CAPUT 7

Anno primo Balthasar regis. Supra positae sunt quinque visiones, quae tangunt primum adventum Christi, quae pro majori parte sunt historicae: ex nunc autem ponuntur usque ad capitulum 13 quinque aliae visiones, tangentes secundum adventum, quae sunt mere propheticae, quarum solus propheta conscius fuit, quae tangunt magnificentiam regni Christi, in ultimo statu Antichristi. In quarum prima praesenti, processus tribulationis describitur: quia ostendit magnificentiam regnorum mundi per successionem et egressionem Antichristi sub similitudine unius cornu inter decem cornua orti, et tria illorum conterentis, aliis septem colla submittentibus; et ultimo ostendit magnificentiam regni Christi comminuentis omnia illa sub similitudine judicis victoris ubi throni positi sunt, et antiquus dierum sedens, filio hominis conferens regiminis plenam potestatem. Hujus autem visionis causa originalis fuit instinctus spiritus sancti factus per modum somnii Danieli sollicito et desideranti, regna, facta, ac tempora mundi breviter comprehendens. Causa finalis est cautela et providentia futurorum regnorum seu futurae tribulationis, ut ostendatur, quod perversorum molestia est contra fideles pugnatura et justorum modestia est tamdem victura, et Antichristi potentia est finaliter peritura et Christi militia est penitus regnatura; sicut finis visionis ostendit, loquens de judicio et filio hominis, quod nulli alii possunt illa convenire quae ibi dicuntur. Causa vero materialis est de quatuor regnis principalibus, usque ad tempus Antichristi, et de divisione unius regni in decem, et de regno Antichristi subjicientis sibi septem regna de illis decem, et tria regna de illis decem comminuentis, et de regno Christi omnia regna illa finaliter destruentis. Causa vero formalis in divisione cap. consistit: unde quia totum istud cap. est de quatuor regnorum visione et visionis interpretatione; ideo primo dividitur in duas partes, quia primo praemittitur visionis inspiratio in principio. Secundo subjungitur visionis expositio seu interpretatio, ibi: horruit spiritus meus. Circa visionis inspirationem notat Scriptura quatuor. Primo excessum somnii quasi materiam indaginis in principio. Secundo processum mundi, idest causam originis, ibi: videbam visionem media nocte. Tertio egressum Antichristi quasi germen malae propaginis, ibi: considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est. Quarto successum regni Christi quasi finem certaminis, ibi, aspiciebam donec throni positi sunt. Circa excessum somnii notat Scriptura duo: quia primo ostendit illud ut futurae rei signum, quia visum imaginarie, cum dicitur: anno primo Balthasar. Ibi nota quod hactenus seriatim prosecutus est de his quae barbaris nota fuerunt. Ab hinc autem usque ad finem de suis agit somniis et visionibus quarum ipse solus fuit conscius: declarat tantum sub quo rege viderat, ut apud posteros eorum memoria quae visa sunt perseveraret, cum dicitur: visio autem capitis ejus in cubili suo et somnium scribens brevi sermone: quasi diceret: ideo scripsit Daniel brevi sermone somnium et visionem hanc, quia optat, ut memoriae commendaretur, juxta illud Job 19: quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Circa secundum ubi ponitur processus regnorum mundi qui est origo temporis Antichristi, et sunt quatuor regna sub figura quatuor bestiarum posita diversis corruptis moribus dissona, tangit primo Scriptura causam primariam quae est adversitas tribulationis ex instabilitate, cum dicitur: videbam in visione media nocte. Hoc dicit eo quod visiones videntur aliquando de die; huic autem haec visio ostensa est de nocte, cum surgeret ad mediam noctem ad confitendum domino, juxta illud, media nocte surgebam ad confitendum tibi, Psalm. 118. Et ecce quatuor venti. Hieronymus. Hi sunt quatuor angelicae potestates, quatuor principalibus regnis mundi praesidentes, unusquisque pro regno sibi credito certans, secundum illud Deuteronomii 32 cap.: quando dividebat altissimus gentes. In mari magno, idest Oceano: hoc enim est mare magnum et spatiosum manibus, Psalm. 103. Et quatuor bestiae, quae sunt quatuor principalia regna ferali crudelitate disposita, ut patet Angelo exponente infra, secundo formam variam quae est cupiditas ambitionis ex insatiabilitate, ibi: prima quasi leaena; et ibi describit Scriptura quatuor regna secundum figuram quatuor bestiarum. Et primo describit regnum Chaldaeorum, quantum ad ipsius accessum, quia fuit quasi leaena propter crudelitatem saevitiae et importunitatem luxuriae: regnum enim Babylon non leoni, sed leaenae comparatur, quia sicut leaena fortior est leone et semper gestiens ad coitum, sic illa gens caeteris est immitior et ad libidinem pronior, ut dicit Hieronymus. Secundo describit idem regnum quantum ad ejus processum, cum dicitur: et alas habebat aquilae, propter elationem superbiae, quibus per superbiam dicit rex ipsius se ascensurum super astra Dei. Isaiae 14: super astra caeli exaltabo solium: sed: si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit dominus in Abdiae prophetia. Tertio describit ipsum quantum ad finalem ipsius causam, cum dicitur: aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, quando Medi et Persae, quibus duobus regnis super omnia ferebatur, ab eo defecerunt; et sublata est de terra, quando gentibus expugnantibus caput imperii, Babylon subversa cecidit, evulsae sunt alae ejus, unde dicitur Jeremiae 2 cap., in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium. Et sublata est de terra, quia corruit in terram qui vulnerabat gentes, Isai 14: et super pedes quasi homo stetit, quia natio Babylonica imperio destructo et feritate edomita, volare per dominium desiit, et non in aeternum (sicut falso se jactabat, Isai. 14: similis ero altissimo), regnare se novit. Et cor hominis datum est ei, quod erat prius quasi cor Dei; quia ei dicitur Ezech. 28: et dedisti cor tuum quasi cor Dei, quod ad modum bestiae mutatum est, ut fragilitatem propriam cognosceret quando uno die venerunt super eum viduitas et sterilitas, sicut minatur ei dominus Isai. 47: venerunt tibi haec duo simul in die una, sterilitas et viduitas. Secundo describit regnum Medorum et Persarum, cum dicitur: et ecce bestia alia similis urso. Ubi primo describit Scriptura regni Medorum et Persarum initium, quod fuit ex regis Chaldaeorum victoria: quia haec bestia prioris alas evulsit, de terra eam sustulit crudelis quidem ipsa, sed tanto priori mitior quanto ursus leone mansuetior: similis urso in sufferentia parcimonia et crudelitate: ursi enim laborum et verberum sunt patientissimi, et ita parvo cibo contenti, quod magna parte anni nihil cibi sumere credantur; de quorum crudelitate nemo dubitat. Sic Persae infrangibiles laboribus et bellis insuperabiles, ut narrat Trogus Pompejus eorum historiographus, adeo parci in victu sunt, ut pene sicco pane semper utantur, nisi gratia hospitum vel festi causa: sua vero crudelitate semper sanguinem sitientes. Secundo describit regni praedicti processum qui fuit respectu primi in quadam modestia, et etiam in excellentia, cum dicitur: in parte stetit, hoc est singularis fuit haec bestia ab aliis, quia principatus ejus nimius prae caeteris populo Dei crudelis extitit, et tres ordines, idest tres versus dentium in ore bestiae seriatim collocatorum, qui significabant in tres principatus regnum Persarum fuisse divisum; sicut dicitur supra 6 cap., quod placuit Dario et constituit supra regnum centum et viginti satrapas, et super eos principes tres, vel tres ordines significabant tria regna: videlicet Babyloniorum, Medorum et Persarum, vel tres principales reges ceteris eminentiores et potentiores, scilicet Cambysen filium Cyri, qui regno patris Aegyptum addidit, et Cresum magnum, qui montes velificavit, et Darium ultimum, qui cum Alexandro pugnavit, ut dicit Andreas. Tertio describit regni praedicti finalem terminum qui fuit in malitia, cum dicitur: et sic dicebant ei, surge, comede carnes plurimas, cuidam scilicet regi ejusdem, idest Assuero, quem Septuaginta Artaxerxem vocant: quasi diceret Scriptura: subministrarunt regi arma scilicet et suis, ut totam gentem Judaeorum perderet, sicut patet Esther 3. Sed quia iniquus conatus non est rei exitum consecutus, ideo non dicit Scriptura, devoravit, sed quod suadebant ei. Tertio describit regnum Graecorum, cum dicitur: post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus. Ubi primo describit initium quod fuit ex praecedenti: occidit scilicet Alexander Darium et regna Persarum sibi subjugavit, sicut dicitur 1 Mach. 1. Secundo describit processum qui fuit cum festinatione immensa, quia erat quasi pardus et alas habebat, quia hoc regnum summa cum festinatione orbem terrarum occupavit, pardus enim est bestia velox et praeceps fertur in sanguinem et saltu in montem ruit, ut dicit Hieronymus. Et alas habebat quatuor, quibus ad quatuor mundi partes volavit citissime, quia pertransit, ut dicitur 1 Machab. 1, usque ad fines terrae, et quatuor capita erant in bestia, quia regnum Alexandri erat divisum in quatuor regna principalia, in quibus regnaverunt Alexandri successores, Ptolomaeus in Aegypto, Seleucus in Syria, Philippus in Macedonia, in Asia Antiochus. Tertio describit ipsius terminum qui fuit a divina providentia, quia potestas data est ei, quia non sua propria virtute, sed divina potestate et voluntate in tam brevi tempore principatum obtinuit. Quarto describit Scriptura regnum Romanorum, cum dicitur: post haec aspiciebam in visione noctis. Ubi primo describit ipsius exitum, quia ipsius exitus terribilis, cum dicitur: et ecce bestia quarta terribilis, quia nomen Romanorum omnibus terrorem et horrorem ac admirationem incussit. Secundo ejusdem regis processum, quia bestia ipsa fuit indomabilis, fortis et mirabilis et dentes ferreos habebat, quia quanto ferrum ceteris metallis erat fortius et omnia alia domat, tanto Romanorum imperium fuit potentius aliis regnis, quia Romani in terra marique potentes, ut dicitur 1 Machab. 8: dissimilis autem ceteris bestiis, ex dissimilitudine cum ceteris dat ipsius similitudinem, quia propter sui ferocitatem non invenerunt bestiarum ferocitatem, cui eam assimilarent, ut quicquid ferocius cogitaveris, Romanos intelligas; quia quicquid fuit ferocitatis in aliis, hoc fuit conjunctum isti: hunc dicunt Hebraei aprum de sylva. Tertio ejusdem regni describit terminum qui fuit detestabilis, cum dicitur: et habebat cornua decem. Quod per cornua decem, reges decem ipsius regni accipi debeant, ipso Angelo docente instruimur, ubi dicitur: porro decem cornua decem reges ipsius regni erunt. Quod autem regnare debeant et non per successionem quasi decem principales, litera sequens ostendit: quod autem decem in reges Romanorum regnaverint, nondum visum est, ut Andreas dicit. Circa tertium ubi ostenditur egressus Antichristi, quasi germen malae propaginis ex decem cornibus, idest ex decem regibus tempore Antichristi futuris, ut habetur Apoc. 17, primo ostendit Scriptura ipsum Antichristum oriri ex potestate reproborum, ibi, considerabam cornua, idest diligentius cornua intuebar: et ecce cornu aliud, ecce quod illud cornu parvulum aliud est a praedictis, et tamen de medio eorum exortum, ac per hoc necesse est inter illa fuisse, ut hoc sit undecimum. Et tria de cornibus primis. Ne forte diceres, ideo dictum est de medio eorum, quia quibusdam transactis, quibusdam nondum exortis, illud undecimum inter prima et ultima, ac per hoc de medio eorum emerserit: audi, quod tria principalia ex decem ab isto parvulo sint evulsa: erant ergo ista decem quando et illud erat: ac per hoc regnum in decem similia divisum erit. Ostendit ejus malitiam oriri, et ex pravitate et petulantia peccatorum, cum dicitur: et ecce oculi quasi oculi hominis erant: quasi diceret: licet multa mira ex multis artibus acturus vel facturus sit Antichristus, ut ex hoc ut Deus habeatur, homo tamen et non Deus erit, quia oculos, idest aspectum hominis habebit; oculos tamen sublimes, quos Deus odit, Prov. 6: et os loquens magnalia, promittens mirabiliter se multa facturum, quae nunquam faciet, quia sedebit in templo Dei ostendens se quasi sit Deus. Quantum ad quartum ubi ostenditur successus regni Christi quasi finis certaminis, cum dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt, Scriptura notat duo. Primo Christi judicialem sententiam ex parte dictantis, cum dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt. Secundo Christi receptam potestatem, cum dicitur: aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce in nubibus caeli filius hominis. Quantum ad judicialem Christi sententiam, notat primo Scriptura judicis auctoritatem, cum dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit. Apoc. 15: vidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum judicis majestatem: quia vestimentum ejus candidum, quantum ad innocentiam, quia in candore vestis bonitas et innocentia designatur, et ideo in transfiguratione vestimenta Christi facta sunt candida velut nix, Marc. 9. Et capilli capitis quasi lana munda, quia vestimentum dixerat candidum, ut innocentia in judice ostenderetur; ideo ut maturitas sententiae comprobaretur, consequenter capillos albos habere adjungit, idest canos, Ecclesiast. 25: quia speciosum canitiei judicium est. Secundo judicii severitatem, quia, thronus ejus flammae ignis, quia Dei judicia flamma sunt, nam Deus ignis consumens, Deut. 4. Ut peccatores tormento ignis torqueantur, et justi quasi per ignem salventur, juxta sententiam apostoli 1 Corinth. 3. Flamma ergo in throno severitas judicii est. Rotae ejus ignis accensus, ignis vero in rotis divina justitia et ultio est, quibus velociter circumfertur Deus ad puniendos malos; fluvius vero igneus egrediens a facie ejus, est comminatio sententiae, trahens peccatores praedictorum regnorum in Infernum. Tertio judicis nobilitatem, quia, millia millium ministrabant ei. Gloriam et potestatem judicis describit; non quod iste definitus eorum sit numerus, qui ei assistunt seu serviunt, quia majorem multitudinem humanus sermo explicare nequivit, sicut dicitur in Psal. 67, currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium, et decies millies centena millia assistebant ei: quia dum Dei alii discurrunt, alii assistunt. Hieronymus: alii justis praemia retribuunt, alii singulis civitatibus praesunt. Quarto judicis societatem, quia judicium sedit et libri aperti sunt; judicium sedit, dicit quo ad eos qui assistere ei debent in judicio, quibus dictum est Matth. 19: sedebitis et vos super sedes, judicantes duodecim tribus Israel; et libri aperti sunt, quia peccata praedictorum regnorum quae judicanda sunt, omnibus revelanda erunt, ut constet, quod pro mensura culpae sit futura mensura poenae. Quinto judicis legalitatem, cum dicitur: aspiciebam propter vocem sermonum. Ubi primo tangitur contra Antichristum sententiae latio, cum dicitur: aspiciebam, idest attendebam quae sententia daretur in illam horribilem bestiam, idest in regnum Romanorum, propter sermones superbiae, quorum ille rex undecimus loquebatur: et vidi quod interfecta esset, hoc est ad interficiendum judicata, et sic sententia contra ipsum lata, quia scilicet in uno Romano imperio, propter Antichristum blasphemantem, omnia regna simul delenda sunt, et nequaquam ultra Romanum erit imperium, sed sanctorum conversatio, et postea adventus filii hominis triumphantis, Apoc. 1. Secundo tangitur sententiae executio, cum dicitur: et periisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni. Modum tradidit prius executionis, quia cum omnibus fautoribus suis, ille fluvius igneus eum tracturus sit ad Gehennam. Tertio ostenditur aliquibus ad poenitendum data dilatio, cum dicitur: aliarum quoque bestiarum esset ablata potestas: non quod penitus delenda sunt, sed potestatem principandi amissura. Et tempora vitae constituta, quia cum Antichristo et sibi parentibus non omnia regna peritura sunt, sed potius aliquod spatium poenitendi concedetur a judice designatum, ut dicit Andreas. Quantum ad receptam auctoritatem seu potestatem ex parte humanitatis, quae tangitur, cum dicitur: aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce. Notat primo Scriptura ipsius, cui tradita est potestas, innocentiam, cum dicitur: aspiciebam, ut scilicet viderem, cui potestas regia, quae ab ipsis ablata est, traderetur; et ecce. Qui. Hactenus de quatuor regnis in quatuor bestiis actum est, quorum erat tollenda potestas, modo agit de regno, quod non peribit in aeternum, quasi filius hominis veniebat: quia quantum distat a bestiali feritate mansuetudo, tantum regnum Christi a primis distare innuit. In nubibus caeli, quia priores regna terrena caelestibus, hic vero terrenis caelestia praeponit: et usque ad antiquum dierum pervenit. Ubi bestiis propter perversam conscientiam accessum denegat, ibi hominis pura innocentia accedendi propius fiduciam praestat. Et in conspectu ejus obtulerunt eum, scilicet Angeli eum exhibuerunt. Secundo notat ei traditam potestatem, cum dicitur: et dedit ei potestatem, scilicet judex homini; potestatem, honorem, et regnum, ecce potentiae magnitudo; et omnes populi, tribus etc., ecce potentiae latitudo; quae non auferetur, sicut ab istis ablata est, ecce potentiae certitudo; non corrumpetur, ecce potentiae valetudo, quae nullam boni status patitur violentiam. Si enim esset longa et arcta, vel si ampla et curta, vel si magna et dubia, vel si certa et invalida: possidentis animum non repleret. Sequitur secunda pars principalis totius capituli ubi ponitur visionis interpretatio: in qua notat Scriptura quatuor, quae comprehendit eodem ordine, quo visionis inspirationem: quia primo exponit mysterium, quantum ad excessum somnii, ibi: horruit spiritus meus. Secundo quantum ad processum mundi, ibi: accessit ad unum. Tertio quantum ad egressum Antichristi, ibi: post hoc volui diligenter discere. Quarto quantum ad successum Christi, ibi: et judicium sedebit, ut auferatur potentia ejus. Circa primum in quo ponitur visionis expositio, quantum ad excessum somnii, quae incipit, horruit spiritus meus, notat Scriptura tria: quia primo incurrit Daniel horrorem propter judicii discretionem, ibi: horruit spiritus meus, idest visam divini judicii discretionem; quia de terra horribili visio dura nunciata est mihi, Isaiae 21. Secundo tremorem propter judicii executionem, ibi: ego Daniel territus sum in his, quia terrores tui turbaverunt me, Psal. 87. Tertio timorem propter judicii dilationem, ibi: et visiones capitis mei conturbaverunt me, quia nondum didiceram Angelo exponente, quibus confusio, et quibus exaltatio divino judicio adveniret: et ideo horrui cum audirem, et turbatus sum cum viderem, Isaiae 21: et in his tribus ostenditur altitudo hujus somnii. Circa secundum ubi notatur expositio mysterii, quantum ad processum mundi, ibi: accessi ad unum, notat Scriptura tria: quia primo Daniel requirit spiritualem sensum, ibi: accessi ad unum, non de administrantibus, sed de assistentibus: veritatem quaerit, quia sapientia tempore otii, non turbationis invenitur; et veritatem quaerebam, idest veram non fictam interpretationem desiderabam. Secundo Angelus describit temporalem decursum, cum dicitur: hae quatuor bestiae; quasi digito demonstrans sententiam: et visionem exponit; magnae mystica rerum significatione, sicut et quantitate, quatuor regna sunt; idest significant sicut petra est Christus quia significat Christum; petra autem erat Christus, 1 Cor. 10. Quae consurgent de terra, idest terrena amplectentur: quasi diceret: regna terrena deficient, sicut illae quatuor bestiae. Tertio subjungit earum finalem casum, cum dicitur: suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, hoc est, regnis terrenis sublatis, de quibus dicitur infra, regnum obtinuerunt sancti; regnum enim alterum non terrenum, sed caeleste est sanctorum, in quo Dei cultores regnaturi sunt; sicut terrenum fuit, in quo cultores terrenorum dominati sunt. Circa tertium autem, ubi notatur expositio mysterii quantum ad egressum Antichristi, ibi: post hoc volui etc., notat Scriptura tria. Primo praemittit, quid interpretandum; post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, idest diligentius propter dissimilitudinem quam cum aliis habebat, scire volebam; ungues ferrei, haec supra non expresserat, de cornu illo apertius exprimit, de quo cornu scire voluit, quia ista sunt interpretanda. Secundo interpretandum, cum dicitur: aspiciebam, idest attente illud cornu intuebar; et ecce illud faciebat bellum: hoc supplet quia nec haec praedixerat; et praevalebat eis, scilicet sanctis, scilicet bellum datum a bestia; donec venit antiquus dierum, idest donec judiciaria sententia eo succiso regnum sanctis advenit. Tertio subjungit quid interpretatum, cum dicitur: et sic ait, scilicet Angelus exponens; bestia quarta regnum quartum erit in terra, quia terrena concupiscet; quia qui de terra est, de terra loquitur, Joan. 3. Quod majus erit omnibus regnis, praemissis (supple) seu praeteritis; et devorabit universam terram, idest universa suo subdi volens imperio; et conculcabit scilicet pedibus ferreis, idest potentia, violentia, et ferali aliorum omnium dignitatem. Porro cornua, supple ipsius bestiae; decem reges erunt, simul supple regnantes; undecimus vero in cornu parvulo designatus, quasi regno in terra partito in decem regna. Sed eis transactis undecimus potentior est futurus, et ideo dicitur: et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit; secundum Hieronymum regem Aegypti, Aethiopiae et Africae; et sermones contra excelsum loquetur, cujus potentiam sibi usurpabit sedens in templo Dei, 2 Thess. 2. Et sanctos altissimi conteret; quia Antichristus pugnabit contra sanctos, et superabit eos, secundum Hieronymum. Et putabit quod possit mutare tempora; in tantam superbiam erigetur, ut leges Dei et caeremonias ejus mutare conetur; et tradentur in manu ejus, usque ad tempus, et tempora, et dimidium tempus: idest regnabit ad tres annos et dimidium, juxta proprietatem Hebraici sermonis. Circa quartum, ubi ponitur expositio mysterii quantum ad successum Christi, ibi: et judicium sedebit; notat Scriptura tria: quia primo ponitur condemnatio seu exterminatio reproborum, cum dicitur: et judicium sedebit ut auferatur potentia; transacto praedicto tempore; judicium, idest sancti quos illud parvulum cornu oppressit, sedebit, super sedes judicantes duodecim tribus Israel, Matth. 19, ut per eorum sententia auferatur Antichristi potentia; ut dispereat usque in finem, idest aeternaliter. Secundo ponitur exaltatio electorum, cum dicitur: regnum autem et potestas; quia regia potestas semper ac altum et amplum regnum dabitur Christo et populo ejus; quia tota terra et omnes reges subdentur ecclesiasticae potestati, et forte omnes praelati et religiosi sancti erunt, sicut primo apostoli Christi. Tertio ponitur excitatio viatorum, cum dicitur: hucusque finis verbi, idest tenor visionis ostensae, et ego Daniel multum cogitationibus conturbabar; scilicet quia visionem celare deberem; verba autem in corde meo conservavi; quia (supple) visum est mihi esse celandum: vel forte ab indicatis tot regnorum subversionibus et rerum mutationibus conturbabar, cogitans, quanto mala temporibus illis populum Dei opprimerent. Argumenta literalia sunt quatuor. Primum est, quod omnis dissensionis et perturbationis causa est ambitio et cupiditas cum superbia: quod notatur in dejectione et pugna animalium. Secundum est, quod necesse est dare personam distinctam, scilicet filium hominis, ab antiquo dierum, idest a patre, sibi consubstantialem et in gloria coaequalem, ut patet per textum. Tertium est, quod regnum Antichristi non durabit nisi per tres annos cum dimidio. Sententiae dubiae sunt quatuor. Prima est, an visio de cornu parvulo intelligatur de Antichristo, ut communis interpretatio est, an vero de Antiocho Epiphane. Porphyrius autem depravator Scripturarum existimat de Antiocho Epiphane, qui fuit acerrimus et singularis persecutor populi Judaici, esse intelligendam. Ad fundandum autem suum propositum Porphyrius duo asserit. Alterum est, quod per tertiam et quartam bestiam non designantur duo regna, ut communiter exponitur, nempe regnum Graecorum et Romanorum: sed hoc expresse est contra textum ubi in eodem capite ab Angelo visionem exponente dicitur, hae quatuor bestiae magnae, quatuor erunt regna; item bestia quarta regnum quartum erit in terra quod majus erit omnibus regnis. Secundum quod dicit Porphyrius est, quod decem reges per decem cornua significatos, inter quos dividendum est regnum, per ultimam bestiam designatum, sunt computandi ut ipse computat, nempe ab Alexandro usque ad Antiochum Epiphanem: in quo manifeste Porphyrius supponit falsum, decem scilicet reges tantum fuisse ab Alexandro usque ad Antiochum Epiphanem, ut patet per Hieronymum qui continuatim computat. Secunda dubitatio est, an quod hic dicitur de filio hominis, intelligendum sit de Christo, ut communiter exponitur, an vero de Juda Machabaeo; idem enim Porphyrius de Juda Machabaeo intelligendum putat. Sed haec interpretatio fatua est adeo, ut responsionem non mereatur. Tertia dubitatio est, an omnes Angeli sint assistentes, et omnes ministrantes. Dicendum quod ex caelestibus spiritibus alii sunt, qui per claram Dei visionem divina mandata circa gubernationem rerum corporalium in divina essentia immediate percipiunt, et hos dumtaxat proprie vocamus Angelos assistentes: alii vero qui per superiores Angelos de divinis mandatis instructi, illa executioni mandant, et hos tantum proprie vocamus Angelos ministrantes; possunt nihilominus inferiores Angeli etiam assistentes vocari, largo tamen modo, eo quod Deo etiam assistunt per claram divinae essentiae contemplationem; et in hoc sensu accepit Gregorius, cum 2 Moralium ait, quod semper assistere aut videre faciem patris possunt, qui ad ministerium exterius mittuntur pro nostra salute. Superiores quoque Angeli possunt etiam largo modo appellari ministrantes qua parte exequuntur divinum mandatum illuminando inferiores Angelos; et sic intelligitur illud ad Hebraeos 1 cap. Omnes sunt administratorii spiritus. Quarta dubitatio est, an plures ex Angelis sint assistentes, quam ministrantes. Dicendum quod sex sunt ordines ministrantium, et tres dumtaxat ordines assistentium: nihilominus in majori numero sunt assistentes quam ministrantes, quia superiora in entibus sine comparatione excedunt inferiora: et haec est sententia Dionysii in libro de caelesti hierarchia, quae est conformior huic textui Danielis. Sententiae morales sunt duae. Una est de bestiarum pugna; alia est de antiquo dierum, palma et victoria; ubi notandum quod quatuor sunt bestiae. Prima est leaena; secunda ursus; tertia pardus; quarta est dissimilis omnibus. Per primam leaenam intellige saevitiam tyrannorum, de qua Job 10: propter superbiam quasi leaenam capies me. Per ursum perfidiam haereticorum, de qua Thren. 3 cap.: ursus insidians factus est mihi. Per pardum fallaciam simulatorum, de qua Eccl. 8: quasi pardus laedes eos lingua. Per bestiam dissimilem aliis, malitiam aemulatorum. Per primam quae est leaena, designatur saevitia tyrannorum: et describitur habere corpus leonis: in quo notatur crudelitas hominis: et habebat duas alas: quarum una designat nobilitatem sanguinis, altera auctoritatem regiminis; haec enim duo maxime ad crudelitatem hominis viam parant; de quibus Jerem. 2: in alis tuis inventus est sanguis: sed si alae avellantur, stat supra pedes suos, quasi homo humanus et humilis. Quia universa vanitas omnis homo vivens, Psal. 38, et cor ejus datum est ei per cognitionem sui seu dilectionem proximi; nam cum ablata sunt ab eo nobilitas et auctoritas, quae fecerant eum quasi cor habere Dei, Ezech. 28 cap., fuit humilis et humanus, qui erat superbus et crudelis, et fit cor fortium Moab, sicut cor mulieris, Jerem. 48. Secunda bestia est quasi ursus: in qua notatur perfidia haereticorum: quia sicut ursus habet caput debile, sic haereticus fundamentum debile. Ista a parte stetit, quia haeretici stant ad partem, eo quod semper ab Ecclesia separati et praecisi per excommunicationem, de qua Thren. 3: in prima Ecclesia, ursus insidians factus est mihi. Describitur autem habere tres ordines dentium, quia licet haeretici debile habeant fundamentum, habent tres modos, quibus se muniunt, quasi tres spiritus immundos, ad modum ranarum, Apoc. 16. Nam aliquando suum fulciunt errorem auctoritatibus canonicis, male tamen intellectis. Aliquando articulis philosophicis et sophisticis: aliquando rationibus scientificis sed falso applicatis: et cum istis devorant quicquid possunt; quibus dicitur: surge comede, quia tales comederunt, et locum ejus desolaverunt, Ps. 78. Tertia bestia est pardus, qui est totus varius, in quo signatur fallacia simulatorum, quia simulator semper est varius et diversus; est enim alter in ore, alter in corde, alter in verbo, alter in facto, alter in via, alter in foro: de quo Eccles. 28: pardus laedens eos. Dicitur autem habere quatuor alas quibus ascendere et promoveri nititur: prima ala est amicitia seu sapientia parturiens; qua quantum possunt faciunt, ut habeant intentum; et ista est ala Cherub, quae tangit parietem, 3 Reg. 6. Secunda ala est abundantia largiens; quia si non possunt prima via obtinere quod volunt, statim vertunt se ad munera; et est similitudo manus sub alis eorum, Ezech. 10. Tertia ala est apparentia mentiens, quia fingunt et praetendunt exterius mirabilem sanctitatem, quasi sit aquila grandis per contemplationem magnarum aquarum, Ezech. 18. Quarta est applaudentia blandiens: applaudunt enim majoribus ut desiderata adipiscantur; quod summe debet cavere praelatus, quia tali dicitur Isa. 18: vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumen Aethiopiae, quae mittit mare legatos, et in vasis papyri super aquas; et ideo dixit quidam per hunc cuidam adulanti et laudanti se: quid me mihi laudas? Numquid tu me mihi vendere vis? Sed haec bestia describitur habere quatuor capita: in capite vero intentio designatur: quia tales ad quatuor principaliter intendunt: scilicet vel a nativitate superbire, ut prae aliis exaltentur: talis fuit Absalon cujus caput adhaesit quercui 2 Reg. 18; vel ad voluptatem luxuriae, ut in ipsa volutentur, Eccl. 25: non est caput nequius super caput colubri; vel ad voluptatem lasciviae, ut in ipsa recreentur, contra quos Psal. 7: convertetur dolor ejus in caput ipsius: vel ad voluntatem maledicentiae, seu duritiae, ut in ipsa firmentur, contra quos Psal. 139: caput circuitus eorum. Quarta bestia est innominabilis, et terribilis, et aliis dominatrix, habens dentes ferreos etc. in qua designatur aemulatorum malitia: ista est bestia de qua Genes. 37: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph; in hac enim bestia, omnes malitiae praecedentium includuntur, quia aemulator omnia mala aliorum comprehendit. Unde et habet saevitiam tyrannorum, et ideo dicitur bestia terribilis, et ideo terribilem habet sessorem, 2 Machab. 3; et perfidiam haereticorum, et ideo dicitur mirabilis, Psal. 92, mirabiles elationes maris, quia sola elatio facit haereticos a Catholicis discrepare; et fallaciam simulatorum, et ideo dicitur fortis nimis, de quibus Ps. 53: fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt et cetera. Describitur autem quod dentibus devorat, pedibus calcat, cornibus pugnat. Per dentes designantur seductores; per pedes, saltatores; per cornua, certatores: habent enim aemulatores suos seductores, a quibus alii seducuntur, et hi dentes ipsorum, Ps. 56. Filii hominum dentes eorum: habent suos sectatores, qui eos imitantur, et hi pedes eorum, Prov. 1: pedes eorum ad malum currunt: habent suos certatores qui pro ipsis praelientur, et hi cornua eorum: haec sunt cornua ferrea quae fecit sibi Sedechias Chanaan dicens: his ventilabo Syriam, 3 Reg. 22. Sed nota quod cornua erant decem, ex quibus tribus evulsis septem remanserunt: quia decem sunt modi detractionis, quibus aemulatores detrahunt, et septem Diabolis subjiciuntur, tria vero diripiuntur. Primum cornu est in absentia male loqui, et detrahere. Secundum est, modis quibus potest malum inquirere. Tertium est, malum quod scit divulgare. Quartum est despectio: si audit malum de aliquo, despicit, et movet caput, nec loquitur ore sed nutu, dicens: bene scimus quis et qualis est ille; et facit pejus quam si decies loqueretur; ingerendo aliis suspicionem. Quintum est denegatio, si enim audit, audet confestim contra denegare dicens; non fecit, non fecit ista intentione. Sextum est adulatio; quia si non potest aliter detrahere, adulatur praelato, ut possit eum confundere. Septimum est accusatio, quia innocentem semper accusat. Et haec septem cornua in ortu cornu parvuli destruuntur; per quod intelligitur Diabolus cui detractores hujusmodi subjiciuntur cum quibus pugnat contra innocentes, de quo scribitur Daniel. 7, et ecce aliud cornu faciebat bellum contra sanctos: sic tria alia cornua destruuntur, scilicet conscientia sui, amicitia proximi, reverentia seu honore praelati. Aemulator enim quando vult detrahere, dicit quod conscientia illum movet, vel amicitia proximi, dicendo: ego diligo eum: vel reverentia praelati, dicendo praelato; ego dico hoc propter reverentiam vel honorem vestrum, ne ullum malum possit sub regimine vestro fieri vel vos latere; et tunc ista non dicit nisi ut possit solum detrahere, seu voluntate detrahendi; et sic nec est conscientia sui, nec amicitia proximi, nec reverentia praelati. Propter quod Psal. 74, dicitur, omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Secunda moralitas est, quantum ad palmam seu victoriam; unde nota quod omnia praedicta destruuntur per judicem quem describit sic dicens: quod erat antiquus dierum, et vestimentum ejus quasi nix, et capilli ejus quasi lana et cetera. In antiquitate notatur sapientia Job 12, in vestimenti candore seu venustate, pudicitia, de quo Eccles. 9: omni tempore vestimenta tua sint candida; in capillorum albedine seu canitie, reverentia; quia capilli ejus ad cujus pedes cecidit Johannes, Apocal. 10, et cui viginti quatuor seniores honorem exhibebant, erant candidi tamquam lana alba: in throno justitia, Ps. 44. Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui: in rotarum velocitate, strenuitas, quia ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis. Isa. 5. In fluvii rapiditate, celeritas. Isa. 59, timebunt, qui ab occidente, nomen domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. In assistentia Angelorum, celebritas, quia ipsi assistunt dominatori universae terrae, Zach. 3. In ministerio eorumdem, nobilitas, quia omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, Hebr. 1. In millenario multiplicato perfectio gloriae. Apocalyps. 5. Numerus eorum millium, dicentium voce magna, dignus es agnus et cetera. In centenario, perfectio gratiae; quia qui sunt in gratia centuplum accipient, et vitam aeternam possidebunt, Matth. 19. In denario autem perfectio naturae angelicae designatur. Quantum ad victoriam Christi nota, quod venit in nubibus per humanae naturae assumptionem, Luc. 21: videbunt filium hominis venientem in nubibus; pervenit ad antiquum dierum per aeternam durationem, unde sapientia increata dicit Prov. 8: ab aeterno ordinata sum et ex antiquis antequam terra fieret; et in conspectu ejus oblatus est ad nostram redemptionem, per mortalem et crudelem passionem, Isai. 53: oblatus est quia ipse voluit. Hebr. 10: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Et dedit ei potestatem ad perversorum correctionem, Matth. ultimo: data est potestas in caelo et in terra. Et honorem et regnum ad electorum promotionem, Apoc. 5: dignus es domine accipere librum; sequitur: fecisti nos Deo nostro regnum. Et omnes populi, quantum ad activos dicentes: nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus, confitebimur ei in saeculum, Psalm. 99; tribus, quantum ad praelatos; quia illuc ascenderunt tribus domini testimonium Israel ad confitendum nomini domini, Psal. 171: linguae, quantum ad devotos seu contemplativos: servient ei dicentes, lingua mea exultabit in justitiam tuam, Psal. 15. Et potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur per violentiam, quia non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore, donec veniat qui mittendus est, Gen. 49. Et regnum ejus quod non corrumpetur per indeficientiam, quia regnum meum non est de hoc mundo, Joan. 18. Regi ergo huic saeculorum immortali et invisibili soli semper honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.