|
Balthasar rex fecit grande convivium. Haec est quarta visio; in qua
designatur per manum scribentem in pariete Christi passio Diabolum
exterminantis, sicut in prima Christi conceptio, in secunda Christi
nativitas, et in tertia Christi praedicatio vitia rescindentis. Et
notatur in tota hac visione, primo praeeminentia regni Christi et
justorum ad regnum Antichristi ac reproborum. Causa autem efficiens
seu originalis hujus visionis fuit instinctus spiritus sancti, in
devoto et sobrio, humili et subjecto, et interpretationibus assueto,
datus de re imminente; unde ista visio fuit simplex revelatio et non
somnium. Causa vero finalis fuit ad ostendendam Dei justitiam, ad
innuendam Christi victoriam, ad extollendam Danielis prudentiam, ad
mulcendam et leniendam plebis moestitiam. Causa vero materialis fuit
Dei sententia, de destructione regni Chaldaeorum per Medos et
Persas, per digitos scribentes in pariete indicata, per Danielem
interpretata, in qua est destructio regni Diaboli, seu Antichristi
et suorum membrorum, per Christi passionem significata. Causa vero
formalis in divisione cap. consistit: et dividitur hoc caput in
quatuor partes. Primo tangitur videndi occasio in principio. Secundo
videntis perturbatio, ibi. Exclamavit itaque rex fortiter. Tertio
videntis reprehensio, ibi: o rex Deus altissimus, regnum et
magnificentiam. Quarto expositio visionis, ibi: idcirco ab eo missus
articulus manus. Circa videndi occasionem notat littera, quod
sententia lata fuit per contemptum et contumaciam: et ideo Scriptura
notat quatuor. Primo convictum lasciviae, in principio, cum
dicitur: Balthasar rex. Secundo contemptum blasphemiae, ibi,
praecepit autem jam temulentus. Tertio conspectum sententiae, ibi:
in eadem hora apparuerunt digiti. Quarto concursum justitiae, ibi:
tunc regis facies commutata. Quantum ad convictum lasciviae notat
Scriptura tria, quae inducunt lasciviam. Primum est ferculorum
abundantia: et ideo dicitur, Balthasar rex fecit grande convivium:
ubi notandum quod Scriptura praetermittit tres reges, scilicet
Evilmerodach qui a milma captus fuit, qui, ut quidam dicunt, a
Nabuchodonosor patre suo, postquam fuit in suum regnum restitutus,
positus fuit in carcere eo quod fuit ei accusatus, quod tempore
infirmitatis patris multa mala gessisset, et fuit in carcere cum
Joachim rege Juda et postquam regnavit sublevavit Joachim de
carcere, ut dicitur 4 regum 25. Post Evilmerodach autem regnavit
Egessanus qui Neglizar dictus est. Post hunc Lambosardacus post
hunc vero mabar qui Balthasar cognominatus est. Neglizar et
Lambosardacus et Balthasar fratres fuerunt filii Evilmerodach.
Quidam tamen tradunt Balthasar fuisse filium Lambosardaci; et ita
Nabuchodonosor fuisse ipsius proavum: et quia nihil tempore scilicet
Evilmerodach, Neglizar et Lambosardaci actum est propter quod Dei
gloria panderetur, ideo Scriptura eos praetermittit, et incipit a
Balthasar, qui, ut dicit Scriptura, fecit grande convivium: in quo
notat Scriptura convictum lasciviae quantum ad ferculorum abundantiam,
sicut de rege Assuero Esther primo, qui fecit grande convivium
cunctis principibus. Secundo notat lasciviam quantum ad sociorum
assistentiam, cum dicit: optimatibus suis mille, hoc est multis;
millenarius enim et septenarius, et denarius pro indeterminato numero
saepe in Scriptura ponuntur, et forte mille erant exceptis aliis.
Erant autem mille, inter quos melior erat unus timens dominum,
scilicet Daniel, quam mille filii impii, Eccles. 16. Tertio
notat Scriptura lasciviam quantum ad poculorum affluentiam, cum
dicitur: et unusquisque secundum suam bibebat aetatem, hoc est
quilibet vinum poterat accipere secundum aetatem suam; barbari enim
invitatos cogebant ad bibendum, et ideo ultra vires frequenter
bibebant, quia melior potator erat victor ceterorum; hic autem nullus
cogebatur quia hoc regis magnificentiam decebat, et ideo nec erat qui
nolentes cogeret ad bibendum, Esther 1, sed quilibet juxta suam
bibebat aetatem. Quantum vero ad contemptum blasphemiae, ibi:
praecepit, notat Scriptura tria; primo temeritatem praeceptionis,
cum dicitur: praecepit autem jam temulentus rex, temulentus, idest
ebrius, quia temetum est optimum genus vini, lentus autem Graece
plenitudinem significat, et sic somnolentus plenus somno, vinolentus
vino: et sic dicitur, temulentus temeto, idest vino optimo plenus:
unde secundo Reg. 13, cum temulentus fuerit Amnon vino, percutite
eum. Secundo notat temeritatem allationis, cum dicitur: tunc allata
sunt vasa aurea: haec sunt vasa de quibus dicitur, et reprehendit
ipsum infra Daniel; vasa domus ejus allata sunt coram te, quae
asportaverat Nabuchodonosor in terra Sennaar. Tertio notat
temeritatem illusionis, cum dicitur: bibebant vinum et laudabant deos
suos, insultantes Deo Judaeorum quasi diis suis victoriam
tribuentes, rebibebant in vasis Dei: laudabant autem, deos aureos et
argenteos res stulta. Bibentes in auro, deos lapideos, et ligneos
adorabant. Quantum ad conspectum sententiae, cum dicitur: in eadem
hora, notat Scriptura tria; primo dictantis similitudinem, cum
dicit: in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis, idest
forma non substantia, quia ministerio Angeli hoc fiebat, sicut
dicitur Ezechielis primo. Secundo luminis aptitudinem ostendit, cum
dicitur: contra candelabrum, ut melius appareret aulae regiae, et ut
rex ad se pertinere sciret. Tertio notat aptitudinem intuentis, cum
dicitur: et rex aspiciebat articulos manus scribentis, de quibus
dicitur supra immediate, apparuerunt digiti quasi manus hominis.
Quantum ad concursum justitiae, quod ibi notatur, cum dicitur: tunc
facies regis commutata est, notat Scriptura aspectus immutationem,
cum dicitur: tunc facies regis commutata est: cui infra regina ait:
ne facies tua immutetur: affectus perturbationem, cum dicitur et
cogitationes conturbabant eum, cui infra regina ait: non te perturbent
rex cogitationes tuae: effectus persecutionem, cum dicitur: et
compages renum ipsius solvebantur; quia in magno timore sanguine ad cor
fugiente, membris rigidis et destitutis juncturae solvi videbantur, et
corpore tremente dentes et genua collidebantur; quia genua ejus
infirmata erant, sed non a jejunio, sicut David Ps. 108. Et
sic terminatur pars prima cap. principalis, in qua tangitur videndi
occasio. Et sequitur pars secunda principalis, in qua tangitur
videntis perturbatio, cum dicitur: exclamavit itaque rex: et ibi
tangitur ipsius perturbatio, ex horrore et admiratione rei visae, et
non intellectae: in quo notat Scriptura quatuor. Primo defectum
humanae sapientiae in explicando, cum dicitur: exclamavit itaque rex.
Secundo consultum femineae providentiae in dirigendo, ibi: regina
autem pro re quae acciderat. Tertio recursum humanae indigentiae, in
supplicando seu consulendo, cum dicitur: igitur introductus est
Daniel coram rege. Quarto responsum divinae confidentiae in
exponendo, ibi: ad quem respondens Daniel ait. Quantum ad defectum
humanae sapientiae in exponendo notat Scriptura regis exclamationem,
cum dicitur: exclamavit itaque rex fortiter: tunc enim exclamando quis
vocem emittit, cum de humano auxilio diffidit; sicut patet de Tobia
6, cum invaderet eum piscis, exclamavit, domine invadit me, de
auxilio desperans humano. Ut introducerent magos, oblitus enim eorum
quae Nabuchodonosor acciderant, juxta errorem gentis, non Dei
prophetam, sed magos convocat et Chaldaeos; regis propositionem, cum
dicitur: et proloquens, non alium exspectat qui causam aperiat: cum
fuerint vocati, ait: quicumque legerit Scripturam, de qua supra
dictum est, quod apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis;
regis obligationem, cum dicitur: purpura vestiatur et torquem aureum
habebit in collo, et unus de tribus primis principibus regni mei erit.
Rei occultationem, cum dicitur: tunc ingressi sunt omnes sapientes
regis, nec potuerunt Scripturam legere, sicut nec supra 4 cap.
solutionem arboris visae a Nabuchodonosor potuerunt indicare, de
quibus ait Nabuchodonosor: tunc ingrediebantur harioli, magi etc. et
solutionem ejus non indicaverunt mihi. Sed et optimates ejus
turbabantur, eo quod videbant regem turbatum et afflictum quem
nullatenus juvare poterant. Quantum ad consultum femineae providentiae
in dirigendo, quae tangitur cum dicitur: regina autem, notat
Scriptura quatuor. Primo reginae introgressionem domus convivii, cum
dicitur: regina autem pro re quae acciderat regi ingressa est domum
convivii, de quo fuit supra dictum, Balthasar rex fecit grande
convivium. Regina autem haec erat avia ipsius secundum Josephum,
mater secundum Origenem, unde noverat praeterita quae rex ignorabat.
Secundo reginae consolationem regis seu filii cum dicitur, rex in
aeternum vive, non te conturbent etc. quia ut dictum est, supra
eodem, rex Balthasar valde conturbatus est, et vultus ejus
immutatus. Tertio reginae recordationem primi somnii, cum dicitur:
est vir in regno tuo qui spiritum sanctorum deorum in se habet, hoc
enim audierat a rege Nabuchodonosor marito suo supra 4 Daniel,
inquit, cui nomen Balthasar secundum nomen Dei mei, qui spiritum
sanctorum deorum habet in semetipso, et in diebus patris tui, idest
proximi, qui juxta morem Scripturae pater dicitur, scientia et
sapientia inventae sunt in eo, quia ipse de numero est eorum, quibus
dedit Deus scientiam, supra primo. Mira Danielis conversatio inter
barbaros, quem per virtutum magnitudinem mater regis sic extollit.
Cetera patent ex declaratis in secundo cap. Quarto reginae
propositionem sani consilii, cum dicitur: nunc itaque Daniel vocetur
et narrabit interpretationem, quia hic est interpretationibus
assuetus: propter quod rex pater tuus ait ei, supra 4, tu ergo
Balthasar interpretationem narra festinus. Quantum ad recursum
humanae indigentiae in supplicando seu consulendo, quae tangitur cum
dicitur: igitur introductus est Daniel coram rege, notat Scriptura
Danielis admissionem, cum dicitur: igitur introductus est Daniel
etc. qui supra 2 ait, Arioch introduc me in conspectu regis, et
solutionem regi narrabo: Danielis allectionem cum dicitur: ad quem
praefatus rex ait, tu es Daniel? Nunc ipsum allicit ad lectionem
Scripturae et ipsius interpretationem, eum multipliciter commendando,
sicut patet ex textu, et sapientes Babylonis vituperando, de quibus
ait, quod nequiverint, idest non potuerunt sensum sermonis elicere,
idest pronunciare nec exponere: regis obligationem, cum dicitur si
vales ergo Scripturam legere, purpura vestieris et torquem auream
circa collum tuum habebis: ista torques aurea est circulus aureus in
collo pendens, sicut nunc in calculis, qua antiquitus filii regum
consueverant jura exsequi. Sequitur responsum divinae confidentiae in
exponendo, cum dicitur: ad quae respondens Daniel ait coram rege,
munera tua tibi sint, tristia annuncians, munera recusat et contemptis
terrenis gratis profert veritatem, quam gratis accepit, dicens,
munera tua, quia qui odit munera vivet, Proverb. 15. Et dona
domus, quia dona excaecant oculos judicum, Eccles. 20. Exod.
23, non accipies munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt
verba justorum. Et sic terminavit secunda pars in qua tangitur
perturbatio videntis. Et sequitur pars tertia principalis totius
capitis in qua tangitur videntis reprehensio, cum dicitur: o rex Deus
altissimus regnum et magnificentiam et cetera. Ubi notat Scriptura
quatuor: inducit enim exitum excessus patris a quo ipse corrigi debuit
qui propter abusum cecidit ex honore; et ideo ex parte patris
praemittit duo. Primo honorem praelationis, quantum ad usum, cum
dicitur: o rex Deus altissimus. Secundo horrorem seu rigorem
dejectionis propter abusum, ibi: quando autem elevatum est cor ejus.
E contra ponit alia duo ex parte filii. Primo timorem praesumptionis
quantum ad applausum, ibi: tu quoque filius ejus Balthasar. Secundo
errorem professionis, quantum ad cultum, ibi: deos quoque argenteos.
Quantum ad honorem praelationis et ipsius usum, nota in parte primo
ejus excellentiam, cum dicitur: o rex Deus altissimus regnum etc. ut
dicitur supra 2, quod ideo pater tuus significatur caput statuae,
quia Deus caeli regnum, fortitudinem et imperium et gloriam dedit ei.
Secundo violentiam ejus, cum dicitur: quos volebat interficiebat
etc., et quos volebat exaltabat, quia cor ejus nimium exaltatum, et
ideo ruit, quia ante ruinam exaltatur cor hominis. Quantum ad rigorem
seu originem dejectionis propter abusum proponit Scriptura, seu notat
alia duo. Primo regis seu patris superbiam, cum dicitur: quando
autem elevatum est cor ejus et spiritus ejus obfirmatus est ad
superbiam, quia superbia eorum qui dominum odiunt, ascendit semper,
Psalm. 73. Secundo Dei justitiam, cum dicitur: depositus est
etc. per eum (supple) qui deposuit potentes de sede, Lucae primo.
Cetera patent supra 4 cap.: ista autem ei reducit ad memoriam ut
concludatur ipsum ex similibus similia sustinere; et ideo post rigorem
paternae dejectionis propter abusum, statim inducit praesumptionem
timoris ipsius propter applausum, cum dicitur: tu quoque filius ejus.
Ubi primo ostendit ipsum esse participem paterni sceleris, cum
dicitur: tu quoque filius ejus Balthasar non humiliasti cor tuum,
aperit ei quare illa de Nabuchodonosor replicavit; quasi diceret, tu
talia patri tuo sciens propter ejus superbiam contigisse, contra
dominum caeli te elevare superbe, sicut ipse, non debuisti, quia
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, Jacob. 2.
Secundo ostendit ipsum esse municipem divini cultus, cum dicitur: et
vasa domus Dei: quasi dicat: vasa sacra quae solis divinis usibus
sunt dedicata tuis usibus uxorumque tuarum et concubinarum indebite
usurpasti; et ideo divinum cultum tibi attribuisti. Et ex hoc
propheta infert errorem professionis, quantum ad cultum, deos quoque
argenteos: ubi primo notat Scriptura erroris occasionem et abusionem,
cum dicitur: deos quoque argenteos qui non vident, et in hoc apparet
magna abusio: bibebat cum auro et adorabat lapides. Secundo erroris
completionem, cum dicitur: porro ad Deum qui habet statum tuum,
idest vitam, in manu sua, idest in potestate, et omnes vias tuas, a
quo debuisti quaerere ut vias tuas dirigeret, Tob. 4, non
glorificasti, sicut patet supra quarto de Nabuchodonosor qui ait,
altissimo benedixi, et viventem in aeternum laudavi et glorificavi.
Et in hoc pars tertia principalis cap. terminatur, in qua tangitur
videntis reprehensio: sequitur pars quarta principalis cap. in qua
tangitur visionis expositio, cum dicitur: idcirco missus est ab eo
articulus: ubi a Scriptura notantur quatuor. Primo occasio visi,
ibi: idcirco, quia Deum non glorificasti, missus est articulus,
diminutivum de artubus, quod est membrum; unde articulus, idest
digitus manus, quae scripsit hoc quod exaratum est, idest impressum.
Job 19: quis mihi det ut exarentur et cetera. Secundo notatur
intentio scripti, cum dicitur, haec est autem Scriptura quae digesta
est, digesta idest seria Scriptura mane, thecel phares, tria tantum
verba erant scripta, quae nec legere sapientes Babylonis poterant,
nec sensum etiam eis lectis percipere. Haec autem est interpretatio
sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, idest annos et dies
quibus regnasti, et complevit illud, hoc est finem illis imposuit:
imminet enim tibi gladius qui jam te dissolvet. Thecel: appensus es
in statera et inventus es minus habens, et est ratio quia ponderatis
ejus operibus in aequitate judicii quasi in statera inventa sunt minus
aequo habentia. Phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis
et Persis: et haec est conclusio utriusque: quasi diceret, regnum
quod in te unum erat, in duo divisum est, scilicet in Darium et
Cyrum. Tertio notatur probatio dicti, cum dicitur: tunc jubente
rege indutus est Daniel purpura: ubi ideo recepit honorem regium, ut
futuro regi, scilicet Dario fieret notior et per notitiam honoratior.
Et praedicatum est de eo, et dum prophetam honorat sperat se veniam
consecuturum, aut forte credebat longe postquam propheta dixerat,
implendum: et forte magis erat sacrilegium, quam honoris indicium.
Quarto notatur impletio facti, cum dicitur: eadem nocte interfectus
est Balthasar: scilicet eadem nocte qua lecta est Scriptura. De
modo interfectionis Balthasar regis variae sunt sententiae: alii enim
dicunt, quod Cyrus et Darius fuerunt intra civitatem, homagio facto
cum Balthasar, excepti ad convivium, qui videntes regem turbatum
propter Scripturam et Danielis interpretationem ceterosque convivas
ebrios, occiderunt eum: alii vero asserunt, quod Cyrus expugnavit
civitatem et interfecit Balthasar: alii vero, quibus consentiunt
Hebraei, dicunt, quod pugnando Balthasar cum Dario et Cyro, illos
superavit et civitate libera ab obsidione solemne instituit convivium,
attamen Cyrus et Darius simulantes fugam procul a civitate fluvium
Euphratem dimiserunt per plures alveos, ita ut alveum qui fluebat per
civitatem vadibilem facerent, per quem ingressi sunt civitatem
latenter, ceperuntque illam et regem interfecerunt. Notandum quod
causa convivii fuit, secundum aliquos, quod rex legerat in Jeremia,
quod populus Israeliticus, qui tum erat in Babylone captivus,
septuagesimo primo anno debebat liberari de manu ipsius; et credebat
quod illa die jam fluxissent illi anni, et tamen nondum erant
liberati; et ideo gaudebat cum principibus et fecit aptari vasa quae
pater ejus asportaverat de templo Dei in Jerusalem ad mensam suam.
Nota etiam quod sacrilegium et blasphemia plus displicuit Deo de
uxoribus et concubinis quam de aliis. Et insuper in toto hoc
blasphemavit Deum viventem. Argumenta literalia sunt quatuor.
Primum est quod inter omnia divinam iram provocantia est sacra vasa
divinis usibus dedicata humanis usibus seu quibusvis applicare.
Secundum est quod interdum non est contemnenda feminea providentia,
maxime si sit antiqua; sic patet in hac regina, Judith et Esther,
licet de communi lege parum habeant discretionis. Tertium est, quod
pro nulla revelatione divina est ex pacto aliquid accipiendum pro
mercede. Quartum est, quod aliquando ex causa, maxime pro utilitate
animi, potest aliquid accipi ab infideli, sicut fecit hic Daniel,
postquam interpretatus est Scripturam, ut postea glorificaretur Deus
pro facto regio, in cujus rei memoriam ipse munera accepit et se
sustinuit honorari. Dubitationes quae super hoc caput moveri
poterant, ex dictis in literae expositione sunt solutae: restat tamen
una; nempe quare ponitur Darius plus succedere Balthasar in regno
quam Cyrus, cum ambo simul obsederint et ceperint civitatem.
Dicendum, quod Darius erat avunculus Cyri et erat antiquior Cyro,
et ideo regnavit prius, et Cyrus nepos ejus post ipsum. Sententiae
morales sunt quod contra vitium cupiditatis et carnalitatis datur
judicium aequitatis et severitatis: ubi nota in convivio gulam, in
vino ineptam laetitiam, in uxoribus indebitam accedendi licentiam ad
solemnia convivia, in concubinis manifestam luxuriam, in optimatibus
applaudentiam, in vasis vero aureis superbiam: nam tales homines in
superbia vitam consumunt: unde secundum Augustinum de verbis domini,
non quaeritur superfluitas, seu rerum abundantia, nisi propter
superbiam; quia vermis (ut ait) divitiarum superbia est. Sed
quantum ad vitium cupiditatis, quod est idololatria, quia secundum
apostolum ad Galat. 4, avaritia est idolorum servitus; et secundum
Hieronymum, unusquisque in re quam sibi in dilectione proponit Deum
sibi facit: ideo in diis aureis nota opulentiam; in argenteis
apparentiam, quia argentum est sonorum; in aereis fraudulentiam, aes
enim aurum apparet, sed non est; in ferreis violentiam, quia ferrum
domat omnia; in ligneis petulantiam; in lapideis pertinaciam. Sed
modo contra hoc nota judicium aequitatis et severitatis, et processum
divinae justitiae seu dictationis sententiae. Nota ergo quis
scribens, quod pater; manus, filius; digiti, spiritus sanctus; nam
sicut digitus scribens pendet a manu et brachio, sic spiritus sanctus a
patre et filio procedit. Promptitudo natae imaginis sita est in manu
quae prompta est ad operandum et in filio est radix et virtus formarum
omnium rerum; in spiritu sancto sanctitudo spirati flaminis, in quo
sicuti in digito Dei ejiciuntur Daemonia, Luc. 11: in aula vero
pulchritudo uteri virginis. Sed in Scriptura designatur arctitudo
extremi examinis, quod erit tale: mane, thecel, phares; mane
numeratio, nam in finali examine Deus omnes actiones numerabit;
thecel, idest appensio, quia omnes circumstantias ponderabit; phares
divisio, quia omnes factiones separabit: in candelabro limpitudo tanti
luminis in omnibus istis perscrutandis. Ad ista autem omnia sequitur
terror affectionis, quod notatur in mutatione faciei; error
cognitionis, quod notatur in perturbatione cogitationis; moeror
afflictionis, quod notatur in collisione genuum. Ecce quam terribile
judicium contra idolatras, cupidos, avaros, et contra carnales
luxuriosos, elatos seu superbos. Item nota, quod ad vitium
carnalitatis impingunt affluentia terrenorum, opulentia ferculorum,
applaudentia adulatorum, excellentia oculorum.
|
|