|
Et vidit Jonathas quia tempus. Hic ponitur ducatus Jonathae sub
Antiocho filio Alexandri. Et primo ponitur quomodo Jonathas cum
extraneis se confoederavit. Et secundo quomodo hostes viriliter
expugnavit, ibi: et audivit Jonathas. Tertio quomodo Tryphon eum
defraudavit, ibi: et cum cogitasset. Circa primam partem ponitur pro
fraternitate renovanda cum Romanis et aliis, nunciorum destinatio.
Secundo epistolarum recapitulatio, ibi: et hoc exemplar epistolarum.
Tertio ad epistolas facta responsio, ibi: et hoc rescriptum
epistolarum. In epistolis allegat primo antiquitus contractam cum eis
familiaritatem. Secundo reducit ad memoriam antiquitatem, ibi: multa
enim tempora. Tertio ostendit suam erga eos fidelitatem, ibi: nos
ergo omni tempore. Quarto gaudet propter eorum prosperitatem, ibi:
laetamur itaque. Quinto recitant multiplicem suam adversitatem, ibi:
nos autem circumdederunt. Sexto recognoscunt se liberatos per divinam
benignitatem, ibi: habuimus. Septimo petunt curialiter ad
rescribendum facultatem. Circa secundam partem principalem quae est
ibi: et audivit Jonathas. Primo ponitur a Jonatha et Simone
hostium expugnatio. Secundo Jerusalem fortificatio, ibi: et
reversus est Jonathas, et convocavit. Circa primam partem istarum
primo ponitur factum Jonathae. Et secundo Simonis, ibi: Simon
autem exiit. Circa primam istarum ponitur exercitus congregatio, et
Jonathae invasio, ibi: et exiit ab Jerusalem. Tertio ipsorum
evasio, ibi: et audierunt adversarii. Circa tertiam partem totius
capituli principalem ponitur primo Tryphonis perversa cogitatio. Et
secundo Jonathae fallax honoratio, ibi: et vidit Tryphon quod
venit. Tertio deceptoria promissio et informatio, ibi: et dixit
Jonathae, ut quid. Quarto stulta consilii exequutio, ibi: et
tradidit illi, et fecit. Quinto Jonathae inclusio, et suorum
occisio, ibi: et intravit Ptolemaidam. Sexto exercitus illius
persequutio, ibi: et misit Tryphon exercitum. Septimo virilis
defensio, ibi: at illi cum cognovissent tempus, idest quod
opportunitatem habebat. Spartiatas. Josephus Lacedaemonios dicit.
Isti, secundum Glossam, jactabant, se esse de genere Abrahae, ac
per hoc esse se fratres Judaeorum. Quomodo vero hoc fuerit, non est
certum, nisi quia forte descenderant de aliquo filio Agar, vel
Cethurae. Praeterea confoederatio fuit facta anno centesimo
quinquagesimo primo, sicut potest haberi ex superioribus. Nam fuit
facta inter missionem Nicanoris a Demetrio, mortuo Nicanore, quod
fuit factum anno centesimo quinquagesimo primo, primo scilicet anno
Demetrii; ut patet supra cap. 7, inter missionem Bacchidis
scilicet et Alcimi. Quos secundo misit Demetrius mortuo Nicanore,
anno centesimo quinquagesimo secundo, et patet supra cap. 9. Haec
vero fuit facta sub Demetrio filio Demetrii anno suo ultimo ante
captionem ejus, qui fuit annus centesimus septuagesimus secundus; et
ita fluxerunt viginti anni solum. Pristinum, vide supra cap. 8.
Et dederunt illis epistolas: sensus est quod Romani dederunt legatis
Judaeorum epistolas commendatitias ad principes illis subjectos; ut
haberent liberum iter ad Spartiatas, et ad revertendum in Judaeam.
Ad omnia, praedecessorem dicit, non computando Jasonem vel Menelaum
vel Alcimum, propter eorum malitiam et usurpationem, a Dario.
Josephus ponit ab Ario, rege Lacedaemonum. Cum nullo eorum, idest
nullius amicitia indigeamus: quasi diceret: non ex necessitate misimus
ad vos, sed ex amore. Sanctos libros, qui nobis dant occasionem
confidendi de virtute Dei magna. Sicut fas est, idest sicut licet
nobis. Quod dicit quia aliquando fuerunt impediti ab adversariis: vel
hoc dicit, quia non erant penitus et ex toto unius religionis. Vobis
molesti esse, videlicet petendo auxilium a vobis. Amachitae regione.
Amachi locus est. Non enim dederat eis. Anticipando scilicet.
Misit speculatores, idest insidias ad sciendum quomodo facerent
adversarii, vel quid facere intenderent. Arabas qui vocantur
Zabadaei. Aliqui dicunt Nabuchaei, quod non videtur verum, quia
isti fuerunt familiares Judaeorum, ut patet supra cap. 5. Josephus
dicit istos fuisse qui occiderunt Joannem fratrem Jonathae, ut
habetur supra cap. 9. Non cognoverunt. Ratio fuit, quoniam
videntes focos in exercitu illorum, credebant, eos ibi esse
praesentes. Praesidium, idest locum munitum ipsius Joppes, ut esset
singulariter et distincte. Et sensus est, secundum Josephum, quod
ipse volebat facere murum magnum inter arcem et civitatem, ut esset
civitas divisa ab arce, ita quod non possent illi de arce habere
cibos. Caphethetha, nomen viri reaedificantis, vel loci
reaedificati. Adiada, nomen castri est. Bephela, nomen est
regionis, comprehendere eum, idest Jonatham. Et exivit Jonathas.
Scripserat enim Tryphon, ut sibi occurreret in Bethsan, quia pro
anima res est illis, idest pro vita salvanda.
|
|