|
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream. Hic ponitur secunda visio
quae una post aliam ordinatur, secundum Hieronymus, ut sicut barbari
per primam inducti sunt ad cognoscendum Dei potentiam, ita
cognoscerent per istam secundam alium dominum non esse adorandum etiam
metu mortis, per puerorum constantiam. Et licet haec visio sit de se
historica, est tamen prophetica propter finem; scilicet propter
apparitionem Angeli filio Dei assimilati, qui descendit ad liberandum
pueros de fornace, in quo visio tangit personam Christi. Et
ostenditur in totali hac visione praeeminentia regni Christi et
justorum ad regnum Antichristi et reproborum. Causa autem efficiens
seu originalis hujus visionis est instinctus spiritus sancti, sicut in
prima visione, habitus ex humilitate puerorum, patientia et
tribulatione. Causa finalis est, ut Dei magnalia promulgarentur:
unde dicitur circa finem, quod Nabuchodonosor dixit: signa et
mirabilia fecit apud me Deus, ut Sidrach, Misach et Abdenago
exaltarentur: unde dicitur infra ibidem, quod tunc rex promovit
Sidrach, Misach et Abdenago in provincia Babylonis, et per
consequens Dei populus consolaretur. Causa materialis est statua
aurea, puerorum constantia, ardens fornax et Angelus liberans.
Notandum tamen quod licet hoc factum fuerit totum reale, corporale seu
visibile, quantum ad erectionem statuae aureae et puerorum punitionem,
ac per hoc historicum; fuit tamen visio etiam quid propheticum propter
apparitionem ad puerorum liberationem. Causa vero formalis tangitur in
modo describendi et dividendi hanc visionem; quae talis est. Nam haec
visio describitur ad modum cujusdam judicialis sententiae; et habet
tres facies seu tres partes; quia primo ponitur puerorum condemnatio
maligna in principio. Secundo eorum liberatio benigna, ibi, et
ambulabant in medio flammae. Tertio eorum exaltatio condigna, ibi,
tunc rex Nabuchodonosor obstupuit. Circa condemnationem malignam et
indignam, tria facit Scriptura; quia primo notat causam litigii in
principio. Secundo formam judicii, ibi, statim in ipso tempore
ascendentes. Tertio poenam supplicii, ibi, tunc Nabuchodonosor
repletus furore. Circa primum, scilicet causam litigii quae fuit,
quia pueri noluerunt statuam erectam seu factam a Nabuchodonosor
adorare, facit Scriptura quatuor. Primo ponit statuae constitutionem
seu constructionem in principio. Secundo statuae promulgationem,
ibi, itaque Nabuchodonosor misit. Tertio statuae dedicationem,
ibi, tunc congregati sunt satrapae. Quarto statuae adorationem,
ibi, post hoc igitur statim ut audierunt. Circa constitutionem seu
constructionem statuae notandum primo quae causa principalis, fuit enim
humana celebritas, quia dicitur, quod rex Nabuchodonosor fecit; hic
est enim Nabuchodonosor qui summum prosperitatis locum inter homines
assecutus, quia rex regum, ut dicitur supra 2 cap. Et cui dedit
Deus caeli regnum et fortitudinem imperium et gloriam et omnia in
quibus habitant filii hominum. Improbe autem speciale divinitatis
amplexus est initium, quod supra, omne id quod Deus est extolletur,
ut dicitur infra eodem cap., dicens: et quis est Deus qui eripiet
vos de manu mea? Quasi diceret, nullus hujusmodi est; ergo humana
celebritas fuit causa principalis. Secundo notandum quae causa
materialis, quae fuit mundana prosperitas; et ideo dicitur, quod
fecit statuam auream; nam quia ipse magnis superfluitatibus abundabat,
quia, ut dicitur supra 2 cap., sub ditione ejus, idest potestate,
tunc universa constituit, et ideo ipse significatur per caput statuae
aureae, ut ait Daniel supra 2 cap., tu es, rex, caput aureum, eo
quod regnum ejus fuit affluentissimum: volens ostendere suae
affluentiae abundantiam, statuam fecit auream. Tertio nota quae causa
formalis; quae fuit sublimitas hujus statuae. Et quantum ad
proceritatem, quia altitudine sexaginta cubitorum; et quantum ad
capacitatem, quia latitudine cubitorum sex, ut perfectionem deitatis
habere videretur, voluit quod ejus proceritas decies sex et capacitas
sex haberet, quia senarius est numerus perfectus constans ex suis
partibus aliquotis, quia ex uno duobus et tribus, quae unitas sexies
sumpta reddit senarium, dualitas ter sumpta similiter, ternarius bis
sumptus similiter, unum duo tria sumpta simul similiter. Eodem modo
denarius est primus numerus in quo status est, et ideo dicit
perfectionem; propter quod sub his duobus numeris ipsius formam voluit
terminari. Quarto nota quae causa finalis, quae fuit immanis
solemnitas: et ideo, statuit eam, idest erexit, in campo dura
provinciae Babylonis. Duram est fluvius juxta quem gigantes
aedificaverunt turrim, ubi est campus Sennaar, de quo legitur
Genes. 11, quod invenerunt campum Sennaar; et sequitur, et
dixerunt, faciamus nobis civitatem et turrim cujus culmen pertingat
usque ad caelum. In campo ergo isto statuit dictam statuam per
idolatriam adorandam, sicut dicitur infra eodem cap. in hora qua
audieritis et cetera. Cadentes adorate statuam auream quam constituit
Nabuchodonosor rex. Quantum ad promulgationem ipsius statuae, nota
regis celsitudinem; quia cum dicitur, itaque Nabuchodonosor misit et
cetera. Hic est Nabuchodonosor rex Babylonis, qui venit Jerusalem
et obsedit eam, ut dicitur supra 1 cap.; quia in eo ostenditur ejus
valitudo, celsitudo seu fortitudo: plebis multitudo, quia misit ad
congregandos satrapas, idest consiliarios, quia satrapae sunt personae
sapientes, sicut dicit Papias. De istis dicitur Esther 3, quod
scriptum est, ut miserat Aman ad omnes satrapas. Magistratus, qui
sunt consules, quorum nutibus ordinantur communitates; de quibus
dicitur Nehem. 7: congregavi optimates et magistratus, judices,
quibus judiciaria potestas erat commissa ad puniendum maleficos, infra
8 cap. Constituti sunt duo senes judices. Optimates, magna super
omnes praedictos praediti potestate, sicut senesquallus vel
senescallanus; unde dicitur 3 Reg. 2, quod Jezabel scripsit
literas et misit eas ad optimates qui erant in civitate. Duces, qui
prosunt potissime exercitibus: unde dicitur Jud. primo, quis
ascendet ante nos contra Chananaeum et erit dux belli? Tyrannos,
idem quod rex, nisi quod tyrannus saevit voluntate, rex justitia
aequitate et necessitate: unde dicitur Job 35: propter multitudinem
calumniatorum clamabunt et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum,
praefectos, sunt tribuni vel qui praetoria praesunt potestate, ut
dicit Papias, vel inter principes provinciarum primus. Unde dicitur
supra 2 cap. quod rex Danielem in sublime extulit, et constituit eum
super omnes provincias Babyloniae principem et praefectum.
Principes, sunt ratione dignitatis seu ordinis, quia primo loco seu
dignitatem vel substantiam capiunt, ut dicit Papias: unde dicitur
Prover. 28, quod propter peccata populi multi principes, idest
multi substantiam populi capientes. Omnis autem ista multitudo
convocata est, ut convenirent, idest simul in unum venirent. Psalm.
2: convenerunt in unum. Ad dedicationem, idest ad strenationem;
quod idem est, quod initiatio. In quo notatur statuae adoratio: unde
ubi nos habemus dedicationem, Hebraei habent strenationem, quia
prosternebantur coram ipsa statua ante adorationem, sicut dicitur infra
eodem cap., si quis non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in
fornacem. Quantum ad statuae dedicationem, ponitur adunatio
vocatorum, ibi, tunc congregati sunt satrapae, quorum expositio dicta
est supra. Promulgatio praeceptorum, ibi, et praeco clamabat
valenter, idest potenter vel fortiter; sicut enim invalidus dicitur
debilis, ita valens dicitur fortis. Ordinatio agendorum, ibi, vobis
dicitur populis, idest commorantibus in civitatibus, tribubus, idest
diversis familiis ejusdem populi, unde dicuntur duodecim tribus populi
Israel; linguis, idest commorantibus in diversis terris. Comminatio
tormentorum, ibi, in hora qua audieritis sonum tubae. Ponitur tuba
primo, quia instrumentum judiciale 1 Thess. 4: et in tuba Dei
descendet de caelo, loquens de die judicii, fistula, instrumentum
pastorale, cythara, instrumentum est quod plectro tangitur,
sambucae, instrumentum de bucca a rusticis dicitur, et fit ut in
pluribus de sambuco, quod est lignum aptum ad perforandum, colligatum
tamen in utre, Psalterium, instrumentum est magnatorum quod plectro
tangitur, et est ut in pluribus decem chordarum, Psalm. 143: in
Psalterio decachordo psallam tibi. Simphonia instrumentum utraque
parte concavum pelle tectum, quod virgulis ferreis ducitur. Si quis
autem his omnibus supradictis auditis, non prostratus adoraverit,
idest cadens in faciem super terram, mittetur in fornacem ignis
ardentis. Quantum ad statuae adorationem ponitur instrumentorum
sonitus, cum dicitur: post hoc igitur statim ut audierunt; adorantium
strepitus, cum dicitur, cadentes omnes populi, sicut praeceptum erat
supra eodem cap., vobis dicitur populi et cetera. Patet ergo quae
fuit causa litigii inter regem et inter pueros; quia statuae aureae
constitutio, promulgatio, dedicatio et adoratio. Et sequitur pars in
qua habita et posita causa litigii, ostenditur forma judicii, cum
dicitur: statimque in ipso tempore. Ubi primo ponitur Chaldaeorum
accusatio, ibi, statimque in ipso tempore. Secundo accusatorum
citatio, ibi, tunc Nabuchodonosor in furore. Tertio citatorum
responsio, ibi, respondentesque Sidrach, Misach et Abdenago.
Circa accusationem Chaldaeorum nota primo eorum conspirationem
insidiosam, cum dicitur: statimque in ipso tempore; nam invidia
tempus et opportunitatem quaerit nocendi, et tunc nec nocte nec somno
nec inertia retardatur si tempus nocendi se offerat. Et ideo
Scriptura haec duo posuit, scilicet statim et in ipso tempore, cum
tamen unum sufficere posset ad exprimendam festinantiam: accedentes,
ad regem subaudi, Chaldaei, hoc est indigenae, accusaverunt Judaeos
indigne ferentes sibi fuisse praepositos advenas et captivos, quos
constituerat rex super omnia opera Babylonis Sidrach, Misach et
Abdenago, ut dicitur supra 2 cap., contra quos ipsi nunc insidiose
conspirabant. Secundo nota eorum supplicationem malitiosam, cum
dicitur: dixeruntque regi, rex in aeternum vive, bona regi
imprecantur ut eum facilius ad vota suae inclinent, quia haec est
supplicatio malignatorum, scilicet vivat rex, ut patet 3 Reg. 1,
ubi dicitur, vivat rex Salomon. Tertio nota eorum repetitionem
perniciosam, cum dicitur: tu rex posuisti decretum: ubi repetunt regi
omnia quae jusserat fieri ad solemnitatem statuae dedicandae, sicut
patuit supra. Quarto nota eorum allegationem calumniosam, cum
dicitur: sunt ergo viri Judaei quos constituisti super opera
Babylonis: et ex hoc apparet eorum calumnia, quia allegant ipsorum
promotionem, quia eos constituit rex super opera Babylonis. Et in
hoc concluditur Chaldaeorum accusatio. Et confestim sequitur
accusatorum citatio, cum dicitur: Nabuchodonosor in furore, quia
contemnebant ipsius cultum, quia, deos tuos non colunt, et ipsius
jussum, quia, statuam erexisti, allegant ipsorum punitionem, quia
aliis praelati; rebellionem, quia ingrati erant et rebelles. Circa
citationem autem ipsorum, nota primo ipsorum advocationem, cum
dicitur: tunc Nabuchodonosor in furore et ira, hic succensus ira cum
voce clamosa et anhelo spiritu, ut dicitur supra quod auditis
sermonibus sapientum Babylonis rex in furore versus et in ira magna
praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis, ita et in furore et
ira praecepit, ut adducerentur Sidrach, Misach et Abdenago.
Secundo nota ipsorum allocutionem, cum dicitur: pronunciansque
Nabuchodonosor rex ait, verene, Sidrach etc.: quasi diceret,
estne hoc verum quod hos, scilicet deos meos non colitis, nec secundum
id scilicet facitis, quod statuam auream, quam adorandam statui,
sicut praecepi supra, quod si quis prostratus non adoraverit mittetur
in fornacem ignis ardentis, hanc non adoratis? Et ideo statim
sequitur tertio, et notanda eorum admonitio, cum dicitur: nunc ergo
sitis parati, idest ex nunc ego oretenus vobis praecipio, sicut vobis
per praeconem fuerat promulgatum, sitis ergo parati, quacumque hora
audieritis, expositum est. Et post admonitionem concluditur quarto
condemnatio, cum dicitur: quod si non adoraveritis, mittemini in
fornacem, sicut supra fuit cautum lege et decreto est de potestate mea
sancitum. Et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea? Quasi
diceret, nullus. Et ideo id solum debetis colere in cujus totaliter
estis potestate. Et in hoc concluditur accusatorum citatio. Et ideo
statim sequitur eorum responsio, cum dicitur, respondentesque
Sidrach, Misach et Abdenago. In qua responsione ostenditur primo
ipsorum prudentia, cum praemittitur, non oportet nos de hac respondere
etc. quia scriptum est. Non respondeas stulto juxta stultitiam suam.
Secundo ostenditur eorum confidentia, cum dicitur: ecce Deus
noster. Dicunt, licet nobis non sit necessitas respondendi, tamen
respondemus tibi: ecce Deus quem colimus potest nos eripere, quia hic
est Deus noster et non aestimabitur alius adversus eum, Baruch 3.
Tertio notanda eorum constantia, cum dicitur: quod si noluerit, hoc
est, si Deus noster propter peccata nostra nos liberare noluerit,
scias nos esse ita constantes, quod deos tuos non colimus; quia ex
praecepto Dei nostri habemus, non habebis deos alienos, Exod.
20. Et in hoc concluditur citatorum responsio. Et sequitur pars in
qua tangitur poena supplicii, cum dicitur: tunc Nabuchodonosor
repletus est furore: in qua Scriptura notat quatuor. Primo regis
indignationem, cum dicitur: tunc Nabuchodonosor repletus est furore,
sicut adversus contumaces et rebelles regiae jussioni; et aspectus
faciei immutatus est, ut priori dissimilis appareret, quia cor hominis
immutat faciem ejus, sive in bono sive in malo, Eccles. 13.
Secundo legis promulgationem, cum dicitur: et praecepit ut
succenderetur septuplum, idest multo plus, ut excessu poenali fornacis
terrerentur, et viris fortissimis, qui resistentes vel de auxilio Dei
confidentes, quem potentem ad liberandum asserebant, ligare faciliter
possent, ita ut possent dicere, irruerunt in nos fortes Psal. 58:
jussit ut ligatis pedibus, ut nec fugere nec resilire valerent. Hic
dicit Josephus quod Daniel fuit in fornace cum tribus pueris positus:
quod patet expresse esse contra textum, quia Nabuchodonosor non nisi
tres alloquitur, infra eodem cap. cum dicit, nonne tres viros?
Tertio legis executionem, cum dicitur: et confestim viri illi vincti
cum braccis, ita ut nullam in spoliando moram facerent, quia jussio
regis urgebat, hoc est, jubebat: tiara genus est pallioli quo
Persarum Chaldaeorumque gens utitur. Quarto Dei miserationem seu
vindicationem, cum dicitur: porro viros illos, viros, inquam
fortissimos, quibus jusserat, ut eos in fornace ponerent, interfecit
flamma ignis, ut non solum miraculo rex pertimesceret, sed et sui
exercitus damnarentur, quia fortis ultor dominus reddens retribuit,
Jer. 51. Viri autem hi tres, gratia Dei mirabilis; ardent
vincula, incombusta manent eorum corpora, et ambulant in medio ignis
compediti. Sequitur secunda pars principalis totius cap., in qua
tangitur liberatio benigna, cum dicitur: et ambulabant in medio
flammae; ubi nota quod divinitus praeservati ambulabant illaesi in
medio flammae et ardentis fornacis: unde dicere poterant, si
ambulavero in medio tui Jerusalem, et super iram inimicorum meorum
extendes manum, Psal. 37. Laudantes Deum et benedicentes
dominum. In quo Scriptura tangit tria, quae solent recognoscere a
tribulationibus liberati; scilicet commendationem supernae aequitatis,
in principio. Condescendentiam paternae bonitatis, ibi, et non
cessabant qui miserant eos; collaudationem aeternae majestatis, ibi,
tunc hi tres quasi ex uno ore. Circa commendationem supernae
aequitatis, notat Scriptura quatuor: quia Azarias commendat supernam
aequitatem dans Deo honorem, ut facilius et efficacius impetret
veniam. Et ideo primo exaltat Dei justitiam, in principio. Secundo
implorat ejus clementiam, cum dicitur: ne quaesumus tradas nos.
Tertio allegat Dei misericordiam, ibi, et nunc sequimur te. Quarto
invocat ejus liberatricem potentiam, cum dicitur: et erue nos in
mirabilibus tuis. Primo autem extollit ipsius justitiam, quantum ad
evidentiam nominum; quia in commendationem supernae aequitatis ponit
tria nomina, scilicet, benedictus, laudabilis, gloriosus, quia ab
his tribus commendandus est a creaturis; nam quia creator est
benedicendus, et ideo dicit, benedictus es domine Deus patrum
nostrorum, Lucae primo, benedictus dominus Deus Israel, quantum ad
creationem; quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae, quantum
ad recreationem. Quia gubernator et conservator, est laudandus; et
ideo, laudabilis, quantum ad conservationem; magnitudinis ejus non
est finis; quantum ad gubernationem. Quia consummator et
remunerator, est glorificandus: et ideo, gloriosum nomen ejus, quia
nomen ejus gloriosum, quantum ad consummationem; et terribile,
quantum ad remunerationem, Deut. 28. Nomen ejus gloriosum et
terribile. Secundo extollit ipsius justitiam, quantum ad efficaciam
operum, asserens Dei justitiam exercitatam in ipso et sociis suis
justo affectu; et ideo dicit, justus es in omnibus quae fecisti in
nobis, quia justus dominus et justitiam dilexit, Psal. 10. Justo
effectu, quia universa tua opera vera, quia opera manuum ejus veritas
et judicium, Psal. 110. Justo aspectu, et ideo, omnia judicia
tua vera, quia judicia domini vera justificata in semetipsa, Psal.
18. Eorum despectu, quia induxisti haec omnia propter peccata
nostra, quia, peccavimus cum patribus nostris et inique egimus,
iniquitatem fecimus, Psal. 105. Ad despectum autem eorum tria
pertinent. Primo ipsorum transgressio; ideo, peccavimus enim et
inique egimus recedentes a te, de quo Levitic. 20, custodite
praecepta mea. Secundo punitio commissorum; et ideo, omnia ergo quae
induxisti, in vero judicio etc., unde, induxisti nos in laqueum,
Psal. 65, et tradidisti nos in manibus inimicorum, quia aliquando
bonos per malos Deus affligere consuevit. Et regi injusto.
Nabuchodonosor scilicet qui iniqua sententia innocentes pueros
crudelissimae morti adjudicaverat, et pessimo, idest impiissimo, qui
non solum idololatra, sed et alios ad idolatriam acerbarum poenarum
minis compellebat: si quis enim prostratus non adoraverit statuam, in
eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis, supra eodem cap.
Tertio confusio; et ideo, confusio et opprobrium facti sumus,
confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium, operuit ignominia facies
nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus domini,
Jer. 81. Cum autem secundo implorat Dei clementiam, ostendit
quatuor Scriptura, cum dicitur: ne quaesumus tradas nos: quia primo
allegat divinam indignationem, cum dicitur: ne quaesumus tradas nos in
perpetuum propter nomen tuum, sed exurge domine adjuva nos, et libera
nos propter nomen tuum; Psal. 43. Secundo allegat antiquam
foederationem, cum dicitur: et ne dissipes testamentum tuum;
testamentum, inquam, quod disposuit ad Abraham, et juramentum
scilicet ad Isaac, et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in
testamentum aeternum. Psal. 104. Tertio inflictam vexationem,
cum dicitur: quia, domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes,
quia, domine, omnes gentes venient coram te, et glorificabunt nomen
tuum, Psal. 85. Et nobis non est in tempore hoc princeps, et
dux, et propheta, neque holocaustum. Holocaustum pro peccato non
postulasti, Psal. 35. Neque sacrificium neque oblatio, quia
sacrificium et oblationem noluisti, Psal. 39. Neque incensum,
quia incensum abominatio est tibi, Isaiae 1. Quarto etiam propriam
contritionem, cum dicitur: sed in animo contrito et spiritu
humilitatis suscipiamur, quia, sacrificium Deo spiritus
contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicies,
Psal. 50. Cum autem tertio allegat Dei misericordiam, cum
dicitur: et nunc sequimur te, quatuor facit: quia primo allegat
cordis affectum, cum dicit, et nunc sequimur te in toto corde,
dicentes (supple) in toto corde meo exquisivi te, Psal. 118.
Secundo mentis aspectum, cum dicit, et quaerimus faciem tuam, sicut
dicit, Psal. 104. Quaerite faciem ejus semper. Tertio suum
defectum, cum dicitur: ne confundas nos, sed confundantur qui
ostendunt servis tuis mala, infra confestim. Quarto Dei
misericordiam, cum dicitur: sed fac nobiscum secundum mansuetudinem
tuam, ut possimus dicere, vere supervenit mansuetudo et corripiemur,
Psal. 89. Cum autem quarto invocat liberatricem Dei potentiam,
ibi: erue nos, tria facit; quia primo petit divinorum operum
ostensionem, cum dicitur: erue nos in mirabilibus tuis, ut
unusquisque dicat, mirabilia opera tua et anima mea cognoscet nimis,
Psal. 138. Secundo petit persecutorum correctionem, cum
dicitur: confundantur qui ostendunt servis tuis mala, confundantur
ergo omnes inique agentes supervacue, Psal. 24. Tertio petit
inimicorum conversionem, cum dicitur: et robur eorum conteratur, et
sciant quia tu es dominus Deus solus, et scient quia vere tu dominus,
tu solus altissimus super omnem terram, Psal. 82. Et sic patet in
liberatione benigna istorum puerorum commendatio supernae aequitatis;
quia ab ipsis exaltatur Dei justitia, imploratur ejus clementia,
allegatur ejus misericordia, invocatur ejus potentia. Posita ergo
commendatione supernae aequitatis. Sequitur condescensio paternae
bonitatis, cum dicitur: et non cessabant qui miserant eos ministri
regis succendere fornacem: ubi Scriptura notat quatuor. Primo
ministrorum incendium, ibi: et non cessabant qui miserant eos
succendere fornacem, quia rex praecepit ut succenderetur fornax
septuplum quam succendi consueverat, supra eodem cap.: et ideo non
cessabant ut jussionem regis implerent: naphtha, idest ossibus
olivarum, in quibus remanserat aliquid pinguedinis, ut essent ad
fomentum igneum magis apta; naphtha enim, ut dicit Papias, est genus
fomenti quo incendia nutriuntur apud Persas, vel ossa olivarum qui
projiciuntur cum amurca. Secundo notat Chaldaeorum excidium, ibi:
et effundebatur flamma cubitis quadraginta novem, ut erumperet,
vehementi enim ministratione fomenti ignis flamma effusa est super
fornacem cubitis quadraginta novem; incendit, enim, quod reperit
juxta fornacem de Chaldaeis, quia, ipsi incendebant sanctuarium
Dei, polluebant templum, Psal. 78. Tertio Angelorum
praesidium, ibi: Angelus autem domini descendit cum Azaria; quia
secundum Hieronymum, oppressa variis molestiis anima hominis desperans
de auxilio, et ad dominum tota mente conversa praesidio angelico
liberatur, quia, immittet Angelus in circuitu timentium eum et
eripiet eos, Psal. 43, et excussit flammam ignis et fecit medium
fornacis quasi ventum roris flantem, idest ventum refrigerantem, ut
ardorem ignis refrigeraret ros, juxta illud Eccles. 18, nonne
ardorem refrigerabit ros? Quasi diceret, imo, sicut patuit in
istis. Quarto puerorum remedium, ibi: et non tetigit eos ignis,
juxta illud Isaiae 43, cum ambulaveris in igne non combureris, et
flamma non ardebit in te. Et per hoc patet quod in liberatione benigna
puerorum fuit condescensio paternae bonitatis, propter ministrorum
incendium, Chaldaeorum excidium, Angelorum praesidium, puerorum
remedium. Et ideo ostensa condescensione paternae bonitatis.
Sequitur pars in qua tangitur exaltatio aeternae majestatis, quae est
laudis confessio, et gratiarum actio, cum dicitur: tunc hi tres quasi
ex uno ore laudabant dominum. In qua Scriptura notat tria; quia,
primo laudant pueri liberati ipsum Deum quoad suam essentiam
aeternalem, ibi: tunc hi tres. Secundo commendant ipsum quoad
creaturam vitae spiritualis, ibi: benedictus es qui intueris abyssos
et sedes super Cherubin. Tertio instigant ad ipsius laudem creaturam
universalem, ibi: benedicite omnia opera domini domino. Quantum ad
laudem, quia laudant Dei essentiam aeternalem, primo laudant ipsum in
generali, cum dicitur: tunc hi tres quasi ex uno ore, juxta id,
benedicam dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.
Psal. 33. Idest concorditer laudabant, scilicet ut conservatorem
et gubernatorem, quia laus ejus in Ecclesia sanctorum, Psal.
149. Benedicebant ut creatorem et recreatorem, quia benedictio et
claritas et sapientia etc., Apocal. 7. Secundo laudant ipsum in
speciali, ibi: benedictus es domine Deus patrum nostrorum: et ibi
Scriptura tangit quatuor, a quibus divina majestas laudatur
glorificatur et benedicitur. Primo ejus dominationis excellentiam,
ibi: benedictus es domine Deus patrum nostrorum, quia tu es de quo
dixit Moyses patribus nostris Deuter. 10, Deus dominus noster
ipse est Deus deorum et dominus dominantium. Secundo ejus
nominationis praeeminentiam, ibi: et benedictum nomen gloriae tuae
quod est sanctum, quia hoc est nomen de quo pater noster David canit,
domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra,
Psal. 8. Ergo nomini tuo da gloriam, super misericordia tua et
veritate tua, quoniam magnificasti super omnes nomen sanctum tuum,
Psal. 137. Tertio ejus habitationis refulgentiam, ibi:
benedictus es in templo sanctae gloriae tuae, de quo templo iterum
cantat pater noster David, in templo ejus omnes dicent gloriam,
Psal. 28. Quarto ejus gubernationis providentiam, ibi:
benedictus es in throno regni tui, quia de hoc throno iterum cantat
idem David, thronus tuum in saeculum saeculi: virga directionis,
virga regni tui, Psal. 44. Quantum vero ad laudem quam
commendant, quoad creaturam vitae spiritualis, quae ibi incipit,
benedictus es qui intueris abyssos, commendant primo ejus discretionis
providentiam, quia scilicet discernit bonos a malis, cum dicitur:
benedictus es qui intueris abyssos; et hoc quoad dimissionem culparum
et inflictionem poenarum, quia judicia tua abyssus multa, Psal.
35. Et sedes super Cherubin; et hoc quoad intuitionem meritorum et
retributionem praemiorum; propter quod David petebat, Psal. 75,
qui sedes super Cherubin veni et manifestare, excita potentiam tuam et
veni ut salvos facias nos. Secundo commendant ejus praelationis
praeeminentiam, cum dicitur: benedictus es in firmamento caeli; et
quia altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est species caeli in
visione gloriae, Eccl. 45. Quantum ad laudem ad quam provocant
creaturam universalem, notandum, quod omnia invitantur ad tria;
scilicet ad benedicendum ut creatorem, ad laudandum ut conservatorem,
ad semper exaltandum ut consummatorem, sed aliter et aliter: quoad
membra corporalia et bruta propter speciem, modum et ordinem; quoad
hominem propter sensum, verbum et operationem; quoad mentem
spiritualem propter memoriam, intelligentiam et voluntatem. Primo
autem praemittitur laus generalis omnium creaturarum, cum dicitur:
benedicite omnia opera domini domino, quia scriptum est, Psalm.
103: quia magnificata sunt opera tua domine, omnia in sapientia
fecisti. Secundo sequitur laus creatorum singularis seu specialis,
cum dicitur: benedicite Angeli domini domino; ubi hortantur ad laudem
Dei omnia, a nobilioribus ad ignobiliora, a superioribus ad inferiora
descendendo: et primo hortantur ad laudem creaturam mentem
spiritualem, cum dicitur: benedicite Angeli domini domino, quia
scriptum est, Psalm. 102, benedicite domino omnes Angeli ejus
potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum
ejus. Secundo mundum corporalem, cum dicitur: benedicite caeli
domino. Et primo creaturas superiores in principio, benedicite caeli
domino; secundo intermedias et inferiores, ibi, benedicite imber et
ros. Primo invitant ad laudes creaturas caelestes immobiles, sicuti
caelum Empyreum; et ideo dicitur: benedicite caeli domino, quia
caelum caeli domino, et ideo laudate dominum de caelis, Psalm.
148. Et caelum crystallinum, cum dicitur: benedicite aquae quae
super caelos sunt, quia scriptum est: aquae quae super caelos sunt
laudent nomen domini, Psalm. 148. Secundo creaturas caelestes
motrices, cum dicitur: benedicite omnes virtutes; quia scriptum est,
laudate eum omnes virtutes ejus, Psalm. 148. Tertio creaturas
caelestes mobiles, cum dicitur: benedicite sol et luna domino. Circa
quod primo tangit Scriptura earum ornatum, cum dicitur: benedicite
sol et luna, benedicite stellae. Et secundo earum subjectum in hoc
quod dicit, caeli; quia scriptum est, laudate dominum de caelis,
laudate eum in excelsis. Laudate eum sol et luna laudate eum omnes
stellae et lumen, Psalm. 148. Tertio earum effectum, cum
dicitur: benedicite imber et ros domino, benedicite omnes spiritus
Dei domino: qui est triplex: quia primus provenit ex vaporum
elevatorum a terra virtute solis abundanti humiditate; et hic est
imber, quia caeli possunt dare imbres. Jerem. 14. Secundum
provenit ex vaporum elevatorum virtute solis abundante subtilitate, et
hic est ros. Aggaei primo, prohibiti sunt caeli ne darent rorem.
Tertius provenit ex vaporum elevatorum virtute solis abundanti
siccitate, et hic est ventus vel spiritus; propter hoc dicit:
benedicite omnes spiritus domini domino, quia spiritus procellarum
faciunt verbum ejus, Psalm. 148. Quantum ad creaturas
intermedias corporales, dicit Scriptura, benedicite ignis et aestus
domino: ubi Scriptura ostendit, quod primo provocant ad Dei laudem
duo elementa superiora et eorum impressiones, ibi, benedicit ignis;
secundo duo elementa inferiora et emissiones, ibi, benedicat terra
dominum. Prima habet duas partes; quia primo provocant ad Dei laudem
superius elementum et ejus effectum, cum dicitur: benedicite ignis et
aestus; secundo in medio elemento, scilicet aere multiplicem expressum
effectum, ibi, benedicite frigus et aestas domino. Et quantum ad hoc
primo tangit Scriptura impressiones factas in medio interstitio aeris
virtute corporum supra caelestium, habentes efficaciam, cum dicitur:
benedicite frigus et aestas domino: et differt aestus et aestas: quia
aestus est aer ignitus, juxta illud Apoc. 7, non cadet super illos
sol neque ullus aestus. Sed aestas est aer virtute solis inflammatus,
et dicit differentiam temporis sicut hyems; aestus autem dicit
differentiam impressionis; unde Genes. 8: frigus et aestus, aestas
et hyems, nox et dies, non requiescent. Secundo tangit impressiones
quae non nisi infra nos sunt, cum dicitur: benedicite gelu et frigus
domino. Tertio tangit impressiones quae non nisi circa nos resident,
cum dicitur: benedicite gelu et frigus domino. Benedicite glacies et
nives, nix glacies quae faciunt verbum ejus, Psalm. 184. Quarto
ponit temporis differentias, causas et effectum, cum dicitur:
benedicite noctes et dies. Ecce temporis differentias. Benedicite
lux et tenebrae. Ecce differentiarum causas. Benedicite fulgura et
nubes. Ecce duplicem effectum, quorum fulgur de nocte potissimum
causatur, sed nubes potissimum de die elevantur. Et sequitur pars in
qua invitant duo elementa inferiora et eorum emissiones, cum dicitur:
benedicat terra; et primo invitant terram et ejus germinationes in
principio; secundo aquam et ejus derivationes, ibi, benedicite
maria. Primo provocant terram quantum ad situationem, cum dicitur,
benedicite montes; secundo quantum ad scaturitionem, cum dicitur:
benedicite fontes. Postea invitant mare et ejus derivationes cum
dicitur: benedicite maria et flumina, quia omnia flumina intrant
mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina, Eccles.
1. Et sequitur pars in qua invitant ad Dei laudem creaturam
sensibilem, cum dicitur, benedicite cete et omnia quae moventur in
aquis. Primo invitant aquae animalia in principio, benedicite cete,
quia creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque
motabilem, quam produxerant aquae in species suas, Gen. 5, et ideo
tenentur ad laudem. Secundo invitant aerea, ibi, benedicite omnes
volucres caeli, volucres caeli et pisces maris, Psalm. 8.
Conjungunt autem volucres, quia licet diversa capiant loca, tamen
eamdem habent materiam, sicut patet Genes. 1, quia materia
utrorumque est aqua. Tertio invocant terrestria, ibi, benedicite
omnes bestiae et pecora; et quia omnia sunt subjecta rationali
creaturae, juxta illud Psalm. 8. Omnia subjecisti sub pedibus
ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres
caeli et pisces maris, ideo immediate provocant ad Dei laudem
creaturam rationalem, cum dicitur: benedicite filii hominum domino:
et hoc habet duas partes: quia primo invitant omne genus hominum in
generali cum dicitur: benedicite filii hominum: sed quia homo cum in
honore esset, non intellexit, descendit ad genus hominum electum in
speciali, cum dicitur: benedicat Israel dominum, quia Israel est
facta potestas ejus, Psalm. 113. Sed in populo electo sunt
praelati et subditi; ideo primo invitant immediate praelatos, cum
dicitur: benedicite sacerdotes; quia scriptum est, Psalm. 151:
sacerdotes ejus induantur justitiam. Secundo invitant subditos, cum
dicitur, benedicite servi; quia scriptum est, servite domine in
laetitia, Psalm. 99. Sed quia servitium Deo placere non potest
nisi sit cum spiritus fervore, ideo statim adjungunt, benedicite
spiritus et animae justorum; ut possint dicere cum apostolo, 1
Corinth. 14: psallam spiritu, psallam et mente; sed quia fervor
non potest esse sine reverentia et honore, ideo addunt, benedicite
sancti et humiles; quia humilibus dat gratiam, ut dicitur Jacobi 4.
Sed quia tunc perfectum est opus, cum redit ad suum principium, ideo
quia a seipsis incoeperant in seipsis finierunt, cum dicitur,
benedicite Anania: ubi benedicunt ipsum ut creatorem, laudant ut
conservatorem, superexaltant ut consummatorem, et finaliter
recognoscunt ut liberatorem, quia liberavit eos de periculo poenarum
infernalium; et ideo dicunt: qui eripuit nos de Inferno: de periculo
culparum mortalium, et ideo dicunt: et salvos fecit de manu mortis,
et ideo dicitur, eripuit animam de morte, oculos meos a lacrymis,
pedes meos a lapsu, Psalm. 117: de periculo poenarum
corporalium, et ideo dicunt: et liberavit nos de medio ardentis
flammae, et de medio ignis, ita quod liberasti me a pressura flammae
quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus, Eccles.
ult. Et sequitur pars in qua ponitur puerorum exaltatio condigna,
quae est pars tertia principalis totius cap., cum dicitur: tunc
Nabuchodonosor rex obstupuit. In qua Scriptura notat quatuor:
scilicet apparitionem Angeli in principio, approbationem miraculi,
ibi, et satrapae congregati sunt, acclamationem Dei, ibi, et
erumpens Nabuchodonosor, promotionem populi, ibi, tunc rex promovit
Sidrach. Quantum ad apparitionem Angeli, nota primo regis
admirationem cum dicitur, tunc rex obstupuit; quia dicitur, adduxit
consiliarios ejus in stultum finem et judices ejus in stuporem, Job
12. Et surrexit propere, idest festinanter, ut videret miraculum.
Secundo nota regis inquisitionem, cum dicitur: et ait optimatibus
suis, illos interrogat quorum accusatione eos damnaverat, ut ex
responsione eorum subjungitur. Tertio infert affirmationem, ibi,
ecce ego video quatuor viros solutos et ambulantes in medio ignis et
species quarti similis filio Dei. Hic autem soli Nabuchodonosor
forte ostensus est, ut non sua potestate, sed divina virtute sciret
esse pueros liberatos; et ideo quarto profert Dei commendationem cum
dicitur, tunc accessit rex Nabuchodonosor, qui infra dicit, ergo
positum est hoc decretum. Quantum ad approbationem, nota primo quod
fuit ibi sapientium admiratio: et ideo praemittitur, et satrapae
congregati sunt, ut hi testes essent miraculi qui vocati fuerant ad
puerorum promotionem supra eodem, Nabuchodonosor misit ad congregandos
satrapas. Secundo puerorum contemplatio; et ideo dicitur:
contemplabamur viros istos, scilicet de quibus rex dicit, nonne tres
viros misimus in medio ignis? Tertio eorumdem illaesio; et ideo
dicitur: quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum.
Sarabala sunt cruralia seu braccae in lingua Chaldaica, secundum
Hieronymum. Nec ulla poenae apparitio; et ideo dicitur, odor
ignis, idest vestigium aliquod in ipsis vel in eorum vestimentis non
apparebat. Quantum ad acclamationem Dei, nota regis exaltationem,
cum dicitur: et erumpens Nabuchodonosor, idest clamabat, erumpe et
clama, ut dicitur ad Galat. 4. Dei benignitatem, cum dicitur:
benedictus Deus deorum Sidrach, Misach et Abdenago qui misit
Angelum suum. Ecce quem dixit supra similem Dei filio, nunc dicit
esse Dei Angelum, de quo dictum supra fuit quod Angelus domini cum
Azaria. Regis constitutionem, cum dicitur: a me ergo positum est
hoc decretum. Ecce viso miraculo vertitur decretum adorationis statuae
aureae in decretum adorationis divinae. Dei commendationem cum
dicitur, neque enim est alius Deus qui ita possit salvare: in quo
approbat responsionem datam ei a pueris supra, cum ait eis: et quis
est Deus qui eripiat vos de manu mea? Qui responderunt, ecce enim
Deus noster quem colimus potest nos eripere de camino ignis. Quantum
ad promotionem populi tangitur primo puerorum praelatio, cum dicitur:
tunc rex promovit Sidrach etc.: ut supra fuerant super opera
provinciae constituti, nunc vero ad principalia sunt promoti. Secundo
literarum delatio cum dicitur: Nabuchodonosor rex omnibus populis:
hanc autem literam interserit, quia oportet habere testimonium ab his
qui foris sunt. Tertio signorum promulgatio, cum dicitur: signa et
mirabilia fecit apud me Deus excelsus, quia hic est Deus qui
exaltatus est super omnes deos. Nota moralitatem ex statua ficta,
aurea, alta, lata, erecta, dedicata, adorata; in qua designatur
nota simulationis, vitae vel doctrinae; nam vita vel doctrina simulata
est ficta, quia habet falsam puritatem; est alta, quia habet falsam
dignitatem: est sita, quia habet falsam potestatem; est lata, quia
habet falsam pietatem seu charitatem; est dedicata, quia habet falsam
celebritatem; est adorata, quia habet falsam majestatem. Simulatio
ergo vitae vel doctrinae fictionem habet in his omnibus; et ideo talis
vita vel doctrina, non hominem, sed statuam et imaginem reddit:
Psalm. 72, imaginem ipsorum ad nihilum rediges. In adorantibus
notatur aemulatio; adorant enim satrapae, idest nobiles aspirantes ad
nobilitatem generis. Magistratus, idest consiliarii aspirantes ad
familiaritatem principis, judices aspirantes ad auctoritatem judicis,
duces aspirantes ad celebritatem nominis. Tyranni aspirantes ad
cupiditatem muneris, quia principes dicuntur primo capientes. Hi
omnes adorant saecularem dignitatem seu imperialem potestatem, ne
honores amittant, quorum exemplo subditi ad adorandam statuam faciliter
inducuntur. Nam majores impellunt subditos per potentiam, doctores
per falsam eloquentiam, regulantes per simulatam vitam. In
instrumentis notatur adulatio; quia omnes praedicti sunt adulatores,
et adulantes potentibus, secundum septem genera musicorum; et quidam
adulantur ratione timoris, qui significantur per tubam quae incutit
terrorem; quibus dicitur Amos 2, morietur in sonitu Moab, in
clangore tubae. Quidam ratione honoris, ut ambitiosi qui
significantur per fistulam. Quidam ratione favoris, qui designantur
per cytharam, ut simplices. Quidam ratione temporalis valoris, qui
designantur per sambucam, ut simplices seu populares. Quidam ratione
proprii amoris, ut propria diligentes, qui designantur per
Psalterium. Quidam ratione decoris, ut carnaliter viventes, qui
significantur per symphoniam. Quidam ratione livoris, ut vindicare de
hostibus appetentes, qui designantur per omne genus musicorum; isti
adulantur per omne genus musicorum principibus solum quod possint de
hostibus vindicare. In fornace et pueris notatur quaecumque tribulatio
seu tentatio; in fornace autem active, in pueris vero passive,
quaelibet autem istarum duarum, tam fornax tribulationis quam
tentationis, succenditur septuplum contra justos, priusquam eos Deus
eripiat. Fornacem tribulationis succedentia sunt septem. Primum est
adversitas in insidiis, idest de hostibus; et de hac erepti sunt filii
Israel, cum educti sunt de terra Aegypti: de quibus dicit Salomon,
3 Reg. 8: populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti
de terra Aegypti, de medio fornacis ferreae. Secundum est,
asperitas in afflictionibus exterioribus: et de hac dicitur, Sap.
3: tamquam aurum in fornace probavit illos. Tertium est anxietas in
vexationibus interioribus; et de hac, Prov. 27: quomodo probatur
in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ex ore
laudantium. Quartum est arduitas in difficilibus operibus. Quintum
est auctoritas in praeceptis fortioribus, Eccles. 27: vasa figuli
probat fornax. Sextum est austeritas in victu et aliis virtutibus.
Jer. 9: maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus, quod
praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, et
de fornace ferrea. Septimum est ferocitas in seditionibus. Eccl.
27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio
tribulationis. De tentatione Dan. 3, praecepit ut succenderetur
fornax septuplum. Fornax vero tentationis succenditur septuplum contra
justos, quia secundum septem capita septem sunt differentiae
tentationum. Prima est dubia de qua nescit homo quam eligat: ex hac
vidit Abraham ascendentem favillam de terra, quasi fornacis fumum,
Gen. 19; quia sicut de favilla ignis ignorat homo ad quam partem
vadat, ita de tali tentatione. Secunda est occulta, de qua ignorat
homo unde veniat; et de hac ascendit fumus putei abyssi, sicut fumus
fornacis magnae, et obscuratus est sol, et aer de fumo putei, Apoc.
9. Ne scilicet homo possit percipere, unde proveniat. Tertia est
fraudulenta, quae hominem allicit per blanditias, atque laudat; de
qua, Prov. 27: quomodo probatur in conflatorio argentum, et in
fornace aurum, sic probatur homo ore laudantium. Quarta est subita,
quae hominem permovet, terret et subvertit; de qua Eccl. 27: vasa
figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
Quinta est importuna, quae hominem infestat; de qua Eccles. 38:
vapor ignis urit carnes ejus, et in calore fornacis concrematur.
Sexta est perplexa, de qua homo vacillat; et circa talem debet homo
multum vigilare, juxta illud Eccl. 38: cor suum dabit ut consummet
linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. Septima est violenta,
quae, nisi homo sit cautus, hominem praecipitat; de qua Eccl.
43: in meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis
poterit sustinere; et respondens sapiens ait, fornacem custodiens in
operibus ardoris. Utraque autem istarum, tam fornax tribulationis
quam tentationis, succenditur in naphtha, hoc est concupiscentia
originalis corruptionis. Stupa, hoc est concupiscentia ambitionis.
Pice, idest concupiscentia carnalis delectationis; malleolis et
sarmentis desiccatis, hoc est concupiscentia acquisitionis. Notandum
tamen, quod de hac fornace eripiuntur soli parvi, idest innocentes,
in quibus sola macula consumitur, scilicet pronitas ad malum et
difficultas; alia autem non consumuntur, scilicet saraballa, idest
braccae seu cruralia. Haec bona quae honestant. Et tiarae, quod est
genus pallioli, quo Persae ornantur; haec bona quae delectant.
Calceamenta non consumuntur, et remanent intacta. Flamma vero quae
usque ad quadragintanovem cubitos geometricales ascendit et malos
consumit, poenae sunt infernales, quae nunquam ad numerum
quinquaginta, qui est numerus remissionis, ascendunt, idest ad
numerum jubilaei. Notandum, quod sola prudentia designata in
Daniele, temperantia significata per Azariam, justitia designata per
Misaelem, consignata constantia in Abdenago, liberant justos a
tribulationibus tormentorum.
|
|