|
Et anno centesimo sexagesimo. Haec est secunda pars principalis
illius, et aggregati sunt: in qua ponitur ducatus Jonathae sub
Alexandro filio Antiochi illustris. Qui fuit frater Antiochi
Eupatoris, quem occidi fecit Demetrius, et abstulit illi regnum, et
ob hoc cum mortuus fuerit sine haerede, voluit Alexander impugnare
Demetrium, et regnare pro fratre suo. Trogus tamen Pompejus dicit,
quod in veritate non fuit filius nobilis Antiochi, sed tantum
reputatione vel fama; nam Antiochenses non potentes sustinere
tyrannidem Demetrii, neque ejus exactiones; quemdam juvenem
Aegyptium fortem prodiderunt, quem filium Antiochi magni esse
diffamaverunt, et Alexandrum vocaverunt. Tria ergo fiunt per
ordinem: primo ponitur confoederatio ipsius Jonathae cum Alexandro,
et hoc in principio capituli: secundo congressio ejus cum Demetrio,
ibi, et congregavit Alexander; tertio ejus congressio cum Apollonio
pro ipso Alexandro. Circa primum primo Jonathas per epistolas a
Demetrio pacifice visitatur. Secundo ab Alexandro ejus adversario
consimile replicatur, ibi: et audivit Alexander. Tertio iterum a
Demetrio promissio augmentatur, ibi, et audivit Demetrius. Quarto
confoederatio cum Alexandro finaliter acceptatur, ibi: ut audivit
Jonathas. Circa partem primam Demetrius in adversitate sua recolit
in Judaeos suas crudelitates, et commemorat eorum probitatem, et
deliberat acquirere eorum familiaritatem, et offert eis libertatem et
tranquillitatem. Circa secundam partem similiter Jonathae probitas ab
Alexandro recitatur, et ille muneribus visitatur, et illius
familiaritas exoratur. Circa tertiam partem Demetrius iterum
deceptorie replicat promissiones, quas Judaeis fecerat; et promittit
eis amicitiae confoederationem, et tributorum omnium talium
relaxationem, et solemnitatum suarum liberam executionem, et omnium
captivorum liberationem, et templi et cultus divini largam dotationem,
et necessariorum pro templo collationem. Et congregavit rex
Alexander. Haec est tertia pars principalis totius capituli, in qua
ponitur congressus Alexandri cum Demetrio: ubi ponitur primo,
quomodo Alexander Demetrium debellavit; et secundo quomodo se cum
Ptolomaeo rege Aegypti confoederavit, ibi: et misit Alexander.
Tertio quomodo Jonatham multipliciter honoravit, ibi: et scripsit
rex Alexander Jonathae. Prima pars istarum patet. Circa secundam
Alexandri victoria recitatur, filia Ptolomaei postulatur, et petitio
acceptatur, et matrimonium celebratur. Circa tertiam Jonathas
recipitur amorose, induitur gratiose, et accusatur malitiose, et
excusatur gloriose. In anno centesimo sexagesimo quinto. Haec est
tertia pars capituli, in qua ponitur congressus Jonathae cum
Apollonio. Et primo Apollonius princeps exercitus Demetrii
Jonatham provocavit. Secundo ponitur, quomodo Jonathas contra ipsum
festinavit, ibi: ut audivit autem Jonathas. Circa primum,
Demetrius filius Demetrii praedicti de Cretensi regione revertitur.
Et secundo Apollonius princeps militiae constituitur. Et tertio
ipsius superbia et elatio multis praesumptuosis verbis ostenditur.
Circa secundam partem istarum ponitur primo, quomodo exercitum
congregavit, et quomodo Jonathas et sui adversarios ad Joppen
propulsarunt, et applicuerunt ad castrum. Et secundo, quomodo illi
de exercitu Apollonii insidias in occulto posuerunt, ibi: et audivit
Apollonius. Tertio quomodo Jonathas et sui sciverunt, et eos
expugnarunt, ibi: et cognovit Jonathas. Quarto quomodo exercitum
Apollonii partim occiderunt, partim combusserunt, ibi: et ejecit
Simon exercitum suum. Quinto, quomodo cum multis bonis et spoliis ad
propria redierunt, ibi: et reversus est Jonathas. Tertia pars
patet. Ascendit Alexander. Notandum est, quod Trogus Pompejus
dicit in libro 35, quod Demetrius, prius occupato regno Syriae et
Macedonum, sicut supra dictum est capite septimo, reputans vile, se
esse otiosum, cogitavit opes suas ampliare, et reges circumstantes
expugnare, incipiens a rege Cappadocum; cujus cum haberet in
matrimonio filiam, post fastiditas cum ipsa nuptias, invasit
Holofernem fratrem suum, et regno expulit et privavit; quem tamen
postea humilem et supplicem recepit curialitate motus, et regnum illi
restituit. Holofernes vero relevationem suam ingrato animo recipiens,
pactum fecit cum Antiochensibus, qui tunc erant irati Demetrio.
Quod resciens Demetrius, ipsum invasit et cepit, Antiochensibus in
sua opinione contra Demetrium remanentibus. Qui postea bellis et
injuriis Demetrii lacessiti, subornaverunt quemdam juvenem sortis
extremae, et de humili prosapia, sed pulchrum et aptum, ut Syriae
regnum velut jure paterno sibi debitum, repeteret, dicentes ipsum
vocari Alexandrum, et genitum esse ab Antiocho rege nobili; et ideo
regnum Syriae illi deberi. Tantum enim odium Demetrii apud omnes
erat, ut aemulo ejus non tantum vires regiae, verum etiam nobilitas
generis, consensu omnium, tribueretur. Alexander vero omnium
Orientalium virtute succinctus, praelium intulit Demetrio, quem
regno pariter et vita privavit. Recordabitur enim malorum, supra 7
et 9 per totum. Et in fratrem ejus. Joannem scilicet, quem
occiderunt filii Jambri, ut supra cap. 9. Vel in fratrem, (et
melius) idest Judam qui mortuus fuerat sub Demetrio. Et dedit ei
potestatem congregandi exercitum. Contra, nonne publice faciebat hoc
prius? Respondetur, quod ita, sed invito rege. Non enim licet
inferioribus exercitum congregare, nisi de scitu superiorum, ut sciant
ad quem finem haec faciant, ne res vergat in praejudicium regis. Et
traditi sunt Jonathae obsides, quos scilicet posuerat Bacchides et
Alcimus in arce, ut supra cap. 9 habetur: et fugerunt alienigenae,
custodes scilicet quos posuerat Bacchides in Judaea. Qui reliquerant
legem etc., qui scilicet, Alcimo et Bacchidi adhaeserant. Summum
sacerdotem, quia illi erant de genere summorum sacerdotum, eo quod
filii erant Mathathiae, ut dictum est supra cap. 2, et erat
officium tale multum concupitum. Et misit ei purpuram et coronam
auream. Notandum, quod quatuor erant insignia regalia; et inter haec
erat purpura. Etenim erant diadema, fibula aurea, sceptrum et
purpura. Et fibula quidem in mulieribus est ornamentum pectoris, in
militibus est cingulus, et forsitan balteus; purpura in regibus est
pallium humerale. Et quae nostra sunt, sentias nobiscum, tam quae
bona, quam quae mala; sicut in amicitia requiritur. Et induit se
Jonathas stolam sanctam et cetera. Non tamquam a gentili sibi datam
et concessam, sed jam alias paterno jure sibi debitam. Scenopegiae,
idest fixionis tabernaculorum. Et vox haec de Graeco in Latinum
derivata, dicitur a scena, quod est tabernaculum. Ab Hebraeo autem
derivata dicitur a scenon, quod est umbra; quia tunc habitabant in
umbraculis, ob memoriam habitationis eorum in deserto, cum exirent de
Aegypto. Et incipiebat die decimoquinto Septembris et durabat per
septem dies, et octava festivabatur, quia in ea fiebat collecta pro
omnibus expensis totius anni pro pauperibus, praeoccupavit nos
Alexander. Praeoccupasse dicitur, non quia Demetrius prius non
invaserit eum, sed quia cum Demetrio Jonathas nullum pactum fecit.
Quoniam servastis ad nos pactum. Aliqui putant, quod id dicit,
mentiendo et adulando; vel id dicit, quia inierat pactum Jonathas cum
Bacchide, qui de parte erat Demetrii, ut supra cap. 9 dicitur:
vel quia post ultimam epistolam Demetrii nihil ei nocuit. Et
remittemus vobis praestationes, idest exactiones, quas sub nomine
praestationis nobis dabatis, vel sub nomine etiam tributi. Pretia
salis, idest sal sine pretio habebitis. Forte Judaei multo sale
indigebant, et care emebant: vel secundum alios, pretia statuta pro
pecoribus vestris venditis. Coronas, quas singulis annis
haereditabant. Portiones tertias seminis, idest frugum et leguminum;
tantum enim solvebant regi. Et dimidiam partem fructus ligni, idest
mediam partem de arboribus, quae etiam debebant ei ob ejus exactionem.
Tribus civitatibus, quae additae sunt illi, idest regionibus; et
sunt Samaria, Galilaea, et trans Jordanem, secundum Josephum.
Et Jerusalem sit sancta, idest tamquam sacra sit et immunis. Et
pecorum suorum, idest a tributis pro pretio pecorum. Et dies
decreti, idest ex communi statuto ordinati sub decreto. Et tres dies
ante diem solemnem, sicut erant solemnitates adventitiae, ut festum
Esther, Judith, et similia. Immunitatis, idest sine vectigalibus
et tributis. Sed contra objicitur, quia ante eos liberos fecerunt a
tributis; ergo superfluo haec repeti videntur. Respondetur, quod a
tributis determinate statutis nunquam eos exonerarunt, ut sunt
vectigalia et hujusmodi, sed ab aliis quotidie contingentibus; et eos
immunes fecit per tres dies ante solennitatem, et per tres dies post.
Ascribantur, idest assumantur ad officia dignitatis. Et hoc
tripliciter: ita quod aliqui vigilent in expeditionibus, quidam
custodiant in munitionibus, quidam etiam dispensatores sint in rebus.
Secundum Josephum, haec dicebat, quia ad ista officia ponuntur primi
de quibus confiditur: quasi diceret: volo de vobis confidere. Unde
sequitur: quae aguntur ex fide, idest in quibus agendis necessaria est
fidelitas. Sicut praecepit rex, idest ego, vel aliquando Cyrus, 1
Esd. 1. Ptolemaida, civitas est adjuncta Judaeae; et est
Achom, et duae confines civitates ejus, scilicet Joppen et Gazar;
vide 1 Paral. 15. De rationibus regis, quae me contingunt,
idest quae me secundum rectam rationem computus contingunt. Quae non
reddiderunt, idest quicumque de officialibus meis, vel de aliis mihi
debuerant reddere, et non reddiderunt forsan, illa condonabuntur.
Obnoxii, idest aliquo magno malo facto astricti. Anno centesimo
sexagesimo secundo. Ipse vero incepit regnare anno centesimo
sexagesimo, ut patet in principio capitis. Dedit illis, scilicet,
Jonathas regibus. Cum gloria magna. Magister in historiis dicit,
quod hoc fuit signum renovationis Judaeorum in anno centesimo
sexagesimo quinto. Secundum Magistrum historiarum, iste Demetrius
parvulus, visa morte Demetrii patris sui, cucurrit ad parentes suos
maternos, qui Cretenses erant; et post triduum, cum multis ipsi
faventibus, reversus est, et invasit Alexandrum, et vicit, et
regnum obtinuit. Sed Trogus Pompejus aliter narrat; et dicit, quod
Demetrius pater iturus ad bellum contra Alexandrum, duos filios suos
parvulos apud quemdam Gnidium hospitalitati commisit, cum magna
pecunia. Quo mortuo post tres annos, major eorum Demetrius
adolescentiam adeptus, audiens luxuriam Alexandri, in quam inopinata
prosperitas eum immerserat, adjuvantibus Cretensibus eum aggressus
fuit, et inveniens favorabiles Antiochenses, super quos regnabat
Alexander, tradiderunt se illi. Et ita aggressus Alexandrum, illum
magno impetu dejecit, et ita exolvit ei poenam pro patre suo
Demetrio, quem occiderat, et pro nomine Antiochi, cujus filium se
mentitus fuerat. Contristatus est valde se Alexander rex, quia nihil
hostile reputans inter scorta vivebat securus. Reversus est
Antiochiam, non Alexander, sed Demetrius, qui prius ab ipsis cum
patre suo fuerat de Antiochia fugatus, postea fuit receptus in
recompensationem injuriae. Apollonium ducem qui praeerat
Caelesyriae. Syria habet multas partes, quarum una est Caeles; et
ibi erat princeps iste Apollonius, quem Demetrius iste fecit
principem totius exercitus sui. Resistis nobis, resistere te
confidis: quidam legunt interrogative, et alii demissive, et
despective, quasi diceret: si resistis nobis fugiendo, non insultando
in nos, quia non audes. Bis in fugam conversi sunt patres tui: semel
ante Eleazarum, qui mortuus fuit sub ventre elephantis, supra capite
6, et semel quando Judas et cetera. Et exercitum tantum in campo.
Sensus est. Si in terra nostra non praevaluistis, quomodo in campo,
idest in terra aliena praevalere poteritis? Motus animo, idest
concepit animum se vindicandi. Et exclusit a civitate, idest viri
habitatores Joppen excluserunt Jonatham faventes Apollonio: ita
Josephus: vel aliter: Jonathas exclusit custodias Apollonii a
civitate Joppe, quae juncta erat Judaeae: vel exclusit seipsum a
Joppe, volens, quod Apollonius obsideret eam pro Jonathae odio.
Media expositio magis consonat literae sequenti, ut patet. Et abiit
Azotum tamquam iter faciens, idest gradatim pergens, non in exercitum
Judae. Bet-Daghon, duae dictiones sunt, idest domum Daghon,
idest illius idoli: et ejecit Simon, adducens recentes milites et
cetera.
|
|