|
Ego Nabuchodonosor quietus eram et cetera. Haec est tertia visio,
in qua significatur Christi praedicatio vitia rescindentis, sicuti in
prima, conceptio Christi Diabolum invadentis et expellentis, et in
secunda Christi nativitas ad nostras poenalitates descendentis. Et
haec visio est per modum cujusdam divini judicii futuri contra humanam
prosperitatem in somnii praeostensi prophetica interpretatione
reserati, voce divina comminati et culpa promerente inflicti, ad
ostendendum praeeminentiam regni Christi et justorum, ad regnum
Antichristi et reproborum. In hac autem visione sicut in praemissis,
causa efficiens seu originalis, est instinctus spiritus sancti, quem
habuit Daniel, ut devotus et sobrius, humilis et subjectus, et
interpretationibus assuetus. Causa vero finalis est pronunciatio
Christi clamantis, trepidatio Dei omnipotentis, emendatio seu
humiliatio superbientis, exaltatio interpretantis; et ex hoc
consolatio populi servientis. Continentia vero seu causa materialis
est, quod Nabuchodonosor propter Dei offensam septem annis versus
fuerit in amentiam herbarum radicibus inter animalia nutritus, ac post
Dei misericordia ad regnum restitutus regem caeli laudavit, cujus
opera justa sunt, et potestas eximia, quae superbos humiliare potest,
et cum humiliati fuerint, iterum exaltare: in quo ostenditur mysterium
dominicae praedicationis, humanae prosperitatis finem damnabilem
ostendentis. Causa vero formalis consistit in divisione cap. quod
prima sui divisione dividitur in quatuor partes; quia primo ponitur
continentia visionis, in principio. Secundo eminentia seu sapientia
interpretationis, ibi: tunc Daniel. Tertio evidentia
adimpletionis, ibi: omnia haec venerunt. Quarto efficacia
correctionis, ibi: igitur post finem. Circa continentiam visionis
notat Scriptura quatuor. Primo conceptum inspirationis internae, in
principio. Secundo defectum expositionis humanae, ibi: et per me
propositum est decretum. Tertio processum ostensae apparitionis,
ibi: visio capitis mei in cubili meo. Quarto excessum illustrationis
supernae, ibi: tu ergo Balthasar. Quantum ad conceptum internae
inspirationis, notat Scriptura regis soporem, cum dicitur: ego
Nabuchodonosor eram quietus in domo mea. Hic est Nabuchodonosor de
quo supra 3 dicitur, tunc rex Nabuchodonosor obstupuit: nunc vero
absque omni stupore quietus erat, idest a nullo inquietatus, qui
monarchiam absque omni contradictione tenebat, et ideo rex regum
dictus, supra 2, tu rex regum es. Hic ergo quietus in domo sua,
hoc est in haereditate propria, quasi in haereditaria mansione, ita ut
posset dicere illud Sapient. 8, intrans in domum meam quiescam in
aula. Regis decorem, quia, florens in palatio meo, idest omnibus
quae ad decorem humanum faciunt, ad nutum affluentibus, ac per hoc
caducus, quia homo natus de muliere quasi flos egreditur et
conteritur, Job 14. Regis terrorem, quia somnium vidi quod
perterruit me. Sicut supra 2 cap. per somnium quod vidit
Nabuchodonosor, conterritus est spiritus ejus, sic modo eum
perterruit somnium, quia forte in somnio, sui regni exterminium
tenebat regis stuporem: et ideo cogitationes, quae somnium sunt
secutae, conturbaverunt me, idest prioris quietis soporem a me
amoverunt, quia ex somno ipso in me turbatum est cor meum, Psal.
42. Quantum ad defectum humanae expositionis quae tangitur, ibi:
et per me propositum est decretum, notat Scriptura sapientum
citationem, cum dicitur: et per me propositum. Litera patet.
Somnii relationem, cum dicitur: tunc ingrediebantur harioli,
exposita sunt supra haec vocabula; solutionis absconsionem seu
privationem, ibi, et solutionem ejus non indicaverunt mihi, quia quis
talis ut sapiens, et quis novit solutionem verbi? Quasi diceret,
nullus, Eccles. 7. Danielis praelationem, ibi: donec collega,
idest par mihi in honore, quia primum ipsum post se in toto regno
constituerat, supra 2 cap. Tunc rex Danielem in sublime extulit,
Daniel cui nomen Balthasar secundum nomen Dei mei, quia Deum quem
colebat Balthasar nominabat, et illo nomine nominabat Danielem.
Danielis commendationem, ibi: qui habet spiritum sanctorum deorum in
semetipso; quia sensus ejus et sapientia, sensus humanos et humanam
sapientiam excellebat, et ideo in ipso aliquid majus esse credebat:
propter quod spiritum deorum ipsum habere dicebat, et ultra,
sacramentum idest secretum non esse ei impossibile ad disserendum
asserit, infra confestim eodem cap. regis allocutionem, ibi:
Balthasar princeps hariolorum etc., ut supra, immediate, haec omnia
exposita sunt. Quo ad processum ostensae apparitionis, quae
tangitur, ibi: visio capitis mei in cubili meo, notat Scriptura
conditionem arboris visae, cum dicitur: videbam et ecce arbor et
altitudo ejus magna, idest supra aliarum mensuram elevata, magna,
quantum ad omnem dimensionem, fortis, robore scilicet, quantum ad
valetudinem, omni vento et tempestati resistere potentem, proceritas,
idest longitudo ejus in altum protensa, contingens caelum, parabolica
locutio est, idest usque ad nubes. Aspectus illius usque ad terminos
universae terrae, quia tantae erat altitudinis, quod umbra ejus
terminos terrae obumbrare posset, et ab omnibus terminis terrae videri
poterat, ita erant rami ejus expansi, folia ejus pulcherrima, viridia
scilicet et condensa, et esca universorum in ea, hyperbolica locutio
est, subter eam cuncta animalia domestica scilicet, et bestiae,
indomita quaecumque, et ex ea vescebatur omnis caro, idest omne genus
animalium. Sic videbam in visione, idest sic contuebar sicut per
somnium videri poterat. Secundo arboris contritionem, cum dicitur:
et ecce vigil et sanctus de caelo, idest Angelus, qui vigiles Angeli
dicuntur, quia custodiae invigilant cui praeficiuntur: unde infra
dicitur, in sententia vigilum decretum est. Tertio arboris
subversionem, ibi: succidite arborem, idest abscindite arborem.
Quarto ramorum praecisionem, ibi: et praecidite ramos ejus. Quinto
arboris excussionem, ibi: excutite folia ejus. Sexto fructuum
dispersionem, ibi: et dispergite fructus ejus. Septimo germinis
relictionem, ibi: verumtamen germen radicum ejus, idest radicem ad
germinandum, in terra sinite, idest relinquite. Et alligetur vinculo
ferreo et aereo, idest forti et durabili, in herbis quae foris sunt et
rore caeli, idest in saltibus et silvis. Pars ejus in herba terrae,
quia herbas sicut ferae in cibum sumet: cor ejus ab humano commutetur,
nam intelligentiam per amentiam perdet, et cor ferae detur ei, idest
sensus bruti. Octavo notat temporum mutationem, cum dicitur: et
septem tempora, idest septem anni, totum ponitur pro parte, mutentur
super eum, hoc est succedant; quia, in sententia vigilum, hoc est,
ad petitionem sanctorum, qui in terra sunt, decretum est in caelo
Angelorum, sic exequi contra eum, juxta imperium Dei, ut ipse solus
rex potens cognoscatur. Quantum ad excessum supernae illustrationis,
quae tangitur, cum dicitur: tu ergo Balthasar, notat Scriptura
sapientum Babylonis ignorantiam, in principio, et Danielis
sapientiam, ibi: tu autem potes quia spiritus sanctorum deorum est in
te, supra eodem, Balthasar princeps hariolorum. Et sic terminata
est prima pars totius capituli. Et sequitur pars secunda principalis
totius cap. in qua Scriptura notat interpretationis eminentiam, seu
sapientiam; quae ibi incipit, tunc Daniel cujus nomen Balthasar.
Et quia visio tangebat regis personam, fortunam, vindictam et
gratiam, ideo Scriptura notat quatuor. Primo in Daniele poenalem
anxietatem propter gradum poenae in principio. Secundo regalem
prosperitatem propter statum fortunae, ibi: arborem quam vidisti.
Tertio legalem severitatem propter casum vindictae seu sententiae,
ibi: quod autem vidit rex vigilem. Quarto finalem benignitatem
propter fructum poenitentiae, ibi: quod autem praecepit ut relinqueret
germen radicum. Poenalem autem anxietatem ostendit anxia cogitatio,
cum dicitur: tunc Daniel cui nomen Balthasar, coepit intra
semetipsum tacitus cogitare, intellexit enim contra regem esse
somnium, dolens scilicet pro eo, quod sibi plurimum honoris
impenderat; timorem seu dolorem cordis, vultus pallore significabat,
quod difficile est, non prodere vultu, cum dolore tangitur animus: et
ideo, cogitationes ejus conturbant eum, ita ut posset dicere,
cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum, Job 17.
Hinc sequitur regia exhortatio, cum dicitur: respondens autem rex ait
Balthasar etc.: hoc est rex respondet interiori locutioni, per
signum expressi palloris assecuratur eum, ut audeat proferre quod
sentit dicens, Balthasar: quasi diceret, ne timeas dicere
interpretationem, nec conturberis in prolatione, quia tibi data est
interpretatio sermonum, 1 Corinth. 12, et intelligentia
visionum, supra primo. Benigna interpretatio, cum dicitur: domine
mi et cetera. Ne contra regem sinistrum quid dicere videatur, in
adversitatem hostium sermonem vertit, dicens, interpretatio ejus
hostibus tuis, quia, in talibus interpretationibus miratae sunt
turbae, Eccl. 47. Quantum ad regalem prosperitatem propter gradum
fortunae, quae tangitur, cum dicitur: arborem quam vidisti, notat
Scriptura primo somnii replicationem, in principio, ut patet;
secundo somnii explicationem, cum dicitur: tu es rex: ubi absque
regia injuria explicat veritatem, ut non ipsum superbiae videatur
arguere, sed potentiam attribuere: et ideo ait, tu es rex qui
magnificatus etc., quia, ut dicitur Sup. 2: tu es rex regum, et
dominus caeli regnum et fortitudinem dedit tibi et cetera. Quae ibi
dicuntur: in quo satis patet, quod tu per visam arborem designaris.
Quantum ad legalem severitatem propter casum vindictae seu sententiae,
quae tangitur, cum dicitur: quod autem vidit rex, notat Scriptura
primo sententiae praedictae replicationem, sicut prius de somno, cum
dicitur: quod autem vidit rex vigilem dicentem succidite arborem et
vinciatur ferro, ut solent furiosi ne se ipsos praecipitent, vel alios
invadant; minatur autem ferro ad crudelitatem suam domandam, quia
ferrum domat omnia, supra 2 cap., et aere ad carnalitatem suam
ostendendam, vel reprimendam, quia in aere ministrantur carnalia.
Secundo sententiae applicationem, cum dicitur: haec est interpretatio
quae provenit super dominum meum regem, austeritatem sententiae
verborum temperat blandimentis. Quantum ad finalem benignitatem
propter fructum poenitentiae, notat Scriptura primo regis
assecurationem, um dicitur: quod autem praecepit ut germen radicum
ejus relinqueretur, idest arboris, regnum tuum tibi manebit; cum dura
praecesserant, relevat animum contriti mitioribus repromissis.
Secundo Danielis consultationem, cum dicitur: quamobrem, rex,
consilium meum tibi placeat, quia qui agunt omnia cum consilio reguntur
sapientia. Proverb. 13. Et peccata tua eleemosynis redime, quia
Deus non hominibus sed vitiis irascitur. Et iniquitates tuas
misericordiis pauperum etc.; nam operatur misericordia impunitatem,
quia eleemosyna ab omni peccato et morte liberat, Tob. 12. Et sic
terminatur pars secunda totius cap. principalis. Et sequitur tertia
pars principalis totius cap., in qua tangitur adimpletionis
evidentia, cum dicitur: omnia haec venerunt super Nabuchodonosor post
finem duodecim, id est a viso somno quod audiveram, vel secundum
Hieronymum, quia consilio Danielis fecit eleemosynas, dilata est
sententia usque ad unum annum. Ubi Scriptura facit tria: primo notat
superbam regis cogitationem, cum dicitur: nonne haec est Babylon?
Cogitans enim somnium et ipsius interpretationem, de quibus forte tum
actu cogitabat, ait, nonne haec est, quasi diceret talem aedificavi
civitatem, habentem tantam spatiositatem, quia, Babylon magna, quia
per quatuor quadras, habebat decem leucas, et ita quadraginta per
gyrum: tantam nobilitatem, quia, in domum regni mei, quia regnum,
id est fortitudo data est mihi, supra 2 cap. Tantam stabilitatem,
quia, in robore fortitudinis meae, quia fortitudinem et imperium
habeo, supra 2 cap. Tantam speciositatem, quia, in gloria decoris
mei. Glorianter locutus est, et quia gloriabatur, bonum
misericordiae adeptae perdidit malo superbiae. Nota quod non dicit,
quam ego aedificavi simpliciter, sed in domum regni mei, quia antequam
ipse regnaret erat aedificata, sed ipse fecit eam caput monarchiae.
Secundo notat Scriptura supernam comminationem, cum dicitur: cumque
sermo adhuc esset in ore regis et cetera. Non definitur sententia, ne
videatur non profuisse eleemosyna: et ideo statim per superbiam
perdidit, quod misericordia conservavit: vox de caelo ruit, potius
quam venit, quia cum nimia festinatione vix facto regis sermone. Tibi
dicitur Nabuchodonosor etc., sicut supra interpretatus est Daniel.
Donec scias. Magna Dei misericordia consolatio data, dum in
tormentis ponitur pro spe secutura. Tertio notat festinam
executionem, cum dicitur: eadem hora sermo impletus est super
Nabuchodonosor, quia sermo illius Dei, scilicet dantis sententiam
contra ipsum, potestate plenus est, Eccles. 8: et ex hominibus
abjectus est etc., quia statim in furorem conversus ligatus est et de
regni solio expulsus: donec capilli etc., non solum capitis, sed et
totius corporis sicut pili crescentes inter plumas aquilarum, secundum
Andream. Et sequitur quarta pars principalis in qua tangitur
correctionis efficacia, cum dicitur: igitur post finem dierum. Et
quia ad efficaciam correctionis ultra poenalitates et afflictiones
concurrit contritio, confessio, et tandem continuatio, ideo primo a
Scriptura ponitur humiliatio superbi, quantum ad contritionem, cum
dicitur: igitur post finem dierum. Sequitur, oculos meos levavi,
misericordiam imploravi ut vere contritus, postquam in me Deus caeli
potentiam suam ostendit, dicens, ad te domine levavi animam qui
habitas in caelis, Psalm. 142. Sensus meus redditus est mihi:
in hoc se ostendit formam non amisisse, sed mentem, si enim figuram
humanam amisisset, ipsius restitutionem non tacuisset. Secundo
ponitur magnificatio seu glorificatio excelsi, quantum ad
confessionem, cum dicitur: et altissimo benedixi, id est laudavi,
quia potestas ejus, quam ego in libro experientiae legi, potestas
sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. Ideo
scriptum est, gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur,
Psalm. 144. Et omnes habitatores terrae. Littera patet: et
quia potentiam et dominium altissimi recognovit, majestatemque ipsius
adeo supplex ac humilis laudavit, magnificavit et exaltavit, inde
restituta sunt ei omnia bona et honores cum regno, et plus magnificatus
est quam antea, cum dicitur: in ipso tempore sensus meus reversus est
ad me et figura mea, idest decor in conspectu figurae pristinae,
secundum Andream et Hieronymum, quoniam longa septem annorum
negligentia positus fuit in formam bovinam, ut dicit Josephus.
Optimates mei et magistratus, etc. mei requisierunt me: et
magnificentia, id est magna gloria. Litera patet. Tertio ponitur
continuatio propositi, quantum ad perdurationem, cum dicitur: nunc
igitur ego Nabuchodonosor, (post correctionem factam, conferenti
sibi beneficia gloriam tribuit) glorifico gloriosa opera Dei,
(justamque sententiam magnificat, ut ab hominibus audientibus, magnus
et gloriosus habeatur, secundum Andream). Et gradientes in superbia
humiliat, id est deponit. Ex hac propria confessione
Nabuchodonosor, qui postquam septem annis poenas sustinuerat, quia
contra Deum superbierat, humiliatus est, colligitur illum vere fuisse
Deo conversum, sicut Hieronymus et Andreas sentiunt. Argumenta
literalia sunt quatuor. Primum est quod quandoque somnium aequipollet
visioni manifestae, ut patet hic. Secundum est, quod expositio
somniorum, nunquam haberi potest per humanam sapientiam; sicut hic
patet, quod sapientes vocati, interpretationem non potuerunt
indicare. Tertium est, quod majoribus dicenda est veritas, cavendo
semper ab omni injuria provocante, quia aliter non audirent nec
reciperent, sicut patet quod fecit Daniel. Quartum est, quod
quantum meretur pietas et misericordia, tantum demeretur superbia; ut
patet hic de rege, cui propter eleemosynas, dilata fuit punitio, et
propter superbiae residuum, fuit postea punitio subsecuta. Pro
moralitate nota primo in arbore hominem, positum in tali prosperitate,
quia homo est arbor eversa secundum philosophos, qui quidem est in
medio terrae propter affluentiam, quia a medio fluit virtus ad
extrema, sed est arbor alta propter excellentiam, quia homo excellit
omnes alias creaturas. Genes. 1, praesit piscibus maris etc.;
fortis quantum ad resistentiam, quia terror vester ac tremor sit super
cuncta animantia, Gen. 9; proceritas ejus contingens caelum,
quantum ad superbiam: supra astra caeli exaltabo solium meum, Isai.
13. Aspectus ejus usque ad terminos universae terrae, quia omnia
advertit et aspicere se credit, cujus aspectus insensato dat
concupiscentiam, Sap. 15; folia ejus pulcherrima quantum ad
eloquentiam, quia verba habet ita ornata et moderata, ut unicum verbum
non cadat in terra, juxta illud, folium ejus non defluet, Psalm.
1. Fructus ejus nimius, quantum ad abundantiam, quia fructu
frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt, Psalm. 4. Esca
universorum in ea, quantum ad redundantiam: tribuunt enim aliis non
intuitu pietatis, sed potius vanitatis, ut dicatur, tu das escam
illorum in tempore opportuno. Subter eam habitant animalia et
bestiae, quantum ad appetentiam; quia tum animalibus, id est viris et
simplicibus et mansuetis, quia animal dicitur, quod manu alligatum;
tum bestiis idest perversis hominibus, quia bestia quasi Vestae, quae
stando volunt sacrificare, ut ab hominibus famam acquirant.
Dominantur super bestias quae sunt super terram, Baruch 3. Et in
ramis conversabantur volucres caeli, quantum ad lasciviam; quia per
volucres designantur garrulosi, leves et mendosi; tales enim in avibus
caeli ludunt, Baruch 3. Et ex ea vescebatur omnis caro quantum ad
petulantiam, quia omnis caro corruperat viam suam Genes. 6.
Sententia contra talem arborem, quod succidatur per animae
separationem; quod rami ejus praescindantur, quantum ad operationem;
quod folia excutiantur, quantum ad locutionem; quod fructus
dispergantur, quantum ad mutationem; quod fugiant bestiae quae subter
eam sunt, quantum ad subjectionem; quod volucres de ramis ejus,
quantum ad associationem; quod germen ejus in terra sinatur, quantum
ad putrefactionem. Nota pro moralitate secunda de arbore, quod est
spiritualis prosperitas, de qua Matth. 7, bona arbor bonos fructus
facit: et ideo accipienda est per arbores vita virtuosa, quae est alta
per justitiam, fortis per constantiam, quanta per temperantiam,
ramosa per continentiam, frondosa per eloquentiam, diffusa per
misericordiam, fructifera nimis per devotionis exuberantiam: omnes
pascuntur ex ea per fraternam aedificationem: subter ea bestiae agri et
volucres per omnium sensuum et motuum exteriorum et interiorum
moderationem et refraenationem. Talis est arbor spiritualis
prosperitatis; quae si sinat bonos fructus facere, succidetur, id est
si cadat in peccatum vel superbiam elevetur, statim adest sententia
divinae severitatis et aequitatis dicens: praecidite ramos ejus.
Sententiae dubiae sunt ibidem octo. Prima est quantum ad totam
visionem, utrum scilicet haec visio possit intelligi ad literam de
Nabuchodonosor rege; et arguit Porphyrius damnator Scripturarum,
quod non; sed quod debet intelligi de Lucifero primo; nam impossibile
est quod rex tam delicatus potuisset vivere tanto tempore ad frigus,
pruinam et rorem, et crudis herbis nutriri, quin moreretur. Ad hujus
dubii solutionem advertendum est secundum Hieronymum et Augustinum,
quod aliquando facta quae secundum se impossibilia videntur,
ostenduntur possibilia, dum similia facta conspiciuntur: unde cum nos
videamus quod homines phrenetici et amentes non commorentur in villis
sed sub dio, adeo ut potius videantur bestiae, non est mirum quod
Nabuchodonosor redactus in amentiam et phrenesin, pari passu cum
ceteris amentibus et phreneticis graderetur. Unde ad illud quod
objicitur de delicatione, dicendum, quod phrenetici longissimo tempore
vivunt, absque humano cibo; quod forte contingit propter magnam
multitudinem spirituum; furia enim facit hominem multa agere et pati,
quae aliter nunquam posset. Secunda dubitatio est, cum in terra illa
sit multitudo leonum, ursorum, et aliarum ferarum, quomodo est
verisimile, quod fuerit cum eis tanto tempore conversatus quin fuisset
devoratus ab iis et dilaceratus. Sed ad hoc dicendum, quod volens
Deus suam justitiam exercere, ut humiliaretur Nabuchodonosor,
ostendit suam potentiam praeservando illum a leonibus ceterisque feris.
Tertia dubitatio est, quomodo est credendum quod regnum tam nobile
tanto tempore fuit absque rege et rectore, cum regnum esset ita
magnum; quod si fuerit alius rex interim positus, quomodo est
credibile, quod ille permisisset hunc iterum regnum accipere qui
destiterat. Ad hoc dicendum, quod principes et barones interim regnum
gubernabant, et custodiebant ne ab alio usurparetur, exspectantes quem
finem haberet infirmitas domini sui, qui regnum valde amplificaverat,
et maxima bona regno conquisiverat, et principaliter monarchiam bene
fortem; interim pertulerunt aliquem qui regeret consilio Danielis, et
voluntas Dei fuit ne interim bella insurgerent. Quarta dubitatio
est, quomodo possit esse verum, quod dicit, quod aspectus arboris
erat usque ad terminos universae terrae, per quod potestas regis
designatur: ipse enim non regnavit in Graecia, nec in occidente, et
multa alia regna non fuerant ei subjecta. Sed respondetur primo quod
fuit hyperbolica locutio, sicut supra, in interpretatione litterae,
notatum fuit. Secundo respondetur secundum Hieronymum, quod hoc non
fuit verum ad litteram; sed ut ostendat regis ambitionem et superbiam,
qui hoc ambiebat, et putabat se dominaturum super universum orbem.
Quinta dubitatio est, quomodo Daniel posuit sub dubio, quod prius
ipsemet decreverat et affirmaverat, maxime cum statim post duodecim
menses fuerit secuta sententia, ipse vero pollicetur Dei sententiam
per eleemosynas revocari. Dicendum quod Daniel non dixit determinate
quod Deus ignosceret regi; sed dixit, forsan ignoscet Deus.
Sententia enim Dei, qua punit pro delictis, duobus modis potest
intelligi: uno modo secundum exigentiam meritorum, et hanc aliquando
Deus mutat, quia novit Deus mutare sententiam, si homo novit mutare
delictum; alio modo secundum praefixam praedestinationem futurorum, et
hanc sententiam Deus non mutat: posuit tamen sub dubio propheta
ignorans, sub qua istarum caderet regia sententia. Sexta dubitatio
est, utrum rex Nabuchodonosor secundum veritatem mutatus fuerat in
effigiem bestialem. Dicendum quod non; sed hoc dicitur propter
distortionem membrorum, quam forte habebat ut furiosi; amentes enim
mutant aspectum et faciem, et omnia membra distorquent: vel dicendum,
quod hoc dictum sit quantum ad aestimationem suam: ipse enim
opinabatur, et aestimabat de se quod esset bestia; propter quod
dicitur quod redditus est ei sensus ejus, scilicet quo cognovit se non
esse bestiam. Septimo dubitatur utrum hic Nabuchodonosor salvus sit.
Dicendum quod Augustinus de praedestinatione sanctorum, secundum
aliquos, salvum eum existimat, quia ponit Nabuchodonosor sub numero
praedestinatorum, Pharaonem vero sub numero praescitorum, ut dicitur
23, qu. 5, cap. de cetero, quod incipit Nabuchodonosor: ubi
dicitur, quod unus fuit flagellatus ad damnationem, alius vero ad
salutem, sic dicens, Nabuchodonosor poenitentiam meruit fructuosam;
nam post innumeras impietates flagellatus poenituit, et regnum quod
perdiderat rursus accepit. Pharao vero ipsis flagellis durior effectus
periit. Sed quidam dicunt Augustinum intellexisse quod meruit
poenitentiam fructuosam, quoad terreni regni restitutionem; quod
littera Augustini videtur sonare. Ultimo dubitatur an idem fuerit hic
Nabuchodonosor qui et ille sub quo fuit facta historia Judith?
Respondetur secundum quosdam, quod duo fuerunt Nabuchodonosor. Unus
iste qui salvus est, alter sub quo facta fuit historia Judith, de quo
dicitur Isaiae 14, sub nomine Luciferi, quomodo cecidisti de caelo
Lucifer etc., qui damnatus est. Sed secundum Hieronymum in
originali super historiam, idem fuit iste qui et ille.
|
|