|
Et factum est et cetera. Notandum est quod sicut lege data sub Moyse
insurrexerunt adversarii contra Judaeos, ut patet judicum 2 et libro
Josue, ita ipsa lege per Esdram reparata, et templo reaedificato,
insurrexerunt hostes contra Judaeos, ipsos impedire nitentes. Contra
quos Judaei pugnarunt, et quorumdam potissimum instinctu, qui erant
prae ceteris devoti et Machabaei sunt dicti, eis resistunt: et
adversarii fuerunt principaliter duces Persarum et Graecorum. De
isto conflictu inter has duas partes, Persas scilicet et Graecos,
gentiles et Judaeos, est liber iste Machabaeorum, qui primo
dividitur in duo. Primo enim ponitur ipsius historiae descriptio.
Secundo ejusdem repetitio et additio; et hoc in 2 libro. Circa
primum primo describitur radix et malitia gentilium impugnantium.
Secundo probitas Judaeorum se defendentium, 2 cap. ibi: in diebus
illis. Circa primum primo tangit gentilium affligentium propaginem,
ibi: et exiit ex eis radix et cetera. Secundo occasionis originem,
ibi: in diebus illis exierunt. Tertio affligendi processum et
ordinem, ibi: et paratum est regnum. Quarto afflictionum
magnitudinem, ibi: et post duos annos. Circa primum primo ponit
originem remotam, faciens mentionem de Alexandro; et secundo
propinquam, dum meminit Antiochi illustris. Et circa primum primo
distinguit Alexandri magnanimitatem, et postea successionis
multitudinem, ibi: et post haec decidit in et cetera. Circa primum
tangit generationem ejus, multiplicem victoriam, multiplicem gloriam
sive superbiam, sed litera difficilis est propter historias multas.
Et factum est. Copula illa, et, non copulat exterius factum
exteriori facto, sed exterius factum interiori illuminationi dicentis,
et spiritu sancto afflati, sicut in prophetis patet; ita dicit
Glossa. Alexander Philippi, idest filius Philippi. Et secundum
aliquos filius naturalis, secundum alios autem adoptivus vel
putativus. Macedo, scilicet natione et officio, quia ipse successit
Philippo patri suo regi Macedonum per insidias interfecto. Primus in
Graecia: non quia in Graecia non praecessissent reges; sed vel quia
ipse primus fuit monarcha super Graeciam, obtinens eam cum regno
Macedonum, quod non fecerunt alii Macedonum reges. Vel quia prius
erant ibi plures reges, et ille primus eam totam tenuit. Vel forte ad
differentiam divisionis ipsius regni quae ipso mortuo facta fuit.
Cethim, idest de Graecia, secundum Rabanum. Cethim enim fuit
proprium nomen Javan filii Japheth filii Noe etc. a quo Cethina
regio dicta fuit, quae nunc dicitur Cyprus; a quo nomine etiam
Hebraice insulae et maritima loca Cethim dicuntur. Constituit
praelia. Rabanus computat duodecim victorias et amplius de duodecim
diversis regnis, et quasi cum inexpugnabilibus gentibus habitas. Et
dicit quod erat humani sanguinis insaturabilis suorum hostium sive
sociorum: recentem tamen semper cruorem sitiebat. Unde et quemdam
philosophum condiscipulum Aristotelis, quia ipsum tamquam Deum
adorare noluit, interfecit. Et omnium obtinuit: quod dicitur quia
reges omnes reddebant ei tributum vel parati erant reddere. Usque ad
fines, superatis omnibus Orientalibus, reversus est ad Babyloniam.
Et siluit terra, quia omnes ei se offerebant timore correpti, neque
aliquis rebellare vel mutire audebat. Unde rex postquam Orientalem
Oceanum et Nilum fluvium ingressus Babyloniam celeriter rediit: eum
exterritarum totius orbis provinciarum legati, hoc est Carthaginensium
et totius Africae civitatum, sed et Hispanorum et Gallorum,
Siciliae, Sardiniaeque, plurimae quoque partes Italiae
expectabant. Tantus timor omnes invaserat, ut peregrinam toti mundo
legationem facerent omnes ad quos illius rumor pervenerat. Unde bene
scriptum est, quia siluit terra in conspectu ejus. Quomodo autem
tantam victoriam habuit divino auxilio, docet Magister historiarum in
titulo de Alexandro. Et exaltatum est. Nam aliquibus annis otio
deditus totus in laetitiam diffusus est. Cum enim iuvenis esset ad
plus triginta duorum annorum, totum sibi mundum videbat subjectum:
viginti autem annorum erat cum incepit regnare et duodecim annis
regnavit. Et post haec decidit: hic tangit successorum Alexandri
multitudinem, ut tandem ad propositum veniat. Ubi primo ponitur
mortis ejus cognitio, et secundo explicatur successorum ordinatio,
ibi: et vocavit pueros. Notandum quod per traditionem et invidiam
fuit fortissimo veneno intoxicatus, ut dicitur in historiis, a sorore
sua, illud ipsi propinante, quo et linguae usu fuit privatus; et ideo
vocem suam exprimere signo coactus fuit. Trogus tamen Pompejus hoc
aliter declarat; dicens, quod quidam Antipater de familia ejus,
videns per Alexandrum avos suos plures mortuos, et quod post ardua
facta ejus in Graecia, propter favorem regis minus curialiter ab ipso
tractaretur, instigatus a matre sua, Olympiade, quae ipsum
Antipatrum odio habuit, regi invidit et illi insidias tetendit tali
modo. Habuit tres filios, scilicet Cassandrum, Philippum et
Jollam, qui regi in mensa inserviebant et potum ejus commiscere soliti
erant. Et primum Cassandrum Antipater subornavit, ut non obstante
fratrum suorum contradictione venenum in potum posuit, cujus virtutem
Alexander, secundum aliquos statim, secundum alios vero quarta die,
cognovit: et hoc est quod dicitur: et cognovit etc. vel experimento,
aut medicorum doctrina, vel (ut alii dicunt) talem notitiam adeptus
fuit responso accepto per arbores solis et lunae; et dicebantur illae,
ubi colebantur Jupiter et Diana. Et tunc dabant responsa quando sol
vel luna directe desuper a cacumine usque ad pedes arbores irradiabant.
Ibi audivit quo tempore moreretur, si Babyloniam intraret; sed ipse
vel non credidit vel mortis sustinendae intrepidus non curavit. Unde
et multos suos de sua morte dolentes et flentes ipse sedavit, et
seipsum ad communissimum locum civitatis asportari fecit, ac omnibus
ostendit se contemplandum et in dextera osculandum, et absque aliquo
terroris aut perturbationis argumento seipsum esse omnibus declaravit.
Et vocavit pueros, idest vocari fecit pueros, quia jam non poterat
loqui. Nec praetereundum, quod cum haberet unum filium nomine
Herculem et uxorem praegnantem relinqueret, respondit non esse magno
et glorioso viro curandum de progenie, nec tantum dominium et tantas
opes debere succedere nisi homini virtuoso. Atque ideo dissentientes
milites suos videns et benevolentiam populi captantes, ipse praeclusa
voce annulum suum cuidam Perdiccae porrexit, in signum quod esset
melior omnibus aliis judicandus. Et divisit regnum, idest dividendum
innuit, non enim ipse vivendo divisit. Et obtinuerunt pueri.
Notandum est quod primo divisum fuit in quatuordecim portiones, itaque
in qualibet erat unus de illis. Cujuslibet autem nomen et ubi
regnavit, vide in Glossa Rabani. Et multiplicata, unus namque
insurgebat contra alium, et quilibet volebat excellere socium suum:
quod patet, quia tandem quatuordecim illa regna aut regni portiones
devenerunt ad quatuor, juxta prophetiam Danielis: ubi dicitur, quod
fracto uno cornu in capite illius hirci nobilis, orta sunt pro eo
quatuor cornua minora. Ista vero quatuor regna sunt: primo regnum
Aegypti quod tenebat Ptolomaeus Lagi filius; secundum regnum
Macedonum, quod tenuit Philippus, qui et Judaeus fuit, frater
Alexandri; tertium Syriae Babyloniae, quod habuit Seleucus
Nicanor; quartum Asiae, quod tenuit Antigonus, qui illud Seleuco
praedicto tradidit, ita quod factum est unum regnum Syriae et Asiae.
Ab ipso ergo Seleuco Nicanore coepit haec historia, pro eo quod
Antiochus illustris, de quo statim agetur, ab ipso descendit, per
multos tamen intermedios. Primo namque ipse Seleucus Nicanor in
Syria regnavit annis viginti duobus, vel, ut alii, trigintaduos; et
post eum Antiochus Soter annis octodecim; et post hunc Antiochus
Theos annos quindecim, vel, ut alii, decemnovem; et post hunc
Seleucus Gallericus vel Gallinicus annos viginti; et post hunc
Seleucus Cerannos filius ejus annis tribus; et postea Antiochus
magnus pater Antiochi illustris, et frater Seleuci Ceranni, et
filius Seleuci Galerici, annis viginti sex, vel, ut alii,
trigintasex; et postea Seleucus etiam, qui et Philopator, annis
duodecim. Antiochus autem, Epiphanes, qui et praeclarus dictus est
et illustris, filius Antiochi et frater Seleuci Philopatoris, annis
undecim. Et ita patet quod a primo anno Seleuci Philopatoris usque
ad Antiochum illustrem, fluxerunt anni centum et triginta septem: et
ideo ante incepisse arbitror: quando incepit ab Alexandro. Ex eis,
id est ex illis quatuordecim, vel ex illis quatuor principalibus.
Radix peccati, quia ipse incitavit alios ad legis divinae
persecutionem. Illustris, propter famam ejus in malo et aviditatem
ejus in bella committendo. Qui fuerat Romae obses, quia Antiochus
magnus accusatus Romanis super infestatione quam in populo faciebat,
missa legatione ut eum compescerent, ipsemet ad assecurationem
perpetuae cessationis eis filium minorem, sed probiorem, Antiochum
scilicet illustrem, in perpetuum obsidem tradidit; qui audiens mortem
patris sui et inertiam fratris sui antiquioris, Seleuci scilicet
Philopatoris, clam secundum aliquos, vel secundum alios de consensu
senatorum rediit, et mortuo fratre suo regnum tenuit. Et dicitur
hic, in anno centesimo trigesimo septimo, secundum computationem
regum, incipiendo a morte Alexandri, vel a principio Seleuci
Nicanoris. In diebus illis exierunt. Nota radicem et causam hujus
historiae, infra Lib. 2 et 3. Postquam ergo descripsit
impugnatorum propaginem, hic, ut dictum est, describit impugnationis
occasionem et originem: quae ex parte Antiochi videtur fuisse
quorumdam Judaeorum perfidia et apostasia, qui spreta Judaeorum lege
ad ritus gentium transierunt; et inde videtur sibi audaciam
praesumpsisse. Et primo ponitur eorum adunatio, ibi, in diebus
illis: secundo mutua animatio, ibi, eamus, etc.: tertio Concilii
acceptatio, ibi, et bonus visus: quarto auctoritatis collatio, ibi,
et destinaverunt et cetera. Quinto auctoritatis executio, ibi, et
aedificaverunt. Ait ergo. In diebus istis exierunt ex Israel filii
iniquitatis. Nota quod isti erant fratres Oniae summi pontificis
Judaeorum qui liberos non habebat; videntes occasionem, etiam vivente
fratre Onia summo pontifice, certare coeperunt de successione summi
sacerdotii: et ideo volentes placere Antiocho, in tantum progressi
sunt malum, ut etiam ob favorem acquirendum majorem, nomina sua
Judaica in nomina gentilicia mutarent, ita quod Jesus fuit vocatus
Jason, et Joannes Menelaus. Et haec sunt quae intellectum faciunt
habere intricatum. Cumque plures essent cum Jasone, omnes rogaverunt
Antiochum de faciendo gymnasio et ephoebiana, quod eis concessit; sed
percipiens majorem malitiam Jasonis, magis voluit elevare Menelaum.
Notandum tamen quod in 2 libro datur intelligi quod Menelaus non fuit
frater Oniae, sed cujusdam Simonis: qui invidens Oniae, suasit
Seleuco despoliationem aerarii: attamen intelligitur fuisse frater
Simonis, non carne, sed malitia. Videns autem Onias scelus fratrum
suorum, perrexit quantocyus ad regem, ut per regalem provinciam scelus
impediret: quem sequens Menelaus suasit interim Andronico cuidam viro
militari et curiali, ut Oniam interficeret: quod et fecit rege
ignorante. Id vero postquam regi innotuit; Andronicum jussit purpura
exui, et per civitatem ductum et flagellatum in eodem loco occidi.
Testamentum, id est pactum vel foedus, destinaverunt, id est
firmiter proposuerunt, justitiam gentium, id est ritum eos
justificantem et errorem. Gymnasium, dicitur a lucta et dicitur locus
luctandi, et accipitur pro loco in quo exercitabant se in sciendo ritus
gentilium, id est schola: vel, ut dicunt aliqui, accipitur pro
lupanari ephoebiorum, quod alio nomine vocatur ephoebium. Praeputia,
non circumcidendo pueros: vel pelliculas aliquas apponendo, ne
viderentur aliis deformes in circumcisione. Et paratum est regnum.
Haec est tertia pars principalis; ubi ponit impugnationis processum et
ordinem. Et primo describit regni Aegypti violentam usurpationem, et
secundo ipsius Judaeae et Jerusalem spoliationem, ibi, et convertit
Antiochus duo regna. Et Lib. 2 cap. 5, in principio, loquuntur
de hoc, et tunc visa sunt in Judaea illa quae dicuntur hic. Et
notandum quod ibi revertitur ad historiam istam in parte 2 illius
capituli, quae incipit cum ibi dicitur, his itaque gestis; unde illa
hic supponuntur. Circa quod notandum quod Antiochus ille illustris
fuit frater Seleuci Philopatoris, qui quidem habuit filium cui
debebatur regnum Aegypti, nempe Ptolomaeum Philometorem, cujus ille
erat avunculus. Orta autem dissensione inter nutritios Ptolomaei
nepotis sui et Antiochum avunculum pro quadam parte Syriae quae puero
dicebatur oblata; inierunt praelium, et victi sunt ex parte
Ptolomaei. Quod videns Antiochus, dissimulans se velle agere
negocia nepotis sui, sub specie favoris, intravit Aegyptum, et
tandem captans benevolentiam civium usurpavit regnum et occupavit, et
crudelissime tractavit: intantum ut tandem expulsus de Aegypto,
compulsus fuerit ad Judaeam ascendere. Adversus Ptolomaeum, id est
adversus gentem suam. Et notare oportet quod haec dicuntur per
recapitulationem: quia prius fecit bellum illud quam Aegyptum
intravit. Et convertit. Haec est 2 pars illius. Et paratum est
regnum. In qua post captam Aegyptum describit Judaeorum
desolationem, ubi tangit depraedationum occasionem, et fecit caedem,
id est desolationem. Et factus est planctus. Et ascendit in
Jerusalem Menelao ductore, centesimo quadragesimo tertio anno a morte
Alexandri, vel a regno Seleuci Nicanoris: et sexto anno regni sui,
quia incepit anno 137, ut (dictum est). Et notanter posuisse
dicitur in templo idolum Jovis, et omnes oblationes secundum legem
Moysi prohibuisse fieri, et praecepisse carnem suillam comedi.
Santificationem, id est templum. Cum superbia, id est,
praesumptuose et sine reverentia. Et post duos annos. In hac parte
cap. describit afflictionis magnitudinem; et dicit, post duos annos,
id est anno 145 regni Graecorum, et octavo anno ejus. Civitatem
David; id est illam partem Jerusalem quae dicitur Sion. Gentem
peccatricem; id est Macedones Judaeis naturaliter infestos.
Laqueum, id est insidias. Diabolum, id est diabolicum malum,
effuderunt: Psal. 78: Deus, venerunt gentes in haereditatem
tuam, et cetera. Populus unus, id est, circa cultum unum
occupatus, scilicet gentilem. Casleu, id est Decembris apud nos.
Idolum, id est Jovis. Ubi notandum quod Samaritani videntes
Judaeorum gloriam, et favorem quem apud Alexandrum magnum habuerant,
propter revelationes quas Deus Judaeorum illis ostenderat: templum
super montem Garizim aedificarunt; in quo ritum Judaeorum se
observare dicebant. Videntes autem haec mala inferri Judaeis,
currunt ad regem, cultum Judaicum omnino negantes, et petentes ut
templum illud prius consecratum, in honorem Jovis consecraretur, quod
et obtinuerunt.
|
|