
secundum responsorium sapientum, in quo ostendunt se ignorare
interpretationem visionis, cum dicitur: responderunt secundo atque
dixerunt, rex somnium dicat servis suis; ubi notandum, quod primo
responsorio tenuerunt modum imprecationis dicentes, rex in sempiternum
vive; nunc vero tenent modum sublimationis et humiliationis dicentes:
rex somnium dicat servis suis, ut qui placare non poterant bona
imprecando, placarent saltem ipsum extollendo, et se ipsos
humiliando, humiliter respondendo. Responsio mollis frangit iram, ut
dicitur Prov. 15. Ubi duo faciunt; primo quia petunt veri
revelationem, cum dicunt: rex somnium dicat servis suis: in quo
manifeste confitentur se ignorare somnium visum, de quo infra; dicunt
enim regi, non est homo rex super terram qui sermonem tuum possit
implere. Secundo promittunt veri expositionem, quando dicunt: et
interpretationem ejus indicabimus; cum tamen, sicut dixi supra,
somnii revelatio esset veritatis interpretativae probatio: et ideo
secundum Gregorium non solum ab eis interpretationem somnii, sed etiam
somnium quaesivit, ut nimirum ex praeterito colligeret, si quid verum
in eorum responsionibus de venturo certum tenerent. Posita autem
sapientium vocatione, et regis allocutione, per quam quaeritur somnii
reseratio et ipsius interpretatio, sequitur pars in qua ponitur,
habita duplici responsione, regis increpatio, cum dicitur: certe scio
quod tempus: in qua facit duo; quia primo increpat eos imponendo eis
quod quaerant temporis dilationem, ibi: certe scio quod tempus
redimitis, id est dilationem quaeritis, facientes juxta illud apostoli
Ephes. 5, redimentes tempus quoniam dies mali sunt. Hoc autem
imponitur, quod faciebant propter duo; scilicet quaerebant
dilationem, utrum reciperet somnii recordationem; et ideo dicit:
scientes quod sermo recessit a me, hoc tamen non scitis per propriam
investigationem seu divinam revelationem, sed per meam relationem, qui
vobis dixi supra, sermo recessit a me, et jam quaeritis dilationem,
ut veniam ad ejus recordationem. Secundum autem, propter quod
quaerebant dilationem, ut eis impositum fuit, est; tum quia
intendebant ad ipsius deceptionem componendo falsam somnii
expositionem. Propter quod dicit: si ergo somnium non indicaveritis
mihi; de quo dixi vobis, quod si non indicaveritis mihi, peribitis
vos et domus vestrae publicabuntur: una est de vobis sententia, hoc
est unum sciendum de vobis: quod interpretationem fallacem (quantum ad
oris prolationem, quia lingua fallax non amat veritatem, Prov.
26) et deceptione plenam (quantum ad mentis conceptionem, quia haec
est humanae vitae deceptio, Sapient. 14) composueritis, idest
finxeritis: unde infra 13 cap. dicit de Susanna et de ipsis senibus
qui finxerunt falsam relationem: et ecce morior, cum nihil horum
fecerim, quae isti malitiosi composuerunt adversum me. Secundo
infestat eos ad somnii relationem, cum dicit: somnium itaque dicite
mihi. Ubi facit duo; quia primo petitionem scilicet proponit, cum
dicit: somnium itaque dicite mihi de quo supra dixi vobis, vidi
somnium et mente confusus ignoro rem quam viderim; secundo rationem
petitionis exponit ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram
loquimini; quia prioris relatio est sequentis probatio. Somnium
itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem ejus quoque veram
loquimini, ut cum dixeritis somnium dicere possim, verum est somnium,
et fidelis interpretatio ejus, infra eodem capitulo. Sequitur secunda
pars; in qua ponitur sapientum tertia responsio, in qua ostendunt se
ignorare impletionem facti, cum dicitur: respondentes ergo Chaldaei
coram rege dixerunt. Ostendunt autem se ignorare impletionem facti,
quod rex exigit ab eis tum quia est supra facultatem humanae
conditionis, propter quod dicunt: non est homo, rex, super terram
qui sermonem tuum possit implere, quia res sunt difficiles quas tu
quaeris, et ideo non potest homo eas explicare sermone, quia cunctae
res difficiles nec potest eas homo explicare sermone (Ecclesiast.
1) tum quia est contra consuetudinem regiae inquisitionis: propter
quod addunt, sed neque regum quisquam magnus et potens, verbum
hujuscemodi sciscitatur ab omni hariolo, et mago, et Chaldaeo, quia
gloria Dei est celare hoc verbum, licet gloria regum sit investigare
sermonem, Proverb. 15: tum quia est contra ordinem mundanae
cognitionis; et ideo subjungunt: sermo quem tu quaeris, rex, gravis
est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis: ac
si dicant, non est hoc secundum ordinem fabricae mundanae quod sermo
iste gravis, sicut tu quaeris, per hominem indicetur; quia sermo quem
tu quaeris potestate plenus est, ut dicit Eccles. 8, quia id est
proprium divinae cognitionis: et ideo adjungunt: exceptis diis,
quorum non est cum hominibus conversatio. Attribuebant autem
Daemonibus divinitatem, de quibus Psal. 95, omnes dii gentium
Daemonia. Et sic patet quod ipsi excusando se, accusant regem quasi
reprehendendo ipsum de calliditate, eo quod quaerit ab eis quod est
supra facultatem conditionis humanae, quod est contra consuetudinem
inquisitionis regiae quod est contra communem ordinem potestatis
mundanae, cum sit cognitionis divinae, ac per hoc impossibile. Et
sic confestim procedit ad prolationem crudelis sententiae, cum
dicitur: quo audito rex in furorem versus, ubi ponitur sapientium
condemnatio. Ubi notanda saeva indignatio, cum dicitur: quo audito
rex in furorem versus in ira magna. Haec est ira et furor seu
indignatio, de qua Proverb. 16: indignatio regis nuncii mortis;
et ideo ex indignatione in furorem versus, et in ira magna propter
duram responsionem eorum, quia sermo durus concitat furorem, Prov.
15, et quia ira non habet misericordiam, nec erumpens furor,
Prov. 27: ideo confestim sequitur saeva promulgatio, cum dicitur:
praecepit omnes Babylonis sapientes, sicut supra dixerat eodem
capitulo, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur; et ideo
statim sequitur saeva executio, cum dicitur: et egressa sententia
sapientes interficiebantur. Haec est promulgata sententia regis, unde
quaerebantur juxta edictum regis ut interficerentur: de qua sententia
infra quaerit Daniel eodem capitulo, ob quam causam tam crudelis
sententia a facie regis esset egressa. Et sequitur pars tertia
principalis totius capituli. In quo notanda reseratio totius
mysterii, cum dicitur, tunc Daniel requisivit de lege. Ubi Daniel
facit quatuor; quia primo requirit regem differre poenam. Ubi
tangitur Danielis diligens requisitio, cum dicitur, tunc Daniel
requisivit de lege atque sententia, id est quae conditio esset posita
sapientibus, ob quam novo impetu mortem subirent. Requisivit ipse
Daniel, quia qui requirunt dominum animadvertunt omnia, Proverb.
28; et ideo ipse haec omnia diligenter quaesivit: et sermonis
propalatio, cum dicitur, cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
cui Danieli dixit rex infra eodem, putas ne vere potes mihi indicare
somnium quod vidi, et interpretationem ejus? Humilis supplicatio,
cum dicitur: Daniel ingressus rogavit regem: ex consuetudine enim
habebat ut se humiliaret, sicut supra cap. 1, habetur quod rogavit
eunuchorum principem. Secundo recurrit ad mentis devotionem, cum
dicitur: et ingressus est domum. Ubi primo tangitur secreta
recollectio, cum dicitur: et ingressus est domum suam: nam qui vult
recurrere ad mentis devotionem, debet ingredi domum per secretam
recollectionem. De tali dicitur Eccles. 4, custodi pedem tuum
ingrediens domum Dei. Secundo discreta consultatio, cum dicitur,
indicavit Ananiae, Misaeli et Azariae sociis suis negotium, ut
scilicet commune periculum communis oratio amoveret, qua tres, infra
3 capite, orantes a fornace ignea sunt liberati: ubi Ananias stans
oravit sic, benedictus es domine et cetera. Tertio aperitur
postulatio, cum dicitur, ut quaererent misericordiam a facie Dei;
quia scriptum est, Ps. 104, quaerite et confirmamini, quaerite
faciem ejus, ut quaererent, (inquam), misericordiam a facie Dei
caeli super sacramento isto, id est sententiae revelationem, quia
quaerebantur Daniel et socii ejus, ut perirent. Quarto recipit
divinam inspirationem, cum dicitur, tunc Danieli mysterium per
visionem nocte revelatum est, ubi tangitur primo status principalis
ipsius conditionis, cui facta est inspiratio, quia tum Daniel de se
loquitur tamquam vero more Hebraico, sicut Moyses dicebat, Exod.
36, et dixit dominus ad Moysen. Hic est Daniel cui dedit Deus
intelligentiam omnium visionum et somniorum, ut dicitur 1 capite
supra. Secundo modus et tempus revelationis ipsius visionis, quia,
mysterium per visionem nocte revelatum est: qui dicit infra regi eodem
capitulo, sed est Deus in caelo revelans mysteria. Quinto assurgit
ad gratiarum actionem, cum dicitur, et benedixit dominum caeli, et
ait. Hoc enim consuetum erat a sanctis patribus, scilicet referre
gratiam de receptis beneficiis. In gratiarum autem actione primo
recognoscit Dei magnificentiam, cum dicitur: sit nomen domini
benedictum a saeculo, et usque in saeculum, idest a tempore, quod non
est aeternum, magnificetur, juxta illud, et nomen domini benedictum
ex hoc nunc, et usque in saeculum, Ps. 112. Recognoscit autem
Dei magnificentiam attribuendo ei quicquid attribuitur humanae
industriae: et ideo dicit, quia sapientia et fortitudo ejus sunt,
quia omnis sapientia a domino Deo, et cum ipso fuit semper, Eccl.
1. Et fortitudo, quia de caelo fortitudo est, 1 Mach. 3.
Quicquid attribuitur mundanae influentiae: et ideo dicit, ipse mutat
tempora et aetates, quia ab omnipotente non sunt abscondita tempora,
Job 33. Quicquid attribuitur casui seu fortunae, cum dicit:
transfert regna et constituit, quia ei inclinata sunt regna, juxta
illud, Psal. 45: conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna.
Secundo recognoscit Dei munificentiam, quia largitur ne ea quae in
mundo fiunt, industriae humanae vel influentiae mundanae, vel casui
seu fortunae attribuantur. Quicquid fit sapienter et fortiter ab
omnibus, quod videtur esse industriae: quicquid mutatur in
naturalibus, quod videtur esse influentiae: quicquid variatur in
regnis et rebus, quod videtur esse casus seu fortunae, totum attribuit
divinae providentiae humanorum, et sapientium divinorum; et ideo dicit
etiam, dat sapientiam sapientibus: et ideo dicit Eccles. 51:
danti mihi sapientiam dabo gloriam; scientiam humanorum; et ideo
dicit, scientiam intelligentibus disciplinam, supra 1, cap. pueris
autem his dedit scientiam et disciplinam in omni libro et scientia;
intelligentiam occultorum, et ideo dicit, ipse revelat profunda et
abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est.
Revelat inquam profunda et abscondita humanae industriae; ipse enim
revelat profunda de tenebris. Job 12: novit in tenebris
constituta. Humanae intelligentiae, quia ipse novit cogitationes
hominum, quoniam vanae sunt; et lux cum eo est divinae sapientiae,
quia ipse lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, 1 Joan. 1.
Eloquentiam singulorum, et ideo dicit, tibi Deus patrum nostrorum
confiteor etc. et ideo confitebor domino nimis in ore meo, in medio
multorum laudabo eum, Psal. 108, quare te laudo quia dedisti
mihi, sapientiam, in elucidatione aenigmatum, visionum, et
somniorum, quia tu sapientiam praestas parvulis: et ideo confiteor
tibi pater caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et
revelasti ea parvulis. Matth. 11: fortitudinem, in perpessione
laborum et periculorum, et ideo fortitudinem meam ad te custodiam,
Psalm. 58. Et sermonem regis aperuisti mihi, de quo ejus
sapientes responderant quod non esset homo super terram, qui sermonem
ejus posset implere, supra eodem cap. Et sequitur quarta pars
principalis totius capituli, in qua tangitur repetitio seu relatio
visionis, cum dicitur. Et post haec Daniel ingressus ad Arioch.
Ubi facit quatuor per ordinem; nam primo reprimit regis
indignationem, in principio; secundo allicit ad mentis attentionem,
cum dicit, et respondens Daniel coram rege ait; tertio aperit regi
visionem, ibi, somnium tuum; quarto disserit ejus interpretationem,
ibi, interpretationem quoque ejus dicemus coram te rex. In prima
parte facit quatuor; quia primo Daniel ad eum, cui data fuerat
crudelis sententia fidenter ingreditur, cum dicitur, et post haec
Daniel ingressus est ad Arioch, hoc est post gratiarum actionem, ut
petitio ejus in gratiarum actione innotesceret apud Deum, secundum
apostoli praeceptum, Philipp. 4. Ingressus est ad principem, ad
Arioch principem quem constituerat rex ut perderet sapientes
Babylonis. Secundo eumdem prudenter alloquitur, cum dicitur:
sapientes Babylonis ne perdas de quibus dictum est supra, quod
praecepit rex ut perirent omnes sapientes Babylonis et cetera.
Tertium facit, quia primo reprimit ipsius malitiam, cum dicitur
sapientes Babylonis. Deinde praecepit rex, ut dictum est, quod
perirent. Captat benevolentiam, cum dicit, introduc me, nam
principem eum facit gratiae quam solus habere poterat, ut ejus
benevolentiam captet, de quo dicitur, confestimque eum introduxit ad
regem. Promittit veram interpretationem, ibi, et solutionem.
Quarto festinanter ad regem introducitur, ibi, tunc Arioch festinus
introduxit Danielem. Ubi primo notanda Danielis praesentatio, cum
dicitur, tunc introduxit Danielem; secundo introducitur status, seu
conditio, ibi, quia inveni hominem de filiis transmigrationis Juda,
de quibus praeceperat rex supra 1 cap. quod introducerentur de filiis
Israel, inter quos interfuerunt de filiis Juda Daniel et ceteri.
Tertio causa introductionis et ratio, quia qui solutionem regi
annunciet, sicut promisit supra eodem cap.: et solutionem regi
narrabo. Quarto audacter a rege requiritur, ut dicitur, respondit
rex, et dixit Danieli cujus nomen erat Balthasar. Supra 1 cap.
habemus quod princeps eunuchorum imposuit eis nomina Danieli Balthasar
et cetera. Dixit autem ei putasne potes mihi indicare somnium? De
quo supra eodem cap. dixit frequenter sapientibus Babylonis, somnium
igitur et interpretationem ejus indicate mihi. Quia ergo Daniel per
dictam promissionem, quod scilicet diceret somnii solutionem,
repressit regis indignationem, confestim conatur ipsum allicere ad
mentis attentionem, cum dicitur, respondit Daniel coram rege.
Reddidit autem ipsum attentum propter tria; tum quia id de quo
quaeritur certificari, est occultum humanae sapientiae: et ideo
dicit, mysterium quod rex interrogat. Sic autem explicat, ut se et
alios excuset, quia de hoc humanae sapientiae sit impossibile
respondere, et ideo mysterium, idest occultum. Vobis, ait
Christus, datum est nosse mysterium, Matth. 13. Tum quia est
arduum et absonum eloquentiae mundanae, et ideo sapientes magi et
harioli et haruspices, non sapientes ut ceteri, quia scriptum est
Isaiae 29, peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus
prudentium ejus abscondetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est
apud Deum, eo quod Deus fecit stultam sapientiam hujus mundi 1
Corinth. 1. Nomina alia exposita sunt superius, excepto
haruspices, qui inter certa spatia in aere designata, quae ipsi vocant
templa, ex volatu avium in sapientia illa facta futura cognoverunt.
Tamen quia hoc est proprium divinae providentiae, ideo dicit, sed est
Deus in caelo revelans mysteria de quo dixi supra, quod ipse revelat
profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo
est. Hic autem indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt in
novissimis temporibus; quae cum sapientes tui tibi nequeunt indicare,
sicut dixi supra immediate, ista tria multum debebant ipsum reddere
attentum. Et quia indicaturus erat ei Daniel quod erat humanae
sapientiae occultum, et mundanae eloquentiae absonum, et divinae
providentiae proprium, ideo confestim aperit regi suam visionem cum
dicitur; somnium tuum et visiones capitis tui, ubi sic procedit; quia
primo narrat ei secretum suae cogitationis, cum dicit, tu rex cogitare
coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec, quia cogitando
videt homo quid agendum sit vel non: cogitavi, ait postea, dies
antiquos. Secundo narrat instinctum divinae inspirationis, cum
dicit, mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis
viventibus sacramentum hoc revelatum est, quia sapientia hominum non
est mecum. Proverb. 30. Tertio refert ei visionis ordinem cum
dicit, tu rex videbas. In revelatione autem visionis sic procedit;
quia primo dicit quod visio ipsa incussit regi terrorem: et ideo
dicit: tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis, statua illa
magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat
terribilis, nam ejus magnitudo erat, quia grandis; ejus altitudo quia
sublimis; ejus fortitudo, quia contra te qui fortis es inter reges;
ejus pulchritudo, quia terribilis incussit tibi terrorem grandem, quia
visio ostensa opus grande videbatur, 1 Paralip. 29. Opus enim
grande est, neque homini praeparatur habitatio. Secundo quod
praeostendit ei quemdam honorem, quia hujus statuae caput erat ex auro
etc., cujus expositio patet. Tertio incussit stuporem, quia videbas
ita donec lapis abscissus, cujus expositio patet. Quarto concludit
rigorem, quia lapis iste factus est mons magnus et implevit universam
terram, cujus expositio patet etiam. Sequitur secunda pars: et
ponitur somnii interpretatio seu explicatio, cum dicitur:
interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex. Ubi primo laudat
ejus praelationem, dicens, tu rex regum es, hyperbolice loquitur,
quia in sola Orientali mundi plaga regnabat. Secundo explicat ejus
defectionem. Tu es caput aureum, et post te consurget regnum aliud,
ergo tu deficies, sed erit minus te, idest minus dignitate, sicut
argentum indignius auro, tertium, vero, aliud regnum aereum, quantum
ad dignitatem sed latius, imperabit universae terrae, minus tuo regno
quantum ad dignitatem, sed latius imperabit; sic patet quod tempore
Alexandri regnum Graecorum latius imperavit; quod fuit significatum
per aes sonorum, quia Graeci in eloquentia multum claruerunt; postea
consurget quartum regnum, quod reget in virga ferrea, domando omnia,
sicut patet de regno Romanorum; sed regnum illud habebit quamdam
partem debilem, quamdam fortem; utraque tamen surget ex virtute
dominantium, sicut ex plantario ferreo, pedes fictiles et ferreos
exire vidisti. Tertio manifestat regni Christi promotionem, cum
dicitur: in diebus illis suscitabit Deus caeli regnum, quia hoc
regnum omnium saeculorum cujus dominatio in omni generatione et
generationem. Quarto indicat regni Christi permansionem, quia
consumet universa haec et ipsum stabit in aeternum, quia in aeternum
non dissipabitur, ut dicitur supra immediate. Et sequitur quinta pars
principalis totius capituli, in qua tangitur revelatio populi: in qua
primo regis superbia reprimitur et humiliatur, ibi, tunc rex
Nabuchodonosor cecidit in faciem suam. Secundo divina potentia
panditur seu manifestatur, ibi, loquens ergo rex. Tertio pauperis
sapientia erigitur seu exaltatur, ibi, tunc rex Danielem sublime
extulit. Quarto moestitia populi solatur seu consolatur, ibi,
Daniel autem postulavit a rege. Quantum ad totum capitulum, nota
quatuor argumenta litteralia. Et est primum, quod menti curiosae
ingerunt se gratis sapientia, sicut patet hic de Nabuchodonosor, quod
ex vehementi imaginatione eorum, quae post ipsum erant futura,
somniavit exterminium sui regni, quia multas curas sequuntur somnia.
Eccles. 5. Secundum est quod omnis humana sapientia confitetur se
ignorare futura, sicut patet hic de sapientibus Babylonis,
dicentibus, non est homo, rex, super terram qui sermonem tuum possit
implere: et Daniel ait, mihi quoque non inest sapientia, quae in me
est plus, quam in cunctis viventibus; sed sacramentum hoc revelatum
est: (et infra), Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt, nec
ego, (supple), nec alius homo. Tertium est, quod modus est
nunciorum, quod quicquid fortunae aut prosperitatis casu se offert,
sibi attribuant, ut eorum industriae imputetur: quia sicut patet hic
de Arioch, qui dicit se Danielem reperisse, qui regi solutionem
somnii indicaret, cum tamen ipse Daniel per sese obtulerit non
vocatus. Quartum est, quod dona et honores possunt recipi ab
infidelibus, si tamen aliqui fructus spirituales sperantur inde sequi;
ut patet hic quod Daniel permisit se a rege honorari, et etiam munera
ab eo receperit. Dubia possunt esse tria. Primo cum dicat, quod
anno secundo regni sui vidit Nabuchodonosor hoc somnium, cum tamen
anno ad minus tertio fuerint pueri introducti. Respondetur, quod anno
secundo subjugaturae, qua subjugaverat sibi tam Judaeos quam
gentiles, et fuit monarchia totius partis Orientalis, vidit hoc
somnium; pueri autem fuerant anno tertio, regni scilicet,
introducti. Secundum dubium est, quomodo poterat certus esse de
somnio, cum nihil de ejus memoria remansisset. Dicendum, quod in hoc
differt memoria a reminiscentia: quia in memoria est plena retentio
specierum: reminiscentia autem est, quando specie deleta, retinetur
aliquod vestigium speciei, per quod homo venit in recordationem rei
pristinae, per aliqua ab aliquo audita, et ex hoc recordatur se
audivisse, et tale vestigium in ipso remanserat. Tertium dubium est.
Utrum fides sit somniis adhibenda; quia ubi multa sunt somnia, multae
sunt vanitates. Dicendum, quod somnia contingunt quinque modis;
aliquando ex nimia evacuatione, sicut in infirmis; aliquando ex nimia
repletione, sicut in crapulosis; aliquando ex vehementi imaginatione,
sicut in phantasticis; aliquando ex diabolica illusione, sicut in
luxuriosis; et nulli istorum modorum fides est adhibenda. Quinto
autem fit, seu contingit somnium ex spiritus sancti revelatione, et
tunc aliquid significat: et isto modo ultimo habet quinque
differentias, secundum Augustinum de spiritu et anima; quia aliquando
in somno apparet aliqua persona sacra, indicans somnianti aliquod
futurum, et tunc oraculum; aliquando in somnio est verae rei species,
quae postea est futura; et tunc dicitur visio; aliquando est res
futura sub aliquo tegmine et velamine figurarum, sicut spicae pro
hordeis, et tunc dicitur somnium; aliquando ex magna attentione
videntur in somniis aliqua divina, quae postea eveniunt, et dicitur
tunc insomnium; aliquando partim dormiens et partim vigilans homo
aliqua intuetur, et tunc dicitur apparitio; quando aliquo istorum
modorum fit, si tamen interpretatio sit a Deo, illi tunc fides est
adhibenda. Moralitates sunt tres de statua. Prima est, quod per
statuam intelligatur quaecumque fictio humanae simulationis, idest vita
simulata, in qua caput aureum est operatio bona, de quo dicitur
Ezech. c. 7, aurum eorum in sterquilinium erit. Pectus
argenteum, locutio sancta, de quo Isaiae 1, argentum tuum versum
est in scoriam; venter aereus similitudo facta; aes enim compositum
est ex aurichalco, quod est simile auro, quod non est aurum sed
metallum foetidum, et ex stamno, quod est simile argento; per quod
vita foetida designatur; et de tali qui talem vitam ducit, dicitur
Daniel. c. 14, quod est intrinsecus luteus, forinsecus aereus;
crura ferrea, obduratio ficta: quia quod finxit in corde suo, vult
omnino tenere. Talium peccatum, ut peccatum Judae, scriptum est
stylo ferreo, ut dicitur Jerem. 17. Pedes qui partim erant
ferrei, partim fictiles, sunt signum delectationis, quae significatur
per partem fictilem et luteam; et de talibus dicitur in Psal. 2, et
tamquam vas figuli confringes eos; et signum pertinacis excusationis
designatae per partem ferream, quia suam carnalitatem semper excusat
pallio alicujus simulationis: contra quam dicitur Deut. 28, sit
caelum quod supra te est, aereum, et terra quam calcas ferrea. Talis
ergo est statua, per quam designatur vita ficta seu simulata; et de
tali dicitur Genes. 19, quod versa est cum uxore Loth in statuam
salis. Secunda moralitas est, quod per caput intelligatur vanitas
mundana, per pectus popularis fama, per ventrem temporalis vita, per
crura saecularis potentia, per pedes vero clericalis avaritia simul cum
luxuria. Tertia moralitas est de his qui non possunt cognoscere hujus
statuae fictionem; quia non harioli, per quos designantur sacerdotes
simoniaci; et ideo nec ab hariolis aliquid siscitemini, dicitur
Levit. 19. Non magi, per quos designantur vani philosophi; et
ideo non declinetis ad magos, Levit. 19. Non Chaldaei, per quos
designantur collegia superborum, quia non est solium filiae
Chaldaeorum, Isaiae 47. Non malefici, per quos designantur
jurisperiti, contra quos salvator, Matth. 23, vae vobis
jurisperiti qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introivistis, et
eos qui introibant prohibuistis. Sed hanc cognitionem habet Daniel,
per quam designatur confidentia veritatis; quia qui confidunt in illum
intelligent veritatem, Sapient. 3. Et ideo Danieli data est
intelligentia sermonum Daniel. 1. Sydrach, per quem designatur
continentia puritatis; quia qui continens est justitiae, apprehendet
illam et obviabit illi quasi mater honorificata, Eccl. 15: et ideo
Sidrach inter alios data est scientia et disciplina in omni libro et
sapientia, Dan. 1. Misach, per quem designatur consistentia
aequitatis, quia stabunt justi in magna constantia, Sapient. 5: et
ideo Misach data est sapientia sicut ceteris ut supra: Abdenago, per
quem designatur assidentia humilitatis, quia assidentem illam sororibus
suis inveniet, Sapient. 6: et ideo Abdenago obtinuit sicut et
ceteri, ut supra.
|
|