|
1. Nova bella elegit dominus judicum 5. Ad aliqualem manuductionem
generalem habendam in historiam Machabaeorum, convenienter assumitur
verbum propositum. Ad cujus intellectum sciendum est, quod Judaei
inter ceteras afflictiones, quibus olim post legis acceptionem fuerunt
afflicti: quatuor inter omnes sunt praecipuae, et magis notabiles.
Prima quidem ab Assyriis, qui eos, quoad decem tribus in Assyriam
transtulerunt, ubi fuerunt captivati, et numquam quoad omnes,
liberati. 4 Reg. 17, sub Osee rege Israel. Secunda per
Babylonios, qui ipsos in Babyloniam cum rege suo Sedechia exoculato
transduxerunt, quoad duas tribus, ut 4 regum ultimo habetur, ubi
fuerunt captivati, sed tandem post septuaginta annos liberati,
ministerialiter per Cyrum, sed virtute et potentia per Deum ipsum,
ut Daniel prophetae cap. 5, et 1 Esdrae 1, 3, et Isaiae 45
habetur. Tertia afflictio fuit per Graecos, qui contra Judaeos
postea liberatos insurrexerunt, et ipsorum legem et ritus pro posse suo
expugnarunt, 1 et 2 Machab. In qua fuerunt multipliciter anxiati,
sed tamen zelo fidei animati, et ideo a Deo confortati. Quarta fuit
per Romanos, qui Jerusalem invaserunt, et Judaeos expulerunt; de
qua non habetur historice in Scriptura sacra: sed tantum prophetice.
Quia haec fuit post mortem Christi, quando omnes Scripturae
consummatae erant; et ibi fuerunt ad extremam vilitatem redacti, et in
tantum, quod ob demeritum suae obdurationis, numquam fuerunt postea
exaltati. Istae autem quatuor afflictiones videntur fuisse expressae
Joel. 1 cap. ubi sub metaphora quatuor animalium describuntur
quatuor isti impugnatores Judaeorum, cum dicitur: residuum locustae
comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo et cetera. Illa
fuerunt quatuor animalia, quae vidit Daniel cap. 7: leaena,
ursus, pardus, et aper; vel etiam quatuor metalla, quae fuerunt in
statua Nabuchodonosor Dan. 11, scilicet aurum, argentum, aes,
et ferrum. Quorum omnium explicationes non permittit brevitas
intenta. Licet igitur omnes istae quatuor Judaeorum a Deo permissae
impugnationes sint plenae divinis mysteriis, sicut patet per libros
historiales et prophetales, ipsa tamen tertia impugnatio ipsorum, quae
in duobus libris Machab. continetur, amplioribus est digna
praeconiis: eo quod in omnibus aliis succubuerunt; sed in ista quasi
totaliter praevaluerunt. Et ideo merito dicitur in proposito negotio:
nova bella elegit dominus. In quo verbo describuntur primo quoad animi
firmitatem; et hoc est nomen bellorum, eo quod ad bellandum fortiter
se exposuerunt, 1 Mach. 3: melius est nobis mori in bello, quam
videre mala gentis nostrae et sanctorum. Haec autem firmitas consistit
in tribus: primo quantum ad initium adversum et virtuosum, unde et de
ipsis potest dici illud Cant. 1: en lectulum Salomonis (idest
templum) septuaginta fortes ambiunt, tenentes gladium, et ad bella
fortissimi: uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores
nocturnos. Secundo quantum ad progressum miraculosum: ipsa enim
virilitas animi meretur sibi conferri auxilium Dei, quo concurrente
sequitur exitus mirabiliter vincendi, sicut fuit in proposito. Nam
Deus ministerio ipsorum de se confidentium vincebat, Psal. 139:
obumbrasti super caput meum in die belli: et Jerem. 20: dominus
mecum est, tamquam bellator fortis. Tertio quantum ad exitum
victoriosum et gloriosum: Hebr. 11: per fidem vicerunt regna,
operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora
leonum, extinxerunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii,
convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello. Et 1
Mach. 3: surrexit Judas Machabaeus, et dilatavit gloriam populo
suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma sua
bellica in praeliis. Secundo describuntur quoad fidei veritatem et
sanctitatem: et hoc nomine novitatis. Thren. 3: novi diluculo,
magna est fides tua. Ubi vocula, novi, non est verbum, sed nomen:
et hoc dicitur, quia animus et novitas eorum attestatur veritatem fidei
in Judaeis. Et hoc patet ex tribus, quae se habent per oppositum ad
antiqua bella Judaeorum. Antiquitus enim pugnabant pro habitabilium
locorum acquisitione, ut patet in libris Josue et judicum; nunc vero
pugnaverunt pro sancti loci et cultus divini observatione, ut patet
Lib. 1 Mach.; et ideo istud bellum novum est; unde Lib. 1
Mach. 4 dicitur: acceperunt lapides, et aedificaverunt altare
novum; et ideo Isaiae 41, dicitur: posui te sicut plaustrum
triturans novum. Secundo pugnabant alias pro suorum demeritorum
punitione. Unde frequenter Deus providebat eis pugnas, in quibus
succumbebant, propter sua demerita; sicut patet, quando pugnaverunt
contra Gabaonitas, quando ex utraque parte multi corruerunt, ut patet
Jud. 20. Sed modo pugnaverunt ad vitandam legis ad idololatriam
transgressionem, atque ideo novo animo bellabant. 1 Mach. 13,
dicitur: Jonathas misit exercitum novum in Joppen. Unde et de eis
dici potest illud Ezech. 36: dabo vobis cor novum, et spiritum,
idest animum novum dabo in medio vestri. Tertio alias leguntur
pugnasse pro illatae injuriae punitione et vindicatione: sicut eo
tempore, quo pugnaverunt contra Amalec, Exod. 7, et alibi
frequenter: sed modo pugnaverunt quasi zelotypia, pro tuenda justitia
et inferendae injuriae repressione. 1 Mach. 2: nunc ergo filii
aemulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento
patrum. Ecce Judas Machabaeus fortis viribus a juventute sua erit
vobis princeps militiae, et ipse aget bellum. Et ideo etiam dicitur
Isaiae 62, vocabitur tibi nomen novum. Quia igitur Judaei, qui
erant ad idololatriam proni, ac a Deo de infidelitate vocati, in casu
et in passu isto fuerunt pro fide et cultu divino zelati, dicuntur
merito ista nova, et ita amplius Deo accepta. Tertio subjungitur quo
modo: et describuntur quantum ad divini judicii subtilitatem, cum
dicitur, elegit dominus; et Psal. 88 dicitur, disposui
testamentum electis meis, idest in electis meis; et Psal. 46:
elegit nobis haereditatem suam idest in nobis. Quare autem dominus
Judaeos sic bellare, et talia ipse ordinaverit; triplex est ratio.
Prima propter adventus sui imminentem propinquitatem, quia de eis
nasciturus erat in proximo. Num. 16. Mane idest cito, videbit
dominus qui sunt ejus, et sanctos suos applicabit sibi, et quos
elegerit, appropinquabunt ei. Secunda ratio est ad exaggerandam
iniquitatem Judaeorum, mortem illius procurantium; unde Isaiae
41: ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est:
abominatio est qui elegit vos: sequitur, ecce omnes injusti, et vana
opera eorum: ventus et inane simulacra eorum. Et Ezech. 20:
eligam ex vobis transgressores et impios. Tertia ratio ad declarandum
futurorum martyrum virilitatem: unde in hoc designatur elegisse
certamen futurorum martyrum, et subjectionem tyrannorum. Deut. 4:
dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Unde et in
persona Christi pro tempore martyrum dicitur, Job 7: elegit
suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Hanc enim mortem zelo sui
cultus eligunt Judaei spiritu Dei tacti: quam postea eligunt martyres
ad honorem et gloriam Jesu Christi. Ex continentia ergo istius
collationis patet ordo et continuatio legis scriptae ad legem gratiae.
Patet etiam, quae sit materia hujus libri; quoniam bella et victoriae
Judaeorum de inimicis veritatis et legis divinae. Quis sit etiam
finis, patet per illa tria quae dicta sunt. Et quae sit forma,
quoniam qualis in historicis libris aliis. De efficiente autem
dubitatur, nec expresse invenitur, nisi quod legitur de Juda
Machabaeo, quod de hoc fecit publicas quasdam descriptiones, quae a
nobis non habentur, ex quibus compilata et ad brevitatem redacta fuit
tunc haec historia forte ab aliquo vel ab aliquibus summis sacerdotibus
illius temporis. Quoad denominationem vero cur dicantur
Machabaeorum, sciendum est, quod continent facta 7 fratrum, qui
Machabaei appellati fuerunt; et hoc, quia de una matre nati, quae
suo nomine Machabaea vocabatur. Quare autem magis denominetur
historia ab illis, quam a ceteris populis Judaeorum, haec fuit
ratio: quia primo regi Antiocho, qui legem Dei impugnabat,
resistunt: et capita bellorum et exercituum extiterunt. Notandum est
etiam, quod isti duo libri auctoritatem non habent apud Judaeos,
quemadmodum illi, qui sunt de numero vigintiquatuor et faciunt canonem
secundum Hieronymum in prologo galeato; sed habent apud Latinos
auctoritatem in Ecclesia, quae ipsos in quodam Concilio approbavit,
et legendos ordinavit. Sciendum quoque, quod hi duo libri non sunt
unius narrationis continuatio, sicut sunt libri regum: sed sunt unius
historiae recapitulatio. Recapitulatur enim in secundo, quod dictum
est in primo. Sed superest jam, ut prologum D. Hieronymi
translatoris exponamus.
2. Machabaeorum libri duo et cetera. Hunc prologum proponit D.
Hieronymus huic libro: et utrique deservit. Ad cujus evidentiam
sciendum est, quod Machabaei dicuntur dupliciter. Primo secundum
denominationem a nomine appellativo, idest ab hoc nomine Machabaeus,
quod interpretatur protegens; et hoc modo vocatur Machabaeus Judas
filius Mathathiae per antonomasiam, a quo dicitur iste primus liber,
liber Machabaeorum, ut in hoc prologo aperte notatur: et fratres ejus
subsequenter se habent ad illum. Alio modo dicuntur Machabaei a
nomine proprio cujusdam mulieris, quae dicta fuit Machabaea, quae
septem filios habuit, et dicti sunt ab ea Machabaei; et de istis cum
recapitulatione praedictorum agitur principaliter in 2 Lib. cap.
3, et 7. Et quia de his duobus facit hic prologus mentionem, ideo
dividitur in duas partes; ut prima ostendat consequentiam primi libri,
et secunda secundi libri. Circa primam, primo ponit libri
conditionem, et secundo materiae primi libri compendiosam
comprehensionem, ibi: praenotant praelia. Circa primum ponit
denominationem Machabaeorum: quare autem sic dicantur, dictum est
ante. Secundo distinctionem, ibi: duo libri. Circa continentiam
libri ponitur causa ex parte Judaeorum, ibi: inter Hebraeorum
duces, et ex parte adversariorum, ibi: gentemque Persarum. Item
circa Judaeorum duces: describit eos primo quidem in generali, et
secundo in speciali, ibi: et nobiles Machabaeorum. Secundum
Magistrum historiarum intellige, quod liber secundus distinguitur a
primo, et est sicut recapitulatio primi: et secundum Rabanum super
principium libri secundi, intellige quod sunt duo. Quia in
recapitulatione secundi multa dicuntur ibi de novo, quae in primo dicta
non fuerunt. Duces autem vocat, scilicet filios Mathathiae.
Persarum vero dicit, quia Graeci monarchiam tenebant super Persas:
vel forte, quia Persae inter alios magis infesti erant et contrarii
Judaeis ob favorem regis Graecorum. Nobiles autem triumphos dicit,
eo quod scilicet cum paucis se opponebant, et tamen superabant. In eo
autem, quod dicitur: haec quoque historia, ponitur secunda pars
istius libri prooemialis: in qua videtur prologizare pro materia
secundi, scilicet de Machabaeis dictis a proprio nomine matris suae:
ubi primo tangit ipsorum conditionem. Secundo mortis suae
perpessionem, ibi, qui sub Antiocho: tertio laudabilem patiendi
occasionem, ibi: pro sacris legibus: quarto mirabilem matris
constantiam et devotionem, ibi: quod mater pia: quae omnia patent
Lib. 2 cap. 7.
|
|