|
Anno tertio regni Balthasar et cetera. Hic ponitur septima visio,
quae facta est post duos annos ab altera. In visione autem praecedenti
habitus est principalis processus ultimae tribulationis; in ista autem
et sequentibus excitatur conflictus, praecedens ultimam tribulationem.
Causa autem originalis hujus visionis fuit instinctus spiritus sancti
factus propter affectum devotionis, et conatum attentionis. Causa
autem finalis est expositio initii praecedentis visionis. Causa vero
materialis est de pugna regni Medorum et Graecorum, sub similitudine
arietis et hirci inter Antiochum exorti, pugnantis contra Judaeos
quasi cornu modicum. Ex significatione vero principali historiae
notatur de pugna Ecclesiae et Christianorum contra Antichristum,
sicut patet infra per verba Gabrielis, quia in novissimo, idest in
fine temporum dicit eam esse implendam. Et ideo verba addita cogunt
eam intelligendam esse quantum ad aliud tempus, secundum unam regulam
in principio datam, quae est regula septima in qua dictum est, quod
secundum Hieronymum super Isaiam, semper in fine cujuslibet
prophetiae subnectentur aliqua, in quibus declaratur attentio
prophetalis: unde haec visio est de praeliis futurorum regum in fine
temporum, seu tempore Antichristi. Quantum ad formam vero visionis
primo notanda est historia. Forma autem visionis talis. Quia primo
ponitur visionis apparitio in principio. Secundo visionis expositio,
ibi: factum est autem cum viderem ego Daniel. Circa primum notat
Scriptura tria. Primo decursum arietis seu regni Medorum, in
principio. Secundo occursum hirci seu regni Graecorum, ibi: ecce
autem hircus caprarum veniebat. Tertio occursum cornu modici seu
Antiochi Epiphanis contra populum Judaeorum, ibi: de uno autem ex
iis egressum est cornu modicum. Per simile autem cogit expositio
intelligi visionem de tempore Antichristi, quia ponet oves a
dexteris, hoedos autem a sinistris. In ariete enim intelligitur
potentia ritus Ecclesiae sanctorum: in hirco vero potentia Ecclesiae
malignorum: in cornu vero modico exterminium potentiae
Antichristianorum. Quantum ad decursum regni Medorum significatum
per arietem, notat primo Scriptura statum ejus initialem, cum
dicitur: anno tertio regni Balthasar. Hactenus de quatuor regnis in
somno Nabuchodonosor in sua visione propheta disseruit: quod enim hic
significatur per bestiam, illic per statuae membra: quod hic per
filium hominis veniente in nubibus, ibi per lapidem abscissum sine
manibus: quod hic facit judiciaria condemnatio, ut subderet sibi
omnia, ibi, contritio statuae, quia comminuta sunt omnia: hic
populus sanctorum totum occupat orbem sicut ibi, lapis totam terram
occupat, crescens in magnum montem. Haec autem dicta sunt hic
quamquam pertineant ad praecedentem, quia hae et sequentes sunt quasi
expositio praecedentis. Anno ergo tertio regni Balthasar, idest post
duos annos praecedentis visionis, visio apparuit mihi, quasi subito,
ut inferatur, post id quod videram in principio, idest in primo anno
regni Balthassar, cum essem in Susis castro, haec est metropolis
regionis Aelamitarum: et dicitur castrum propter fortalitii
firmitatem, ubi Daniel turrim excelsam in quadro aedificavit ex
marmore, secundum Josephum. Super portam Ulai, nomen proprium est
portae civitatis Susis, supra quam propheta se esse vidit, sicut
Romae dicitur porta Tiburtina, et levavi oculos meos, primo in
caelum ad dominum levavit, et deinde quae inferius erant vidit,
scilicet arietem et paludem: aliter magis esset demittere quam levare.
Vel levavi, idest aperui, ideo quia ut in somniis non videmus aliud
nisi oculis elevatis. Et ecce aries ante paludem habens cornua
excelsa. Cornua excelsa arietis sunt duo reges excelsi, scilicet
Darius et Cyrus, rex Medorum et Persarum, unum autem excelsius
altero, quia Cyrus majoris gloriae fuit quam Darius; et adeo,
succrescens, ut in brevi totam sibi Asiam subjugaret. Secundo notat
statum ipsius seu decursum linealem medium seu principalem, cum
dicitur: postea vidi arietem, scilicet ipsum regnum Medorum, licet
per alium regem, quia per ultimum Darium qui pugnavit contra
Alexandrum, ut dicitur 1 Machab. 1: a quo fuit victus,
ventilantem, idest agitatione capitis moventem orbem, contra
occidentem et contra Aquilonem et contra meridiem, quia potestas
Persarum in crudelitate praecipua fuit, contra cunctas mundi partes
quasi cornibus ventilabat. Et omnes bestiae, idest nulli feroces
terrae reges regibus Persarum potuerunt suis viribus resistere. Neque
de manu ejus, propriis laboribus liberari. Tertio notat ipsius statum
finalem, cum dicitur: fecitque secundum voluntatem suam, supple de
regnis aliis, usque ad regnum Alexandri filii Philippi: de quo
dicitur primo quod obtinuit regnum Medorum. Et ego intelligebam ex
superioribus designari regnum per superbiam et ampliari ipsum per
magnificentiam, secundum quod regnum hoc exposuit Danieli infra
Gabriel, seu docuit eum. Quantum ad occursum regni Graecorum
significati per hircum, cum dicitur: ecce autem hircus caprarum,
notat primo Scriptura regni Graecorum sicut in praecedenti statum
initialem, cum dicitur, ecce autem hircus caprarum veniebat ab
occidente, quia ab occidente in orientem erat praecipua potestas
Persarum. Super faciem totius terrae et non tangebat terram, quia
Alexander contra ultimum Darium regem Persarum, cum tanta
festinatione venit, ut potius volasse quam venisse videretur, porro
hircus habebat cornu insigne, idest Alexander fortitudinem magnam
habebat, quo in toto orbe nullus fortior. Et venit usque ad arietem
stantem in porta, quam supra dixerat ante paludem; ubi contra Persas
irruit, quia circa vicinum fluvium Darii duces superavit. Et
efferatus est in eum, idest fervidiore more impegit in eum. Et
percussit, idest occidit, sicut patet 1 Machab. 1, ad extremum
Darium. Et comminuit duo cornua, idest duas partes principales,
scilicet Medos et Persas subjugavit, totum regnum sibi subjecit.
Secundo notat ipsius decursum linealem, cum dicitur: cumque misisset
eum in terram, scilicet arietem, conculcavit, idest humiliavit ejus
superbiam, quia super omnes orbis partes levabatur. Et nemo quibat
liberare eum de manibus ejus, quia nemo ei auxiliatus est. Tertio
notat ipsius terminum finalem, cum dicitur: hircus autem caprarum
magnus factus est, quia Alexander cunctis regionibus imperavit, ut
dicitur 1 Mach. 1: cumque crevisset, fractum est cornu magnum.
Quae sequuntur ex nunc inferius ab Angelo exponuntur, orta sunt
quatuor cornua, quia mortuo Alexandro in Babylone trigesimo anno
aetatis suae, quatuor duces ejus sibi imperium diviserunt, ut supra
dictum. Per quatuor ventos caeli, idest per quatuor partes
principales mundi ex quibus oriuntur principales venti. Quantum ad
occursum Antiochi Epiphanis contra populum Judaeorum significati per
cornu modicum, cum dicitur: de uno autem ex eis egressum est cornu
unum modicum, notat primo Scriptura statum ipsius initialem, cum
dicitur: de uno autem ex eis, idest de regno Syriae, de posteris
Seleuci qui fuit unus ex quatuor successoribus, egressum est cornu
modicum, quia ex illo ortus est Antiochus Epiphanes qui fuit primo
modicus, postea grandis, contra meridiem, idest Aegyptum,
orientem, idest Persidem, fortitudinem, idest Judaeam, eo quod
electi sunt fortes vallati custodia Angelorum. Et ejecit de
fortitudine et de stellis, quia plurimos Judaeorum idololatriae
subjecit, sicut patet 1 Machab. 1; et usque ad principem
fortitudinis magnificatus est, ita ut contra Dei fortitudinem quae in
Judaea principabatur, insurgeret, et ejus cultum evacuare niteretur:
nam primo contra Ptolomaeum regem Aegypti dimicavit, sicut patet 1
Machab. 2, postea res novas moliebatur, in Perside tandem contra
Judaeos veniens, simulacrum Jovis in templo statuit, et ab eo tulit
juge, idest quotidianum, sacrificium, ne ibi offerretur, et dejecit
locum sanctificationis ejus, scilicet Jerusalem, ubi templum erat
sanctificatum, in quo idolis immolabant. Secundo nota decursum ipsius
linealem, cum dicitur: robur autem datum est ei contra juge
sacrificium propter peccata, quia propter peccata Israelitarum in
Jerusalem permisit regnare hypocritam super eos. Et prosternetur
veritas in terra, idest verus Dei cultus et lex cultu idolorum
praevalente, et prosperabitur, supple idolatria, et faciet,
idololatria quidquid voluerit contra Jerusalem et templum prosperis
successibus. Tertio notat ipsius statum seu terminum finalem, cum
dicitur: et audivi unum de sanctis loquentem, quia videbatur ei in
somnis unum Angelum colloquentem uni, quaesivisse ab eo cui
loquebatur, usquequo visio et juge sacrificium, desolaretur, et
peccatum, propter quod acciderat illa desolatio, expiaretur, et
templum et sanctus populus conculcaretur. Visio est lex illuminans,
et lux, ut dicit sapiens; fortitudo est populus, Angelus vates. Et
dixit ei: usque ad vesperam et mane: quasi diceret: desolatio durabit
diebus et noctibus succedentibus per duo millia et trecentos dies qui
sunt anni sex et tres menses, quibus durabit vastitas Jerusalem sub
Antiocho: de quibus tres fuerunt contaminationis templi, et sexto
anno cum mense per Judam Machabaeum templum purgatur, ut habetur 2
Machab. secundum Hieronymum. Sequitur secunda pars principalis
totius capitis, in qua tangitur visionis expositio, cum dicitur:
factum est autem: ubi notat Scriptura tria. Primo exponit mysterium
arietis, quod est contra regnum Medorum et Persarum, cum dicitur:
factum est autem cum viderem ego Daniel. Secundo mysterium hirci quod
est regnum Graecorum, ibi: porro hircus caprarum rex Graecorum est.
Tertio mysterium cornu modici, quod est regnum Assyriorum, idest
Antichristianorum, cum dicitur: et post regnum eorum cum creverint
iniquitates. Quantum ad mysterium arietis, primo Daniel
intelligentiam requirit, cum dicitur: factum est autem etc. cum
videret omnia supradicta et a Deo eorum quaereret intelligentiam, in
forma hominis ante oculos ejus apparuit, sed quia Angeli apparent ut
plurimum alati, ideo dicit: quasi species viri, non omnino viro
similis. Secundo Michael ei eam dari praecepit, cum dicitur: audivi
vocem inter Ulai, idest audivi vocem exeuntis inter muros Ulai
dicentis: Gabriel fac intelligere etc. quia visio haec est de
regnorum certaminibus et regnorum successibus; ideo Gabriel
praepositus praelii, huic officio mancipatur, nam Gabriel fortitudo
Dei interpretatur. Intelligere visionem. Non ergo omnis propheta
quae videt intelligit. Tertio Gabriel illi eam aperit, cum dicit:
et venit et stetit. Cum tamen venisset, corrui, fragilitatis meae
conscius, coram tam excellenti viro, et ait ad me: intellige fili
hominis. Ezechiel, Daniel, quia saepe inter Angelos se esse
noverant, ne eleventur, filii hominis nuncupantur, ut homines se esse
noverint. Quoniam in tempore finis complebitur visio, non in
proximo, nec in tempore tuo, sed in fine saeculi complebitur. Ex quo
patet quod id, quod sub Antiocho factum est, non cogit sub
Antichristo in veritate non esse complendum. Cumque loqueretur ad
me, collapsus sum. Prius ergo eum erexerat, et iterum his auditis
perterritus in faciem corruit, ut supra hominem ea quae dicuntur
ostendat. Et tetigit me, idest confortando erexit, in gradu meo,
scilicet super pedes meos, ut audirem et intelligerem quae diceret:
dixitque mihi; ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo
maledictionis, idest in ultimo tempore desolationis quae indicatur
Deuter. 27, transgressoribus legis: vel ultimo tempore illius
maledicti hominis qui hoc facturus est. Quoniam habet tempus finem
suum, idest non semper maledictio durabit. Aries quem vidisti rex
Medorum est. Exponit visionem, ut supra dictum est. Quantum ad
mysterium hirci, cum dicitur: porro hircus caprarum. Exponit primo
quid significatur per hircum, in principio, porro hircus caprarum rex
Graecorum est, et patet. Secundo quid per cornu magnum, ibi: et
cornu grande, ipse est rex primus, scilicet Alexander qui primus
regnavit in Graecia, 1 Machab. 10. Tertio quid per cornu
perditum et fractum, et successum aliorum quatuor ibi: quod autem
fracto illo, quia per cornu fractum designatur mors Alexandri, per
successum quatuor cornuum, successus quatuor regum qui diviserunt post
ipsum sibi imperium; et regnavit Ptolomaeus in Aegypto, Seleucus in
Syria, Philippus in Macedonia, Antiochus in Asia. Hi fuerunt de
gente ejus, scilicet Macedones, vel de familiaribus, aut principibus
ejus. Sed non successerunt in fortitudine ejus, quia nullus
aequiparatus est Alexandro in potentia et imperio. Quantum ad
mysterium cornu modici, quod est regnum Antichristianorum, cum
dicitur: et post regnum eorum cum creverint iniquitates, ubi
ostenditur Antichristus contrarius toti Trinitati, notat Scriptura
tria: quia primo notat ipsum fore contrarium divinae potestati, cum
dicitur: post regnum eorum dum creverint iniquitates, cum multiplicata
fuerint mala in terra, ut dicitur 1 Machab. 1: consurget rex
impudens, quem nullam turpitudinem committere pudebit, intelligens
propositiones, idest calliditates aliorum sua astutia praeveniens et
obscura dicta advertens, quia Antichristus omnium mores et conditiones
sua astutia advertet, et secundum quod videbit unumquemque inclinatum,
secundum hoc trahet ipsum ad suum cultum, ut si quem viderit ambitiosum
praeferet eum, et sic de ceteris conditionibus. Et roborabitur
fortitudo, sed non in viribus suis, idest licet magna faciet et magna
ostendat, non sua virtute hoc faciet, nec ei adscribendum est, sed
demeritis aliorum, quia propter peccata populi permittet Deus regnare
hypocritam, Job 34. Secundo ostendit ipsum fore contrarium divinae
sanctitati, cum dicitur: et supra quam credi potest universa vastabit
et interficiet robustos, sicut Antiochus Machabeos et Judaeos sic
Antichristus populum sanctorum, veros cultores Dei et Christianos
qui ei acquiescunt. Et dirigetur dolus in manus ejus, quia dolose
machinabitur et prospere succedit ei. Tertio ostendit contrarium fore
divinae veritati, cum dicitur: cor suum magnificabit, quia priori
fortuna provocatus magna facere tentabit, et in copia rerum, idest in
stipendiis, accidet plurimos, idest decipiet, et contra principem
principum consurget, propter copiam militum; et sine manu conteretur;
quia sicut Antiochus rediens de Perside infectus morbo horribili et
tristitia periit, sic Antichristus peribit non per manum hominis, sed
eum interficiet dominus spiritu oris sui, ut dicit apostolus 2
Thess. 2 et Isai. 11, spiritu labiorum suorum interficiet
impium. Et visio mane et vesperi quae dicta est vera est; idest per
successionem temporum, sicut mane succedit ubique vesperi, veritas
visionis apparebit, ut dicit Hieronymus. Tu ergo visionem signa,
idest commenda memoriae aliquam enunciationem, faciendo ne excidat;
quia post multos dies, idest non nisi post multa tempora complebitur:
quasi diceret: obscura sunt quae dicuntur, nec intelligi poterunt,
quousque rebus et operibus impleantur; et ego Daniel langui, hic
incitat nos ad amorem Dei, timorem et humilitatem; langui, terrore
concussus, quia corpus magna jejunii attenuatione maceraverat; et
faciebam opera; a rege (supple) imperata, ut redderet omnia
omnibus; et stupebam ad visionem, idest super profunditate visionis;
et non erat qui interpretaretur; quia licet reges et regna cognoverit
per Angelum, tamen personas regum singulares, et tempora quibus
implenda esset visio, nesciebat; et ideo dubius fluctuabat, nullusque
audiens ab eo interpretari sciebat. Argumenta literalia sunt tria.
Primum est, quod secundum Hieronymum, non possunt fieri visiones in
somnis, sine aliquo aspectu mentis: et ideo dicitur; levavi oculos
meos. Secundum est, quod prophetis aliquando factae sunt visiones,
absque plena revelatione significationis ipsarum, ut patet hic.
Tertium est, quod aliquando Deus prophetis revelat mysterium
visionis, quoad unam partem, non quoad aliam; ut patet hic, quod
Danieli facta fuit revelatio quoad personas in communi, tamen non
quoad certas personas in singulari. Sententiae dubiae sunt tres.
Prima est, utrum haec visio possit intelligi de tempore Antichristi:
quod non videtur, quia dicitur, quod haec tribulatio durabit per bis
mille circiter dies; idest per sex annos cum tribus mensibus; sed
tribulatio Antichristi non durabit nisi per tres annos cum dimidio.
Dicendum quod haec visio non solum tangit tempus tribulationis
Antichristi, sed etiam tempus praecedens ipsam. Secunda dubitatio
est de hoc, quod dicit quod cessabit juge sacrificium. Si enim haec
visio tangit tempus Antichristi, cum in Ecclesia Dei non sit aliud
juge sacrificium nisi sacrificium altaris; videtur quod tunc illud
deberet cessare; quod est contra illud Matth. ultimo: ecce ego
vobiscum sum usque ad consummationem saeculi: quod intelligitur de
sacramento altaris. Dicendum quod tunc cessabit, quantum ad
solemnitatem solum, quia tunc Missae publicae non celebrabuntur, sed
occulte, sicut fuit in primitiva Ecclesia. Tertia dubitatio est de
eo quod dicit, quod non erat qui ei interpretaretur visionem; contra
quae statim dixerat, quod Michael dixit uni de assistentibus, fac ei
cognoscere visionem, et statim Gabriel interpretatus est ei.
Dicendum quod visio fuit ei interpretata quoad unam partem, et non
quoad aliam; scilicet quoad personas impersonaliter sumptas, hoc est
in generali; sed non in speciali, et hoc desiderabat ipse scire.
Sententia moralis. Prima est quantum ad visionis modum, in quo
describitur tempus visionis, scilicet trium annorum: locus, scilicet
Susis elevata super portam Ulai: qui enim vult visionem futurae
tribulationis intelligere, oportet quod eam requirat tribus gradibus
significatis per tres annos. Primus gradus seu annus est exercitium
virtutis. Secundus gradus seu annus est exercitium meditationis.
Tertius gradus seu annus est exercitium devotionis. Oportet etiam
quod sit in Aelam; quod interpretatur superliminare, per
considerationem divinae potestatis: quod sit in Susis, quod
interpretatur reprehensio sui per considerationem propriae
fragilitatis: quod sit super portam Ulai, quod interpretatur palus a
palude, quae modo virescit, modo desiccata albescit, per
considerationem mundanae mutabilitatis. Secunda moralitas est de
ariete; in quo notatur potestas electorum; per hircum vero potestas
perversorum: unde omnes reges designati per arietem ampliaverunt cultum
Dei; designati vero per hircum impediverunt. Aries enim dux est
ovium, quae erunt a dextris: hircus vero dux eorum qui erunt a
sinistris. Iste aries duo habebat cornua quibus quatuor partes mundi
ventilabat, et unum illorum erat excelsius reliquis. Per arietem
intelligitur praelatus, qui debet esse dux simplicium: duo cornua sunt
duae potestates in Ecclesia, scilicet potestas divinae
corrigibilitatis et humanae, quorum unum est excelsius reliquo, et in
eo plus confidendum: vel duo cornua sunt praedicatio et correctio, et
his duobus, scilicet per instantiam praedicationis, debet ventilare
contra orientem humanae laetitiae, contra occidentem humanae
tristitiae, contra Aquilonem humanae saevitiae, contra meridiem
humanae astutiae. Tertia moralitas est, de hirco habente cornu
insigne inter oculos; et frangitur inter quatuor cornua, ex quibus
oritur cornu modicum. In hirco notatur perversitas malorum praelatorum
seu principum iniquorum; et dicitur hircus propter foeditatem
luxuriae, hircus enim animal lubricum; et propter facultatem
superbiae; semper enim vult praecedere: propter voracitatem vanae
gloriae, quia semper pascitur arborum summitates. Sed habet cornu
insigne, scilicet ausum temeritatis; semper enim credit se plus
valere, et melius regere quam alii: sed in cornu, scilicet
temeritas, frangitur in quatuor: scilicet in praesumptionem quia
semper aspirat ad majora: secundo in machinationem, quia semper
machinatur contra omnia, si quid videat sibi praeesse. Tertio in
aemulationem, quia semper aliis aemulatur. Quarto in defensationem,
quia semper propria mala defendere conatur; unde si arguatur, dicit,
non feci; vel si feci, bene feci; vel si male feci, non multum male
feci; vel si multum male, non mala intentione, aut non feci solus:
at si convincatur, statim aliena suasione se excusare nititur. Unde
semper se defendit; et ex istis praecipue, et ista ultima, oritur
nequissima scilicet obstinatio malitiosorum; talis enim obstinatur in
sua malitia, et facit bellum, et elevatur adversus cultum Dei, et
contra omne quod est honoris Dei, amoris proximi, timoris divini
judicii, seu divinae punitionis, vigoris, sanctae operationis; et
haec per ordinem posuit textus.
|
|