|
Et Ptolemaeus rex Aegypti. Haec est tertia pars illius, et
congregati sunt omnes amici, in qua ponitur victoria Ptolomaei contra
Alexandrum generum suum. Secundo exaltatio Jonathae sub tertio
rege, scilicet Demetrio filio praedicti Demetrii, ibi, et regnavit
Demetrius. Tertio adventus filii Antiochi, scilicet Alexandri,
ibi, post haec autem reversus est Tryphon. Circa primum ponitur
proditio Ptolomaei regis Aegypti exercitum congregantis, et
Alexandrum invadentis. Et secundo confoederatio ipsius Demetrii cum
ipso, ibi, et misit legatos ad Demetrium. Tertio prostratio regis
Alexandri, ibi, et audivit Alexander, et venit in bellum. Quarto
punitio Ptolomaei regis Aegypti, ibi, et rex Ptolomaeus mortuus.
Circa secundam partem, quae incipit ibi, et regnavit Demetrius,
ponitur ipsius Demetrii provocatio pro impiorum accusatione, et
secundo ipsius placatio cum Jonathae honoratione, ibi, ut audivit
Jonathas; tertio literarum subscriptio pro pacis confirmatione, ibi,
et consensit rex et scripsit Jonathas. Quarto ponitur Antiochi filii
Alexandri promotio pro Demetrii destinatione, ibi, et vidit
Demetrius rex. Quinto ponitur a Jonatha exercitus destinatio pro
regis liberatione, ibi, et misit Jonathas ad Demetrium. Sexto
civium cum rege confoederatio, cum Judaeorum honore et commendatione,
et regis Demetrii parum curiali oblivione, ibi, et ut viderunt qui
erant in civitate. Circa tertiam partem, quae incipit ibi, post haec
autem reversus, primo describitur adventus Antiochi filii Alexandri
cum adjutorio Tryphonis. Et primo introducitur ex parte Antiochi
regis occupatio; et secundo Jonathae salutatio et honoratio, ibi, et
scripsit Antiochus; tertio ex parte Jonathae probitatis exequutio,
ibi, et exiit Jonathas. Et circa istam ultimam partem, et exiit
Jonathas, primo ponitur probitas Jonathae contra Ascalonitas et
Azotios; et secundo probitas, scilicet sui fratris Simonis contra
inclusos in Bethsuram, ibi, et applicuit Simon; tertio repetitur
victoria Jonathae contra adversarios, ibi, et Jonathas et castra
ejus. Et primo ponitur, qualiter Judaei fugerunt et succubuerunt;
secundo, quomodo reversi fuerunt, et praevaluerunt, ibi, et scidit
Jonathas. Et Ptolomaeus. Secundum Josephum, Philopator primus,
fuit tertius rex in Alexandria, et regnavit viginti sex annis;
secundus rex fuit quartus, et regnavit annos septemdecim. Et exiit in
Syriam verbis pacificis, etc. in dolo, scilicet quasi venisset
genero suo Alexandro solatia praestiturus, ait Josephus. Et
aperiebant ei civitates. Magister historiarum dicit, quod sic
praeceperat Alexander in favorem ipsius. Dagon succensum, scilicet a
Jonatha, supra decimo capite, ut invidiam facerent ei, id est
odium, et moverent regis animum contra eum, et tacuit, ac
dissimulavit, ne haberet in sua novitate aut invasione in regem
Alexandrum, Jonatham contrarium. Fluvium qui vocatur Eleutherus,
idest liberum, secundum Josephum. Seleuciam, dictam a Seleuco,
sicut Antiochia ab Antiocho. Imposuit duo diademata capiti suo.
Josephus dicit, quod hoc fecit compulsus a suis militibus. Nam
dicebat sibi sufficere regnum Aegypti, propter timorem Romanorum, ne
videretur ipsis invitis eorum jurisdictionem usurpare. Quaesivit enim
me occidere: imo e contra erat, quod iste eum, idest Ptolomaeus
Alexandrum occidere quaerebat. Fugit Alexander in Arabiam, ad
parentes maternos cum filio suo Antiocho. Rex autem Arabum ob
favorem et timorem Ptolomaei occidit eum, et filium suum Antiochum
reservavit, ut dicitur in historiis, et misit caput ejus Ptolomaeo.
Et vituperavit eum. Loquitur auctor in tertia persona de Ptolomaeo,
quod vituperaverit Alexandrum, id est crimen illi imposuit, quod
Ptolomaeus scilicet concupierit regnum Alexandri. Erat rex in
Cilicia, propter eorum rebellionem. Zabdiel rex Arabiae caput
Alexandri, et misit Ptolomaeo: et mortuus est die tertia. Josephus
dicit, quod contigit, ut equus Ptolomaei audiret vocem vel garritum
elephantis, et quod projecit dominum suum ad terram; quod cum
vidissent hostes, impetum fecerunt in eum, et multa vulnera illi
inflixerunt usque ad mortis periculum, custodes tamen corporis sui eum
liberaverunt, et ideo supervixit quatuor diebus, non intelligens neque
loquens. In fine vero quinti diei respirans a vulneribus, et videns
caput Alexandri, quod rescissum illi miserat Zabelus sive Zabdiel
rex Arabum, quoquo modo exultavit, sed statim mortuus fuit. Et qui
erant in munitionibus, positi, scilicet, a Ptolomaeo. Ab his qui
erant intra castra, id est, qui plus favebant Alexandro, plusque
diligentes eum quam Ptolomaeum. Sed quia uterque jam erat mortuus,
ideo melius dicitur secundum Josephum, ab his qui erant de parte
Demetrii, qui coepit corrumpere milites Ptolomaei ipso defuncto.
Quidam qui oderant gentem suam, scilicet Judaei. Impugnatio enim
ortum habebat ex Judaeis. Ne obsideret, id est in obsidione
permaneret: aliqui tamen libri habent, non obsideret, et aliqui, ne
obsisteret, id est desisteret. Et statuit ei principatum sacerdotii,
id est confirmavit ei officium sacerdotis, quod scilicet habuit prius
sibi ab Alexandro concessum. Principem amicorum, id est principalem
amicum. Et tres toparchias, id est principatum trium locorum: et
dicitur sic a topos, quod est locus, et archon, quod est princeps.
Erant autem illa tria loca Judaeae addita; et erant Samaria, Lydia
et Ramatha. Josephus dicit, trium provinciarum Judaeae additarum,
scilicet Samariae, Joppen et Galilaeae; et in Samaria fuerunt,
Ephronia, Bebellida et Ramatha. Et Samariam, ita debet esse:
aliqui autem libri habent, sed male, ex Samaria. Rex Demetrius
Lastheni parenti, id est summo sacerdoti gentis suae et ritus sui,
excepto exercitu peregrino, qui propter hoc fuit odiosus aliis: vel,
ut dicit Trogus Pompejus, quia prospero tunc successu adolescens
vitiis adolescentiae corruptus in segnitiem versus est: et ideo tantum
fuit odiosus propter suam lasciviam, quantum pater ejus propter suam
superbiam. Primus, id est praecipuus. Quidam partium, id est,
quidam praecipuus de parte Alexandri. Et ivit ad Emlachuel, idest
regem Arabiae, qui ob favorem Ptolomaei occiderat Alexandrum,
retinens filium ejus Antiochum. Assistebat ei, id est assidue
instabat, illum pro Antiocho dimittendo. Misit Jonatham, videns
eum suis odiosum. In praesidiis, aliis scilicet ab arce in
Bethsura. Et mentitus est omnino, scilicet Judaeis, quod multum ei
postea nocuit. Et accepit Tryphon bestias, id est elephantes
exercitus Demetrii, qui erant docti ad bellum. Et misit illi vasa
aurea in ministerium, id est usum. Fibulam, ornamentum, quod solis
cognatis regis ferre licebat. Trans fluvium, Euphratem scilicet.
Et venit Ascalon, civitas est Philisthinorum. Et Jonathas et
castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, mare Galilaeae, quae
alias dicitur Tyberiadis; et dicitur Genesar, quasi generans auras.
Et ante lucem vigilaverunt, id est excubias fecerunt propter hostes
propinquos, quos postea Jonathas vicit et fugavit.
|
|