|
Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas et cetera. Haec
est quinta visio; quae licet sit historialis, quia narrativa rei
gestae per principes Persarum et Medorum contra Danielem; dicitur
tamen visio et prophetia propter apparitionem Angeli ad Danielis
tuitionem. In qua quidem visione designatur Christi resurrectio
Infernum exspoliantis. Est autem causa efficiens, seu originalis,
hujus visionis apparitio angelica, hoc merente Danielis innocentia,
cum devotione et patientia. Causa vero finalis fuit, ut innocentia
tueretur, ut Dei justitia agnosceretur, ut Dei potentia panderetur,
ut plebis molestia leniretur. Causa vero materialis est, principum
aemulatio et Danielis in lacum missio. Sequitur autem in eodem cap.
et abiit rex in domum suam: in quo ostenditur moestitia, quantum ad
dimissionem cibi, quia dormivit incoenatus, nam mente sollicitus, et
corde afflictus, cibum capere non potuit, insuper et somnus recessit
ab eo. Nota quod paulo ante dictum est, quod rex dormivit
incoenatus, et jam dicitur, quod somnus recessit ab eo: sed in hoc
nulla est contradictio, quamvis appareat; in tantum enim dictum est
quod dormivit, eo quod dormitum abiit, cubiculum intravit, lectum
ascendit; sed anxietas et sollicitudo, qua mens premebatur propter
Danielem, somnum non admisit. Hieronymus. Ecce quanta regis
benevolentia: nec die nec nocte comedit, somnum oculis non concessit,
sed cum periclitante propheta semper affectum pependit; quod si rex
Deum nesciens, tantum fecit pro altero de discrimine liberando,
quanto magis debet quisque facere pro seipso. Quantum ad quartum
principale, in quo notatur ex parte Dei tenor liberationis, cum
dicitur: tunc rex primo diluculo consurgens, cujus erat rex
sollicitus, notat Scriptura tria. Primo notat innocentiam liberari,
cum dicitur: tunc rex primo diluculo. Ubi primo tangitur circa
Danielem solicitudo, cum dicitur: tunc rex primo diluculo, idest cum
primo lucesceret, festinus alis portatus amoris, ad lacum, lacum
vocat foveam depressam, vel arentem cisternam, in qua leones
nutriebantur, licet lacus nunc aquarum dulcium congregatio nuncupetur.
Voce lacrymabili inclamavit: amici compatiens injuriae, cordis
affectum indicat lacrymis, et oblitus dignitatis regiae, victor ad
captivum, dominus ad servum venit. Secundo regis contra ipsum
Danielem necessitudo, cum dicitur: Daniel serve Dei viventis,
dicit ad differentiam idolorum, quae sunt simulacra hominum mortuorum,
putasne valuit te liberare Deus a leonibus? Non dubitat de Dei
potentia, ut patet supra; sententiam temperat, ut cum illaesus
apparuerit, quanto res incredibilior, tanto contra principes justior
sit indignatio. Tertio ostenditur Danielis erga regem vicissitudo,
cum dicitur: rex in aeternum vive. Notat, quod honorat honorantem,
et vitam imprecatur aeternam. Deus meus misit Angelum suum et
conclusit ora leonum: quasi diceret: non est immutata leonum feritas,
sed eorum rabies ab Angelo est conclusa, quia justitia cum confidentia
liberavit me. Quarto regis circa Danielem mansuetudo, cum dicitur:
tunc vehementer rex gavisus est. Salvatus ergo Daniel eductus est de
lacu, coram rege scilicet et optimatibus suis, quorum annulo erat
signatus, et nulla laesio inventa est in eo, quod fuit factum
miraculum, quia credidit Deo suo, dum contra edictum scilicet regis
eum adoravit, credens quod Deus suus eum ab omni periculo liberaret.
Secundo notat invidentiam lacerari, cum dicitur: jubente autem rege.
Ubi primo Scriptura notat invidorum deprehensionem, cum dicitur:
jubente rege adducti sunt et cetera. Tradit Josephus, quod
accusatores Danielis dixerunt, leones carnibus fuisse satiatos, et
ideo Danielem non tetigisse; sed rex jussit, ut quantis vellent
leones carnibus ipsi satiarent; quo facto in lacum missos a leonibus
esse discerptos, ac per hoc a Deo salvatum fuisse Danielem. Secundo
invidorum lacerationem, cum dicitur: et non pervenerunt usque ad
pavimentum laci donec arriperent eos leones, quia finis aemulationis
est laceratio. Tertio notat Dei magnificentiam praedicari, cum
dicitur: tunc Darius rex scripsit universis populis, quia promulgatio
Dei magnificentiae fuit delata per universum regnum Darii, per modum
literarum. Ideo Scriptura primo notat literarum salutationem, cum
dicitur: tunc Darius rex scripsit universis populis, idest
multitudinibus; tribubus familiis; linguis, diversis gentibus seu
provinciis; pax vobis multiplicetur, in signum benevolentiae.
Secundo notat literarum narrationem, cum dicitur: a me constitutum
est decretum, ut in universo imperio et regno meo tremiscant et paveant
Deum Danielis, qui Deus misit Angelum suum, et conclusit ora
leonum, supra eodem. Tertio notat literarum conclusionem, cum
dicitur: ipse est Deus vivens, non ut dii gentium qui sunt mortui,
aeternus in saecula, idest aeternaliter perseverans, faciens signa et
mirabilia in caelo: signa dicit quoad minora, mirabilia quoad majora;
audierat enim, quid fecerat in caelo per Ezechielem; et ideo dicit,
in caelo; et quid in terra, pro pueris quos de fornace liberavit: et
ideo dicit, et in terra. Qui liberavit Danielem de lacu, vel de
manu, leonum. Vulgaris modus est loquendi, idest de unguibus.
Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, et regnum Cyri
Persae. Argumenta literalia sunt hic quatuor de superna aemulatione.
Primum est, quod aemulator semper quaerit occasionem detrahendi.
Secundum est, quod aemulator semper interpretatur omnia dicta et facta
ejus, cui aemulatur in malum, ut patet in istis qui invenerunt
Danielem orantem. Tertium est, quod aemulator non cessat laborare ad
confusionem fratris quantumcumque cognoscat fratris innocentiam: unde
securius est, esse inter leones, quam inter aemulatores: propter quod
positus fuit lapis super lacum cum signo seu sigillo regis. Quartum
est, quod aemulator quocumque utitur ingenio et industriae; etiam
fictionibus et mendaciis, ut eum cui aemulatur subvertat et pessumdet.
Dubitabilia sunt quatuor. Primum est: videtur quod praepostero
ordine visio hujus capituli scribatur: nam quae in proximis duobus
capitulis continentur, successerunt priusquam haec, nam illa ante
mortem regis Balthasar, haec vero post ejusdem obitum contigerunt.
Respondetur, quod propheta in referendo visiones non servat ordinem
rei gestae; ex decem enim praefatis visionibus, quinque primae sunt
historiales, idest in quibus plus de historia miscetur: aliae vero
sunt purae visiones; propheta autem prius omnes historiales ponit, et
absque ulla intermissione ab illis se expedit, et postea meras visiones
refert. Secunda dubitatio est de hoc quod dicit textus, quod Daniel
perseveravit usque ad regnum Cyri Persae: et similiter superius, in
capitulo primo dictum est, quod fuit usque ad primum annum Cyri
regis; sed tamen inferius in capitulo decimo dicetur, quod tertio anno
Cyri regis fuit ei ostensa visio. Respondetur, quod non est sensus
in dictis locis Danielem perseverasse in vita usque ad tempus praefatum
dumtaxat; sed quod perseveraverit in dignitate et honore in Chaldaea
usque ad annum primum monarchiae Darii, qui tunc Danielem transtulit
ad regnum Medorum etiam cum eodem gradu dignitatis et potestatis.
Tertium dubium est, cum Darius ita nobilis rex esset, et potens,
quare non eripuit Danielem de manibus aemulorum, cum multum ad eum
afficeretur, et eum sciret innocentem. Dicendum quod Darius erat
tunc novus monarcha, et timens seditiones quae solent in principio
regni seu innovatione accidere, nolebat resistere sententiae
consiliariorum suorum principalium, qui judicabant Danielem, ut
praevaricatorem decreti regalis. Quartum dubium est, quare Darius
mulieres et natos aemulorum Danielis fecerit mitti in lacum leonum,
cum illi videantur fuisse innocentes, et scriptum sit, filius non
portabit iniquitatem patris. Dicendum quod filius non punitur propter
iniquitatem patris, nisi quantum filius est res patris, et intantum
punitur in eo. Vel dicendum quod filius non punitur propter peccatum
patris, nisi in quantum est imitator paterni sceleris seu criminis; et
ideo illi puniti fuerunt, quia fuerunt parentibus consentientes.
Filii tamen nunquam puniuntur pro parentibus morte aeterna, nisi, ut
dixi, fuerint paternorum scelerum imitatores. Sententia moralis
potest extrahi ex hoc textu, in quo processus aemulationis
describitur: nam sic potest ex jam dictis colligi. In aemulis
praecedit ambitio, et hanc sequitur elatio, et ex hac sequitur
aemulatio, et ex hac oritur indagatio seu exploratio, et ex hac
nascitur accusatio, deinde obstinatio, et sequitur ultimo aemulorum
dejectio. Ad evitandam autem aemulationem, recurrendum est ad
orationem eo modo quo Daniel oravit: dicitur enim in textu, quod
Daniel ingressus domum suam, in quo notatur consideratio mortis; et
apertis fenestris, orabat contra Jerusalem, in quo notatur attentio
legis, in coenaculo suo; in quo notatur prudens et cautus orandi
modus. In his datur intelligi, quod homo debet se custodire ab
aemulis suis, et non debet eis dare occasionem detrahendi: et propter
hoc Daniel intravit domum et oravit in coenaculo, non in publico,
tribus temporibus in die, scilicet hora tertia, sexta, nona: in quo
notatur ordinatio temporis; flectebat genua sua, in quo notatur
humiliatio cordis; confitebatur coram domino, in quo notatur accusatio
oris. Deinde pensandus est modus liberationis, in quo notantur duo ex
parte aemulorum: scilicet anxietas quam Danieli inferebant, quae
notatur in lacu; ferocitas qua saeviebant, quae notatur in leonibus.
Alia duo notantur ex parte regis: scilicet firmitas, quae notatur in
lapide; fidelitas quae notatur in annulo. Alia duo notantur ex parte
Danielis: scilicet pietas, quae notatur ex descensu in lacum,
potestas ex parte Angeli in conclusione faucium leonum. Ultimo alia
duo notantur ex parte Dei: scilicet severitas et aequitas in
dissipatione aemulorum.
|
|