|
Et audivit Simon. Haec est quarta pars totius hujus processus, quae
supra a principio secundi capitis fuit divisa; in qua agitur de ducatu
Simonis; qui habuit ducatum sub duobus regibus: scilicet sub
Demetrio praedicto, quia Antiochus filius Alexandri decessit,
antequam ille plenum regnum haberet; et sub Antiocho filio ejus, vel
secundum aliquos, fratre. Et primo ponitur ejus probitas sub
Demetrio. Secundo sub ipso jam dicto Antiocho, cap. 15. Circa
primum primo sub Simone pax acquiritur. Et secundo foedus renovatur,
cap. sequenti. In prima parte quae hoc capitulo continetur, primo
Simon ad ducatum eligitur, et assumitur. Secundo Tryphon repellitur
et occiditur, ibi: et movit Tryphon. Tertio a Demetrio pax
Judaeis redditur, ibi: et electus Simon. Circa primum ponitur
primo eligendi causa. Et secundo eligendi forma, ibi: et accensus
est spiritus. Tertio electi industria, ibi: et congregans. Circa
secundam partem principalem ponitur Tryphonis malitia in populi
deceptione et expugnatione. Et secundo ipsius nequitia in Jonathae
occisione, ibi: et cum appropinquasset. Tertio Simonis clementia in
sepulturae aedificatione, ibi: et misit Simon. Circa primam
istarum, primo ponit Tryphonem invadentem. Et secundo Simonem
defendentem, ibi: Simon autem applicuit. Tertio Tryphonem
mentientem, ibi: et ut cognovit Tryphon. Quarto Simonem
praecipientem, et tamen metu populi mandato acquiescentem, ibi: et
cognovit Simon. Quinto Tryphonem eos qui in arce erant,
subvertentem, ibi: et post haec venit Tryphon. Circa tertiam partem
corpus Jonathae sepelitur, et sepulchrum curiosum instruitur, ibi:
et aedificavit, et Antiochus adolescens a Tryphone occiditur, ibi:
Tryphon autem cum iter. Circa partem tertiam principalem, et elegit
Simon viros, ponitur pacis a rege Demetrio postulante adeptio. Et
secundo illius adeptae executio, ibi: in diebus illis Simon. Ubi
primo ponit fortaliciorum constructionem. Et secundo hostium
impugnationem, ibi: eripuerunt qui erant. Tertio arcis
possessionem, et hostium expulsionem, ibi: qui erant in arce.
Quarto solemnitatis institutionem, ibi: et celebraverunt diem.
Quinto filii sui promotionem, ibi: et vidit Simon. Nunc ergo ad
literam, pro legibus, idest legitimis observandis in sua libertate.
Et sanctis, idest templo. Angustias, scilicet mentis et corporis in
fame et siti. Pro amore, sensus est pro amore vitae meae corporalis:
volo enim imitari fratres meos. Natos, occisos, mulieres,
violatas. Et accensus est, idest magno affectu voluntarius factus ad
consentiendum. Judae et Jonathae, fratris sui scilicet, qui erat
ejus amicus singularis, exercitum novum, idest alium ab illo, cujus
supra cap. 12 fuit facta mentio, posuerat, timebat enim ne primi,
idest existentes traderent civitatem Tryphoni. In Addus, nomen est
civitatis, quae secundum Josephum est in monte aedificata, unde
possunt campi Judaeae videri: et ideo sequitur: contra faciem campi,
ubi scilicet erat Tryphon. In ratione regis, idest secundum
computationem regis, pro tributo vectigalium. Ut non divisus:
contrarie sic, ut dimissus non fugiat a nobis, idest non dissentiens a
nobis, movens contra nos arma. Jussit tamen dari. Numquid peccavit
hic, sibi conscientia dictante, quod iste mentiretur? Respondetur,
quod videtur excusabilis: primo quia certus de fraude non erat, et
tamen rationabiliter majus malum formidabat, scilicet ne populus ab
ipso recederet, et per consequens a lege, et ita tota respublica
deperiret. Periit, idest perire eum permisit, ut dominaretur. Ador
civitas est Idumaeae. Quocumque ibant, scilicet Tryphon et sui.
Qui erant in arce. Contra id dictum est in principio, quod Simon
expulerat eos. Respondetur quod vel non loquitur de eadem arce sed de
alia; vel illud quod dictum est supra, dicitur per anticipationem,
quia hoc fuit factum diu post, ut patet in fine cap. Aedificium,
idest Mausolaeum de lapide albo et polito, cujus porticus
sustentabatur columnis, et super eas lapidem politum et album
elevatum, et septem pyramidas et septem signa ad modum pyramidis
aedificata ab Apollonio in acutum tendentia: scilicet duo pro patre et
matre; et quatuor pro Juda, Joanne, Eleazaro, et Jonatha, et
pro se. Retro et ante, idest intus et extra, quia utraque
superficies apparebat. Pyramidas. Pyramis dicitur a pyr quod est
ignis, quia ignis est talis figurae, a lato in acutum, ut patet de
ignis flamma. Arma, vel scuta, vel aliquid hujusmodi. Naves
sculptas, in signum victoriae habitae, secundum Josephum. Et tunc
Tryphon misit amicos suos ad milites ut eum regnare eligerent, plurima
dona promittens eis, et mentiebatur illis Demetrium esse captum a
Persis et occisum; Antiochum vero fratrem Demetrii eis mala
facturum, si regnaret. Unde tantum fecit, quod ordinatus fuit, ut
regnaret. Qui accipiens regnandi auctoritatem, dimissa simulatione
verus Tryphon apparuit, qualis erat antea extraneos diligendo, amicos
et propinquos odiendo et negligendo: unde et exercitus ab eo recessit,
ut dicetur inferius in loco suo. Per direptionem, idest violentiam et
injustitiam. Et bahen quam misistis, ornamentum est colli, ex anulis
aureis contextum. Regis loquitur de se in tertia persona.
Indulsimus, tempore Jonathae, supra cap. 11. Vobis constant,
vel inscriptis, vel in animo nostro, tamquam adimplenda a nobis,
remittimus quoque vobis ignorantias, idest peccata quae ex ignorantia
fecistis in nos, faventes Alexandro contra nos, ut patet supra cap.
11. Et coronam quam debetis, quia forte quolibet anno debebant sibi
mittere coronam auream in recognitionem dominii. Apti sunt conscribi,
idest promoveri super negotia regni. Ablatum est jugum gentium, magis
plenarie quam ante, quia tenuerunt arcem et alia praesidia. Scribere
in tabulis et cetera. Sensus est propter prosperitatem illius anni,
in conscriptionem negotiorum suorum computabant ab anno primo Simonis
pontificis Judaeorum, sicut nos ab incarnatione Christi, ut supra,
anno tali vel tali, a primo anno Simonis factum est hoc vel illud.
In civitatem, quae machinae erant contra civitatem. Prohibebantur
egredi, per custodias, scilicet Simonis, et per murum factum inter
eos et civitatem, ut supra cap. 12. Centesimo septuagesimo primo:
hic fuit primus annus Simonis: et ita patet quod Jonathas tenuit
principatum viginti annis, aut circiter, ut patet supra cap. 9.
Judas enim fuit mortuus anno centesimo quinquagesimo secundo (cap.
9) et incepit anno centesimo quadragesimo septimo, supra cap. 8,
et Jonathas fuit dux populi post Judam usque ad annum centesimum
septuagesimum. Mensis secundi. Mensis secundus, est majus
simpliciter loquendo, quia Aprilis erat primus apud Judaeos; et
Martius non dicitur primus apud eos simpliciter, sed ratione
lunationis Aprilis, quae in eo incipit. Cinnyris, instrumentum
musicum est, a cieo cies, ut dictum est, quod est moveo moves; quia
per motum in aere facit sonum. Nablis est aliud instrumentum, et est
idem quod Psalterium. Differunt tamen, quia Psalterium psaltro
percutitur, et habet tantum decem chordas; nablis vero digitis; et
habet duodecim chordas, ut dicit Glossa, 2 regum cap. 22.
Inimicus, idest arx quae multas molestias eis fecerat usque modo.
Montem templi, idest montem in quo erat templum, munivit, scilicet
muros. Josephus tamen dicit quod per tres annos ipsum montem
destruxerunt, et terrae coaequarunt, ut eis alias non noceret, et ut
templum magnum appareret. Habitavit, Joannes scilicet, non Simon,
in Gazaris: verior litera sic habet: et non Gaeraris.
|
|